キケロ全書簡
(一部対訳)
キケロ全書簡
AD ATTICUM
アッティクス宛書簡集
LIBER PRIMUS
第一巻
1.I (10)
Cicero Attico Sal.
[Rome, shortly before 17 July 65 B.C.]
六五年七月十七日の少し前、ローマ
キケロよりアッティクス宛
(1) Petitionis(立候補) nostrae, quam tibi summae curae esse scio, huius modi(次のような) ratio(状況) est, quod adhuc conjectura provideri possit.
私の執政官立候補(来年)については君も大いに関心を持っていると思うが、これまでの状況から推して予測できるかぎりでは、大体以下のような見込みだ。
Prensat(選挙運動する) unus P. Galba.
目下選挙活動をしているのはプブリウス・ガルバ(66年法務官)だけだが、
Sine fuco(見せかけ) ac fallaciis(ごまかし) more maiorum negatur.
市民たちは、われらの父祖たちのやり方で、極めて率直な態度で彼を拒絶している。
Ut opinio est hominum, non aliena(不利な) rationi nostrae fuit illius haec praepropera(早まった) prensatio.
一般の見解では、彼のこのような性急な活動は、こちらにとって悪くないことだった。
Nam illi ita negant vulgo, ut mihi se debere dicant.
というのも、人々は、私に義理があるからと言って彼のことを拒絶しているからだ。
Ita quiddam spero nobis profici(役立つ), cum hoc(→) percrebrescit(広まる), plurimos nostros amicos inveniri.
このように、私につく人が多いという情報が広く流れてくれれば、何かこちらに都合よく事が運ぶのではないかと期待している。
Nos autem initium prensandi facere cogitaramus eo ipso tempore, quo tuum puerum cum his litteris proficisci Cincius dicebat(手紙の過去=現在), in campo comitiis tribuniciis(護民官選挙) a.d.(ante diem) XVI Kal.(Kalendas) Sext.(Sextiles8月).
さて、私の方の選挙運動の開始だが、君のところの飛脚の少年がこの手紙を持って出発すると君の友達のキンキウス(ローマにいる)が言っている日、すなわちマルスの野で護民官選挙が行われる七月十七日からにしようと考えている。
Competitores, qui certi esse videantur, Galba et Antonius et Q. Cornificius.
私とともに来年立候補するのが確実なのはガルバとアントニウス(ヒュブリダ)とクィントゥス・コルニフィキウス(法務官66)だ。
Puto te in hoc aut risisse aut ingemuisse.
最後の名前を見て、君は笑ったか呻いたかのどちらかだろうと思う。
Ut frontem ferias(打つ), sunt, qui etiam Caesonium putent.
君が額をたたきたくなるように付け加えておくと、カエソニウス(マルクス66年法務官)までもが立候補すると考えている人もいる。
Aquilium non arbitrabamur, qui denegavit(否定する) et juravit morbum et illud suum regnum(王国) judiciale opposuit.
アクィリウス(ガイウス・アクィリウス・ガッルス、66年法務官)のことは考慮に入れていない。彼は否定したし、病気だと誓って言ったし、法律の世界で築き上げた名声を出馬を拒む理由として持ち出した。
Catilina, si judicatum erit meridie non lucere, certus erit competitor.
カティリナについては、審判人たちが真昼間には日が照らないとでも判決しないかぎり、出馬は無理だろう。
de Aufidio et Palicano non puto te exspectare dum scribam.
アウフィディウスとパリカヌスについては、わざわざ書くまでもあるまい。
(2) De his, qui nunc petunt, Caesar certus putatur.
今年立候補している人たちのうちでは、ルキウス・カエサルの当選は確実だと考えられている。
Thermus cum Silano contendere existimatur;
もう一席を求めて争うのはテルムス(フィグルス、当選)とシラヌス(62年執政官)であると見られている。
qui sic inopes(貧弱) et ab amicis et existimatione sunt, ut mihi videatur, non esse ἀδύνατον Curium obducere(押し出す).
だが、彼らは人脈も乏しく、世間の評価も低いので、トゥリウス(75年法務官『ブルートゥス』237節)が引っ張り出されることもありえなくはないと思われるのだが、
Sed hoc praeter me nemini videtur.
これは私以外には誰も考えていない。
Nostris rationibus maxime conducere(好都合だ) videtur Thermum fieri cum Caesare.
私の計算では、テルムスがカエサルとともに当選するのが最も都合がよいと思われる。
Nemo est enim ex iis, qui nunc petunt, qui, si in nostrum annum reciderit, firmior candidatus fore videatur,
というのも、私の立候補する年にずれ込んできてしまったような場合、今年立候補している人たちの中ではテルムスが最も強力な候補者となると思われるからだ。
propterea quod curator est viae Flaminiae, quae tum erit absoluta sane facile.
彼はフラミニウス街道整備の監督官をしているが、これはその頃には余裕を持って終わっているだろう。
Eum libenter nunc Caesari consuli accuderim(accudo貨幣を追加する、コインに刻印する).
だから彼には、カエサルと一緒に今年のうちに執政官になっておいてほしいところだ。
Petitorum haec est adhuc informata cogitatio.
以上のようなことが、立候補者について今のところ考えていることだ。
Nos in omni munere candidatorio fungendo summam adhibebimus diligentiam,
私は候補者としての務めを果たすのに精励するつもりだ。
et fortasse, quoniam videtur in suffragiis multum posse Gallia, cum Romae a judiciis forum refrixerit(冷める), excurremus(遠出) mense Septembri legati ad Pisonem, ut Januario revertamur.
そして、おそらく選挙においては内ガリア(=選挙権がある)が大きな力を持つだろうから、こちらで法廷が静かになったら、九月にピソー(ガイウス・カルプルニウス、67年執政官、今ガリア総督)の副官として彼のいるガリアへ急行し、一月に帰ってくることにしようと思う。
Cum perspexero voluntates nobilium(貴族), scribam ad te.
名士(ノビレス)たちの意向についての見通しが立ったら、お知らせする。
Cetera spero prolixa(順調な) esse his dumtaxat(少なくとも) urbanis competitoribus.
少なくとも市内にいる競争相手たちに関しては、後は順調にいくと見込んでいる。
Illam manum(勢力) tu mihi cura ut praestes(保証する), quoniam propius abes, Pompei, nostri amici.
だが、あの組織票、我らが友人ポンペイウス(東征中)が率いる組織票のことだが、アテネの君の方が近くにいるのだから、責任を持ってほしい(笑)。
Nega me ei iratum fore, si ad mea comitia non venerit.
彼が私の選挙に居合わせなくても、腹を立てるつもりはないと彼に伝えておいてくれたまえ(笑)。
(3) Atque haec huius modi sunt. sed est, quod abs te mihi ignosci pervelim.
この話題については以上のとおりだが、一つ君に許してもらいたいことがある。
Caecilius, avunculus tuus, a P. Vario cum magna pecunia fraudaretur,
君の伯父上のカエキリウスが、プブリリウス・ウァリウスに多額の金をだましとられた。
agere(訴訟を起こす) coepit cum ejus fratre A. Caninio Satyro de iis rebus, quas eum dolo(ペテン) malo mancipio(売買) accepisse de Vario diceret.
それで伯父上は、ウァリウスからだまされて受け取ったという物品について、ウァリウスの兄弟のカニニウス・サテュルスと争いを始められた。
Una agebant ceteri creditores, in quibus erat L. Lucullus et P. Scipio et, is quem putabant magistrum(管財人) fore, si bona venirent, L. Pontius―verum hoc ridiculum est de magistro.
他の債権者たちも一緒に行動し、その中にはルクルスとプブリウス・スキピオとルキウス・ポンティウスがいる。この最後の人は、もし上手くいったら(財産が差し押さえになれば)その管財人に立てようと彼らは考えているのだが、管財人のことまで考えるのは馬鹿げている。
Nunc cognosce rem.
さて、ここからが問題だ。
Rogavit me Caecilius, ut adessem contra Satyrum.
伯父上は私にサテュルスを訴える側にまわってほしいと頼まれた。
Dies fere nullus est, quin hic Satyrus domum meam ventitet;
だが、このサテュルスは私の家を訪れぬ日はないと言っていいほどの人なのだ。
observat L. Domitium maxime, me habet proximum;
彼はルキウス・ドミティウス・アヘノバルブス(54年執政官)に第一に敬意を払い、私をその次に置いてくれている。
fuit et mihi et Quinto fratri magno usui in nostri petitionibus.
私や弟のクィントゥスが立候補した時は、私たちにとても役に立ってもくれた。
(4) Sane sum perturbatus cum ipsius Satyri familiaritate tum Domiti, in quo uno maxime ambitio nostra nititur.
このようなサティルス本人との親しい関係だけでなく、ドミティウスとの付き合いもあって、私は非常に困惑してしまった。私の選挙にはドミティウスが頼りなのだ。
Demonstravi haec Caecilio simul et illud ostendi, si ipse unus cum illo uno contenderet, me ei satis facturum fuisse;
私はこのことを伯父上に御説明申し上げた。そして、こうも申し上げた。「もしあなた御一人が彼一人と争っていらっしゃるのならば、私はあなたの御要望にお応えいたしましょう。
nunc in causa universorum creditorum, hominum praesertim amplissimorum, qui sine eo, quem Caecilius suo nomine perhiberet(提供する), facile causam communem sustinerent, aecum(正当な) esse eum et officio(義務) meo consulere(配慮する) et tempori.
しかし今は、全債権者が共同で訴訟を行っていて、しかも彼らはとりわけ豊かで、あなたが御自分の名前で人をお立てにならなくても、全員の訴訟を容易に支えることができるような人々なのですから、あなたも私の方の義理と目下の状況に配慮してくださってもよろしいでしょう」と。
Durius(無情な) accipere hoc mihi visus est, quam vellem, et quam homines belli solent,
しかし、伯父上には、これを私が期待したようには、そして神士にふさわしい態度ではお受け取りいただけていないようだ。
et postea prorsus(まったく) ab instituta nostra paucorum dierum consuetudine(交際) longe refugit(避ける).
ここ数日、親しいお付き合いを始めたところだったのだが、私が上のようにお返事してから、ばったりと連絡を閉ざしておしまいになった。
Abs te peto, ut mihi hoc ignoscas
以上のような事情をどうか分かってほしい。
et me existimes humanitate esse prohibitum, ne contra amici summam existimationem(評判) miserrimo ejus tempore venirem,
そして、友人が非常に苦しい時に、私は彼を評判を傷つける側にまわる気になれなかったのだと考えてほしい。
cum is omnia sua studia et officia in me contulisset.
彼は私のために大いに尽力し、奉仕してくれた人なのだから。
Quodsi voles in me esse durior, ambitionem putabis mihi obstitisse(立ちはだかる).
君が私に厳しい見方をする気になれば、私は自分の選挙活動のために拒んだのだと思うだろう。
Ego autem arbitror, etiamsi id sit, mihi ignoscendum esse,
だが、たとえそのとおりであるとしても、私は許されるべきだと思う。
ἐπεὶ οὐχ ἱερήιον οὐδὲ βοείην
なぜなら、「牛の皮や獣を求めてのことではないのだから(=人生をかけた選挙だから)」(イリアス22-159)。
Vides enim, in quo cursu simus et quam omnes gratias non modo retinendas, verum etiam acquirendas putemus.
がどんな競争の場に出ているのか、これまでに得ている支持をすべて保持するだけでなく、新たな支持を得ることにどれほど心を砕いているか、君はお分かりのはずだ。
Spero tibi me causam probasse(信じさせる), cupio quidem certe.
以上で、君に私の考えを納得してもらえたと思いたい。本当にそうあってほしいと心から願っている。
(5) Hermathena tua valde me delectat et posita ita belle est, ut totum gymnasium ejus anathema esse videatur. Multum te amamus.
君が送っていただいたアテナの柱像とても気に入っている。実に見事に配置されたので、学校全体が彼女に対する捧げ物のように思えるほどだ。本当に感謝している。
1.II (11)
Cicero Attico Sal.
[Rome, shortly after I.I]
L. Iulio Caesare, C. Marcio Figulo consulibus filiolo me auctum scito salva Terentia. Abs te tam diu nihil litterarum! Ego de meis ad te rationibus scripsi antea diligenter. hoc tempore Catilinam, competitorem nostrum, defendere cogitamus. Iudices habemus, quos volumus, summa accusatoris voluntate. Spero, si absolutus erit, conjunctiorem illum nobis fore in ratione petitionis; sin aliter acciderit, humaniter feremus.
Tuo adventu nobis opus est maturo; nam prorsus summa hominum est opinio tuos familiares nobiles homines adversarios honori nostro fore. Ad eorum voluntatem mihi conciliandam maximo te mihi usui fore video. Quare Januario mense, ut constituisti, cura ut Romae sis.
1.III (8)
Cicero Attico Sal.
[Rome, end of 67]
Aviam tuam scito desiderio tui mortuam esse, et simul quod verita sit, ne Latinae in officio non manerent et in montem Albanum hostias non adducerent. Eius rei consolationem ad te L. Saufeium missurum esse arbitror. Nos hic te ad mensem Januarium exspectamus ex quodam rumore an ex litteris tuis ad alios missis; nam ad me de eo nihil scripsisti. Signa quae nobis curasti, ea sunt ad Caietam exposita. Nos ea non vidimus; neque enim exeundi Roma potestas nobis fuit. Misimus, qui pro vectura solveret. Te multum amamus, quod ea abs te diligenter parvoque curata sunt.
Quod ad me saepe scripsisti de nostro amico placando, feci et expertus sum omnia, sed mirandum in modum est animo abalienato. Quibus de suspicionibus etsi audisse te arbitror, tamen ex me, cum veneris, cognosces. Sallustium praesentem restituere in ejus veterem gratiam non potui. Hoc ad te scripsi, quod is me accusare de te solebat. In se expertus est illum esse minus exorabilem, meum studium nec sibi nec tibi defuisse. Tulliolam C. Pisoni L. f. Frugi despondimus.
1.IV (9)
Cicero Attico Sal.
[Rome, beginning of 66]
Crebras exspectationes nobis tui commoves. Nuper quidem, cum jam te adventare arbitraremur, repente abs te in mensem Quintilem rejecti sumus. Nunc vero sentio, quod commodo tuo facere poteris, venias ad id tempus, quod scribis; obieris Quinti fratris comitia, nos longo intervallo viseris, Acutilianam controversiam transegeris. Hoc me etiam Peducaeus ut ad te scriberem admonuit. Putamus enim utile esse te aliquando eam rem transigere. Mea intercessio parata et est et fuit.
2 Nos hic incredibili ac singulari populi voluntate de C. Macro transegimus. Cui cum aequi fuissemus, tamen multo maiorem fructum ex populi existimatione illo damnato cepimus quam ex ipsius, si absolutus esset, gratia cepissemus.
3 Quod ad me de Hermathena scribis, per mihi gratum est. Est ornamentum Academiae proprium meae, quod et Hermes commune omnium et Minerva singulare est insigne ejus gymnasii. Quare velim, ut scribis, ceteris quoque rebus quam plurimis eum locum ornes. Quae mihi antea signa misisti, ea non dum vidi; in Formiano sunt, quo ego nunc proficisci cogitabam. Illa omnia in Tusculanum deportabo. Caietam, si quando abundare coepero, ornabo. Libros tuos conserva et noli desperare eos me meos facere posse. Quod si adsequor, supero Crassum divitiis atque omnium vicos et prata contemno.
1.V (1)
Cicero Attico Sal.
[Rome, shortly before November 27, 68]
Quantum dolorem acceperim et quanto fructu sim privatus et forensi et domestico Luci fratris nostri morte, in primis pro nostra consuetudine tu existimare potes. Nam mihi omnia, quae jucunda ex humanitate alterius et moribus homini accidere possunt, ex illo accidebant. Quare non dubito, quin tibi quoque id molestum sit, cum et meo dolore moveare et ipse omni virtute officioque ornatissimum tuique et sua sponte et meo sermone amantem adfinem amicumque amiseris.
Quod ad me scribis de sorore tua, testis erit tibi ipsa, quantae mihi curae fuerit, ut Quinti fratris animus in eam esset is, qui esse deberet. Quem cum esse offensiorem arbitrarer, eas litteras ad eum misi quibus et placarem ut fratrem et monerem ut minorem et objurgarem ut errantem. Itaque ex iis, quae postea saepe ab eo ad me scripta sunt, confido ita esse omnia, ut et oporteat et velimus.
De litterarum missione sine causa abs te accusor. Numquam enim a Pomponia nostra certior sum factus esse, cui dare litteras possem, porro autem neque mihi accidit, ut haberem, qui in Epirum proficisceretur, nequedum te Athenis esse audiebamus. De Acutiliano autem negotio quod mihi mandaras, ut primum a tuo digressu Romam veni, confeceram; sed accidit, ut et contentione nihil opus esset, et ut ego, qui in te satis consilii statuerim esse, mallem Peducaeum tibi consilium per litteras quam me dare. Etenim, cum multos dies aures meas Acutilio dedissem, cuius sermonis genus tibi notum esse arbitror, non mihi grave duxi scribere ad te de illius querimoniis, cum eas audire, quod erat subodiosum, leve putassem. Sed abs te ipso, qui me accusas, unas mihi scito litteras redditas esse, cum et oti ad scribendum plus et facultatem dandi maiorem habueris.
Quod scribis, etiamsi cuius animus in te esset offensior, a me recolligi oportere, teneo, quid dicas, neque id neglexi, sed est miro quodam modo adfectus. Ego autem, quae dicenda fuerunt de te, non praeterii; quid autem contendendum esset, ex tua putabam voluntate me statuere oportere. Quam si ad me perscripseris, intelleges me neque diligentiorem esse voluisse, quam tu esses, neque neglegentiorem fore, quam tu velis. De Tadiana re mecum Tadius locutus est te ita scripsisse, nihil esse jam, quod laboraretur, quoniam hereditas usu capta esset. Id mirabamur te ignorare, de tutela legitima, in qua dicitur esse puella, nihil usu capi posse. Epiroticam emptionem gaudeo tibi placere. Quae tibi mandavi, et quae tu intelleges convenire nostro Tusculano, velim, ut scribis, cures, quod sine molestia tua facere poteris. Nam nos ex omnibus molestiis et laboribus uno illo in loco conquiescimus. Quintum fratrem cottidie exspectamus. Terentia magnos articulorum dolores habet. Et te et sororem tuam et matrem maxime diligit salutemque tibi plurimam ascribit et Tulliola, deliciae nostrae. Cura, ut valeas et nos ames et tibi persuadeas te a me fraterne amari.
1.VI (2)
Cicero Attico Sal.
[Rome, shortly after November 27, 68]
Non committam posthac, ut me accusare de epistularum neglegentia possis; tu modo videto, in tanto otio ut par in hoc mihi sis. Domum Fabirianam nam Neapoli, quam tu jam dimensam et exaedificatam animo habebas, M. Fontius emit HS [130,000]. Id te scire volui, si quid forte ea res ad cogitationes tuas pertineret. Quintus frater, ut mihi videtur, quo volumus animo, est in Pomponiam, et cum ea nunc in Arpinatibus praediis erat, et secum habebat hominem chrestomathe, D. Turranium. Pater nobis decessit a.d. IV Kal. Dec.
Haec habebam fere, quae te scire vellem. Tu velim, si qua ornamenta gymnasiode reperire poteris, quae loci sint ejus, quem tu non ignoras, ne praetermittas. Nos Tusculano ita delectamur, ut nobismet ipsis tum denique, cum illo venimus, placeamus. Quid agas omnibus de rebus, et quid acturus sis, fac nos quam diligentissime certiores.
1.VII (3)
Cicero Attico Sal.
[Rome, before February 13, 67]
Apud matrem recte est, eaque nobis curae est. L. Cincio HS [20,400] constitui me curaturum Idibus Febr. Tu velim ea, quae nobis emisse et parasse scribis, des operam ut quam primum habeamus, et velim cogites, id quod mihi pollicitus es, quem ad modum bibliothecam nobis conficere possis. Omnem spem delectationis nostrae, quam, cum in otium venerimus, habere volumus, in tua humanitate positam habemus.
1.VIII (4)
Cicero Attico Sal.
[Rome, after February 13, 67]
Apud te est, ut volumus. Mater tua et soror a me Quintoque fratre diligitur. Cum Acutilio sum locutus. Is sibi negat a suo procuratore quicquam scriptum esse et miratur istam controversiam fuisse, quod ille recusarit satis dare amplius abs te non peti. Quod te de Tadiano negotio decidisse scribis, id ego Tadio et gratum esse intellexi et magno opere jucundum. Ille noster amicus, vir mehercule optimus et mihi amicissimus, sane tibi iratus est. Hoc si quanti tu aestimes sciam, tum, quid mihi elaborandum sit, scire possim.
L. Cincio HS [20,400] pro signis Megaricis, ut tu ad me scripseras, curavi. Hermae tui Pentelici cum capitibus aeneis, de quibus ad me scripsisti, jam nunc me admodum delectant. Quare velim et eos et signa et cetera, quae tibi ejus loci et nostri studii et tuae elegantiae esse videbuntur, quam plurima quam primumque mittas, et maxime quae tibi gymnasii xystique videbuntur esse. Nam in eo genere sic studio efferimur, ut abs te adjuvandi, ab aLus prope reprehendendi simus. Si Lentuli navis non erit, quo tibi placebit, imponito. Tulliola deliciolae nostrae, tuum munusculum flagitat et me ut sponsorem appellat; mi autem abjurare certius est quam dependere.
1.IX (5)
Cicero Attico Sal.
[Rome, March or April 67]
Nimium raro nobis abs te litterae adferuntur, cum et multo tu facilius reperias, qui Romam proficiscantur, quam ego, qui Athenas, et certius tibi sit me esse Romae quam mihi te Athenis. Itaque propter hanc dubitationem meam brevior haec ipsa epistula est, quod, cum incertus essem, ubi esses, nolebam illum nostrum familiarem sermonem in alienas manus devenire.
Signa Megarica et Hermas, de quibus ad me scripsisti, vehementer exspecto. Quicquid ejusdem generis habebis, dignum Academia tibi quod videbitur, ne dubitaris mittere et arcae nostrae confidito. Genus hoc est voluptatis meae; quae gymnasiode maxime sunt, ea quaero. Lentulus naves suas pollicetur. Peto abs te, ut haec diligenter cures. Thyillus te rogat et ego ejus rogatu Eymolpidon patria.
1.X (6)
Cicero Attico Sal.
[Rome, before July 67]
Cum essem in Tusculano (erit hoc tibi pro illo tuo: "Cum essem in Ceramico ") verum tamen cum ibi essem, Roma puer a sorore tua missus epistulam mihi abs te adlatam dedit nuntiavitque eo ipso die post meridiem iturum eum, qui ad te proficisceretur. Eo factum est, ut epistulae tuae rescriberem aliquid, brevitate temporis tam pauca cogerer scribere.
Primum tibi de nostro amico placando aut etiam plane restituendo polliceor. Quod ego etsi mea sponte ante faciebam, eo nunc tamen et agam studiosius et contendam ab illo vehementius, quod tantum ex epistula voluntatem ejus rei tuam perspicere videor. Hoc te intellegere volo, pergraviter illum esse oftensum; sed, quia nullam video gravem subesse causam, magno opere confido illum fore in officio et in nostra potestate.
Signa nostra et Hermeraclas, ut scribis, cum commodissime poteris, velim imponas, et si quod aliud oikeion ejus loci, quem non ignoras, reperies, et maxime quae tibi palaestrae gymnasiique videbuntur esse. Etenim ibi sedens haec ad te scribebam, ut me locus ipse admoneret. Praeterea t tibi mando, quos in tectorio atrioli possim includere, et putealia sigillata duo. Bibliothecam tuam cave cuiquam des pondeas, quamvis acrem amatorem inveneris; nam ego omnes meas vindemiolas eo reservo, ut illud subsidium senectuti parem.
De fratre confido ita esse, ut semper volui et elaboravi. Multa signa sunt ejus rei, non minimum, quod soror praegnans est. De comitiis meis et tibi me permisisse memini, et ego jam pridem hoc communibus amicis, qui te exspectant, praedico, te non modo non arcessi a me, sed prohiberi, quod intellegam multo magis interesse tua te agere, quod agendum est hoc tempore, quam mea te adesse comitiis. Proinde eo animo te velim esse, quasi mei negotii causa in ista loca missus esses; me autem eum et offendes erga te et audies, quasi mihi, si quae parta erunt, non modo te praesente, sed per te parta sint. Tulliola tibi dicm dat, sponsorem me appellat.
1.XI (7)
Cicero Attico Sal.
[Rome, July or August 67]
Et mea sponte faciebam antea et post duabus epistulis tuis perdiligenter in eandem rationem scriptis magno opere sum commotus. Eo accedebat hortator adsiduus Sallustius, ut agerem quam diligentissime cum Lucceio de vestra vetere gratia reconcilianda. Sed cum omnia fecissem, non modo eam voluntatem ejus quae fuerat erga te, recuperare non potui, verum ne causam quidem elicere immutatae voluntatis. Tametsi jactat ille quidem illud suum arbitrium, et ea. quae jam tum, cum aderas, offendere ejus animum intellegebam, tamen habet quiddam profecto, quod magis in animo ejus insederit, quod neque epistulae tuae neque nostra adlegatio tam potest facile delere, quam tu praesens non modo oratione, sed tuo vultu illo familiari tolles, si modo tanti putaris, id quod, si me audies et si humanitati tuae constare voles, certe putabis. Ac, ne illud mirere, cur, cum ego antea significarim tibi per litteras me sperare illum in nostra potestate fore, nunc idem videar diffidere, incredibile est, quanto mihi videatur illius voluntas obstinatior et in hac iracundia offirmatior. Sed haec aut sanabuntur, cum veneris, aut ei molesta erunt, in utro culpa erit.
Quod in epistula tua scriptum erat me jam arbitrari designatum esse, scito nihil tam exercitum esse nunc Romae quam candidatos omnibus iniquitatibus, nec, quando futura sint comitia, sciri. Verum haec audies de Philadelpho.
Tu velim, quae Academiae nostrae parasti, quam primum mittas. Mire quam illius loci non modo usus, sed etiam cogitatio delectat. Libros vero tuos cave cuiquam tradas; nobis eos, quem ad modum scribis, conserva. Summum me eorum studium tenet sicut odium jam ceterarum rerum; quas tu incredibile est quam brevi tempore quanto deteriores offensurus sis, quam reliquisti.
1.XII (12)
Cicero Attico Sal.
[Rome, January 1, 61]
Teucris(トロイア女) illa lentum sane negotium, neque Cornelius ad Terentiam postea rediit. Opinor, ad Considium, Axium, Selicium confugiendum est; nam a Caecilio propinqui minore centesimis nummum movere non possunt. Sed ut ad prima illa redeam, nihil ego illa impudentius, astutius, lentius vidi. " Libertum mitto, Titomandavi."Skepseis atque anabolai sed nescio an tautomaton hemon. Nam mihi Pompeiani prodromi nuntiant aperte Pompeium acturum Antonio succedi oportere, eodemque tempore aget praetor ad populum. Res ejus modi est, ut ego nec per bonorum nec per popularem existimationem honeste possim hominem defendere, nec mihi libeat, quod vel maximum est. Etenim accidit hoc, quod totum cuius modi sit, mando tibi, ut perspicias. Libertum ego habeo sane nequam hominem, Hilarum dico, ratiocinatorem et clientem tuum. De eo mihi Valerius interpres nuntiat, Thyillusque se audisse scribit haec, esse hominem cum Antonio; Antonium porro in cogendis pecuniis dictitare partem mihi quaeri et a me custodem communis quaestus libertum esse missum. Non sum mediocriter commotus neque tamen credidi, sed certe aliquid sermonis fuit. Totum investiga, cognosce, perspice et nebulonem illum, si quo pacto potes, ex istis locis amove. Huius sermonis Valerius auctorem Cn. Plancium nominabat. Mando tibi plane totum, ut videas cuius modi sit.
Pompeium nobis amicissimum constat esse. Divortium Muciae vehementer probatur. P. Clodium, Appi f., credo te audisse cum veste muliebri deprehensum domi C. Caesaris, cum pro populo fieret, eumque per manus servulae servatum et eductum; rem esse insigni infamia. Quod te moleste ferre certo scio.
Quod praeterea ad te scribam, non habeo, et me hercule eram in scribendo conturbatior. Nam puer festivus anagnostes noster Sositheus decesserat, meque plus quam servi mors debere videbatur, commoverat. Tu velim saepe ad nos scribas. Si rem nullam habebis, quod in buccam venerit, scribito. Kal. Januariis M. Messalla, M. Pisone coss.
1.XIII (13)
Cicero Attico Sal.
[Rome, January 25, 61]
六一年一月二十五日、ローマ
キケロよりアッティクス宛
[1] Accepi tuas tres jam epistulas, unam a M. Cornelio, quam Tribus Tabernis, ut opinor, ei dedisti,
君の手紙を三通受け取った。一つはマルクス・コルネリウスが届けてくれたが、君はたぶんトレス・タベルナエでこれを彼に託したのだろう。
alteram, quam mihi Canusinus tuus hospes reddidit,
もう一つは君のカヌシウムの友人から受け取った。
tertiam, quam, ut scribis, jam ora(太綱) soluta de phaselo(小船) dedisti;
三通目は、君の言葉を借りれば、もやいを解いた小船から出した、というものだ。
quae fuerunt omnes, ut rhetorum pueri loquuntur, cum humanitatis sparsae(振りかける) sale tum insignes amoris notis.
これらの手紙はすべて、修辞学者の生徒風に言えば、親愛の情の塩がふんだんにふりかけてあり、愛情のしるしを顕著に示すものであった。
Quibus epistulis sum equidem abs te lacessitus(駆り立てる) ad rescribendum; sed idcirco sum tardior, quod non invenio fidelem tabellarium(飛脚).
君はそれらの手紙の中で私に返事を書くよう頻りと促しているが、信頼できる運び手が見つからないために遅れてしまった。
Quotus enim quisque est, qui epistulam paulo graviorem ferre possit, nisi eam pellectione(通読) relevarit ?
少々重い手紙を、盗み読んで軽くしないで運んでくれるような人間がどこにいるだろうか?
Accedit eo, quod mihi non est ut quisque in Epirum proficiscitur, ita ad te proficisci videtur.
それに、エペイロスに行く人はいるにしても、確実に君のところまで行くと思われる人はいないのだ。
Ego enim te arbitror caesis apud Amaltheam tuam victimis, statim esse ad Sicyonem oppugnandum profectum,
思うに、君はアマルテーアの神殿に犠牲を捧げるとすぐにシキュオンの町(アントニウスがいる)の攻略に赴いたのだろう。
neque tamen id ipsum certum habeo, quando ad Antonium proficiscare(接現受二), aut quid in Epiro temporis ponas.
だが、君がいつアントニウスのもとに行くのか、あるいはエペイロスにはどのくらい滞在するのか、わたしは確かなことは知らない。
Ita neque Achaicis hominibus neque Epiroticis paulo liberiores litteras committere audeo.
それで、率直な内容の手紙がアカイア人たちやエペイロス人たちの手に渡ることは避けねばならない。
[2] Sunt autem post discessum a me tuum res dignae litteris nostris, sed non committendae(委ねる) ejus modi periculo, ut aut interire(無くなる) aut aperiri aut intercipi(横取り) possint.
君の出発後手紙に書くに値するが、それをなくされたり、開封されたり、奪われたりという危険にさらすべきではないことがいろいろと起こっている。
Primum igitur scito primum me non esse rogatum sententiam praepositumque esse nobis pacificatorem(平定者) Allobrogum,
まず第一に、私が元老院で最初に意見を求められずに、アッロブロゲス人の平定者(ガイウス・ピソー)が私より優先されたことをお知らせしよう。
idque admurmurante senatu neque me invito esse factum.
議員たちはそれに不平を漏らしていたが、私は別に嫌でもなかった。
Sum enim et ab observando(敬意を払う) homine perverso(頑迷な) liber et ad dignitatem in re publica retinendam contra illius voluntatem solutus,
というのは、あの頑固者に敬意を表してやらないで済んだし、彼の意向に反して、国政における私の威信を気ままに維持できるようになったからだ。
et ille secundus in dicendo locus habet auctoritatem paene principis et voluntatem non nimis devinctam beneficio consulis.
また、第二番目の発言順位というのは、第一番目とほとんど同じ権威を持つものだし、執政官から受けた恩によって自分の意志を強く束縛されることがないからな。
Tertius est Catulus, quartus, si etiam hoc quaeris, Hortensius.
なお、第三番目はカトゥルスで、もし知りたいのなら言うが、第四番目はホルテンシウスだった。
Consul autem ipse parvo animo et pravo tamen, cavillator(屁理屈屋) genere illo moroso(気難しい), quod etiam sine dicacitate(冗談) ridetur, facie magis quam facetiis(ジョーク) ridiculus,
だが、執政官(プピウス・ピソー)当人について言えば、気が小さいくせに気難しい性格で、面白いことも言わないのに笑いを取る屁理屈屋で、機知よりは顔で笑いを誘う男だ。
nihil agens cum re publica, sejunctus ab optimatibus,
国政に関しては何をするわけでもなく、閥族派とは決裂している。
a quo nihil speres boni rei publicae,
彼には国家に益になることを何も期待できない。
quia non vult, nihil speres mali, quia non audet.
なぜなら、彼にはそうする気がないからだ。かつまた国家に悪事を働く恐れもない。なぜなら、彼にはそうするだけの度胸がないからだ。
Eius autem collega et in me perhonorificus et partium studiosus ac defensor bonarum.
一方、彼の同僚の方は私に非常に敬意を払ってくれ、正しい側の熱心な守護者である。
[3] Qui nunc leviter inter se dissident. Sed vereor, ne hoc, quod infectum(染みつく) est, serpat(広がる) longius.
この両人は目下軽い諍(いさか)いを起こしているが、ここでついたわずかな染みが、先々まで尾を引くことになるのではないかと私は危惧している。
Credo enim te audisse,
というのも、君もこういう話を聞いているだろう。
cum apud Caesarem pro populo fieret, venisse eo muliebri vestitu virum,
カエサル邸で人民のための祭儀が行われていた時、とある男がそこに女の衣装を着て訪れた。
idque sacrificium cum virgines instaurrassent(instauroやり直す),
そのため、ウェスタの巫女が祭儀をやり直した。
mentionem a Q. Cornificio in senatu tactam(言及する) (is fuit princeps, ne tu forte aliquem nostrum putes);
そして、元老院でこのことをクィントゥス・コルニフィキウスが指摘した。彼が言い出したのであって、私たちの誰かが言い出したと思わないでほしい。
postea rem ex senatus consulto ad virgines atque ad pontifices relatam idque ab iis nefas esse decretum;
その後、この問題は、元老院決議により、ウェスタの巫女と神官たちの裁量に任され、彼らは神聖冒瀆であると宣言した。
diende ex senatus consulto consules rogationem promulgasse;
つぎに、元老院決議を受けて、執政官たちが法案を公示した。
uxori Caesarem nuntium remisisse(三行半を渡す).
カエサルは妻に離縁を申し渡した、という話だ。
In hac causa Piso amicitia P. Clodi ductus operam dat, ut ea rogatio, quam ipse fert et fert ex senatus consulto et de religione(禁忌), antiquetur(否決される).
さて、この件で、(執政官の)ピソーはプブリウス・クローディウスとの親交に引きずられて、自分が提出した提案、しかも、元老院決議を受けて提出しただけでなく、事は宗教上のタブーに関するその提案を無効にしようとしたのだ。
Messalla vehementer adhuc agit et severe.
メッサラは、今のところ精力的かつ厳格に事にあたっている。
Boni viri precibus Clodi removentur a causa, operae comparantur,
よき人々は、クローディウスの嘆願によって手を引いてしまい、ならず者の一団が用意されている。
nosmet ipsi, qui Lycurgei a principio fuissemus, cottidie demitigamur,
私自身は、最初はリュクルゴスのように厳格であったが、日増しに懐柔されてきている。
instat et urget Cato.
だが、カトーは追及の手をゆるめていない。
Quid multa ? Vereor, ne haec neglecta a bonis, defensa ab improbis magnorum rei publicae malorum causa sit.
これ以上言っても仕方ないが、この問題がよき人々からは放置され、邪悪な者たちに援護されて、結果として国家に多大な災厄をもたらす原因となりはしないかと恐れている。
[4] Tuus autem ille amicus (scin, quem dicam?, de quo tu ad me scripsisti, posteaquam non auderet reprehendere, laudare coepisse
ところで、例の君の友人(ポンペイウス)だが、誰のことを言っているか分かるだろうか、私を非難する気をなくして、賞賛し始めたと君が書いている人のことだ。
nos, ut ostendit, admodum diligit, amplectitur, amat,
彼は私をきわめて高く評価しているということを世間に見せつけ、抱擁するなど、親愛の情を示している。
aperte laudat, occulte, sed ita, ut perspicuum sit, invidet.
だが、表向きは賞賛してくれていても、裏では、といっても明々白々なのだが、彼は私に嫉妬しているのだ。
Nihil come(<comis愛想のよい), nihil simplex, nihil ἐν τοῖς πολιτικοῖς illustre, nihil honestum, nihil forte, nihil liberum.
彼は実に親しみにくい、素直でない性格の持ち主だ。政治面で傑出しているわけでもなければ、尊敬に値するところもない。臆病で、率直さがない。
Sed haec ad te scribam alias subtilius(正確な);
しかし、こういうことについては、別の機会にもっと詳しく書くことにしよう。
nam neque adhuc mihi satis nota sunt, et huic terrae filio nescio cui committere epistulam tantis de rebus non audeo.
私もまだ十分に見極めたわけではないし、このどこの誰とも分からぬ輩にこういう重要な内容の手紙を託す気にはなれない。
[5] Provincias praetores nondum sortiti sunt.
法務官たちは属州の籤をまだ引いていない。
Res eodem est loci, quo reliquisti.
状況は君が出発した時のままだ。
τοποθεσίαν, quam postulas Miseni et Puteolorum includam orationi meae.
君が求めるミセヌムとプテオリの地形的描写を私の演説に加えるつもりだ。
"a.d.III Non. Dec."(12月3日) mendose(誤って) fuisse animadverteram(過去完).
「十二月三日」というのが誤りだったことは、すでに気づいていた。
Quae laudas ex orationibus, mihi crede, valde mihi placebant,
演説の中で君が褒めてくれた個所は、実のところ、私も非常に気に入っていたところだ。
sed non audebam antea dicere;
けれども、これまでは言う勇気がなかった。
nunc vero, quod a te probata sunt, multo mi Άττικώτερα videntur.
だが今は、君も認めてくれたたことで、それらがいっそうアッティカ風に思れる。
In illam orationem Metellinam addidi quaedam.
あのメテッルス(57年執政官)に関する演説にはいくらか手を加えた。
Liber tibi mittetur,
本をお送りするつもりだ。
quoniam te amor nostri φιλορήτορα reddidit.
私と親しくしたせいで君も弁論術愛好家になったからね。
[6] Novi(新しい) tibi quidnam scribam?
何か君に知らせる新しいことはあっただろうか?
quid? etiam.
何かあったかな?ああ、まだあった。
Messalla consul Autronianam domum emit HS(セステルティウス) |_CXXXIIII_|.(13400000)
執政官のメッサラは、アウトロニウス(パエトス、75年財務官、追放)の旧宅を1340万セステルティウスで購入した。
"Quid id ad me ?" inquies.
「それが私に何の関係があろう」と君は言うだろう。
Tantum, quod ea emptione et nos bene emisse judicati sumus, et homines intellegere coeperunt licere amicorum facultatibus in emendo ad dignitatem aliquam pervenire.
ただ、この購入のおかげで、私はよい買い物をしたと見られて、友人の財力に頼って買い物をして威厳を見せてもいいのだと人々も考え始めた。
Teucris illa lentum(のろい) negotium(やつ) est, sed tamen est in spe.
かのトロイア女は鈍いが希望はある。
Tu ista confice.
君は手近のことを片づけておいてくれたまえ。
A nobis liberiorem epistulam exspecta.
そのうちもっと遠慮のない手紙を送る。
VI Kal. Febr. M. Messalla, M. Pisone coss.
一月二十五日 マルクス・メッサラとマルクス・ピソーが執政官の年
1.XIV (14)
Cicero Attico Sal.
[Rome, February 13, 61]
六一年二月十三日、ローマ
(キケロよりアッティクス宛)
[1] Vereor, ne putidum(失礼な) sit scribere ad te, quam sim occupatus(忙しい), sed tamen ita distinebar(妨げる), ut huic vix tantulae(小さい) epistulae tempus habuerim atque id(しかも) ereptum(奪われた) e summis occupationibus.
わたしが多忙だと手紙に書くのはわざとらしいと思うが、実際、こんな短い手紙を書く時間もほとんどないのだ。今も大忙しで、これを書く時間も取れないほどだ。
Prima contio Pompei qualis fuisset, scripsi ad te antea,
今回のポンペイウスの最初の演説がどんなだったかは、以前お知らせした。
non jucunda miseris, inanis improbis, beatis non grata, bonis non gravis;
つまり、貧しい人々にとっては愉快なものではなく、悪しき者たちには無力なものであり、他方、裕福な人々には迷惑で、よき人々には重厚さに欠けるものだった。
itaque frigebat.
そのため、白々しい反応で迎えられた。
Tum Pisonis consulis impulsu levissimus tribunus pl. Fufius in contionem producit Pompeium.
それから、執政官のピソーに促されて、軽薄きわまりない護民官のフフィウスがポンペイウスを演壇に導いた。
Res agebatur in circo Flaminio,
それはフラミニウス広場で行われたが、
et erat in eo ipso loco illo die nundinarum πανήγυρις.
その日は市の立つ日だったのでそこは野次馬が多かった。
Quaesivit ex eo, placeretne ei judices a praetore legi, quo consilio idem praetor uteretur.
フフィウスはポンペイウスに対して、法務官が自分が主催する裁判の陪審員を籤ではなく自分で選ぶことをよしとするか訊ねた。
Id autem erat de Clodiana religione ab senatu constitutum.
しかし、元老院は、クローディウスの神聖冒瀆事件についてそうすることをすでに決議していたのだ。
[2] Tum Pompeius μάλ᾽ ἀριστοκρατικῶς locutus est senatusque auctoritatem sibi omnibus in rebus maximi videri semperque visam esse respondit et id(しかも) multis verbis.
するとポンペイウスは、きわめて貴族的な口調で、元老院の権威は万事につけ最も重要であると自分は考えるし、これまでも常にそう考えてきたと長々と答えた。
Postea Messalla consul in senatu de Pompeio quaesivit, quid de religione et de promulgata rogatione sentiret.
その後、今度は元老院で執政官のメッサーラが、神聖冒瀆罪および公示された法案についてどのように考えるかポンペイウスに訊ねた。
Locutus ita est in senatu, ut omnia illius ordinis consulta γενικῶς laudaret, mihique, ut adsedit, dixit se putare satis ab se etiam de istis rebus esse responsum.
すると彼は、元老院のあらゆる決議を全般的に賞賛すると話し、着席する際に、自分はそういう問題についてもう十分に答えたと思うと私に言った。
[3] Crassus postea quam vidit illum excepisse laudem ex eo, quod suspicarentur homines ei consulatum meum placere,
クラッススはこれに対して、ポンペイウスが私の執政官当時のことを承認したことで人々の賞賛を得たと考えた。
surrexit ornatissimeque de meo consulatu locutus est,
そこで彼は立ち上がって、私の執政官職について非常に洗練された賛辞を述べた。
cum ita diceret, se quod esset senator, quod civis, quod liber, quod viveret, mihi acceptum referre;
自分が元老院議員として、市民として、自由人として、命のあるものとしてあるのは私に負うているとまで言ったのである。
quotiens conjugem, quotiens domum, quotiens patriam videret, totiens se beneficium meum videre.
妻を、家を、国家を見るたびに、自分は私の恩恵を目のあたりにするのだとも言った。
Quid multa?
これ以上言う必要はないだろう。
totum hunc locum, quem ego varie meis orationibus, quarum tu Aristarchus es, soleo pingere, de flamma, de ferro (nosti illas ληκύθους絵の具壺) valde graviter pertexuit.
私が演説でさまざまに描くのを常としている話題、――君はそういう演説を添削してアリスタルコスの役割をしてくれているわけだが――つまり火や剣についてのすべての話題(君もぼくの修辞の色どりをご存じだが)を、彼は実に荘重な調子で述べ上げたのだ。
Proximus Pompeio sedebam.
私はポンペイウスの隣に座っていた。
Intellexi hominem moveri,
彼が困惑しているのが分かった。
utrum Crassum inire eam gratiam, quam ipse praetermisisset,
その理由は、自分がみすみす逃してしまった好意をクラッススが得たためか、
an esse tantas res nostras, quae tam libenti senatu laudarentur, ab eo praesertim, qui mihi laudem illam eo minus deberet, quod meis omnibus litteris in Pompeiana laude perstrictus esset.
それとも、私の業績が元老院もこれほど喜んで賞賛するほどのものであり、ポンペイウスを持ち上げるために私に散々にこき下ろされて、私には何の義理もないクラッススまでもが賞賛しているためか。
[4] Hic dies me valde Crasso adjunxit,
この日は私とクラッススの仲を大いに接近させた。
et tamen ab illo aperte tecte quicquid est datum, libenter accepi.
とはいえ、ポンペイウスの方からも、彼が暗に示してくれた好意は喜んで受け取った。
Ego autem ipse, di boni! quo modo ἐνεπερπερευσάμην(ἐμπερπερεύομαι見せびらかす) novo auditori Pompeio!
さて、私自身については、いやまったく、新しい聞き手であるポンペイウスに対して何と見せつけたことか!
Si umquam mihi περίοδοι ἤ κάμπαι ἤ ἐνθυμήματα ἤ κατασκευαί suppeditaverunt(完), illo tempore.
私が掉尾文やその結び、三段論法、推論を自在に扱ったとしたら、まさにあの時であった。
Quid multa? clamores.
要するに、賞賛の嵐がまき起こった。
Etenim haec erat ὑπόθεσις, de gravitate ordinis, de equestri concordia, de consensione Italiae, de intermortuis reliquiis conjurationis, de vilitate, de otio.
それというのも、私の演説の主題は次のようなことだったからだ。つまり、元老院階級の威厳、騎士階級との協調、イタリア全土の調和、陰謀の瀕死の残党、物価の引き下げ、内政の安定ということについてだった。
Nosti jam in hac materia sonitus nostros. Tanti fuerunt, ut ego eo brevior sim, quod eos usque istinc(あななのいるそこ) exauditos putem.
こういう話題で私がたてる響きのすごさは、君もご存じだろう。きっと君のいるところまでもその響きは届くだろうから、詳しく述べる必要がないと思われるほどだった。
[5] Romanae autem se res sic habent.
さて、ローマの情勢は以下のようなものだ。
Senatus Areios pagos, nihil constantius, nihil severius, nihil fortius.
元老院はアレイオス・パゴスと化しており、この上なく断固としており、厳格で、勇敢である。
Nam, cum dies venisset rogationi ex senatus consulto ferendae(提出する),
というのも、元老院決議による法案を民会にかける日がやってきた時、
concursabant barbatuli juvenes, totus ille grex(群) Catilinae, duce filiola Curionis et populum, ut antiquaret, rogabant.
短い顎髭の若者たち、クリオの小娘(=息子のクリオ)を先頭にしたかのカティリナの郎党どもがみな駆けつけてきて、法案を否決するよう民会に求めた。
Piso autem consul lator rogationis idem erat dissuasor.
一方、執政官のピソーは法案の提出者でありながら否決するよう説得した。
Operae Clodianae pontes occuparant, tabellae ministrabantur ita, ut nulla daretur "VTI ROGAS."
クローディウスの一味は通路を占拠し、「賛成」という投票板は一枚も配られないようにしていた。
Hic tibi in rostra Cato advolat(飛んでくる), commulcium(ぶちのめす) Pisoni consuli mirificum facit,
ここで、見よ、カトーが演壇に飛び上がり、執政官ピソーを完膚なきまでに叩きのめした。
si id est commulcium, vox plena gravitatis, plena auctoritatis, plena denique salutis.
もし「叩きのめす」と言う言葉が、威厳と権威に満ち、要するに実に健全な演説にふさわしいならばだが。
Accedit eodem etiam noster Hortensius, multi praeterea boni;
我らがホルテンシウスと、それ以外にも多くの立派な人物がカトーに加わった。
insignis vero opera Favoni fuit.
ファウォニウスウの尽力は、まったく素晴らしいものだった。
Hoc concursu optimatium comitia(民会) dimittuntur(解散), senatus vocatur.
よき人々のこのような集結によって、民会は散会になり、元老院が召集された。
Cum decerneretur frequenti senatu contra pugnante Pisone, ad pedes omnium singillatim(個々に) accidente(ひれ伏す) Clodio, ut consules populum cohortarentur ad rogationem accipiendam,
執政官ピソーが抵抗し、クローディウスが議員全員一人一人の足下に土下座する中、満場の出席者のもと、市民に法案を受け入れるよう両執政官が促すことが決議された。
homines ad quindecim(15) Curioni nullum senatus consultum facienti adsenserunt,
父クリオはその決議を無効にしようとしたが、十五人しかそれに賛同しなかった。
ex altera parte facile CCCC fuerunt.
もう一方の側は四百人は軽かった。
Acta res est.
それで事は決まった。
Fufius tribunus tum intercessit.
その時、護民官フフィウスが拒否権を発動した。
Clodius contiones miseras habebat, in quibus Lucullum, Hortensium, C. Pisonem, Messallam consulem contumeliose(侮辱して) laedebat;
クローディウスは惨めたらしい演説を行い、その中でルクルスとホルテンシウスとガイウス・ピソーと執政官のメッサラを侮辱した。
me tantum comperisse omnia criminabatur(中傷).
私のことは、万事に物知りと非難しただけだった。
Senatus et de provinciis praetorum et de legationibus et de ceteris rebus decernebat, ut, antequam rogatio lata esset, ne quid ageretur.
元老院は、法案が投票にかけられないかぎり、使節団、およびその他の事々についていっさい審議しないと決定した。
[6] Habes res Romanas. Sed tamen etiam illud, quod non speraram, audi.
ローマの情勢は以上のとおりだが、もう一つ私が予期していなかったことをお聞かせしよう。
Messalla consul est egregius, fortis, constans, diligens, nostri laudator, amator, imitator.
執政官のメッサラは立派な人物だ。勇気があり、確固としていて、熱心で、私を賞賛し、好意を抱き、手本としてくれる。
Ille alter uno vitio minus vitiosus,
もう一人の方は、一つの欠点のおかげで、それほど悪事を犯さない。
quod iners, quod somni plenus, quod imperitus, quod ἀπρακτότατος
つまり、彼は怠惰であって、寝とぼけており、経験がなく、およそ行動力がないからだ。
sed voluntate(心情) ita καχέκτης, ut Pompeium post illam contionem, in qua ab eo senatus laudatus est, odisse coeperit.
しかし、心根は非常にねじけていて、ポンペイウスが元老院を賞賛する演説をして以来、彼のことを憎み始めた。
Itaque mirum in modum omnes a se bonos alienavit.
そのため、すべての立派な人々を驚くほどに自分から遠ざけてしまった。
Neque id magis amicitia Clodi adductus fecit quam studio perditarum(堕落) rerum atque partium.
彼は、クローディウスとの友誼に引きずられてそういうことをしたというより、むしろ破滅的なことや堕落した連中が好きで行ったのだ。
Sed habet sui similem in magistratibus praeter Fufium neminem.
だが、政務官の中には、フフィウス以外に彼の同類はいない。
Bonis utimur tribunis pl., Cornuto vero Pseudocatone.
私たちは立派な護民官を得ており、中でもコルヌトゥスはカトーもどきだ。
Quid quaeris(要するに)?……
要するに、.....
[7] Nunc ut ad privata redeam,
さて、ここからは個人的な話だ。
Teukris promissa patravit(達成する).
トロイヤ女は約束を守った。
Tu mandata effice, quae recepisti.
君には引き受けてくれた指示を遂行していただきたい。
Quintus frater, qui Argiletani aedificii(建物) reliquum dodrantem(34) emit HS [725,000], Tusculanum venditat(売りに出す), ut, si possit, emat Pacilianam domum.
弟のクィントゥスは、アルギレトゥムにある家屋の残りの四分の三を70万4千セステルティウスで購入し、トゥスクルムの所有地は売りに出している。できればパキリウス(不明)の家を購入しようとしているためだ。
Cum Lucceio in gratiam redii.
私はルッケイウス(ルキウス67年法務官)と和解した。
Video hominem valde petiturire.
彼が出馬にきわめて意欲的なことは分かっている。
Navabo operam(尽力).
尽力するつもりだ。
Tu quid agas, ubi sis, cuius modi istae res sint, fac me quam diligentissime certiorem. Idibus Febr.
君が何をしていて、どこにいて、そちらの状況はどのようなものか、できるだけ詳しく教えてほしい。
二月十三日
1.XV (15)
Cicero Attico Sal.
[Rome, March 15, 61]
Asiam Quinto, suavissimo fratri, obtigisse audisti. Non enim dubito, quin celerius tibi hoc rumor quam ullius nostrum litterae nuntiarint. Nunc, quoniam et laudis avidissimi semper fuimus et praeter ceteros philellenes et sumus et habemur et multorum odia atque inimicitias rei publicae causa suscepimus, pantoies aretes mimneskeo curaque, effice, ut ab omnibus et laudemur et amemur. His de rebus plura ad te in ea epistula scribam, quam ipsi Quinto dabo. Tu me velim certiorem facias, quid de meis mandatis egeris atque etiam quid de tuo negotio; nam, ut Brundisio profectus es, nullae mihi abs te sunt redditae litterae. Valde aveo scire, quid agas. Idibus Martiis.
1.XVI (16)
Cicero Attico Sal.
[Rome, JuneJuly, 61]
六一年七月初め、ローマ
キケロよりアッティクス宛
[1] Quaeris ex me, quid acciderit de judicio, quod tam praeter opinionem omnium factum sit, et simul vis scire, quo modo ego minus, quam soleam, proeliatus(戦う) sim.
皆の予想に反した結果になった裁判(ボナ・デア)について、いったい何が起こったのかとお訊ねだね。また、私が普段よりも抑えて戦ったというのは、どういうことなのかとも。
Respondebo tibi ὕστερον πρότερον, Ὁμηρικῶς.
後のことから先にお答えしよう、ホメロス風に。
Ego enim, quam diu senatus auctoritas mihi defendenda fuit, sic acriter et vehementer proeliatus sum, ut clamor concursusque maxima cum mea laude fierent.
そこで、まず私のことだが、元老院の権威を私が守らねばならなかったあいだは、きわめて激烈かつ攻撃的に戦ったので、人々は同調の叫びをあげ、私を大いに賞賛して駆け寄ってきた。
Quodsi tibi umquam sum visus in re publica fortis, certe me in illa causa admiratus esses.
君がこれまでも政治活動における私のことを勇猛果敢だと思ってくれていたとしても、あの場面の私には驚嘆したに違いない。
Cum enim ille ad contiones confugisset in iisque meo nomine ad invidiam uteretur, di immortales! quas ego pugnas et quantas strages(死骸) edidi(もたらす)!
というのも、あの男(クローディウス)が集会へ逃げてそこで演説を行い、その中で私の名前を悪意を引き起こすために用いた時、神々も御照覧あれ、私は何という戦いを行い、いかばかりの死体の山を築いたことか!
quos impetus in Pisonem, in Curionem, in totam illam manum(軍勢) feci!
何という攻撃をピソーに、クリオに、あの連中すべてに対してしたことか!
quo modo sum insectatus(悩ます) levitatem(軽さ) senum(老人), libidinem juventutis!
何というやり方で私は年長者たちの軽々しさを、若い者たちの放縦を追及したことか!
Saepe, ita me di juvent! te non solum auctorem consiliorum meorum, verum etiam spectatorem pugnarum mirificarum desideravi.
神かけて言うが、君が私の助言者としてだけでなく、この驚くべき戦いの見物人として居合わせてくれればいいのにと何度も思った。
[2] Postea vero quam Hortensius excogitavit, ut legem de religione Fufius tribunus pl. ferret,
だが、その後でホルテンシウスが、護民官のフフィウスに神聖冒漬についての法を提案させるということを考え出した。
in qua nihil aliud a consulari rogatione differebat(異なる) nisi judicum genus (in eo autem erant omnia,
その法案は、審判人の性質――すべてはそれにかかっていたのだが――以外は執政官の提案と異なるところは何もなかった。
pugnavitque, ut ita fieret,
ホルテンシウスは、それが通るようにと奮戦した。
quod et sibi et aliis persuaserat nullis illum judicibus effugere posse,
なぜなら、自分にも他の人たちにも、クローディウスは誰が審判人であろうと逃げおおせることはできないと信じ込ませていたからだ。
contraxi(畳む) vela perspiciens inopiam(貧困) judicum, neque dixi quicquam pro testimonio,
それで私は、審判人たちの貧窮を見越して帆を畳み、(裁判の時には)何も証言しなかった。
nisi quod erat ita notum atque testatum, ut non possem praeterire.
もっとも、無視しようのないほど知られ、裏も取られていることは別だが。
Itaque, si causam quaeris absolutionis(無罪放免), ut jam πρός τό πρότερον revertar, egestas(貧困) judicum fuit et turpitudo.
そういうわけで、無罪放免の理由をお訊ねなら――先の方に話は戻るわけだけれども――、審判人たちの貧困と無恥のせいだったのだ。
Id autem ut accideret, commissum(引き起こす) est Hortensi consilio,
だが、それがそうなるようにしたのはホルテンシウスだ。
qui dum veritus est, ne Fufius ei legi intercederet(拒否権発動), quae ex senatus consulto ferebatur,
彼は、元老院決議に基づいて提案されようとしていた法にフフィウスが拒否権を発動するのではないかと危惧するあまり、
non vidit illud, satius esse illum in infamia relinqui ac sordibus quam infirmo(弱い) judicio committi,
クローディウスを信用ならない審判人に委ねたりするくらいなら、不名誉と喪服のうちに残しておくので十分だということが分からず、
sed ductus odio properavit(急ぐ) rem deducere(移す) in judicium,
憎悪のあまりとにかく裁判にかけようと焦ってしまったのだ。
cum illum plumbeo(鉛の) gladio jugulatum(殺す) iri tamen diceret.
クローディウスは鉛の剣でも首をはねることができる、と言って。
[3] Sed judicium si quaeris quale fuerit, incredibili exitu,
さて、それで裁判がどのようなものだったかとお訊ねなら、信じがたい結末だった。
sic uti(ut) nunc ex eventu ab aliis, a me tamen ex ipso initio consilium Hortensi reprehendatur.
他の人々は結末を見てから今頃になって言っているが、私は最初からホルテンシウスの案を駄目だと言っていた。
Nam, ut rejectio(忌避) facta est clamoribus maximis,
審判人の忌避は怒号のうちに行われた。
cum accusator tamquam censor bonus homines nequissimos reiceret,
訴追人はあたかもよき監察官のようにどうしようもない連中を忌避し、
reus tamquam clemens lanista(剣闘士訓練士) frugalissimum(実直) quemque secerneret(取り除く),
一方、被告の方はまるで慈悲深い剣闘士の訓練士のようにまっとうな人々を除いたので、
ut primum judices consederunt, valde diffidere boni coeperunt.
審判人団が着席するや否や、まともな人々は信用しなくなったのだ。
Non enim umquam turpior(恥ずべき) in ludo talario(低俗な) consessus fuit,
低俗な見世物においてすら、これほど恥ずべき集まりはなかった。
maculosi(汚れた) senatores, nudi equites, tribuni non tam aerati(金持ち) quam, ut appellantur, aerarii(主計官).
汚れ切った元老院議員たち、素寒貧の騎士たち、収益官ならぬいわゆる主計官たち。
Pauci tamen boni inerant, quos rejectione fugare ille non potuerat,
だが、わずかばかりだが、クローディウスが忌避によって敗走させることのできなかったまっとうな人々が含まれていた。
qui maesti(鎮痛な) inter sui dissimiles(異なる) et †merentes† sedebant et contagione turpitudinis vehementer permovebantur(動揺する).
この人たちは、自分たちとはおよそ似ていない者たちの間でつらそうに嘆きながら座って、連中の恥ずべき汚れに接して強く動揺していた。
[4] Hic, ut quaeque res ad consilium primis postulationibus referebatur,
ところが、最初の申し立てにおいてそれぞれの事柄が審議にかけられていくと、
incredibilis erat severitas nulla varietate(不一致) sententiarum.
この審判人たちは一致団結して信じがたいほどの厳格さを見せた。
Nihil impetrabat reus, plus accusatori dabatur, quam postulabat;
被告に有利な点はいっさいなく、訴追人には求めた以上のことが与えられた。
triumphabat (quid quaeris?要するに) Hortensius se vidisse tantum;
かいつまんで言おう。ホルテンシウスは、自分がこれほど先を読んでいたことに凱歌をあげた。
nemo erat, qui illum reum ac non miliens condemnatum arbitraretur.
もはやあらゆる人々が、クローディウスは被告ではなく、すでに幾重にも断罪された者なのだと考えていた。
Me vero teste producto credo te ex acclamatione(呼び出し) Clodi advocatorum audisse quae consurrectio(起立) judicum facta sit, ut me circumsteterint, ut aperte jugula(のど) sua pro meo capite P. Clodio ostentarint.
ところで、私がクローディウスの弁護人たちから証人として呼ばれた時、審判人たちが一斉に立ち上がって私を守り囲み、クローディウスに対して、私の命を守るためにみずからの喉元をあらわに示したということは、君もお聞き及びのことと思う。
Quae mihi res multo honorificentior visa est quam aut illa, cum jurare(宣誓する) tui cives Xenocratem testimonium(証言) dicentem prohibuerunt, aut cum tabulas Metelli Numidici, cum eae(tabulae, ut mos est, circumferrentur, nostri judices aspicere noluerunt.
それは、哲学者クセノクラテスが証言するにあたって宣誓するのを君の同胞市民アテナイ人たちがとめたことや、あるいはメテッルス・ヌミディクスの文書が習慣どおりに回覧された時に、我が国の審判人たちがそれを見るのも拒否したことよりも、はるかに名誉があることのように私には思われた。
Multo haec, inquam, nostra res maior.
いや、言わせてもらうが、この私の場合の方がはるかに素晴らしいことだ。
[5] Itaque judicum vocibus, cum ego sic ab iis ut(として) salus(救済者) patriae defenderer, fractus (崩折れる)reus et una patroni(主) omnes conciderunt;
さて、そういうわけで、審判人たちの声によって、私が国家の安寧の象徴として守られていたため、被告は打ち砕かれ、それと一緒に彼の支援者たちも総崩れになってしまった。
ad me autem eadem frequentia postridie convenit(集まる), quacum abiens(退任して) consulatu sum domum reductus(連れ帰る).
その翌日、私には、執政官職を退任した日に家まで送ってきてくれたのと同じくらいの群衆が集まった。
Clamare(完三複) praeclari Areopagitae(主) se non esse venturos nisi praesidio constituto.
立派なアレイオス・パゴス(刑事裁判)の裁判官たちは、護衛がなくては法廷に来ないと叫んだ。
Refertur ad consilium.
それが審議にかけられる。
Una sola sententia praesidium(護衛) non desideravit.
護衛を不要としたのは一名のみだった。
Defertur res ad senatum.
この件は元老院にまわされる。
Gravissime ornatissimeque decernitur;
荘重で念入りに練り上げられた決議がなされる。
laudantur judices; datur negotium magistratibus.
審判人たちは賞賛され、各政務官たちに指令が与えられる。
Responsurum hominem nemo arbitrabatur.
あの男が何か答えるとは誰も思っていなかった。
ἔσπετε νῦν μοι, Μοῦσαι--ὅππως δέ πρῶτον πῦρ ἔμπεσε.
いざ、ムーサイよ、我に語りたまえ。
いかにして最初に炎が放たれたか。
Nosti Calvum ex Nanncianis illum, illum laudatorem(賞賛者) meum,
ナンネイウスの財産の分け前にあずかったカルウス(クラッスス)を知っているだろう、例の私の賞賛者のさ。
de cuius oratione erga me honorifica ad te scripseram.
私を称えた彼の演説について前に書いた、あの彼だよ。
Biduo per unum servum et eum ex ludo(学校) gladiatorio(剣闘士の) confecit totum negotium;
彼がね、一人の奴隷、しかも剣闘士養成所出身の奴隷を使って、二日ですべてのことをやってのけたのさ。
arcessivit ad se, promisit, intercessit(保証する), dedit.
審判人たちを自分のもとに呼び寄せ、約束し、保証し、与えたのだ。
Jam vero (o di boni, rem perditam!) etiam noctes certarum mulierum atque adulescentulorum nobilium introductiones(紹介) non nullis judicibus pro mercedis cumulo(積重ね) fuerunt.
いや、もう実際――よき神々よ、破滅だ!―何人かの女性との一夜や身分の高い若者たちへの紹介までもが、審判人たちに報酬の一環として与えられたのだ。
Ita summo discessu(離脱) bonorum, pleno foro servorum,
そういうわけで、よき人々はみんな逃げ出してしまい、中央広場は奴隷で一杯という状態。
XXV judices ita fortes tamen fuerunt, ut summo proposito periculo vel perire maluerint quam perdere omnia;
しかし、命の危機をおかしながらも、すべてを破滅させるくらいなら、自分が滅びた方がましだと考える勇敢な審判人が二十五人いた。
XXXI fuerunt, quos fames magis quam fama commoverit.
だが、三十一人が、名誉欲より食欲の方に動かされたのだ。
Quorum Catulus cum vidisset quendam, "Quid vos," inquit, " praesidium a nobis postulabatis ? an, ne nummi vobis eriperentur, timebatis?"
カトゥルスはその一人に出会ってこう言った。「なぜ諸君は、我々に護衛を要求したのかね?ひょっとして、追い剥ぎに会うのではと恐れてでもいたのかね?」と。
[6] Habes, ut brevissime potui, genus(性質) judicii et causam absolutionis.
以上で、裁判の性質と無罪放免の理由について、できるだけ簡潔に述べてみた。
Quaeris deinceps, qui nunc sit status(状況) rerum(政治) et qui meus.
次に、政治動向の現状と、私自身の現況についておたずねのことについて。
Rei publicae statum(安定) illum, quem tu meo consilio, ego divino confirmatum(確立した) putabam, qui bonorum omnium conjunctione et auctoritate consulatus mei fixus et fundatus videbatur,
共和国のあの安定――私の思慮のおかげで確立したと君は言ってくれ、神慮のおかげと私が考えているあの安定――、すべてのよき人々の一致団結と、私の執政官職権の権威によって確立し、根を降ろしたように思われていたあの安定は、
nisi quis nos deus respexerit(案ずる),
いずれかの神が我々に思いを致してでもくださらないかぎり、
elapsum scito esse de manibus uno hoc judicio,
まさにこの一つの裁判によって、手のうちから滑り落ちてしまったものと考えていただきたい。
si judicium(判断) est triginta homines populi Romani levissimos ac nequissimos(nequamやくたたず) nummulis(はした金) acceptis jus ac fas omne delere
もし、たかか三十人ばかりの、しかもローマ市民の中でもとりわけ軽薄で役立たずの連中が、はした金をもらって神の法も人の法もすべてないがしろにすることが裁判と呼べるなら。
et, quod omnes non modo homines, verum etiam pecudes factum esse sciant,
また、人間のみならず獣までもが起こったと知っている出来事を、
id Talnam et Plautum et Spongiam et ceteras huius modi quisquilias(くず) statuere(決める) numquam esse factum.
タルナとかプラウトゥスとかスポンギアとかその他同じ類のくず連中が決して起こらなかったと決定することが裁判と呼べるならだ。
[7] Sed tamen, ut te de re publica consoler, non ita, ut sperarunt mali, tanto imposito rei publicae vulnere, alacris(活発な) exsultat(狂喜する) improbitas(悪) in victoria.
だが、国家について君を慰めるために言うなら、国家は大きな痛手を被ったが、悪党どもが期待していたほどには、悪が勝利して高々と凱歌をあげたわけでもなかった。
Nam plane ita putaverunt, cum religio, cum pudicitia, cum judiciorum fides, cum senatus auctoritas concidisset,
というのは、あの連中が期待していたのは、神聖も、貞潔も、審判人たちの信義も、元老院の権威も地に堕ちて、
fore ut aperte victrix nequitia(放蕩) ac libido poenas(復讐) ab optimo quoque peteret sui doloris, quem improbissimo cuique inusserat(押す) severitas consulatus mei.
不正と欲望が勝利者となって、秀でた人々すべてに対して、私の執政官職の厳格さが邪悪きわまりない者たちに与えた烙印の苦痛の復讐をすることだったのは明らかだからである。
[8] Idem ego ille (non enim mihi videor insolenter gloriari, cum de me apud te loquor, in ea praesertim epistula, quam nolo aliis legi) idem, inquam, ego recreavi adflictos animos bonorum unum quemque confirmans, excitans;
今その同じ私が一人一人を勇気づけ、奮い立たせて、よき人々の打ちのめされた心を立ち直らせたのだ。こう言っても、わたしは独り善がりの自慢をしているとは思わない。なぜなら、他人に読まれては困るこんな手紙の中で君を相手に自分のことを言っているわけだから。
insectandis(非難する) vero exagitandisque nummariis judicibus omnem omnibus studiosis(支持者) ac fautoribus(支援者) illius victoriac παρρησίαν(口を開くこと) eripui,
実際、わたしは買収された審判人たちを非難し、蹴散らし、あの裁判の勝利の熱烈な支持者たち全員から口を開く機会を奪い取ってやった。
Pisonem consulem nulla in re consistere(しっかり立つ) umquam sum passus, desponsam(約束された) homini jam Syriam ademi(奪う), senatum ad pristinam suam severitatem revocavi atque abjectum excitavi,
執政官ピソーの立場を失墜させ、彼が赴任することを約束されていたシリアをもぎ取り、元老院を古の厳格さへと呼び戻して、打ちのめされていた元老院を奮い立たせたのだ。
Clodium praesentem fregi in senatu cum oratione perpetua(絶え間ない) plenissima gravitatis tum altercatione(論争) huius modi;
またクローディウスを元老院で、威厳に満ちた正式な演説のみならず、以下のような類のやりあいによっても粉砕した。
ex qua licet pauca degustes(接 味わう);
そのいくつかを、ここで君にも味わわせてあげよう。
nam cetera non possunt habere eandem neque vim neque venustatem(魅力) remoto illo studio contentionis(闘争), quem ἀγῶνα vos appellatis.
というのも、他のものは、君たちギリシアの言葉では「アゴン」と呼ぶ争いの激情が伴わない状態では、迫力も面白味もないからだ。
[9] Nam, ut Id. Mai. in senatum convenimus, rogatus ego sententiam multa dixi de summa re publica,
そこで、五月十五日に元老院に出席した時、意見を求められた私は、国政の最も重要な側面について大いに語り、
atque ille locus inductus a me est divinitus(副),
そしてわたしは例の論法を麗々しくくり出した。
ne una plaga(奪 打撃) accepta patres conscripti conciderent, ne deficerent;
たった一つばかりの打撃を被ったくらいで、元老院議員が一斉に倒れてはならないし、その機能を失ってもならない。
vulnus esse ejus modi, quod mihi nec dissimulandum nec pertimescendum(怯える) videretur,
我々の受けた痛手は、決して偽り隠すべき性質のものではないが、かといって震撼すべきものでもない。
ne aut ignorando(無視する) stultissimi aut metuendo ignavissimi judicaremur:
これを見て見ぬふりをして大馬鹿者と思われてもならないし、恐れて臓病者と判断されてもならない。
bis absolutum esse Lentulum, bis Catilinam,
レントゥルスは二度、カティリナも二度釈放された。
hunc tertium jam esse a judicibus in rem publicam immissum.
この男は、審判人が共和国に対して放った三番目の者だ。
"Erras, Clodi; non te judices urbi, sed carceri reservarunt,
「クローディウスよ、君は勘違いしている。君を無罪にした審判人たちは君をローマのために残したのではなく、牢獄へと送り込むためにとっておいたのだ。
neque te retinere in civitate, sed exsilio privare voluerunt.
君を国に留めておきたかったのではなく、亡命の機会を君から奪いたかったのだ。
Quam ob rem, patres conscripti, erigite animos, retinete vestram dignitatem.
そういうわけだから、元老院議員諸君、勇気を出し、諸君らの威信を保ちたまえ。
Manet illa in re publica bonorum consensio;
国家には、よき人々のあの一致団結がまだ残っている。
dolor accessit(加わる) bonis viris, virtus non est imminuta;
よき人々は悲憤に襲われたが、彼らの勇気は挫けていない。
nihil est damni(災い) factum novi, sed, quod erat, inventum est.
別に新奇な災厄が生じたわけではない。前から存在していたものが顕在化したにすぎない。
In unius hominis perditi judicio plures similes reperti sunt."
一人の破滅的な人物の裁判によって、似た連中がもっといることが分かっただけだ」。
[10] Sed quid ago ? paene orationem in epistulam inclusi.
いや、まったく何をしているのだか。丸々一つの演説を手紙に書いてしまうところだった。
Redeo ad altercationem.
クローディウスとのやり取りに戻ろう。
Surgit pulchellus puer, obicit(責める) mihi me ad Baias fuisse.
さて、この可愛い坊やは立ち上がり、私がバイアエにいたことをとがめた。
Falsum, sed tamen "Quid? Hoc simile est," inquam, "quasi in operto dicas fuisse?"
それは嘘だったが、「それがどうだというのだ?まるで私が秘密の場所に侵入したみたいな口ぶりだが」と私は言った。
"Quid," inquit, "homini Arpinati cum aquis calidis?"
彼は言った。「アルピヌムの人間が温泉に何の用があるのか」。
"Narra," inquam, "patrono tuo, qui Arpinatis aquas concupivit"
私は答えた。「君のパトロンにそう言ってやりたまえ。アルピヌム人の温泉が欲しくてたまらなかったあの人にだよ」
(nosti enim Marianas)."
マリウスの温泉のことを君は知っているだろう。
Quousque(いつまで)," inquit, "hunc regem feremus ?"
彼は言った。「いつまで、我々はこの王に耐えなくてはならないのか」
"Regem appellas," inquam, "cum Rex tui mentionem nullam fecerit?";
私が返す。「レクスは遺言で君のことにいっさい言及していないのに、君は王について述べるのかね」
ille autem Regis hereditatem(遺産) spe devorarat.
彼はレクス(クィントゥス・マルキウス、68年執政官)の遺産を飲み尽くしたいと言っていたのだ。
"Domum," inquit, "emisti."
「あなたは家を購入された」と彼は言った。
"Putes," inquam, "dicere: judices emisti."
「君は、『あなたは、審判人を買った」と言ってるつもりなんだね」と私は言った。
"juranti," inquit, "tibi non crediderunt."
「あなたが誓約を立てても、彼らは信じなかった」と彼が言った。
"Mihi vero," inquam, "XXV judices crediderunt, XXXI, quoniam nummos ante acceperunt, tibi nihil crediderunt."
「だが、実のところは、二十五人の審判人は私のことを信じたのだ。三十一人は、先に金を受け取ったのだから、よほど君を信用していなかったのだ」
Magnis clamoribus adflictus conticuit(黙る) et concidit(負ける).
これは大受けし、彼はそれで打ちのめされて押し黙り、負けた。
[11] Noster autem status est hic.
私の現況は以下のようなものだ。
Apud bonos iidem sumus, quos reliquisti,
よき人々のもとでは、わたしは君が出発した時と変わらない評価を得ている。
apud sordem(くず) urbis et faecem(くず) multo melius nunc, quam reliquisti.
また、卑しい掃き溜めの連中のもとでは、君が出かけた時よりはるかによくなっている。
Nam et illud nobis non obest(害になる), videri nostrum testimonium non valuisse;
というのは、クローディウスの裁判で私の証言が役に立たなかったと人に思われることも、別に悪くないからだ。
missus est sanguis invidiae sine dolore atque etiam hoc magis,
これで人々の私に対する嫉妬の悪血が痛みもなく瀉血してしまえた。
quod omnes illi fautores illius flagitii(不品行) rem manifestam illam redemptam esse a judicibus confitentur.
あの恥ずべき行いの支援者たちが全員、有罪が明白である一件を審判人たちから買い取ったのだとおおっぴらに言っているのだから。
Accedit illud, quod illa contionalis(集会の) hirudo(ヒル) aerarii, misera ac jejuna(飢えた) plebecula(下層民), me ab hoc Magno unice diligi putat,
それに加えて、国庫にたかる争い好きの蛭ども、哀れな飢えた下層民たちは、我らがポンペイウスが私のことを特に贔屓していると思っている。
et hercule(確かに) multa et jucunda consuetudine conjuncti inter nos sumus
確かに、多くの好ましい付き合いによって、我々は互いに強く結ばれている。
usque eo, ut nostri isti comissatores(酔っ払い) conjurationis barbatuli(髭の生えた) juvenes illum in sermonibus "Cn. Ciceronem" appellent.
それで、例の顎髭を生やした騒乱好きの若者たちは、会話の中で彼を「Cn.キケロ」と呼んでいるほどだ。
Itaque et ludis et gladiatoribus(試合) mirandas ἐπισημασίας(しるし) sine ulla pastoricia(羊飼いの) fistula(笛) auferebamus(獲得する).
そういうわけで私は、競技会や剣闘士の見世物で、羊飼いの笛にからかわれることもなく、驚くほどの好意のしるしを示されている。
[12] Nunc est exspectatio(待つこと) comitiorum(選挙);
今は選挙が待たれているところだ。
in quae omnibus invitis trudit noster Magnus Auli filium
だがそこに、皆が不快に思っているにもかかわらず、我らがポンペイウスはアウルス・アフラニウスの息子ルキウス・アフラニウスを押している。
atque in eo neque auctoritate neque gratia pugnat,
それも、権威や影響力を使って戦っているのではなく、
sed quibus Philippus omnia castella(砦) expugnari posse dicebat, in quae modo asellus(ロバ) onustus(荷を積んだ) auro posset ascendere.
「金を背負った驢馬が登っていける砦なら、どんな砦も陥落させることができる」とマケドニア王ピリッポスが常々言っていた例の手段によって。
Consul autem ille δευτερεύοντος histrionis(俳優) similis suscepisse negotium dicitur et domi divisores(分配者) habere;
あの執政官ピソーが脇役を務めて、自分の家に賄賂配りを置いているということだ。
quod ego non credo.
それは私は信じない。
Sed senatus consulta duo jam facta sunt odiosa, quod in consulem facta putantur,
けれども、あの執政官を狙ったものと考えられている二つの不愉快な元老院決議が行われた。
Catone et Domitio postulante,
それを要求したのは、カトーとドミティウスだ。
unum, ut apud magistratus inquiri liceret, alterum, cuius domi divisores habitarent, adversus rem publicam.
一つは、政務官の家の捜索を合法にすること。もう一つは、家に賄賂配りを置いている者は国家の敵とみなすというものである。
[13] Lurco autem tribunus pl., qui magistratum simultatem(敵対) cum lege Aelia iniit(始める), solutus(免れ) est et Aelia et Fufia ut legem de ambitu ferret,
さらに、護民官(アエリウス法と敵対している職)ルクローが、アエリウス法とフフィウス法の規制から解かれて、賄賂に関する法を提案することになった。
quam ille bono auspicio claudus(びっこ) homo promulgavit.
それで、このびっこの男は、結構な占いのもとにその法を公示した。
Ita comitia in a.d. VI Kal. Sext.(6月) dilata sunt.
その結果、選挙は七月二十七日に延期された。
Novi est in lege hoc, ut, qui nummos in tribu pronuntiarit, si non dederit, impune sit, sin dederit, ut, quoad vivat, singulis tribubus HS CIↃCIↃCIↃdebeat.
この法について新しいことは、トリブス内で賄賂を約束した場合、それを実際に与えなければ無罪であるが、もし与えたなら、生きているかぎり各トリブスに対して3000セステルティウが払わなくてはならない、というものだ。
Dixi hanc legem P. Clodium jam ante servasse; pronuntiare enim solitum(いつも) esse et non dare.
なお、プブリウス・クローディウスは、この法を以前から遵守していた。彼は約束しておいて与えないのを常としているからね。
Sed heus tu(おい君)!
だが、それはさておき、まったく何てことだ!
videsne consulatum illum nostrum, quem Curio antea ἀποθέωσιν vocabat, si hic factus erit, fabam mimum(茶番) futurum?
我らの執政官職、かつてクリオが神格化と称したあの執政官職も、もしこいつが就任したら、まったくのお笑い草になると思わないか?
qua re, ut opinor, φιλοσοφητέον, id quod tu facis, et istos consulatus non flocci(毛) facteon.
そういうわけだから、私も君と同じように学問に専念するべきだと思う。そして、あんな執政官職のことはいっさい気にしないことにしょう。
[14] Quod ad me scribis te in Asiam statuisse non ire,
アジアに行くのをやめることに決めたと書いていることについてだが、
equidem mallem, ut ires, ac vereor, ne quid in ista re minus commode fiat;
私としては行ってほしかったし、取りやめたことで何か不都合なことが起こらないかと心配している。
sed tamen non possum reprehendere consilium tuum, praesertim cum egomet in provinciam non sim profectus.
しかし、君の計画を非難することはできない。私自身も属州に行かないわけだから。
[15] Epigrammatis tuis, quae in Amaltheo posuisti, contenti erimus,
私は、君がアマルテウム神殿に置いた詩で満足することになるだろう。
praesertim cum et Thyillus nos reliquerit, et Archias nihil de me scripserit.
何しろ、テュイッルスは私を見捨ててしまったし、アルキアスも私のことについては何も書いてくれないから。
Ac vereor, ne, Lucullis quoniam Graecum poema condidit書く, nunc ad Caecilianam fabulam spectet.
アルキアスはルクルス兄発にギリシア語の詩を書いたので、今度はカエキリウス・スタティウスの劇でも書こうと狙っているのではないかと心配だ。
[16] Antonio tuo nomine gratias egi eamque epistulam Mallio dedi.
アントニウス・ヒュブリダに対して君のことで礼を言い、その手紙を客のマッリウスに託しておいた。
Ad te ideo antea(以前) rarius scripsi, quod non habebam idoneum cui darem, nec satis sciebam quo darem.
なお、ここのところ手紙を書くのが間遠になったのは、手紙を託すのに適当な人もいなければ、どこに宛てて出せばよいのかもよく分からなかったからだ。
Valde te venditavi.
ヒュブリダには君のことを大いに褒めておいた。
[17] Cincius si quid ad me tui negotii detulerit, suscipiam(引き受ける);
もしキンキウスが何か君の用事を私のところに持ってくれば、引き受けよう。
sed nunc magis in suo est occupatus; in quo ego ei non desum.
だが、今のところ彼は自分の用件の方で一杯だ。わたしも彼をなおざりにするつもりはない。
Tu, si uno in loco es futurus, crebras a nobis litteras exspecta;
君がもし一個所に滞在する予定なら、こちらから頻繁に手紙が行くものと期待しておいてくれたまえ。
sed plures etiam ipse mittito.
けれども、君の方もそれを追い越すくらいに送ってきてほしい。
[18] Velim ad me scribas, cuius modi sit ᾽Αμαλϑεῖον tuum,
君のアマルテイオン神殿はどのようにしているのか教えてくれると嬉しい。
quo ornatu, qua τοποθεσίᾳ,
どのような装飾を施し、どのような設計なのだろうか。
et, quae poemata quasque historias de ᾽Αμαλθείᾳ habes, ad me mittas.
また、アマルテイアに関する詩や逸話で君が持っているものをすべて送ってほしい。
Lubet mihi facere in Arpinati.
私のアルピヌムの方でも同じようなものを作ってみたいのだ。
Ego tibi aliquid de meis scriptis mittam. Nihil erat absoluti(完全な).
書いたものを何か君に送るつもりだが、今のところ完成しているものはない。
1.XVII (17)
Cicero Attico Sal.
[Rome, December 5, 61]
六一年十二月五日、ローマ
キケロよりアッティクス宛
(1) Magna mihi varietas voluntatis et dissimilitudo(不同) opinionis ac judicii(意見) Quinti fratis mei demonstrata est ex litteris tuis, in quibus ad me epistularum illius exempla(写し) misisti.
君の手紙とそれに同封してくださった弟の手紙の写しから、僕の弟クィントゥスの気持ちがさまざまに移り変わり、考え方や判断も首尾一貫していないのが分かったよ。
Qua ex re et molestia(奪 不快感) sum tanta adfectus,
それで、非常に苦悩している。
quantam mihi meus amor summus erga utrumque vestrum adferre debuit,
君たち二人を私は心から愛しているのだから、それも当然だ。
et admiratione(驚き),
また、驚いてもいる。
quidnam(一体何が) accidisset, quod adferret Quinto fratri meo aut offensionem tam gravem aut commutationem tantam voluntatis.
いったい何が、そんな深い怒りや気持ちの変化を弟にもたらしたのだろうか、と。
Atque illud a me jam ante intellegebatur,
兆候があったことは私も前から気づいてはいた。
quod te quoque ipsum discedentem a nobis suspicari(推測する) videbam,
それは、君の方も、こちらを発つ頃から薄々察知していたように思う。
subesse(入り込む) nescio quid opinionis incommodae(不都合な) sauciumque(傷ついた) esse ejus animum et insedisse(根を下ろす) quasdam odiosas suspiciones(疑い).
つまり、よく分からないが何か好ましくない考えが彼の頭に入り込み、彼の心を傷つけ、忌まわしい疑いの根をすえたのだ。
Quibus ego mederi(軽減する) cum cuperem(接未完) antea saepe
私はもう前からそうした疑いをなだめたいとたびたび思っていたし、
et vehementius etiam post sortitionem(くじ引き) provinciae,
彼の属州赴任が決まった後はいっそう強くそう思っていたわけだが、
nec tantum intellegebam ei esse offensionis, quantum litterae tuae declararant,
君の手紙が示しているほどに彼の怒りが強いとは思っていなかった。
nec tantum proficiebam(うまくいく), quantum volebam.
また、私の方でも、自分で望んでいたほどの効果はあげられていなかった。
(2) sed tamen hoc me ipse consolabar, quod non dubitabam, quin te ille aut Dyrrachi aut in istis locis uspiam visurus esset;
だが、彼がデュラキオン(ギリシア)かそこらで君に会うということだけは確実だと思っていたので、それで自分を慰めていた。
quod cum accidisset, confidebam ac mihi persuaseram fore ut omnia placarentur inter vos non modo sermone ac disputatione, sed conspectu ipso congressuque(出会い) vestro.
そうなれば、君たち二人のあいだで言葉を交わし、話し合うことで、いや、ただ出会って互いの顔を見るというだけでも、すべてがうまくいくと信じ切っていたのだ。
Nam quanta sit in Quinto fratre meo comitas(愛想がいい), quanta jucunditas, quam mollis animus et ad accipiendam(被る) et ad deponendam offensionem(不快), nihil attinet me ad te, qui ea nosti, scribere.
というのは、君もよく知っているから、今さら言うまでもないことだが、弟はとても人好きのする親しみやすい性格で、かっとなるのも早いが収まるのも早いという感受性豊かな心の持ち主であるからだ。
sed accidit perincommode(不都合な), quod eum nusquam vidisti(会う).
しかし、実に都合の悪いことに、君は彼に会えなかった。
Valuit enim plus, quod erat illi non nullorum artibus inculcatum(教え込まれた), quam aut officium aut necessitudo aut amor vester ille pristinus, qui plurimum valere debuit.
それは彼は、ある人々の策略で吹き込まれたことに動かされて、一番大事にしなくてはならない義理や縁や君たち二人のあいだの以前からの愛情を忘れてしまっていたからだ
Atque huius incommodi culpa ubi resideat, facilius possum existimare quam scribere;
この不都合の原因がどこにあるのかは、僕にはわかっているが、ここに書くのはよそう。
vereor enim, ne, dum defendam meos, non parcam tuis.
私は自分の身内を弁護しようとして、君の身内(妻ポンポニア)に冷たいことになってはいけないからね。
Nam sic intellego, ut nihil a domesticis(家族) vulneris factum sit, illud(vulnus) quidem, quod erat, eos(domesticos) certe sanare potuisse.
つまり、彼の家の人たちによってこの傷が作られたわけではないにしても、彼らはできた傷を癒すことはできたはずだからだ。
Sed huiusce rei totius vitium, quod aliquanto etiam latius patet(広がっている), quam videtur, praesenti tibi commodius exponam(説明).
だが、このような汚点は思ったよりも広範囲に及んでいるので、君と会った時に直接説明した方がいいだろう。
De iis litteris, quas ad te Thessalonica(奪) misit, et de sermonibus, quos ab illo et Romae apud amicos tuos et in itinere habitos putas,
彼が君宛にテッサロニケから送った手紙について、またローマや旅の途中で君の友人たちの前で彼が話した事についてだが、
ecquid tantulum causae sit, ignoro,
彼にそんなことをさせるほどの理由が(君たち二人のあいだに)あるのか、私には分からない。
sed omnis in tua posita est humanitate(親切) mihi spes huius levandae molestiae.
だが、この厄介事を収める希望は、すべて君の善意にかかっている。
Nam, si ita statueris,
というのは、もしこのような見地に立ってもらえるならば、
et irritabiles animos esse optimorum saepe hominum et eosdem placabiles
つまり、優れた人ほど怒りに駆られやすいものであり、だが同時になだめやすくもあると、
et esse hanc agilitatem, ut ita dicam, mollitiamque naturae plerumque bonitatis
このような敏感さ、感受性の強さは、普通は性格のよさの表れであると、
et, id quod caput est, nobis inter nos nostra sive incommoda sive vitia sive injurias esse tolerandas(耐える),
そして、これが肝心なことだが、我々はお互いに相手の弱点や欠点や悪い行為に耐えねばならないものなのであると、というような考え方をしてもらえるならば、
facile haec, quem ad modum spero, mitigabulltur;
今回のことはうまく収まってくれると思っている。
quod ego ut facias te oro.
どうか、お願いだから、そのようにしていただけないだろうか。
Nam ad me, qui te unice(とりわけ) diligo, maxime pertinet(大事である) neminem esse meorum, qui aut te non amet aut abs te non ametur.
私は君のことを大事に思っているから、私の身内で君のことを愛さなかったり、君から愛されなかったりする者は決していないようにしておきたいのだ。
Illa pars epistulae tuae minime fuit necessaria, in qua exponis, quas facultates aut provincialium aut urbanorum commodorum et aliis temporibus et me ipso consule praetermiseris.
君の手紙で、私自身の執政官の時にしろ他の時にしろ、属州や都におけるさまざまた機会を君が敢えて利用しなかったことについて釈明した部分があったが、あれはまったく必要なかったよ。
Mihi enim perspecta(明白な) est et ingenuitas(自由民であること) et magnitudo animi tui;
君の自由な性格と大きさはよく分かっているから。
neque ego inter me atque te quicquam interesse umquam duxi
君と私とのあいだには何ら違いはないと思っている。
praeter voluntatem institutae(企てる) vitae, quod me ambitio quaedam ad honorum studium, te autem alia minime reprehendenda(非難する) ratio(考え方) ad honestum otium duxit.
どのような生き方をするかということが違っていて、私は政治的野心から顕職を重ねることを目指したし、君は、まったく非難されるべきではないが、別の考え方をして、尊敬すべき悠々自適の生活を選んだというだけだ。
Vera(真の) quidem laude probitatis, diligentiae, religionis, neque me tibi neque quemquam antepono(前に置く),
だが、清廉潔白、誠意誠実、道義心という真の賞賛を得ることについては、私のみならず、他のいかなる人も君の右に出る人はいない。
amoris vero erga me, cum a fraterno amore domesticoque discessi(別にする), tibi primas(partes) defero(提供する).
また、私に対する愛情の深さについては、私の兄弟や家族の愛情を別とすれば、君が第一位だ。
vidi enim, vidi penitusque(副 心底) perspexi(気付く) in meis variis temporibus et sollicitudines et laetitias tuas.
なぜかといえば、私は見てきたのだ。私の浮沈に応じて、君が心配し、また喜んでくれるのを見てきて、よくよく分かっているのだ。
fuit mihi saepe et laudis(名声) nostrae gratulatio(祝福) tua jucunda(嬉しい) et timoris consolatio grata(感謝の).
私が受けた名誉を君が祝福してくれるのは嬉しいことだったし、戦々恐々としている時になだめてくれたのもとてもありがたかった。
quin mihi nunc te absente non solum consilium, quo tu excellis(すぐれる), sed etiam sermonis communicatio, quae mihi suavissima tecum solet esse, maxime deest--
実際、君が傍らにいない今、実に有益な君の助言を得ることができないだけでなく、いつも心から楽しく思っている君との会話が失われてしまって困っている。
quid dicam(わからない)? in publicana re, quo in genere mihi neglegenti(気を抜く) esse non licet,
それをもっとも感じるのは、気を抜くことが許されない政治の中に身を置いた時だろうか?
an in forensi labore, quem antea propter ambitionem sustinebam, nunc, ut dignitatem tueri gratia(奪 信望) possim,
それとも法廷活動――以前は野心のためにやっていたけれども、今では人々の好意を得て威信を保つためにしているわけだが――において、だろうか?
an in ipsis domesticis negotiis, in quibus ego cum antea tum vero post discessum fratris te sermonesque nostros desidero?
それとも、家の問題――これに関しても、弟が去った今、以前にも増して君と君との会話が恋しくてならない――においてだろうか?私には分からない。
Postremo(要するに) non labor meus non requies, non negotium non otium, non forenses res non domesticae, non publicae non privatae carere diutius tuo suavissimo atque amantissimo consilio ac sermone possunt.
要するに、労苦においても、休息においても、仕事においても、余暇においても、外の仕事も、家のことも、公的にも、私的にも、私は君の親愛の情に満ちた助言と心地よい会話から長く離れていることはできない、ということなのだ。
(7) Atque harum rerum commemorationem(言及) verecundia saepe impedivit utriusque nostrum;
けれども、お互い恥ずかしくて、こういうことを言うのはしばしばためらわれてしまう。
nunc autem ea fuit necessaria propter eam partem epistulae tuae, per quam te ac mores(生き方) tuos mihi purgatos ac probatos esse voluisti.
だが、今回は君が自分と自分の生き方を私に釈明し、それを認められることを望んでいたので、きちんと言わなくてはならなかった。
Atque in ista incommoditate alienati illius animi et offensi illud inest tamen commodi,
弟の気持ちが君に背き、腹を立てているのは困ったことだが、悪くないこともある。
quod et mihi et ceteris amicis tuis nota fuit et abs te aliquanto ante testificata tua voluntas omittendae provinciae,
君は私に対してだけでなく他の君の友人たちにも、自分が属州に行くつもりのないことを今回のことが起きるよりいくらか前に言って知られていたから、
ut, quod una non estis, non dissensione ac discidio(不和) vestro, sed voluntate ac judicio tuo factum esse videatur.
君たち二人が会わなくても、それは仲間割れとか争いとかによるのではなく、君の意志と判断でしているのだと思われるだろうから。
Quare et illa, quae violata, expiabuntur,
ともかく、君たち二人の傷つけられた仲もいつかは元に戻ってくれるだろう。
et haec nostra, quae sunt sanctissime conservata, suam religionem(神聖さ) obtinebunt.
そして、君と私の友情は決して破れずに、固く守られたまま続いていくだろう。
(8) Nos hic in re publica infirma, misera commutabilique versamur.
私はこちらで、あやふやで悲惨で移ろいやすい政情の中でふりまわされている。
Credo enim te audisse nostros equites paene a senatu esse dijunctos(絶つ);
騎士たちがほとんど元老院から離反してしまったということを君も聞いていると思う。
qui primum illud valde(大いに) graviter tulerunt(腹を立てる), promulgatum ex senatus consulto fuisse, ut de eis, qui ob judicandum accepissent, quaereretur(捜査する).
彼らはまず、裁判に関して金銭を受け取った者について捜査する元老院決議の公示をとても不満に思っていた。
Qua in re decernenda cum ego casu(偶然) non adfuissem(出席),
それが決議された時、たまたま私は出席していなかった。
sensissemque(気付く) id equestrem ordinem ferre moleste neque aperte dicere,
そこで、騎士階級がそのことをきわめて不服としているものの、公には主張していないのを見て取って、
objurgavi(非難する) senatum, ut mihi visus sum, summa cum auctoritate,
元老院を――自分の思うところでは――大いに権威を発揮して叱責した。
et in causa non verecunda(尊敬すべき) admodum gravis et copiosus fui.
あまり立派とは言えない一件のためではあったが、きわめて重々しく、言葉豊かに述べた。
(9) Ecce aliae deliciae(贅沢) equitum vix ferendae!
だが、騎士たちときたら!また別の、およそ耐えがたい好き勝手を言い出した。
quas ego non solum tuli, sed etiam ornavi.
けれども、私はそれに耐えただけでなく、もっともらしく飾り立ててもやった。
Asiam qui de censoribus conduxerunt(請負う), questi(苦情) sunt in senatu se cupiditate prolapsos(進む) nimium magno conduxisse,
つまり、監察官からアジアを競り落とした者たちが、自分たちは競り落とそうと望むあまり高すぎる値をつけてしまったと元老院で苦情を言い、
ut induceretur(取り消す) locatio(契約), postulaverunt.
請負金を無効にするように要求したのだ。
Ego princeps in adjutoribus(支持者) atque adeo secundus;
私は騎士階級の支持者の先頭に立ったが、実のところは二番目と言うべきだ。
nam, ut illi auderent(勇敢にする) hos postulare, Crassus eos impulit.
なぜなら、彼らにこういうことを要求する気にさせたのは、クラッススだからだ。
Invidiosa res, turpis postulatio et confessio temeritatis(無分別).
まったくいまいましく鉄面皮な要求で、思慮のないことを自分で告白しているようなものだ。
Summum erat periculum, ne, si nihil impetrassent(要求を通す), plane alienarentur a senatu.
しかし、もし要求が全然通らなければ、彼らが元老院から完全に離反してしまうという危険が多大にあった。
Huic quoque rei subventum(助ける) est maxime a nobis perfectumque(もたらす), ut frequentissimo senatu et libentissimo uterentur(享受する)
それで、この件にも私は大いに助力してやり、満場の元老院において、議員たちからきわめて好意的な反応を得る中、
multaque a me de ordinum dignitate et concordia dicta sunt Kal. Decembr. et postridie.
十二月一日とその翌日にわたって、両階級の威信と協調について大いに語るということに持ち込んだ。
Neque adhuc res confecta est, sed voluntas senatus perspecta;
今のところ結果は出ていないが、元老院の意向は見通せている。
unus enim contra dixerat Metellus consul designatus.
というのも、反論しているのは次期執政官のメテッルス一人だけだからだ。
Atqui erat dicturus, ad quem propter diei brevitatem perventum non est, heros ille noster Cato.
我らが英雄のカトーも反論しようとしていたが、その日は時間切れで彼のところまでまわらなかった。
(10) Sic ego conservans rationem institutionemque(慣習) nostram tueor(保つ), ut possum, illam a me conglutinatam concordiam.
私はこのように自分の政治的方針を維持し、私が達成した階級間の協調をできるだけ守ろうとしている。
Sed tamen, quoniam ista sunt tam infirma, munitur(守る) quaedam nobis ad retinendas opes(影響) nostras tuta(安全な), ut spero, via;
だが、情勢は非常に不安定なので、私の影響力を維持するための何らかの安全な道筋を固めなくてはならない。
quam tibi litteris satis explicare non possum, significatione(暗示) parva ostendam tamen.
この手紙ではそれを十分に説明するわけにはいかないが、ちょっとした手がかりをあげることにしよう。
Utor Pompeio familiarissime.
私はポンペイウスときわめて親しくしている。
Video, quid dicas.
それを聞いて君が何と言うかは分かっているが。
Cavebo, quae sunt cavenda,
気をつけるべきところは気をつける。
ac scribam alias ad te de meis consiliis capessendae rei publicae plura.
国政を掌握する計画については、別の時にもっと詳しくお伝えしよう。
(11) Lucceium scito consulatum habere in animo(考える) statim petere.
ルッケイウスが、すぐさま執政官に立候補しようと考えていることをお知らせしておこう。
Duo enim soli dicuntur petituri,
二人しか立候補しないと言われているからだ。
Caesar (cum eo coire per Arrium cogitat)
一人はカエサルだ――ルッケイウスは彼とはアッリウスを通じて手を結べると踏んでいる。
et Bibulus (cum hoc se putat per C. Pisonem posse conjungi).
もう一人はビブルスだ――こちらとは、ガイウス・ピソーを通じて。
Rides? Non sunt haec ridicula, mihi crede.
おかしいって?いやいや、別におかしいことはないよ。
Quid aliud scribam ad te, quid?
他に何か書くことはあっただろうか?
Multa sunt, sed in aliud tempus.
実はたくさんあるのだが、またこの次にしよう。
<Tu fac ut nos quod ad tempus> exspectare velis, cures(配慮する) ut sciam.
いつお戻りか、教えてほしい。
jam illud modeste rogo, quod maxime cupio, ut quam primum venias. Nonis Decembribus.
控え目な言い方をしたが、本当に何よりもそう願っている。どうか早く帰ってきてくれたまえ。12月5日
六〇年
1.XVIII (18)
Cicero Attico Sal.
[Rome, January 20, 60]
六〇年一月二十日、ローマ
キケロよりアッティクス宛
[1] Nihil mihi nunc scito tam deesse quam hominem eum, quocum omnia, quae me cura aliqua(奪) adficiunt, una communicem, qui me amet, qui sapiat, quicum ego cum loquar, nihil fingam, nihil dissimulem, nihil obtegam.
今何が欲しいといって、心配事を何でも一緒に語り合える人、私のことを愛してくれて、賢明で、一緒に話す時に何も偽ったり、装ったり、隠したりする必要のない人ほど欲しくてたまらないものはない。
Abest enim frater ἀφελέστατος et amantissimus.
あの純朴で愛情に満ちた弟もいないのだし。
†Metellus† non homo, sed "litus(海岸) atque aer(空気) et solitudo mera(まったく)."
片やメテッルスは人間ではなく、「海岸、大気、まったくの荒涼」だ。
Tu autem, qui saepissime curam et angorem animi mei sermone et consilio levasti(除く) tuo, qui mihi et in publica re socius et in privatis omnibus conscius et omnium meorum sermonum et consiliorum particeps esse soles, ubinam es?
いったい、いつも私の悩みや心配に語りかけ助言して癒しを与えてくれる君、公的生活を分かつ仲間であり、個人的事情を知り抜いていて、話し合いに乗り、計画を分かち合ってくれる君は、いったい今どこにいるのだろう?
Ita sum ab omnibus destitutus(見捨てられた).
私はまったく見捨てられてしまっていて、
ut tantum requietis(属 安息) habeam, quantum cum uxore et filiola et mellito(可愛い) Cicerone consumitur(過ごす).
妻と娘と可愛いキケロと過ごすくらいしか安らぎがない。
Nam illae ambitiosae nostrae fucosaeque(偽りの) amicitiae sunt in quodam(一種の) splendore forensi(公共の), fructum domesticum(私的な) non habent.
というのも、打算的で虚飾に満ちた交友関係は、公的生活においては多少の輝きを発揮するものではあるが、個人的な実りは持たないからだ。
Itaque, cum bene completa domus est tempore matutino(早朝の), cum ad forum stipati(取り巻かれ) gregibus amicorum descendimus,
朝には、我が家は挨拶をしに来る者たちで一杯になり、中央広場へと向かう時には友人たちの群れに取り囲まれて行くのだけれども、
reperire ex magna turba neminem possumus, quocum aut jocari libere aut suspirare(ため息) familiariter possimus.
それだけたくさんの人々の中で、心置きなく冗談を言ったり、親しげに耳打ちしたりできる人は誰一人としていないのだ。
Quare te exspectamus, te desideramus, te jam etiam arcessimus(招く).
だからこそ、君のことを待ち受け、留守をつらく思うのだ。いやもう、帰ってきてくれとまで言ってしまおう。
Multa sunt enim, quae me sollicitant anguntque;
心労の種が山積しているのだ。
quae mihi videor aures nactus(達する) tuas unius ambulationis(散歩) sermone exhaurire(除く) posse.
君に聞いてもらえれば、ちょっとそこらを一回りして話すだけで消し飛んでしまうと思うのだが。
[2] Ac domesticarum quidem sollicitudinum aculeos(苦悩) omnes et scrupulos(心配) occultabo,
家の心配事の与える苦痛については、言わないでおこう。
neque ego huic epistulae atque ignoto tabellario(飛脚) committam.
ここに記して、よく分からない運び手に託すわけにはいかない。
Atque hi (nolo enim te permoveri) non sunt permolesti,
この問題は、君がひどく心を痛めないように言っておくが、苦難の極みにあるというわけではない。
sed tamen insident(とどまる) et urgent
だが、どっしりと根を下ろし、しつこく悩ませる。
et nullius amantis consilio aut sermone requiescunt(休む);
おまけに、助言してくれたり、話に乗ってくれる親しい人はおらず、まったく安らぎが得られない。
in re publica vero, quamquam animus est praesens,
一方、国政においては、何でもする気構えはできている。
tamen vulnus(目) etiam atque etiam(何度も) ipsa medicina(主) efficit(引き起こす).
だが、現状は、いくら治療してもそれそのものが傷を作ってしまうという状態だ。
Nam, ut ea breviter, quae post tuum discessum acta sunt, colligam(まとめる), jam exclames necesse est res Romanas diutius(長く) stare non posse.
君の出発後に起こったことを簡単にまとめて言えば、君は「ローマはもうおしまいだ」と叫ぶに違いない。
Etenim post profectionem tuam primus, ut opinor, introitus(始まり) fuit in causam fabulae Clodianae,
クローディウスの茶番劇の最初の幕が開いたのは確か君の出発後だったと思うが、
in qua ego nactus, ut mihi videbar, locum resecandae(矯正する) libidinis et coercendae(罰する) juventutis;
私は自分ではこれを、したい放題の放埒を切り倒し、若い世代を懲らしめる機会を得たものと考えていた。
vehemens(精力的な) fui et omnes profudi(惜しみなく使う) vires animi atque ingenii mei
だから、あらんかぎりの精神力と知力をふりしぼったのだ。
non odio adductus alicuius, sed spe non corrigendae sed sanandae(癒やす) civitatis.
誰か特定の人物を憎んでしたことではなく、国家に癒しを与えよう――正そうなどとは望むべくもない――と思ってのことだった。
[3] Adflicta res publica est empto constupratoque(汚す) judicio.
だが裁判は買収され汚されて、国家は痛撃を受けた。
Vide, quae sint postea consecuta.
これに続いて、何が起こったか。
Consul est impositus(任命する) is nobis, quem nemo praeter nos philosophos aspicere(目で見る) sine suspiritu(ため息) posset.
我々のような哲学者でもないかぎり、溜息をつかずには見ていられないような人間が執政官にすえられたのだ。
Quantum hoc vulnus!
何という痛手だろう!
facto senatus consulto de ambitu(賄賂), de judiciis, nulla lex perlata(通過する),
賄賂に関して、裁判に関して元老院決議が成立したのに、一つも法の形にはならなかった。
exagitatus(苦しめる) senatus, alienati equites Romani quod erat 'qui ob rem judicandam'.
元老院は激しく非難され、騎士たちは「裁判に関して・・・」のために離反した。
Sic ille annus duo firmamenta rei publicae per me unum constituta evertit;
こうして去年一年で、私がただ一人で築き上げた国家の二つの柱が覆されてしまった。
nam et senatus auctoritatem abjecit et ordinum concordiam dijunxit.
つまり、元老院の権威は地に堕ちたし、階級問の協調には亀裂が入った。
Instat(迫る) hic nunc ille annus egregius.
そこに、この結構な年が明けたというわけだ。
Ejus initium ejus modi fuit, ut anniversaria(記念日) sacra Juventatis non committerentur;
この年は、ユウェンタスの歳祭が行われないということから始まった。
nam M. Luculli uxorem Memmius suis sacris initiavit;
というのも、メンミウスがマルクス・ルクルス(ルクルス弟)の妻を自分の秘儀の手ほどきをしたからだ。
Menelaus aegre id passus divortium fecit.
メネラオス殿はこれに耐えずして、妻を離縁した。
Quamquam ille pastor Idaeus Menelaum solum contempserat, hic noster Paris tam Menelaum quam Agamemnonem liberum non putavit(奴隷扱いする=侮辱する).
もっとも、かのイーダの羊飼いの方はメネラオスだけを侮辱したわけだが、こちらの現代版パリスは、メネラオスばかりかアガメムノンの妻も寝とった。
[4] Est autem C. Herennius quidam tribunus pl., quem tu fortasse ne nosti quidem;
ところで、ガイウス・ヘレンニウスとかいう護民官がいる。君は彼のことはまったく知らないはずだ。
tametsi(やはり) potes nosse, tribulis(同じ選挙区) enim tuus est,
いや、知っているのかもしれない。なぜなら、彼は君と同じトリブスに属しているからだ。
et Sextus, pater ejus, nummos vobis dividere(配る) solebat.
彼の父親のセクストゥスは、君らに小銭を配るのを常としていた。
Is ad plebem P. Clodium traducit,
さて、このヘレンニウスが、クローディウスを平民にしようとしている。
idemque fert(要求する), ut universus populus in Campo Martio suffragium de re Clodi ferat(投票する).
そしてさらに、マルスの野で全市民がこのことについて投票するよう提案している。
Hunc ego accepi in senatu, ut soleo, sed nihil est illo homine lentius(無感覚).
私はいつもどおり元老院でこの男の言うことを認めてやったが、これほど鉄面皮な人間はいない。
[5] Metellus est consul egregius et nos amat, sed imminuit(だめにすら) auctoritatem suam, quod habet dicis causa(形式上) promulgatum(公表) illud idem de Clodio.
メテッルスは立派な執政官で、私に好意を持ってくれている。だが、形の上だけではあるが、クローディウスの上の件について同じことを提案して、権威を失墜させている。
Auli autem filius, o di immortales! quam ignavus(無気力) ac sine animo miles!
アウルスの息子アフラニウスの方は、おお神よ、何と意気地なしで、気概のない兵士であることか!
quam dignus, qui Palicano, sicut facit, os ad male audiendum cottidie(毎日) praebeat(さらす)!
パリカヌスの悪罵に対して毎日顔をさらしているのが実に相応しい―――実際、そうしているのだが――人物だ。
[6 ]agraria(農地法) autem promulgata est a Flavio sane levis, eadem fere quae fuit Plotia.
さて、フラウィウスは農地法を公示したが、軽薄なもので、プロティウス法と大体同じだ。
sed interea πολιτικός ἀνήρ οὐδ᾽ ὄναρ quisquam inveniri potest.
こういう状態が続く中では、政治家には夢の中でさえお目にかかれない。
qui poterat, familiaris noster (sic est enim; volo te hoc scire Pompeius togulam(トガ) illam pictam silentio tuetur suam.
そういう真の政治家になることができたはずの、私の親しい――実際、そうなのだ。心に留めておいてくれたまえ――ポンペイウスは、何も言わずに色とりどりの御衣装を大事に守っている。
Crassus verbum nullum contra gratiam.
クラッススは人気を落とすようなことは何も言わない。
Ceteros jam nosti; qui ita sunt stulti, ut amissa re publica piscinas suas fore salvas sperare videantur.
他の連中のことは、言うまでもないだろう。愚かにも彼らは、たとえ国家が滅んだとしても自分の庭の池は無事であってほしいと願っているようだ。
[7] Unus est, qui curet constantia magis et integritate(高潔) quam, ut mihi videtur, consilio aut ingenio, Cato;
ただ一人カトーが頑張っている。だが、私の見るところでは、それは判断力や知性からくるものというより、頑固一徹な正直さによるもののようだ。
qui miseros publicanos, quos habuit amantissimos sui, tertium jam mensem vexat neque iis a senatu responsum dari patitur.
彼は自分を強く支持してくれていた哀れな徴税請負人たちをもうこれで三ヵ月目に突入するほどに苦しめ続け、元老院が彼らに答えを与えないようにしている。
Ita nos cogimur reliquis de rebus nihil decernere, ante quam publicanis responsum sit.
それで我々は、徴税請負人に答えるまでは、他のことについて何も決定できないことになっている。
Quare etiam legationes rejectum(延期する) iri puto.
したがって、使節についても延期されるものと思う。
[8] Nunc vides quibus fluctibus jactemur,
さて、これで私がどんな波に翻弄されているかお分かりだろう。
et, si ex iis, quae scripsimus tanta, etiam a me non scripta perspicis,
私が書いたことから、書いていないことまでも見通してくれるなら、
revise(戻る) nos aliquando
もういい加減、こちらに戻ってきてほしい。
et, quamquam sunt haec fugienda, quo te voco, tamen fac ut amorem nostrum tanti aestimes, ut eo vel cum his molestiis(面倒でも) pervenire velis.
誰でも逃げ出したくなるようなところに帰ってきてほしいと言っているわけだが、互いの愛情に免じて、こんな面倒があっても帰ってくる気持ちになってくれたまえ。
Nam, ne absens censeare, curabo edicendum et proponendum locis omnibus;
君の財産評定が不在者扱いで行われないように、告示を出してあらゆる場所に掲示されるようにとりはからうつもりだ。
sub lustrum(監察官の清め) autem censeri germani negotiatoris(商人) est.
けれども、ルストルム(財産評定の最後)の頃になってから財産評定を受けるのは、まったくの商人のすることだ。
Quare cura, ut te quam primum videamus. Vale. Kal. Febr. Q. Metello, L. Afranio coss.
だから、なるべく早く君の顔を見られるようにしてくれたまえ。どうぞお元気で。クィントゥス・メテッルスとルキウス・アフラニウスが執政官の年の一月二十日
1.XIX (19)
Cicero Attico Sal.
[Rome, March 15, 60]
六〇年三月十五日、ローマ
キケローよりアッティクス宛
[1] Non modo si mihi tantum esset oti, quantum est tibi, verum etiam si tam breves epistulas vellem mittere, quam tu soles, facile te superarem et in scribendo multo essem crebrior quam tu.
私が君と同じくらい時間に余裕があり、また君のように短い手紙でも送ってしまう気になれば、簡単に君に勝れるし、もっと頻繁に手紙を出せるだろう。
Sed ad summas atque incredibiles occupationes meas accedit, quod nullam a me volo epistulam ad te sine argumento ac sententia pervenire.
だが、私は本当に信じられないほど忙しく、何かしかるべき話題や意見でもないかぎり、手紙を出す気になれないのだ。
Et primum tibi, ut aecum(好都合) est civi amanti patriam, quae sint in re publica, exponam; deinde, quoniam tibi amore nos proximi sumus, scribemus etiam de nobis ea, quae scire te non nolle arbitramur.
さて、まず初めに、祖国を愛する市民である君にふさわしく、国家がいかなる状況であるか述べることにしよう。それから、君の愛情の対象として祖国に次ぐ第二位を占めているのは私であるから、おそらく君も知りたいと思われる私の近況についてお伝えすることにしよう。
[2] Atque in re publica nunc quidem maxime Gallici belli versatur metus. Nam Haedui fratres nostri pugnam nuper malam pugnarunt, et Helvetii sine dubio sunt in armis excursionesque in provinciam faciunt.
そこで、まず国政についてだが、目下ガリアとの戦争の恐れが取り沙汰されている。というのも、我々の兄弟のハエドゥイ族が最近劣勢の戦いをしたので、ヘルウェティイ族が武装して属州に攻撃を仕掛けてることは疑いがないからだ。
Senatus decrevit, ut consules duas Gallias sortirentur, delectus(徴兵) haberetur, vacationes ne valerent, legati cum auctoritate mitterentur, qui adirent(行く) Galliae civitates darentque operam, ne eae se cum Helvetiis conjungerent.
これに対して、元老院は以下のように決議した。すなわち、現執政官には退任後両ガリアが割り当てられること、徴兵を行い、賜暇は無効とし、権威ある使節をガリア諸部族に送って、ヘルウェティイ族と手を結ばないよう尽力させること。
Legati sunt Q. Metellus Creticus et L. Faccus et, τό ἐπί τῇ φακῇ μύρον, Lentulus Clodiani filius.
使節に決まったのは、クィントゥス・メテッルス・クレティクスと、ルキウス・フラックスと、あとは猫に小判だが、クローディアヌスの息子のレントゥルスだ。
[3] Atque hoc loco illud non queo praeterire, quod, cum de consularibus mea prima sors exisset, una voce senatus frequens retinendum me in urbe censuit.
そして、ここで省略できないのは、執政官格の人たちの中で真っ先に私が使節を決める籤に当たった時、満場の元老院議員が声を合わせて、私のことは都に残しておかなくてはならないと決定したことだ。
Hoc idem post me Pompeio accidit, ut nos duo quasi pignora(保証) rei publicae retineri videremur. Quid enim ego aliorum in me ἐπιφωνήματα(喝采) exspectem, cum haec domi nascantur?
同じことが、私の後でポンペイウスにも起こった。私たち二人が国家安寧の保証であるといった格好になった。こんな素晴らしいことが国内であるというのに、他民族の歓呼を求める必要など、どこにあるだろうか。
[4] Urbanae autem res sic se habent. Agraria lex a Flavio tribuno pl. vehementer agitabatur auctore(提唱者) Pompeio;
都の状況は、以下のようなものだ。ポンペイウスをバックにした護民官のルキウス・フラウィウスが農地法を強力に推進している。
quae nihil populare habebat praeter auctorem. Ex hac ego lege secunda contionis voluntate(好意) omnia illa tollebam, quae ad privatorum incommodum(不利益) pertinebant,
だが、この法案には、その提唱者以外には、何一つ人気のあるものはない。そこで私は集会で、出席者の好意が寄せられる中、この法案から個人の不利益に結びつくことはすべて除こうとした。
liberabam(免除) agrum eum, qui P. Mucio, L. Calpurnio consulibus publicus fuisset,
つまり、プブリウス・ムキウスとルキウス・カルプルニウスが執政官だった年(前133年)に公有地であった土地は、この法の適用の対象外にしようとした。
Sullanorum hominum possessiones confirmabam, Volaterranos et Arretinos, quorum agrum Sulla publicarat neque diviserat, in sua possessione retinebam;
また、スラの兵士たちの所有を認め、スラが公有地としたものの分配はしなかったウォラテッラエとアレティウムの土地の所有もそのままにしようとした。
unam rationem non reiciebam, ut ager hac adventicia(特別の) pecunia emeretur, quae ex novis vectigalibus per quinquennium(五年) reciperetur(受ける).
私がこの法案で唯一拒否しなかったのは、新たに今後五年間の属州の税収から得られる特別の基金で、土地を買い上げるということだけだ。
Huic toti rationi agrariae senatus adversabatur suspicans Pompeio novam quandam potentiam quaeri;
一方、元老院はこの農地法案の内容全体に反対しようとしている。それは、ポンペイウスが何か新しい権力を得ることが狙いなのではないかと疑ったからだ。
Pompeius vero ad voluntatem perferendae(通過させる) legis incubuerat(しがみつく). Ego autem magna cum agrariorum gratia confirmabam omnium privatorum possessiones;
だが、ポンペイウスは、何が何でも法を通過させる気になっている。私としては、土地分配にあずかる人々からも大いに好意を寄せられつつ、すべての個人の所有を保証しようとしている。
is enim est noster exercitus, hominum, ut tute scis, locupletium;
君も知ってのとおり、彼らは私の援軍となってくれる豊かな人々だからだ。
populo autem et Pompeio (nam id quoque volebam) satis faciebam emptione,
だが、その一方で、土地の買い上げを主張することによって一般大衆とポンペイウスにも満足がいくようにしたいと思っている。
qua constituta diligenter et sentinam urbis exhauriri et Italiae solitudinem frequentari posse arbitrabar.
この手立てがきちんと整えば、都の最下層民は一掃され、イタリアの寒村は人口が増えることになると私は考えている。
Sed haec tota res interpellata bello refrixerat.
だが、ガリアとの戦争という邪魔が入って、この政策全体が中断してしまった。
Metellus est consul sane bonus et nos admodum diligit; ille alter nihil ita est, ut plane, quid emerit, nesciat.
メテッルスは立派な執政官で、私に大いに好意を示してくれている。もう一人の方(=アフラニウス)はまったくどうしようもなく、自分が何を買ったのか全然分かっていない。
[5] Haec sunt in re publica, nisi etiam illud ad rem publicam putas pertinere,
以上のようなことが、国政に関する全てだ。もっとも、次のことも国政に関係すると君が思うというなら、話は別だ。
Herennium quendam, tribunum pl., tribulem tuum sane hominem nequam atque egentem, saepe jam de P. Clodio ad plebem traducendo agere coepisse. Huic frequenter interceditur. Haec sunt, ut opinor, in re publica.
君と同じ選挙区のヘレンニヴウスとかいうつまらない貧乏な輩が、プブリウス・クローディウスを平民に移す件について活動を始めた。しかし、彼には強く拒否権が発動されている。まあ、こんなところで国政関係の話は終わりだ。
[6] Ego autem, ut semel Nonarum illarum Decembrium junctam invidia ac multorum inimicitiis eximiam(並外れた) quandam atque immortalem gloriam consecutus sum, non destiti(完やめる) eadem animi magnitudine in re publica versari et illam institutam ac susceptam dignitatem tueri,
次に、私の方の状況について。あの十二月五日(前63年カティリナ残党処刑)に、多くの人々の嫉妬と敵意の的となった輝かしい不滅の栄光を得て以来、私は常に精神を高く持って国政にあたり、自分で築き上げ肩に負った威信を守り続けてきた。
sed, posteaquam primum Clodi absolutione levitatem infirmitatemque judiciorum perspexi, deinde vidi nostros publicanos facile a senatu dijungi, quamquam a me ipso non divellerentur,
だが、ここに来て、まずグローディウスの無罪放免の件で審判人たちがいかに軽薄でもろいかを知り、次いで我々の徴税請負人たちは私自身からは離れなかったのに、元老院からいとも簡単に離反するのを見てしまった。
tum autem beatos homines, hos piscinarios dico, amicos tuos, non obscure nobis invidere, putavi mihi maiores quasdam opes et firmiora praesidia esse quaerenda.
その一方で、恵まれた人々、君の友人の高級魚の愛好者たちは、私に対する嫉妬を隠そうとしないのも見た。そこで私は、もっと大きな後ろ楯と、より強力な防壁を探さなくてはならないと思ったのだ。
[7] itaque primum, eum qui nimium diu de rebus nostris tacuerat, Pompeium adduxi(気にさせる) in eam voluntatem, ut in senatu non semel, sed saepe multisque verbis huius mihi salutem imperii atque orbis terrarum adjudicarit(帰する);
それで、まず手初めに、私の業績についてあまりにも長いあいだ沈黙を守っていたポンペイウスを、元老院で一度ならずたびたび、しかも多大の言葉を費やして、ローマ国家の命令権と全世界の安泰を私のおかげであると述べる気にさせた。
quod non tam interfuit mea (neque enim illae res aut ita sunt obscurae, ut testimonium, aut ita dubiae, ut laudationem desiderent) quam rei publicae,
これは、国家にとって重要なことであり、私にとってはそれほど重要ではない。なぜなら、私の業績は、他人に証言してもらわなくてはならないほど目立たないものではないし、他人の賞賛演説がなくては困るほどにあやふやなものでもないからだ。
quod erant quidam improbi, qui contentionem(争い) fore aliquam mihi cum Pompeio ex rerum illarum dissensione arbitrarentur.
私の業績に関して意見の相違からポンペイウスと私のあいだに何らかの争いを生み出そうと考える悪党どもがいたからだ。
Cum hoc ego me tanta familiaritate conjunxi, ut uterque nostrum in sua ratione munitior et in re publica firmior hac conjunctione esse possit.
だが、私は彼と非常に密接に結びつき、その結果、我々双方が自分の足場を安全に固め、政治活動においてもいっそう強力になることができた。
[8] odia autem illa libidinosae et delicatae juventutis, quae erant in me incitata, sic mitigata sunt comitate quadam mea, me unum ut omnes illi colant(敬愛する);
その一方で、放縦で堕落した若者たちが私に向けていた憎悪は、私のある種の愛想のよさで和らげられ、その結果、彼ら全員が私に特別の敬意を払うようになっている。
nihil jam denique a me asperum in quemquam fit nec tamen quicquam populare ac dissolutum, sed ita temperata tota ratio est, ut rei publicae constantiam praestem, privatis meis rebus propter infirmitatem bonorum, iniquitatem malevolorum, odium in me improborum adhibeam(適用する) quandam cautionem et diligentiam
今では、私は誰にも手厳しいことを言ったりしない。だが、かといって、大衆に迎合したり節度に欠けたりするということはない。全体的にうまく均衡を保って、国政に関しては堅忍不抜の態度を崩さず、個人的なことに関しては、よき人々があまり当てにならず、悪意ある人々は公平でなく、悪党どもは私を憎悪しているのだから、何らかの予防策を取り、気を抜かないつもりだ。
atque ita, tametsi his novis amicitiis implicati sumus, ut crebro mihi vafer(巧妙) ille Siculus insusurret(囁く) Epicharmus cantilenam(歌) illam suam: νᾶφε(素面でいろ) καί μέμνασ' ἀπιστεῖν; ἄρθρα(要点) ταύτα τᾶν φρενῶν. Ac nostrae quidem rationis ac vitae quasi quandam formam, ut opinor, vides.
けれども、このポンペイウとの新しい友誼関係に踏み込んだといっても、かの抜け目のないシキリア人エピカルモスが、あの古い歌をしばしば私に囁きかけるのだ――「頭を確かに、人を信じるな。これが知性の要だ」。私の考え方と生き方は、たぶんこれで分かってもらえるだろう。
[9] De tuo autem negotio saepe ad me scribis. Cui mederi nunc non possmus; est enim illud senatus consultum summa pedariorum(平議員) voluntate nullius nostrum auctioritate factum.
君がしばしば書いてきている用件のことだが、今のところ、それについてはどうともすることができない。というのも、あの元老院決議は平(ひら)の議員たちの熱意でなされたもので、我々の誰の主導でなされたものでもないからだ。
Nam, quod me esse ad scribendum vides, ex ipso senatus consulto intellegere potes aliam rem tum relatam, hoc autem de populis liberis sine causa additum.
確かに、私の名前がそれに併記されているのは君もごらんのとおりだけれども、この決議の内容そのものから、あの時は別の議題が議事にかけられていて、統治の自由を保障されている民族についての項目は、それに理由もなく付け加えられたものだということが分かると思う。
Et ita factum est a P. .Servilio filio, qui in postremis sententiam dixit, sed immutari hoc tempore non potest.
この付加は、息子の方のプブリウス・セルウィリウスによってなされたもので、彼は最後の頃に意見を表明したのだ。けれども、今のところ、この項目を変更することはできない。
Itaque conventus, qui initio celebrabantur, jam diu fieri desierunt(完やめる).
初めのうちは多くの出席者を集めた会合も、今では開かれなくなってしまった。
Tu si tuis blanditiis(甘言) tamen a Sicyoniis nummulorum(お金) aliquid expresseris, velim me facias certiorem.
もし君がうまく言いくるめて、シキュオン人からわずかばかりでも金をしぼり取ることができたら、ぜひ知らせてくれたまえ。
[10] Commentarium consulatus mei Graece compositum misi ad te.
私の執政官職について、ギリシア語で概要的に書いたものを君に送った。
In quo si quid erit, quod homini Attico minus Graecum eruditumque videatur, non dicam, quod tibi, ut opinor, Panhormi Lucullus de suis historiis dixerat,
もしその中に、アッティカの人から見てギリシア語らしくなく、つたないと思われるところがあっても、ルクルスがパノルムス(=パレルモ)でだったか、自分の歴史書について君に言ったことを私は言うつもりはない。
se, quo facilius illas probaret(証明する) Romani hominis esse, idcirco barbara quaedam et soloeca dispersisse;
つまり彼は、その歴史書がローマ人の手によるものだと簡単に分からせるように、わざといくつかの外国人風の用法や誤った用法を散りばめておいたと言ったのだ。
apud me si quid erit ejus modi, me imprudente erit et invito. Latinum si perfecero, ad te mittam. Tertium poema exspectato, ne quod genus a me ipso laudis meae praetermittatur.
私の場合は、何かそういう類のものがあれば、無意識に、望まずにしたものだ。ラテン語版のも仕上げたら送るつもりだ。その次には、詩も期待していてくれたまえ。自分を賞賛するのに使える型式は何一つ見逃さないようにしなくては。
Hic tu cave dicas: τίς πατέρ᾽ αἰνήσει; si est enim apud homines quicquam quod potius(もっと) laudetur, nos vituperemur(受) qui non potius alia laudemus; quamquam non ἐγκωμιαστικά sunt haec, sed ἱστορικά, quae scribimus.
ここで、「誰が自分の親を褒めたりしようか」とは言いなさるな。他にもっと褒めるに値することがあれば、それを褒めなせればしかられても仕方ないが、そんなものはないので仕方がない。といっても、私の書いているのは賞賛演説ではなくてあくまでも歴史書だ。
Quintus frater purgat(無罪を主張) se mihi per litteras et adfirmat nihil a se cuiquam de te secus(悪く) esse dictum.
弟のクィントゥスが自分の身の証を立て、誰にも君の悪口を言っていないと言ってよこしてきた。
Verum haec nobis coram summa cura et diligentia sunt agenda;
しかし、これは、私たちが直接会って、よく気をつけ、注意深く扱わなくてはならない。
tu modo nos revise(命) aliquando. Cossinius hic, cui dedi litteras, valde mihi bonus homo et non levis et amans tui visus est et talis, qualem esse eum tuae mihi litterae(主) nuntiarant(過去完). Idibus Martiis.
はやくこちらにおいでなさい。この手紙を託すコッシニウスは、しっかりしたとてもよい人物だと思う。君になついているのがよく分かる。本当に君が手紙で知らせてきた人そのままだ。三月十五日
1.XX (20)
Cicero Attico Sal.
[Rome, May 60]
六〇年五月11日以後、ローマ
キケロよりアッティクス宛
[1] Cum e Pompeiano me Romam recepissem(帰る) a.d. IV Id.(Idus) Mai.(Maias), Cincius noster eam mihi abs te epistulam reddidit(届ける), quam tu Id.(Idibus) Febr. dederas. Ei nunc epistulae litteris his respondebo.
五月十二日にポンペイの別荘からローマに戻ったところへ、君が二月十三日に託した手紙をうちのキンキウスが届けてくれた。これは、その手紙に対する返事だ。
Ac primum tibi perspectum esse judicium de te meum laetor,
まず初めに、私が君について思っていたことを、君がよく分かってくれたのがとても嬉しい。
deinde te in iis rebus, quae tibi asperius a nobis atque adeo a nostris(身内の) et injucundius(不愉快) actae videbantur, moderatissimum fuisse vehementissime gaudeo
それから、私いやむしろ私の身内が、君に対してひどく不快な仕打ちをしてしまったが、それに君が実に辛抱強く耐えてくれたことを本当に心から嬉しく思う。
idque neque amoris mediocris et ingenii summi ac sapientiae judico.
それは君のひとかたならぬ愛情、気高い性格、賢明きの証であると考えている。
Qua de re cum ad me ita suaviter, diligenter, officiose, humaniter scripseris, ut non modo te hortari(促す) amplius non debeam,
また、君はこの件について、実に快く、誠心誠意を尽くし、思いやりを込めて書いてきてくれたので、私としても、君からこれ以上のことを求めるなどということは決してあってはならないだけでなく、
sed ne exspectare quidem abs te aut ab ullo homine tantum facilitatis ac mansuetudinis(寛大) potuerim,
これほどまでの物分かりのよさや温順さは、君からも他の誰からも期待することはできないだろう。
nihil duco esse commodius quam de his rebus nihil jam amplius scribere. Cum erimus congressi, tum, si quid res feret(許す), coram inter nos conferemus(討議する).
だから、もうこの件については、これ以上問題にしないのがいちばんいいと思う。できれば、今度お会いする折に二人でじっくりつきあわせて考えることにしよう。
[2] Quod ad me de re publica scribis, disputas tu quidem et amanter et prudenter, et a meis consiliis ratio tua non abhorret;
次に、国政について君が書いていることついてだが、君の言っていることには心の優しさと賢明さがよく表れている。また、君の判断はぼくの考えとぴったり一致するものだ。
nam neque de statu nobis nostrae dignitatis est recedendum neque sine nostris copiis intra alterius praesidia veniendum,
つまり、私は今の高い地位から退くわけにもいかないし、かつまた自分の部隊を持たずに他人の陣営の中に入るわけにもいかないということだ。
et is de quo scribis, nihil habet amplum, nihil excelsum, nihil non submissum(卑しい) atque populare.
そして、君が書いている例の人物(=ポンペイウス)には、心の広さとか気高さはおよそなく、あるのは品性に欠ける人気取り根性だけだ。
Verum tamen fuit ratio mihi fortasse ad tranquillitatem meorum temporum(地位) non inutilis, sed mehercule rei publicae multo etiam utilior quam mihi,
それにもかかわらず、ぼくの考えは、私の地位に安定をもたらすために大いに役立つものだが、それはわたし個人にとってより、むしろ共和国にとってはるかに有益なことなのだ。
civium improborum impetus in me reprimi(阻止) cum hominis amplissima fortuna, auctoritate, gratia fluctuantem(不確か) sententiam confirmassem(強化する) et a spe malorum ad mearum rerum laudem convertissem.
それは、強運、権威、影響力をそなえた例の人物の揺らぐ意見を確固たるものとすることで、彼を悪意ある人々の期待から引き離して、私の業績を賞賛するように仕向けることで、悪党どもの私に対する攻撃を抑え込む、ということだった。
Quod si cum aliqua levitate mihi faciendum fuisset, nullam rem tanti aestimassem(接過去完);
もし仮に私が何か軽薄な態度を取らなくてはならないのだったとしたら、何をやってもそんなに価値はないと考えただろう。
sed tamen a me ita sunt acta omnia, non ut ego illi adsentiens levior, sed ut ille me probans gravior(尊敬される) videretur.
そうではなくて、私が取り組んだことの全ては、私が彼と同調することで私が軽薄と思われるのではなく、彼が私の存在を認めることで威信を高めるようにすることだった。
[3] Reliqua sic a me aguntur(現) et agentur(未), ut non committamus(引き起こす), ut ea, quae gessimus(完), fortuito gessisse videamur.
今後の私の行動については、私の功績が、何かのまぐれ当たりで出来たことだと思われないようにすることで、それは今も将来も変わらない。
Meos bonos viros, illos quos significas, et, eam quam mihi dicis obtigisse(降りかかる), Σπάρταν non modo numquam deseram, sed etiam, si ego ab illa deserar(受), tamen in mea pristina sententia permanebo.
君が指摘する私の味方であるあのよき人々と、私に割り当てられたと君の言う領域(=閥族派)を、私は決して捨てるつもりはない。それどころか、もし私の方がこの領域から見捨てられても、それでもなお私は、自分が長きにわたって保持し続けてきた見解に留まるつもりだ。
Illud tamen velim existimes, me hanc viam optimatem post Catuli mortem nec praesidio ullo nec comitatu tenere.
だが、君に評価してもらってもいいと思うのは、私がこうした閥族派の道を、カトゥルスが死んでからも、なんの陣営も仲間もまったくなしに維持しているということだ。
Nam, ut ait Rhinton, ut opinor, 'οἱ μὲν παρ' οὐδέν εἰσι, τοῖς δ' οὐδὲν μέλει'.
確か詩人リントンが言っているように、「ある者たちは何の役にも立たず、またある者たちは何一つ気にしない」という状況だ。
Mihi vero ut(いかに) invideant piscinarii nostri, aut scribam ad te alias aut in congressum nostrum reservabo.
まったく、高級魚の愛好者たちが私をどれほどねたんでいるかということは、別の時に書くか、あるいはお会いする時までとっておこう。
A curia autem nulla me res divellet(未), vel quod ita rectum est, vel quod rebus meis maxime consentaneum, vel quod a senatu quanti fiam minime me paenitet.
しかし、いかなることも私を元老院議事堂から引き剥がすことはないだろう。それが正しいことであり、私の功績にも最も一致したことであり、元老院から私に与えられた評価にはまったく不満がないからだ。
[4] De Sicyoniis, ut ad te scripsi antea, non multum spei est in senatu; nemo est enim jam qui queratur. Quare, si id exspectas, longum est; alia via, si qua potes, pugna.
シキュオン人の件については、以前にも書いたように、元老院にはあまり期待できない。もう誰もこの件について不満を述べる人がいないのだ。だから、元老院を待っていると長くなる。できれば、ほかの筋で頑張ってくれたまえ。
Cum est actum, neque animadversum est, ad quos pertineret, et raptim in eam sententiam pedarii cucurrerunt.
あれが決まった時は、どういう人たちに関係が出てくるか注意が払われなかったし、他人の後に従うばかりの議員たちが、さっさとその意見のもとに参じてしまったのだ。
Inducendi(取り消す) senatus consulti maturitas(好機) nondum est, quod neque sunt, qui querantur, et multi partim malevolentia(悪意), partim opinione aequitatis delectantur.
この元老院決議を無効にするのは、まだ時期尚早だ。不満を述べている人は誰もいないし、多くの人々が、一部は悪意から、一部は公平心から、この決議に満足しているのだから。
[5] Metellus tuus est egregius consul; unum reprehendo, quod otium e Gallia nuntiari non magno opere gaudet. Cupit, credo, triumphare. Hoc vellem mediocrius; cetera egregia.
君のメテッルスは立派な執政官だ。だが、一つだけ難を言えば、ガリアの情勢が落ち着いたという知らせをあまり歓迎しなかった。彼は凱旋式をあげたくてたまらないのだ。ここはもう少し慎んでほしいが、他は立派だ。
Auli filius vero ita se gerit, ut ejus consulatus non consulatus sit, sed Magni nostri ὑπώπιον(汚点).
だが、アウルスの息子アフラニウスのふるまいはといえば、彼の執政官職は執政官職などと言えたものではなく、推薦した我らがマグヌス・ポンペイウスの汚点だ。
[6] De meis scriptis misi ad te Graece perfectum consulatum meum.
私の書いたもののうちから、私の執政官職についてギリシア語で完成させたものをお送りした。
Eum librum L. Cossinio dedi. Puto te Latinis meis delectari, huic autem Graeco Graecum invidere. Alii si scripserint, mittemus ad te; sed, mihi crede, simul atque hoc nostrum legerunt, nescio quo pacto retardantur.
ルキウス・コシニウスに託した。君は私がラテン語で書いたものは喜んでくれるだろうけれども、このギリシア語で書いた作品には、ギリシア人として君が嫉妬するだろう。もし他の人が書いてくれたら、それもお送りする。だが、いいかね、私が書いたこれを読んだら、皆きっとやる気をなくすに違いない。
Nunc, ut ad rem meam redeam, L. Papirius Paetus, vir bonus amatorque noster, mihi libros eos, quos Ser. Claudius reliquit, donavit.
ところで、僕に気になることがある。立派な人柄で、私の友人のルキウス・パピリウス・パエトゥスが、自分の兄セルウィウス・クラウディウスの遺した蔵書を私に贈ってくれたのだ。
Cum mihi per legem Cinciam licere capere Cincius, amicus tuus, diceret, libenter dixi me accepturum, si attulisset.
君の友人のキンキウスが言うには、私がそれをもらうことはキンキウス法で許されているとのことだ。それで私はパエトゥスに、こちらに持ってきていただければ喜んで頂戴すると言った。
Nunc, si me amas, si te a me amari scis, enitere(努力する) per amicos, clientes, hospites, libertos denique ac servos tuos, ut scida(パピルス) ne qua depereat;
さて、もし私のことを愛してくれているなら、君が私に愛されていることを知っているなら、君の友人、庇護民、客人、解放奴隷、奴隷、それらの書物の一葉たりとも散逸しないよう力を尽くしてほしいのだ。
nam et Graecis iis libris, quos suspicor, et Latinis, quos scio illum reliquisse, mihi vehementer opus est.
というのも、それらの書物の中におそらく含まれていると思われるギリシア語の書物も、そしてあることが確実なラテン語の書物も、私には大いに必要なものだからだ。
Ego autem cottidie magis, quod mihi de forensi labore temporis datur, in iis studiis conquiesco(安らぎを得る).
私は法律の仕事から割くことのできる時間をこういう学問に費やして安らぐことが、日増しに多くなってきている。
Per mihi, per, inquam, gratum(pergratus) feceris(未来完), si in hoc tam diligens fueris(未来完), quam soles in iis rebus, quas me valde velle arbitraris,
本当に、君は私の強い要望を理解してくれた場合にいつも熱心に対応してくれるが、この件についても、そうしてくれたら、大いにありがたい。
ipsiusque Paeti tibi negotia commendo, de quibus tibi ille agit maximas gratias, et, ut jam invisas(inviso訪問する) nos, non solum rogo, sed etiam suadeo.
また、パエトゥスの個人的な用件についてもお願いしたい。これについて彼はとても感謝している。それから、いまからこちらに来てくれたまえと、君にお願いするだけでなく勧告しておく。
M. TULLI CICERONIS EPISTULARUM AD ATTICUM
LIBER SECUNDUS
2.I Scr. Romae m. Jun. an. 60.
CICERO ATTICO SAL.
六〇年六月三日頃(?)、アンティウム(?)
キケローよりアッティクス宛
21
[1] Kal. Jun.(Juniis) eunti mihi Antium et gladiatores M. Metelli cupide relinquenti venit obviam tuus puer.
六月一日に、マルクス・メテッルス主催の剣闘士競技を逃れようとアンティウムに向かう途中、君のよこした使いの少年に出会った。
is mihi litteras abs te et commentarium consulatus mei Graece scriptum reddidit.
彼は私に君の手紙と、私の執政官職について君がギリシア語で簡略に記録してくれたものを届けてくれた。
in quo(その際) laetatus sum me aliquanto ante(少し前に) de isdem rebus Graece item scriptum librum L. Cossinio ad te perferendum dedisse;
その時、私の方も同じことについてやはりギリシア語で書いたものを、少し前にルキウス・コッシニウスに君のもとに届けてくれるよう頼んでおいたは良かったと思ったものだ。
nam si ego tuum ante legissem, furatum(盗む) me abs te esse diceres.
もし君のを先に読んでいたら、私は君から盗んだと言うだろうからね。
quamquam tua illa (legi enim libenter) horridula mihi atque incompta(飾りのない) visa sunt, sed tamen erant ornata hoc ipso quod ornamenta neglexerant et, ut mulieres, ideo bene olere(臭う) quia nihil olebant videbantur.
さて、君の書いてくれたものは嬉しく読ませてもらった。少々無骨で洗練されていないように思われるけれども、そのように飾り気を排したこと自体が、かえって飾りとなっているようだ。女性同様、香水をつけていないためにかえってよい香りがする。
meus autem liber totum Isocrati myrothecium(香油箱) atque omnis ejus discipulorum(弟子) arculas(小箱) ac non nihil etiam Aristotelia pigmenta(染料) consumpsit.
それに対して、私が書いたものの方は、かのイソクラテスの香油箱と、彼の弟子たちの香水箱を総動員し、さらにアリストテレス風の紅までもたっぷり使い込んだものなのだ。
quem tu Corcyrae, ut mihi aliis litteris significas, strictim attigisti, post autem, ut arbitror, a Cossinio accepisti.
君はコルキュラでこの本をざっと見たと別の手紙で言っているが、その後改めてコッシニウスから受け取ったものと思う。延々と時間をかけ、渋々ながら合格点を与えてやっとのことで君のもとにお届けしたものだ。
quem tibi ego non essem ausus mittere nisi eum lente ac fastidiose probavissem.
[2] quamquam ad me rescripsit jam Rhodo Posidonius se, nostrum illud ὑπόμνημα cum legeret, quod ego ad eum ut ornatius de isdem rebus scriberet miseram, non modo non excitatum esse ad scribendum sed etiam plane deterritum. quid quaeris? conturbavi Graecam nationem. ita vulgo qui instabant ut darem sibi quod ornarent jam exhibere mihi molestiam destiterunt. tu, si tibi placuerit liber, curabis ut et Athenis sit et in ceteris oppidis Graeciae; videtur enim posse aliquid nostris rebus lucis adferre.
[3] Oratiunculas autem et quas postulas et pluris etiam mittam, quoniam quidem ea quae nos scribimus adulescentulorum studiis excitati te etiam delectant. fuit enim mihi commodum, quod in eis orationibus quae Philippicae nominantur enituerat civis ille tuus Demosthenes, et quod se ab hoc refractariolo judiciali dicendi genere abjunxerat ut σεμνότερός τις et πολιτικώτερος videretur, curare ut meae quoque essent orationes quae consulares nominarentur. quarum una est in senatu Kal. Januariis, altera ad populum de lege agraria, tertia de Othone, quarta pro Rabirio, quinta de proscriptorum filiis, sexta cum provinciam in contione deposui, septima cum Catilinam emisi, octava quam habui ad populum postridie quam Catilina profugit, nona in contione quo die Allobroges indicarunt, decima in senatu Nonis Decembribus. sunt praeterea duae breves, quasi ἀποσπασμάτια legis agrariae. hoc totum soma curabo ut habeas; et quoniam te cum scripta tum res meae delectant, isdem ex libris perspicies et quae gesserim et quae dixerim; aut ne poposcisses; ego enim tibi me non offerebam.
[4] quod quaeris quid sit quo te arcessam, ac simul impeditum te negotiis esse significas neque recusas quin, non modo si opus sit sed etiam si velim, accurras, nihil sane est necesse, verum tamen videbare mihi tempora peregrinationis commodius posse discribere. nimis abes diu, praesertim cum sis in propinquis locis, neque nos te fruimur et tu nobis cares. ac nunc quidem otium est, sed, si paulo plus furor pulchelli progredi posset, valde ego te istim excitarem. verum praeclare Metellus impedit et impediet. quid quaeris? est consul φιλόπατρις et, ut semper judicavi, natura bonus. [5] Ille autem non simulat sed plane tribunus pl. fieri cupit. qua de re cum in senatu ageretur, fregi hominem et inconstantiam ejus reprehendi qui Romae tribunatum pl. peteret cum in Sicilia hereditatem se petere dictitasset, neque magno opere dixi esse nobis laborandum, quod nihilo magis ei liciturum esset plebeio rem publicam perdere quam similibus ejus me consule patriciis esset licitum. jam cum se ille septimo die venisse a freto neque sibi obviam quemquam prodire potuisse et noctu se introisse dixisset in eoque se in contione jactasset, nihil ei novi dixi accidisse. 'ex Sicilia septimo die Romam; ante tribus horis Roma Interamnam. Noctu introisti; idem ante. non est itum obviam; ne tum quidem cum iri maxime debuit.' quid quaeris? hominem petulantem modestum reddo non solum perpetua gravitate orationis sed etiam hoc genere dictorum. itaque jam familiariter cum ipso cavillor ac jocor; quin etiam cum candidatum deduceremus, quaerit ex me num consuessem Siculis locum gladiatoribus dare. negavi. 'at ego' inquit 'novus patronus instituam; sed soror, quae tantum habeat consularis loci, unum mihi solum pedem dat' 'noli,' inquam 'de uno pede sororis queri; licet etiam alterum tollas.' non consulare inquies dictum. fateor; sed ego illam odi male consularem. 'ea est enim seditiosa, ea cum viro bellum gerit' neque solum cum Metello sed etiam cum Fabio, quod eos †esse in hoc esse† moleste fert.
[6] Quod de agraria lege quaeris, sane jam videtur refrixisse. quod me quodam modo molli bracchio de Pompei familiaritate objurgas, nolim ita existimes, me mei praesidi causa cum illo conjunctum esse, sed ita res erat instituta ut, si inter nos esset aliqua forte dissensio, maximas in re publica discordias versari esset necesse. quod a me ita praecautum atque provisum est non ut ego de optima illa mea ratione decederem sed ut ille esset melior et aliquid de populari levitate deponeret. quem de meis rebus, in quas eum multi incitarant, multo scito gloriosius quam de suis praedicare; sibi enim bene gestae, mihi conservatae rei publicae dat testimonium. hoc facere illum mihi quam prosit nescio; rei publicae certe prodest. quid? si etiam Caesarem cuius nunc venti valde sunt secundi reddo meliorem, num tantum obsum rei publicae?
[7] quin etiam si mihi nemo invideret, si omnes, ut erat aecum, faverent, tamen non minus esset probanda medicina quae sanaret vitiosas partis rei publicae quam quae exsecaret. nunc vero, cum equitatus ille quem ego in clivo Capitolino te signifero ac principe collocaram senatum deseruerit, nostri autem principes digito se caelum putent attingere si mulli barbati in piscinis sint qui ad manum accedant, alia autem neglegant, nonne tibi satis prodesse videor si perficio ut nolint obesse qui possunt?
[8] nam Catonem nostrum non tu amas plus quam ego; sed tamen ille optimo animo utens et summa fide nocet interdum rei publicae; dicit enim tamquam in Platonis politeiai, non tamquam in Romuli faece sententiam. quid verius quam in judicium venire qui ob rem judicandam pecuniam acceperit? censuit hoc Cato, adsensit senatus; equites curiae bellum, non mihi; nam ego dissensi. quid impudentius publicanis renuntiantibus? fuit tamen retinendi ordinis causa facienda jactura. restitit et pervicit Cato. itaque nunc consule in carcere incluso, saepe item seditione commota, aspiravit nemo eorum quorum ego concursu itemque ii consules qui post me fuerunt rem publicam defendere solebant. 'quid ergo? istos' inquies 'mercede conductos habebimus?' quid faciemus, si aliter non possumus? an libertinis atque etiam servis serviamus? sed, ut tu ais, halis spoudes.
[9] Favonius meam tribum tulit honestius quam suam, Luccei perdidit. accusavit Nasicam inhoneste ac modeste tamen; dixit ita ut Rhodi videretur molis potius quam Moloni operam dedisse. mihi quod defendissem leviter suscensuit. nunc tamen petit iterum rei publicae causa. Lucceius quid agat scribam ad te cum Caesarem videro, qui aderit biduo.
[10] quod Sicyonii te laedunt, Catoni et ejus aemulatori attribuis Servilio. quid? ea plaga nonne ad multos bonos viros pertinet? sed si ita placuit, laudemus, deinde in dissensionibus soli relinquamur?
[11] Amalthea mea te exspectat et indiget tui. Tusculanum et Pompeianum valde me delectant, nisi quod me, illum ipsum vindicem aeris alieni, aere non Corinthio sed hoc circumforaneo obruerunt. in Gallia speramus esse otium. prognostica mea cum oratiunculis prope diem exspecta et tamen quid cogites de adventu tuo scribe ad nos. nam mihi Pomponia nuntiari jussit te mense Quintili Romae fore. id a tuis litteris quas ad me de censu tuo miseras discrepabat.
[12] Paetus, ut antea ad te scripsi, omnis libros quos frater suus reliquisset mihi donavit. hoc illius munus in tua diligentia positum est. si me amas, cura ut conserventur et ad me perferantur; hoc mihi nihil potest esse gratius. et cum Graecos tum vero diligenter Latinos ut conserves velim. tuum esse hoc munusculum putabo. ad Octavium dedi litteras; cum ipso nihil eram locutus; neque enim ista tua negotia provincialia esse putabam neque te in tocullionibus habebam. sed scripsi, ut debui, diligenter.
2.II Scr. ad villam m. Dec., an. 60.
CICERO ATTICO SAL.
22
cura, amabo te, Ciceronem nostrum. ei nos theioi videmur. Pellenaion in manibus tenebam et hercule magnum acervum Dicaearchi mihi ante pedes exstruxeram. O magnum hominem et unde multo plura didiceris quam de Procilio! Korinthion et Athenaion puto me Romae habere. mihi †credes lege hec doceo† mirabilis vir est. Herodes, si homo esset, eum potius legeret quam unam litteram scriberet. qui me epistula petivit, ad te, ut video, comminus accessit. conjurasse mallem quam restitisse conjurationi, si illum mihi audiendum putassem.
[3] De lolio sanus non es; de vino laudo. sed heus tu, ecquid vides Kalendas venire, Antonium non venire? judices cogi? nam ita ad me mittunt, Nigidium minari in contione se judicem qui non adfuerit compellaturum. velim tamen si quid est de Antoni adventu quod audieris scribas ad me et, quoniam huc non venis, cenes apud nos utique pridie Kal. Cave aliter facias. cura ut valeas.
2.III Scr. ad villam m. Dec. an.60.
CICERO ATTICO SAL.
23
primum, ut opinor, euangelia. Valerius absolutus est Hortensio defendente. id judicium Auli filio condonatum putabatur; et Epicratem suspicor, ut scribis, lascivum fuisse. etenim mihi caligae ejus et fasciae cretatae non placebant. quid sit sciemus cum veneris.
[2] fenestrarum angustias quod reprehendis, scito te Kurou paideian reprehendere. nam cum ego idem istuc dicerem, Cyrus aiebat viridariorum diaphaseis latis luminibus non tam esse suavis; etenim esto opsis men he a, to de horomenon b, g, aktines de d kai e. vides enim cetera. nam si kat' eidolon emptoseis videremus, valde laborarent eidola in angustiis. nunc fit lepide illa ekchusis radiorum. cetera si reprehenderis, non feres tacitum, nisi si quid erit ejus modi quod sine i sumptu corrigi possit.
[3] venio nunc ad mensem Januarium et ad hupostasin nostram ac politeian, in qua Sokratikos eis hekateron sed tamen ad extremum, ut illi solebant,ten areskousan. est res sane magni consili; nam aut fortiter resistendum est legi agrariae, in quo est quaedam dimicatio sed plena laudis, aut quiescendum, quod est non dissimile atque ire in Solonium aut Antium, aut etiam adjuvandum, quod a me aiunt Caesarem sic exspectare ut non dubitet. nam fuit apud me Cornelius, hunc dico Balbum, Caesaris familiarem. is adfirmabat illum omnibus in rebus meo et Pompei consilio usurum daturumque operam ut cum Pompeio Crassum conjungeret.
[4] hic sunt haec, conjunctio mihi summa cum Pompeio, si placet, etiam cum Caesare, reditus in gratiam cum inimicis, pax cum multitudine, senectutis otium. sed me katakleis mea illa commovet quae est in libro tertio:
interea cursus, quos prima a parte juventae
quosque adeo consul virtute animoque petisti,
hos retine atque auge famam laudesque bonorum.
haec mihi cum in eo libro in quo multa sunt scripta aristokratikos Calliope ipsa praescripserit, non opinor esse dubitandum quin semper nobis videatur heis oionos aristos amunesthai peri patres. sed haec ambulationibus compitaliciis reservemus. tu pridie compitalia memento. Balineum calfieri jubebo. et Pomponiam Terentia rogat; matrem adjungemus. Theophrastou peri philotimias adfer mihi de libris Quinti fratris.
2.IV Scr. Anti medio circ. m. Aprili an. 59
CICERO ATTICO SAL.
24
fecisti mihi pergratum quod Serapionis librum ad me misisti; ex quo quidem ego, quod inter nos liceat dicere, millesimam partem vix intellego. pro eo tibi praesentem pecuniam solvi imperavi, ne tu expensum muneribus ferres. at quoniam nummorum mentio facta est, amabo te, cura ut cum Titinio quoquo modo poteris transigas. si in eo quod ostenderat non stat, mihi maxime placet ea quae male empta sunt reddi, si voluntate Pomponiae fieri poterit; si ne id quidem, nummi potius reddantur quam ullus sit scrupulus. valde hoc velim ante quam proficiscare amanter, ut soles, diligenterque conficias. Clodius ergo, ut ais, ad Tigranem!
[2] velim †Sirpiae† condicione; sed facile patior. accommodatius enim nobis est ad liberam legationem tempus illud, cum et Quintus noster jam, ut speramus, in otio consederit et iste sacerdos bonae deae cuius modi futurus sit scierimus. interea quidem cum Musis nos delectabimus animo aequo, immo vero etiam gaudenti ac libenti, neque mihi umquam veniet in mentem Crasso invidere neque paenitere quod a me ipse non desciverim.
[3] de geographia dabo operam ut tibi satis faciam; sed nihil certi polliceor. Magnum opus est, sed tamen, ut jubes, curabo ut huius peregrinationis aliquod tibi opus exstet.
[4] tu quicquid indagaris de re publica et maxime quos consules futuros putes facito ut sciam. tametsi nimis sum curiosus; statui enim nihil jam de re publica cogitare. Terentiae saltum perspeximus. quid quaeris? praeter quercum Dodonaeam nihil desideramus quo minus Epirum ipsam possidere videamur.
[6] nos circiter Kal. aut in Formiano erimus aut in Pompeiano. tu, si in Formiano non erimus, si nos amas, in Pompeianum venito. id et nobis erit perjucundum et tibi non sane devium.
[7] de muro imperavi Philotimo ne impediret quo minus id fieret quod tibi videretur. tu censeo tamen adhibeas Vettium. his temporibus tam dubia vita optimi cuiusque magni aestimo unius aestatis fructum palaestrae Palatinae, sed ita tamen ut nihil minus velim quam Pomponiam et puerum versari in timore ruinae.
2.V Scr. Anti medio m. Apr. an. 59
CICERO ATTICO SAL.
25
cupio equidem et jam pridem cupio Alexandream reliquamque Aegyptum visere et simul ab hac hominum satietate nostri discedere et cum aliquo desiderio reverti; sed hoc tempore et his mittentibus aideomai Troas kai Troiadas helkesipeplous quid enim nostri optimates, si qui reliqui sunt, loquentur? an me aliquo praemio de sententia esse deductum? Pouludamas moi protos elencheien anathesei, Cato ille noster qui mihi unus est pro centum milibus. quid vero historiae de nobis ad annos Dc praedicabunt? quas quidem ego multo magis vereor quam eorum hominum qui hodie vivunt rumusculos. sed, opinor, excipiamus et exspectemus. si enim deferetur, erit quaedam nostra potestas et tum deliberabimus. etiam hercule est in non accipiendo non nulla gloria. qua re si quid Theophanes tecum forte contulerit ne omnino repudiaris.
[2] de istis rebus exspecto tuas litteras, quid Arrius narret, quo animo se destitutum ferat, et qui consules parentur, utrum, ut populi sermo, Pompeius et Crassus an, ut mihi scribitur, cum Gabinio Servius Sulpicius, et num quae novae leges et num quid novi omnino, et quoniam Nepos proficiscitur, cuinam auguratus deferatur; quo quidem uno ego ab istis capi possum. vide levitatem meam. sed quid ego haec quae cupio deponere et toto animo atque omni cura philosophein? sic inquam in animo est; vellem ab initio, nunc vero, quoniam quae putavi esse praeclara expertus sum quam essent inania, cum omnibus Musis rationem habere cogito.
[3] tu tamen de Curtio ad me rescribe certius, et nunc quis in ejus locum paretur, et quid de P. Clodio fiat, et omnia, quem ad modum polliceris, epi scholes scribe, et quo die Roma te exiturum putes velim ad me scribas, ut certiorem te faciam quibus in locis futurus sim, epistulamque statim des de iis rebus de quibus ad te scripsi. valde enim exspecto tuas litteras.
2.VI Scr. Anti medio m. Apr. an. 59
CICERO ATTICO SAL.
26
[1] quod tibi superioribus litteris promiseram, fore ut opus exstaret huius peregrinationis, nihil jam magno opere confirmo; sic enim sum complexus otium ut ab eo divelli non queam. itaque aut libris me delecto, quorum habeo Anti festivam copiam, aut fluctus numero (nam ad lacertas captandas tempestates non sunt idoneae; a scribendo prorsus abhorret animus. etenim geographika quae constitueram magnum opus est. ita valde Eratosthenes, quem mihi proposueram, a Serapione et ab Hipparcho reprehenditur. quid censes si Tyrannio accesserit? et hercule sunt res difficiles ad explicandum et homoeideis nec tam possunt antherographeisthai quam videbantur et, quod caput est, mihi quaevis satis justa causa cessandi est qui etiam dubitem an hic Anti considam et hoc tempus omne consumam, ubi quidem ego mallem duumvirum quam Romae fuisse.
[2] tu vero sapientior Buthroti domum parasti. sed, mihi crede, proxima est illi municipio haec Antiatium civitas. esse locum tam prope Romam ubi multi sint qui Vatinium numquam viderint, ubi nemo sit praeter me qui quemquam ex viginti viris vivum et salvum velit, ubi me interpellet nemo, diligant omnes!
君はブトロトン(=ギリシアのアッティクスの別荘のある町)に家を建てておいて賢明だった。だが、このアンティウムも、それと大して変わりない。こんなにローマの近くだというのに、ウァティニウスを見たこともない人がたくさんいるし、二十人委員会の全員が元気で生きていることを望む人も私以外には皆無だし、誰も私を邪魔しないばかりか、皆が好意を持ってくれるのだ!恥ろ。
hic, hic nimirum politeuteon; nam istic non solum non licet sed etiam taedet. itaque anekdota quae tibi uni legamus Theopompio genere aut etiam asperiore multo pangentur. neque aliud jam quicquam politeuomai nisi odisse improbos et id ipsum nullo cum stomacho sed potius cum aliqua scribendi voluptate. sed ut ad rem, scripsi ad quaestores urbanos de Quinti fratris negotio. vide quid narrent, ecquae spes sit denari an cistophoro Pompeiano jaceamus. praeterea de muro statue quid faciendum sit. aliud quid? etiam. quando te proficisci istinc putes fac ut sciam.
2.VII Scr. Anti medio m. Apr. an. 59
CICERO ATTICO SAL.
27
de geographia etiam atque etiam deliberabimus. orationes autem a me duas postulas; quarum alteram non libebat mihi scribere †qui absciram†, alteram, ne laudarem eum quem non amabam. sed id quoque videbimus. denique aliquid exstabit, ne tibi plane cessasse videamur.
[2] de Publio quae ad me scribis sane mihi jucunda sunt, eaque etiam velim omnibus vestigiis indagata ad me adferas cum venies, et interea scribas si quid intelleges aut suspicabere, et maxime de legatione quid sit acturus. equidem ante quam tuas legi litteras, †in† hominem ire cupiebam, non me hercule ut differrem cum eo vadimonium (nam mira sum alacritate ad litigandum), sed videbatur mihi, si quid esset in eo populare quod plebeius factus esset, id amissurus. 'quid enim? ad plebem transisti ut Tigranem ires salutatum? narra mihi, reges Armenii patricios resalutare non solent?' quid quaeris? acueram me ad exagitandam hanc ejus legationem. quam si ille contemnit, et si, ut scribis, bilem id commovet et latoribus et auspicibus legis curiatae, spectaculum egregium. hercule verum ut loquamur, subcontumeliose tractatur noster Publius, primum qui, cum domi Caesaris quondam unus vir fuerit, nunc ne in viginti quidem esse potuerit; deinde alia legatio dicta erat, alia data est. illa opima ad exigendas pecunias Druso, ut opinor, Pisaurensi an epuloni Vatinio reservatur; haec jejuna tabellari legatio datur ei cuius tribunatus ad istorum tempora reservatur. incende hominem, amabo te, quod potes. Vna spes est salutis istorum inter istos dissensio; cuius ego quaedam initia sensi ex Curione. jam vero Arrius consulatum sibi ereptum fremit; Megabocchus et haec sanguinaria juventus inimicissima est. accedat vero, accedat etiam ista rixa auguratus. spero me praeclaras de istis rebus epistulas ad te saepe missurum.
[4] sed illud quid sit scire cupio, quod jacis obscure jam etiam ex ipsis quinque viris loqui quosdam. quidnam id est? si est enim aliquid, plus est boni quam putaram. atque haec sic velim existimes non me abs te kata to praktikon quaerere, quod gestiat animus aliquid agere in re publica. jam pridem gubernare me taedebat, etiam cum licebat; nunc vero cum cogar exire de navi non abjectis sed ereptis gubernaculis, cupio istorum naufragia ex terra intueri, cupio, ut ait tuus amicus Sophocles,
kan hupo stegei
puknes akouein psakados heudousei phreni.
[5] de muro quid opus sit videbis. Castricianum mendum nos corrigemus, et tamen ad me Quintus HS cci&;[c] I[c][c] scripserat, †non ad sororem tuam HS xxx. a.† Terentia tibi salutem dicit. Cicero tibi mandat ut Aristodemo idem de se respondeas quod de fratre suo, sororis tuae filio, respondisti. de Amaltheiai quod me admones non neglegemus. cura ut valeas.
2.VIII Scr. Anti medio m. Apr. an. 59
CICERO ATTICO SAL.
28
epistulam cum a te avide exspectarem ad vesperum, ut soleo, ecce tibi nuntius pueros venisse Roma! voco, quaero ecquid litterarum. negant. 'quid ais?' inquam 'nihilne a Pomponio?' perterriti voce et vultu confessi sunt se accepisse sed excidisse in via. quid quaeris? permoleste tuli; nulla enim abs te per hos dies epistula inanis aliqua re utili et suavi venerat. nunc si quid in ea epistula quam ante diem xvi Kal. Maias dedisti fuit historia dignum, scribe quam primum, ne ignoremus; sin nihil praeter jocationem, redde id ipsum. et scito Curionem adulescentem venisse ad me salutatum. valde ejus sermo de Publio cum tuis litteris congruebat; ipse vero mirandum in modum 'reges odisse superbos.' peraeque narrabat incensam esse juventutem neque ferre haec posse. bene habemus nos, si in his spes est; opinor, aliud agamus. ego me do historiae; quamquam licet me Saufeium putes esse. nihil me est inertius.
[2] sed cognosce itinera nostra, ut statuas ubi nos visurus sis. in Formianum volumus venire parilibus; inde, quoniam putas praetermittendum nobis esse hoc tempore cratera illum delicatum, Kal. Maias de Formiano proficiscemur, ut Anti simus a.d. v Nonas Maias. ludi enim Anti futuri sunt a iiii ad pr. Nonas Maias. Eos Tullia spectare vult. Inde cogito in Tusculanum, deinde Arpinum, Romam ad Kal. Junias. te aut in Formiano aut Anti aut in Tusculano cura ut videamus. epistulam superiorem restitue nobis et appinge aliquid novi.
2.IX Scr. Anti medio m. Apr. an. 59
CICERO ATTICO SAL.
29
[1] Subito cum mihi dixisset Caecilius quaestor puerum se Romam mittere, haec scripsi raptim, ut tuos elicerem mirificos cum Publio dialogos, cum eos de quibus scribis, tum illum quem abdis et ais longum esse quae ad ea responderis perscribere; illum vero qui nondum habitus est, quem illa boopis, cum e Solonio redierit, ad te est relatura, sic velim putes, nihil hoc posse mihi esse jucundius. si vero quae de me pacta sunt ea non servantur, in caelo sum, ut sciat hic noster Hierosolymarius traductor ad plebem quam bonam meis putissimis orationibus gratiam rettulerit. quarum exspecta divinam palinoidian. etenim quantum conjectura auguramur, si erit nebulo(悪党) iste cum his dynastis(君主) in gratia, non modo de cynico consulari sed ne de istis quidem piscinarum Tritonibus poterit se jactare. non enim poterimus ulla esse invidia spoliati opibus et illa senatoria potentia. sin autem ab iis dissentiet, erit absurdum in nos invehi. verum tamen invehatur. Festive, mihi crede, et minore sonitu quam putaram, orbis hic in re publica est conversus citius omnino quam potuit; †id culpa Catonis, sed rursus improbitate istorum qui auspicia, qui Aeliam legem, qui Juniam et Liciniam, qui Caeciliam et Didiam neglexerunt, qui omnia remedia rei publicae effuderunt, qui regna qui praedia tetrarchis, qui immanis pecunias paucis dederunt.
[2] video jam quo invidia transeat et ubi sit habitatura. nihil me existimaris neque usu(経験) neque a Theophrasto didicisse, nisi brevi tempore desiderari nostra illa tempora videris. etenim si fuit invidiosa senatus potentia, cum ea non ad populum sed ad tris homines immoderatos redacta sit, quid jam censes fore? proinde isti licet faciant quos volent consules, tribunos pl., denique etiam Vatini strumam sacerdoti dibaphoi vestiant, videbis brevi tempore magnos non modo eos qui nihil titubarunt sed etiam illum ipsum qui peccavit Catonem.
[3] nam nos quidem, si per istum tuum a sodalem Publium licebit, sophisteuein cogitamus, si ille †cogitat tantum†, dumtaxat nos defendere, et, quod est proprium artis huius, epangellomai andr' apamunesthai hote tis proteros chalepenei patria propitia sit. habet a nobis, etiam si non plus quam debitum est, plus certe quam postulatum est. male vehi malo alio gubernante quam tam ingratis vectoribus bene gubernare.
[4] sed haec coram commodius. nunc audi quod quaeris. Antium me ex Formiano recipere cogito a.d. v Nonas Maias; Antio volo Nonis Maus proficisci in Tusculanum. sed cum e Formiano rediero (ibi esse usque ad pr. K. Maias volo), faciam statim te certiorem. Terentia tibi salutem, kai Kikeron ho mikros aspazetai Titon ton Athenaion.
2.X Scr. ab Appi Foro xii K. Apr. an. 59
CICERO ATTICO SAL.
31
volo ames meam constantiam. ludos Anti spectare non placet; est enim huposoloikon, cum velim vitare omnium deliciarum suspicionem, repente anaphainesthai non solum delicate sed etiam inepte peregrinantem. qua re usque ad Nonas Maias te in Formiano exspectabo. nunc fac ut sciam quo die te visuri simus. ab Appi foro hora quarta. dederam aliam paulo ante a tribus tabernis.
2.XI Scr. in Formiano circ. vi K. Mai. an. 59
CICERO ATTICO SAL.
32
narro tibi, plane relegatus mihi videor postea quam in Formiano sum. dies enim nullus erat, Anti cum essem, quo die non melius scirem Romae quid ageretur quam ii qui erant Romae. etenim litterae tuae non solum quid Romae sed etiam quid in re publica, neque solum quid fieret verum etiam quid futurum esset indicabant. nunc nisi si quid ex praetereunte viatore exceptum est, scire nihil possumus. qua re quamquam jam te ipsum exspecto, tamen isti puero quem ad me statim jussi recurrere da ponderosam aliquam epistulam plenam omnium non modo actorum sed etiam opinionum tuarum, ac diem quo Roma sis exiturus cura ut sciam. nos in Formiano esse volumus usque ad prid. Nonas Maias. eo si ante eam diem non veneris, Romae te fortasse videbo; nam Arpinum quid ego te invitem?
trechei', all' agathe kourotrophos, out' ar' egoge
hes gaies dunamai glukeroteron allo idesthai.
haec igitur. cura ut valeas.
2.XII Scr. a Tribus Tabernis xiii K. Mai. an. 59
CICERO ATTICO SAL.
30
negent illi Publium plebeium factum esse? hoc vero regnum est et ferri nullo pacto potest. emittat ad me Publius qui obsignent; jurabo Gnaeum nostrum, collegam Balbi, Anti mihi narrasse se in auspicio fuisse. O suavis epistulas tuas uno tempore mihi datas duas! quibus euangelia quae reddam nescio; deberi quidem plane fateor. sed vide sunkurema.
[2] emerseram commodum ex Antiati in Appiam ad tris tabernas ipsis Cerialibus, cum in me incurrit Roma veniens Curio meus. ibidem ilico puer abs te cum epistulis. ille ex me, nihilne audissem novi. ego negare. 'Publius' inquit 'tribunatum pl. petit.' 'quid ais?' 'et inimicissimus quidem Caesaris, et ut omnia' inquit 'ista rescindat.' 'quid Caesar?' inquam 'negat se quicquam de illius adoptione tulisse.' deinde suum, Memmi, Metelli Nepotis exprompsit odium. complexus juvenem dimisi properans ad epistulas. Vbi sunt qui aiunt zoses phones? quanto magis vidi ex tuis litteris quam ex illius sermone quid ageretur, de ruminatione cottidiana, de cogitatione Publi, de lituis boopidos, de signifero Athenione(クロエリウスのこと), de litteris missis ad Gnaeum, de Theophanis Memmique sermone; quantam porro mihi exspectationem dedisti convivi istius aselgous! sum in curiositate oxupeinos, sed tamen facile patior te id ad me sumposion non scribere; praesentem audire malo.
[3] quod me ut scribam aliquid hortaris, crescit mihi quidem materies, ut dicis, sed tota res etiam nunc fluctuat, kat' oporen trux. quae si desederit, magis erunt liquata quae scribam. quae si statim a me ferre non potueris, primus habebis tamen et aliquamdiu solus.
[4] Dicaearchum recte amas; luculentus homo est et civis haud paulo melior quam isti nostri adikaiarchoi. Litteras scripsi hora decima Cerialibus statim ut tuas legeram, sed eas eram daturus, ut putaram, postridie ei qui mihi primus obviam venisset. Terentia delectata est tuis litteris; impertit tibi multam salutem, kai Kikeron ho philosophos ton politikon Titon aspazetai.
2.XIII Scr. in Formiano m. Apr. circ. v K. Mai. an. 59
CICERO ATTICO SAL.
33
facinus indignum! epistulam authorei tibi a tribus tabernis rescriptam ad tuas suavissimas epistulas neminem reddidisse! at scito eum fasciculum, quo illam conjeceram, domum eo ipso die latum esse quo ego dederam et ad me in Formianum relatum esse. itaque tibi tuam epistulam jussi referri, ex qua intellegeres quam mihi tum illae gratae fuissent.
[2] Romae quod scribis sileri, ita putabam; at hercule in agris non siletur, nec jam ipsi agri regnum vestrum ferre possunt. si vero in hanc Telepulon veneris Laistrugonien, Formias dico, qui fremitus hominum! quam irati animi! quanto in odio noster amicus Magnus! cuius cognomen una cum Crassi divitis cognomine consenescit. credas mihi velim, neminem adhuc offendi qui haec tam lente quam ego fero ferret. qua re, mihi crede, philosophomen. juratus tibi possum dicere nihil esse tanti. tu si litteras ad Sicyonios habes, advola in Formianum, unde nos pridie Nonas Maias cogitamus.
2.XIV Scr. in Formiano circ. iv K. Mai. an. 59
CICERO ATTICO SAL.
34
quantam tu mihi moves exspectationem de sermone Bibuli, quantam de colloquio boopidos, quantam etiam de illo delicato convivio! proinde ita fac venias ut ad sitientis auris. quamquam nihil est jam quod magis timendum nobis putem quam ne ille noster Sampsiceramus(ポンペイウス), cum se omnium sermonibus sentiet vapulare et cum has actiones euanatreptous videbit, ruere incipiat. ego autem usque eo sum enervatus ut hoc otio quo nunc tabescimus malim enturanneisthai quam cum optima spe dimicare.
[2] de pangendo quod me crebro adhortaris, fieri nihil potest. basilicam habeo non villam frequentia Formianorum †ad quam partem basilicae tribum Aemiliam†. sed omitto vulgus; post horam quartam molesti ceteri non sunt. C. Arrius proximus est vicinus, immo ille quidem jam contubernalis, qui etiam se idcirco Romam ire negat ut hic mecum totos dies philosophetur. ecce ex altera parte Sebosus, ille Catuli familiaris. quo me vertam? statim me hercule Arpinum irem, ni te in Formiano commodissime exspectari viderem dumtaxat ad pr. Nonas Maias; vides enim quibus hominibus aures sint deditae meae. O occasionem mirificam, si qui nunc dum hi apud me sunt emere de me fundum Formianum velit! et tamen illud probem: 'Magnum quid adgrediamur et multae cogitationis atque oti'? sed tamen satis fiet a nobis neque parcetur labori.
2.XV Scr. in Formiano circ. iii K. Mai. an. 59
CICERO ATTICO SAL.
35
Vt scribis ita video non minus incerta in re publica quam in epistula tua, sed tamen ista ipsa me varietas sermonum opinionumque delectat. Romae enim videor esse cum tuas litteras lego et, ut fit in tantis rebus, modo hoc modo illud audire. illud tamen explicare non possum quidnam inveniri possit nullo recusante ad facultatem agrariam.
[2] Bibuli autem ista magnitudo animi in comitiorum dilatione quid habet nisi ipsius judicium sine ulla correctione rei publicae? nimirum in Publio spes est. fiat, fiat tribunus pl., si nihil aliud ut eo citius tu ex Epiro revertare; nam ut illo tu careas non video posse fieri, praesertim si mecum aliquid volet disputare. sed id quidem non dubium est quin si quid erit ejus modi sis advolaturus. verum ut hoc non sit, tamen, sive ruet sive geret rem publicam, praeclarum spectaculum mihi propono, modo te consessore spectare liceat.
[3] Cum haec maxime scriberem, ecce tibi Sebosus! nondum plane ingemueram, 'salve' inquit Arrius. hoc est Roma decedere! quos ego homines effugi cum in hos incidi! ego vero in montis patrios et ad incunabula nostra pergam. denique si solus non potuero, cum rusticis potius quam cum his perurbanis, ita tamen ut, quoniam tu certi nihil scribis, in Formiano tibi praestoler usque ad iii Nonas Maias.
[4] Terentiae pergrata est adsiduitas tua et diligentia in controversia Mulviana. nescit omnino te communem causam defendere eorum qui agros publicos possideant; sed tamen tu aliquid publicanis pendis, haec etiam id recusat. ea tibi igitur et Kikeron, aristokratikotatos pais, salutem dicunt.
2.XVI Scr. in Formiano in m. Maio an. 59
CICERO ATTICO SAL.
36
[1] Cenato mihi et jam dormitanti pridie K; Maias epistula est illa reddita in qua de agro Campano scribis. quid quaeris? primo ita me pupugit ut somnum mihi ademerit, sed id cogitatione magis quam molestia; cogitanti autem haec fere succurrebant. primum ex eo quod superioribus litteris scripseras, ex familiari te illius audisse prolatum iri aliquid quod nemo improbaret, maius aliquid timueram. hoc mihi ejus modi non videbatur. deinde ut me egomet consoler, omnis exspectatio largitionis agrariae in agrum Campanum videtur esse derivata, qui ager; ut dena jugera sint, non amplius homines quinque milia potest sustinere; reliqua omnis multitudo ab illis abalienetur necesse est. praeterea si ulla res est quae bonorum animos quos jam video esse commotos vehementius possit incendere, haec certe est et eo magis quod portoriis Italiae sublatis, agro Campano diviso, quod vectigal superest domesticum praeter vicensimam? quae mihi videtur una contjuncula clamore pedisequorum nostrorum esse peritura.
[2] Gnaeus quidem noster jam plane quid cogitet nescio .
phusai gar ou smikroisin auliskois eti,
all' agriais phusaisi phorbeias ater
qui quidem etiam istuc adduci potuerit. nam adhuc haec esophizeto, se leges Caesaris probare, actiones ipsum praestare debere; agrariam legem sibi placuisse, potuerit intercedi necne nihil ad se pertinere; de rege Alexandrino placuisse sibi aliquando confici; Bibulus de caelo tum servasset necne sibi quaerendum non fuisse; de publicanis voluisse illi ordini commodare; quid futurum fuerit si Bibulus tum in forum descendisset se divinare non potuisse. nunc vero, Sampsicerame(=ポンペイウス), quid dices? vectigal te nobis in monte Antilibano constituisse, agri Campani abstulisse? quid? hoc quem ad modum obtinebis? 'oppressos vos' inquit 'tenebo exercitu Caesaris.' non me hercule me tu quidem tam isto exercitu quam ingratis animis eorum hominum qui appellantur boni, qui mihi non modo praemiorum sed ne sermonum quidem umquam fructum ullum aut gratiam rettulerunt.
[3] quod si in eam me partem incitarem, profecto jam aliquam reperirem resistendi viam. nunc prorsus hoc statui, ut, quoniam tanta controversia est Dicaearcho familiari tuo cum Theophrasto amico meo ut ille tuus ton praktikon bion longe omnibus anteponat, hic autem ton theoretikon utrique a me mos gestus esse videatur. puto enim me Dicaearcho adfatim satis fecisse; respicio nunc ad hanc familiam quae mihi non modo ut requiescam permittit, sed reprehendit quia non semper quierim. qua re incumbamus, o noster Tite, ad illa praeclara studia et eo unde discedere non oportuit aliquando revertamur.
[4] quod de Quinti fratris epistula scribis, ad me quoque fuit prosthe leon, opithen de?. quid dicam nescio; nam ita deplorat primis versibus mansionem suam ut quemvis movere possit, ita rursus remittit ut me roget ut annalis suos emendem et edam. illud tamen quod scribis animadvertas velim de portorio circumvectionis; ait se de consili sententia rem ad senatum rejecisse. nondum videlicet meas litteras legerat quibus ad eum re consulta et explorata perscripseram non deberi. velim si qui Graeci jam Romam ex Asia de ea causa venerunt videas et, si tibi videbitur, iis demonstres quid ego de ea re sentiam. si possum discedere, ne causa optima in senatu pereat, ego satis faciam publicanis; ei de me (vere tecum loquar), in hac re malo universae Asiae et negotiatoribus; nam eorum quoque vehementer interest. hoc ego sentio valde nobis opus esse. sed tu id videbis. quaestores autem, quaeso, num etiam de cistophoro dubitant? nam si aliud nihil erit, cum erimus omnia experti, ego ne illud quidem contemnam quod extremum est; te in Arpinati videbimus et hospitio agresti accipiemus, quoniam maritimum hoc contempsisti.
2.XVII Scr. in Formiano in. m. Mai. an. 59
CICERO ATTICO SAL.
37
前書簡より程なく(五九年五月)、フォルミフアエ
キケロよりアッティクス宛
[1] Prorsus(全く) ut scribis ita sentio, turbatur Sampsiceramus. nihil est quod non timendum sit; ὁμολογουμένως(明らかに) τυραννίδα συσκευάζεται(準備する).
まったく、君の書いているとおりのことを私も感じている。サンプシケラムスは荒れ狂っている。あらゆることを予期しておかねばならない。彼は明らかに王政のための準備をしているのだ。
quid enim ista repentina adfinitatis(婚姻) conjunctio, quid ager Campanus, quid effusio pecuniae significant?
そうでないとしたら、あの突然の婚姻関係(カエサルの娘との)や、カンパニアの土地、金のばらまきは何を意味するというのだ?
quae si essent extrema(最後), tamen esset nimium mali, sed ea natura rei est ut haec extrema esse non possint.
たとえこれで終わってくれるとしても、すでにもう十二分にひどいことだ。しかし、物事の自然の成り行きとして、これで終わりということはありえない。
quid enim? eos haec ipsa per se delectare possunt? numquam huc venissent nisi ad alias res pestiferas aditus(入口) sibi compararent.
なぜかって?上のようなことそれ自体は、彼らにとって別に面白いことでも何でもないからだ。これらのことは、別のおぞましい目的への足がかりにすぎないのだ。
verum, ut scribis, haec in Arpinati a.d.vi circiter Id.Mai. non deflebimus,
だが、君も書いているように、五月十日かそこらにアルピヌムでお会いする時には、こういうことについて嘆くのはよそう。
ne et opera et oleum(油) philologiae nostrae perierit; sed conferemus tranquillo animo.
そんなことをして、これまで学問に捧げてきた努力と時間を無駄にするのはやめよう。平静な心で話し合うことにしよう。
[2] di immortales neque tam me εὐελπιστία(希望) consolatur ut antea quam ἀδιαφορία(無関心), qua nulla in re tam utor quam in hac civili et publica.
不死の神々よ!私を慰めてくれるのは、以前のように楽観主義ではなくて、無関心になることだ。国家や国政については、無関心になることに大いに努めている。
quin etiam quod est subinane in nobis et non ἀφιλóδοξον(うぬぼれない) (bellum est enim sua vitia nosse) id adficitur quadam delectatione.
たしかに、私の愚かしい名声欲(自分の欠点を認めるのはよいことだ)は、ある種の喜びをもたらしてくれる。
solebat enim me pungere(悩ます) ne Sampsicerami merita in patriam ad annos sescentos maiora viderentur quam nostra. hac quidem cura certe jam vacuus sum.
というのは、これまでは、六百年後にはサンプシケラムス(ポンペイウスのこと)の祖国に対する貢献が私のそれより上まわると見えるのではないかという思いが、いつもこの胸を悩ましてきたが、少なくともこの心配からは解放されたからだ。
[3] jacet(倒れた) enim ille sic ut Phocis Curiana stare videatur. sed haec coram.
というのも、彼の今回のしくじりぶり(三頭政治に走ったこと?)はクリウスの『ポーキスの女』でさえ成功作と見えるほどだからだ。だが、この話はアルピヌムで会った時にしよう。
tu tamen videris mihi Romae fore ad nostrum adventum, quod sane facile patiar si tuo commodo fieri possit;
とは言っても、君は私がローマに着く頃にまだローマにいるようだね。君に都合がいいなら、ローマでも構わない。
sin ut scribis ita venies, velim ex Theophane expiscere quonam in me animo sit Arabarches.
だが、御自分で書いているように本当にアルピヌムに来てくれるつもりなら、アラバルケス(アラビア王、ポンペイウスのこと)が私についてどう思っているか、テオパネス(ポンペイウスの友人)に探りを入れておいてほしい。
quaeres scilicet κατὰ τὸ κηδεμονικὸν et ad me ab eo quasi ὑποθήκας(忠告) adferes quem ad modum me geram. aliquid ex ejus sermone poterimus περὶ τῶν ὅλων(全体) suspicari(推測).
もちろん君は僕との親戚のよしみでそうしてくれるだろう。そして、彼から聞いたことを、私がどう身を処すべきかの所見として伝えてほしい。彼の話すことから、全体のことについていくらか窺うことができると思われる。
2.XVIII Scr. Romae m. Jun. aut in. Quint. an. 59
CICERO ATTICO SAL.
38
accepi aliquot epistulas tuas, ex quibus intellexi quam suspenso animo et sollicito scire averes quid esset novi. tenemur undique neque jam quo minus serviamus recusamus, sed mortem et ejectionem quasi maiora timemus, quae multo sunt minora. atque hic status qui nunc est una voce omnium gemitur neque verbo cuiusquam sublevatur. Skopos est, ut suspicor, illis qui tenent, nullam cuiquam argitionem relinquere. Vnus loquitur et palam adversatur adulescens Curio. huic plausus maximi, consalutatio forensis perhonorifica, signa praeterea benevolentiae permulta a bonis impertiuntur. Fufium clamoribus et conviciis et sibilis consectantur. his ex rebus non spes, sed dolor est maior cum videas civitatis voluntatem solutam, virtutem adligatam.
[2] ac ne forte quaeras kata lepton de singulis rebus, universa res eo est deducta spes ut nulla sit aliquando non modo privatos verum etiam magistratus liberos fore. hac tamen in oppressione sermo in circulis dumtaxat et in conviviis est liberior quam fuit. vincere incipit timorem dolor, sed ita ut omnia sint plenissima desperationis. habet etiam Campana lex exsecrationem in contione candidatorum, si mentionem fecerint quo aliter ager possideatur atque ut ex legibus Iuliis. non dubitant jurare ceteri; Laterensis existimatur laute fecisse quod tribunatum pl. petere destitit ne juraret.
[3] sed de re publica non libet plura scribere. displiceo mihi nec sine summo scribo dolore. me tueor ut oppressis omnibus non demisse, ut tantis rebus gestis parum fortiter. A Caesare valde liberaliter invitor in legationem illam, sibi ut sim legatus, atque etiam libera legatio voti causa datur. sed haec et praesidi apud pudorem pulchelli non habet satis et a fratris adventu me ablegat, illa et munitior est et non impedit quo minus adsim cum velim. hanc ego teneo sed usurum me non puto, neque tamen scit quisquam. non lubet fugere, aveo pugnare. Magna sunt hominum studia. sed nihil adfirmo; tu hoc silebis.
[4] de Statio manu misso et non nullis aliis rebus angor equidem, sed jam prorsus occallui. tu vellem ego vel cuperem adesses; nec mihi consilium nec consolatio deesset. sed ita te para ut, si inclamaro, advoles.
2.XIX Scr. Romae mmedio m Quint. an. 59
CICERO ATTICO SAL.
39
multa me sollicitant et ex rei publicae tanto motu et ex iis periculis quae mihi ipsi intenduntur et sescenta sunt; sed mihi nihil est molestius quam Statium manu missum; nec meum imperium, ac mitto imperium, non simultatem meam Reverteri saltem! nec quid faciam scio neque tantum est in re quantus est sermo. ego autem ne irasci possum quidem iis quos valde amo; tantum doleo ac mirifice quidem. † cetera in magnis rebus†. minae Clodi contentionesque quae mihi proponuntur modice me tangunt; etenim vel subire eas videor mihi summa cum dignitate vel declinare nulla cum molestia posse. dices fortasse: 'dignitatis halis tamquam druos, saluti, si me amas, consule.' me miserum! cur non ades? nihil profecto te praeteriret. ego fortasse tuphlotto et nimium toi kaloi prospepontha.
[2] scito nihil umquam fuisse tam infame, tam turpe, tam peraeque omnibus generibus, ordinibus, aetatibus offensum quam hunc statum qui nunc est, magis me hercule quam vellem non modo quam putarem. populares isti jam etiam modestos homines sibilare docuerunt. Bibulus in caelo est nec qua re scio, sed ita laudatur quasi Vnus homo nobis cunctando restituit rem. Pompeius, nostri amores, quod mihi summo dolori est, ipse se adflixit. neminem tenent voluntate; ne me tu necesse sit iis uti vereor. ego autem neque pugno cum illa causa propter illam amicitiam neque approbo, ne omnia improbem quae antea gessi; utor via. populi sensus maxime theatro et spectaculis perspectus est; nam gladiatoribus qua dominus qua advocati sibilis conscissi; ludis Apollinaribus Diphilus tragoedus in nostrum Pompeium petulanter invectus est;
nostra miseria tu es magnus?
miliens coactus est dicere;
Eandem virtutem istam veniet tempus cum graviter gemes totius theatri clamore dixit itemque cetera. nam et ejus modi sunt ii versus uti in tempus ab inimico Pompei scripti esse videantur:
si neque leges neque mores cogunt?,
et cetera magno cum fremitu et clamore sunt dicta. Caesar cum venisset mortuo plausu, Curio filius est insecutus. huic ita plausum est ut salva re publica Pompeio plaudi solebat. tulit Caesar graviter. Litterae Capuam ad Pompeium volare dicebantur. inimici erant equitibus qui Curioni stantes plauserant, hostes omnibus; Rosciae legi, etiam frumentariae minitabantur. sane res erat perturbata. equidem malueram quod erat susceptum ab illis silentio transiri, sed vereor ne non liceat. non ferunt homines quod videtur esse tamen ferendum; sed est jam una vox omnium magis odio firmata quam praesidio.
[4] noster autem Publius mihi minitatur, inimicus est. impendet negotium, ad quod tu scilicet advolabis. videor mihi nostrum illum consularem exercitum bonorum omnium, etiam sat bonorum habere firmissimum. Pompeius significat studium erga me non mediocre; idem adfirmat verbum de me illum non esse facturum; in quo non me ille fallit sed ipse fallitur. Cosconio mortuo sum in ejus locum invitatus. id erat vocari in locum mortui. nihil me turpius apud homines fuisset neque vero ad istam ipsam asphaleian quicquam alienius. sunt enim illi apud bonos invidiosi, ego apud improbos meam retinuissem invidiam, alienam adsumpsissem. Caesar me sibi vult esse legatum.
[5] honestior declinatio haec periculi; sed ego hoc non repudio. quid ergo est? pugnare malo. nihil tamen certi. iterum dico 'utinam adesses!' sed tamen si erit necesse, arcessemus. quid aliud? quid? hoc opinor. certi sumus perisse omnia; quid enim akkizometha tam diu? sed haec scripsi properans et me hercule timide. posthac ad te aut, si perfidelem habebo cui dem, scribam plane omnia aut, si obscure scribam, tu tamen intelleges. in iis epistulis me Laelium, te Furium faciam; cetera erunt en ainigmois. hic Caecilium colimus et observamus diligenter. edicta Bibuli audio ad te missa. Iis ardet dolore et ira noster Pompeius.
2.XX Scr. Romae in Quint. an. 59
CICERO ATTICO SAL.
40
Anicato, ut te velle intellexeram, nullo loco defui. Numestium ex litteris tuis studiose scriptis libenter in amicitiam recepi. Caecilium quibus rebus possum tueor diligenter. Varro satis facit nobis. Pompeius amat nos carosque habet. 'credis?' inquies. credo; prorsus mihi persuadet; sed quia volgo pragmatici homines omnibus historiis, praeceptis, versibus denique cavere jubent et vetant credere, alterum facio ut caveam, alterum ut non credam facere non possum.
[2] Clodius adhuc mihi denuntiat periculum. Pompeius adfirmat non esse periculum, adjurat; addit etiam se prius occisum iri ab eo quam me violatum iri. tractatur res. simul et quid erit certi, scribam ad te. si erit pugnandum, arcessam ad societatem laboris; si quies dabitur, ab Amalthea te non commovebo.
[3] de re publica breviter ad te scribam; jam enim charta ipsa ne nos prodat pertimesco. itaque posthac, si erunt mihi plura ad te scribenda, allegoriais obscurabo. nunc quidem novo quodam morbo civitas moritur, ut, cum omnes ea quae sunt acta improbent, querantur, doleant, varietas nulla in re sit, aperteque loquantur et jam, clare gemant, tamen medicina nulla adferatur. neque enim resisti sine internecione posse arbitramur nec videmus qui finis cedendi praeter exitium futurus sit.
[4] Bibulus hominum admiratione et benevolentia in caelo est; edicta ejus et contiones describunt et legunt. novo quodam genere in summam gloriam venit. populare nunc nihil tam est quam odium popularium. haec quo sint eruptura timeo; sed si dispicere quid coepero scribam ad te apertius. tu si me amas tantum quantum profecto amas, expeditus facito ut sis si inclamaro ut accurras; sed do operam et dabo ne sit necesse. quod scripseram †et† Furio scripturum, nihil necesse est tuum nomen mutare; me faciam Laelium et te Atticum neque utar meo chirographo neque signo, si modo erunt ejus modi litterae quas in alienum incidere nolim.
[6] Diodotus mortuus est; reliquit nobis HS fortasse †centiens†. comitia Bibulus cum Archilochio edicto in ante diem xv Kal. Novembr. distulit. A Vibio libros accepi. poeta ineptus et tamen scit nihil, sed est non inutilis. describo et remitto.
2.XXI Scr. Romae post viii K. Sext., ante xv K. Nov. an. 59
CICERO ATTICO SAL.
41
de re publica quid ego tibi subtiliter? tota periit atque hoc est miserior quam reliquisti, quod tum videbatur ejus modi dominatio civitatem oppressisse quae jucunda esset multitudini, bonis autem ita molesta ut tamen sine pernicie, nunc repente tanto in odio est omnibus ut quorsus eruptura sit horreamus. nam iracundiam atque intemperantiam illorum sumus experti qui Catoni irati omnia perdiderunt, sed ita lenibus uti videbantur venenis ut posse videremur sine dolore interire; nunc vero sibilis vulgi, sermonibus honestorum, fremitu Italiae vereor ne exarserint.
[2] equidem sperabam, ut saepe etiam loqui tecum solebam, sic orbem rei publicae esse conversum ut vix sonitum audire, vix impressam orbitam videre possemus; et fuisset ita, si homines transitum tempestatis exspectare potuissent. sed cum diu occulte suspirassent, postea jam gemere, ad extremum vero loqui omnes et clamare coeperunt.
[3] itaque ille noster amicus insolens infamiae, semper in laude versatus, circumfluens gloria, deformatus corpore, fractus animo, quo se conferat nescit; progressum praecipitem, inconstantem reditum videt; bonos inimicos habet, improbos ipsos non amicos. ac vide mollitiem animi. non tenui lacrimas cum illum a.d. viii Kal. Sextilis vidi de edictis Bibuli contionantem. qui antea solitus esset jactare se magnificentissime illo in loco summo cum amore populi, cunctis faventibus, ut ille tum humilis, ut demissus erat, ut ipse etiam sibi, non iis solum qui aderant, displicebat!
[4] O spectaculum uni Crasso jucundum, ceteris non item! nam quia deciderat ex astris, lapsus potius quam progressus videbatur, et, ut Apelles si venerem, aut Protogenes si Ialysum illum suum caeno oblitum videret, magnum, credo, acciperet dolorem, sic ego hunc omnibus a me pictum et politum artis coloribus subito deformatum non sine magno dolore vidi. quamquam nemo putabat propter Clodianum negotium me illi amicum esse debere, tamen tantus fuit amor ut exhauriri nulla posset injuria. itaque Archilochia in illum edicta Bibuli populo ita sunt jucunda ut eum locum ubi proponuntur prae multitudine eorum qui legunt transire nequeamus, ipsi ita acerba ut tabescat dolore, mihi me hercule molesta, quod et eum quem semper dilexi nimis excruciant et timeo tam vehemens vir tamque acer in ferro et tam insuetus contumeliae ne omni animi impetu dolori et iracundiae pareat.
[5] Bibuli qui sit exitus futurus nescio. Vt nunc res se habet, admirabili gloria est. qui cum comitia in mensem Octobrem distulisset, quod solet ea res populi voluntatem offendere, putarat Caesar oratione sua posse impelli contionem ut iret ad Bibulum; multa cum seditiosissime diceret, vocem exprimere non potuit. quid quaeris? sentiunt se nullam ullius partis voluntatem tenere. eo magis vis nobis est timenda.
[6] Clodius inimicus est nobis. Pompeius confirmat eum nihil esse facturum contra me. mihi periculosum est credere, ad resistendum me paro. studia spero me summa habiturum omnium ordinum. te cum ego desidero, tum vero res ad tempus illud vocat. plurimum consili, animi, praesidi denique mihi, si te ad tempus videro, accesserit. Varro mihi satis facit. Pompeius loquitur divinitus. spero nos aut cum summa gloria aut certe sine molestia discessuros. tu quid agas, quem ad modum te oblectes, quid cum Sicyonus egeris ut sciam cura.
2.XXII Scr. Romae post viil K. Sext., ante xv K. Nov. an. 59 fort. m. Sext.
CICERO ATTICO SAL.
42
quam vellem Romae mansisses! mansisses profecto si haec fore putassemus. nam pulchellum nostrum facillime teneremus aut certe quid esset facturus scire possemus. nunc se res sic habet. volitat, furit; nihil habet certi, multis denuntiat; quod fors obtulerit id acturus videtur; cum videt quo sit in odio status hic rerum, in eos qui haec egerunt impetum facturus videtur; cum autem rursus opes eorum et exercitus recordatur, convertit se in bonos, nobis autem ipsis tum vim tum judicium minatur.
[2] Cum hoc Pompeius egit et, ut ad me ipse referebat (alium enim habeo neminem testem), vehementer egit, cum diceret in summa se perfidiae et sceleris infamia fore, si mihi periculum crearetur ab eo quem ipse armasset cum plebeium fieri passus esset; fidem recepisse sibi et ipsum et Appium de me; hanc si ille non servaret, ita laturum ut omnes intellegerent nihil sibi antiquius amicitia nostra fuisse. haec et in eam sententiam cum multa dixisset, aiebat illum primo sane diu multa contra, ad extremum autem manus dedisse et adfirmasse nihil se contra ejus voluntatem esse facturum. sed postea tamen ille non destitit de nobis asperrime loqui. quod si non faceret tamen ei nihil crederemus atque omnia, sicut facimus, pararemus.
[3] nunc ita nos gerimus ut in dies singulos et studia in nos hominum et opes nostrae augeantur; rem publicam nulla ex parte attingimus, in causis atque in illa opera nostra forensi summa industria versamur; quod egregie non modo iis qui utuntur opera, sed etiam in vulgus gratum esse sentimus. domus celebratur, occurritur, renovatur memoria consulatus, studia significantur; in eam spem adducimur ut nobis ea contentio quae impendet interdum non fugienda videatur.
[4] nunc mihi et consiliis opus est tuis et amore et fide. qua re advola. expedita mihi erunt omnia si te habebo. multa per Varronem nostrum agi possunt quae te urgente erunt firmiora, multa ab ipso Publio elici, multa cognosci quae tibi occulta esse non poterunt, multa etiam?sed absurdum est singula explicare cum ego requiram te ad omnia. Vnum illud tibi persuadeas velim, omnia mihi fore explicata si te videro; sed totum est in eo si ante quam ille ineat magistratum. puto Pompeium Crasso urgente, si tu aderis qui per boopin ex ipso intellegere possis qua fide ab illis agatur, nos aut sine molestia aut certe sine errore futuros. precibus nostris et cohortatione non indiges; quid mea voluntas, quid tempus, quid rei magnitudo postulet intellegis.
[6] de re publica nihil habeo ad te scribere nisi summum odium omnium hominum in eos qui tenent omnia. mutationis tamen spes nulla. sed, quod facile sentias, taedet ipsum Pompeium vehementerque paenitet. non provideo satis quem exitum futurum putem; sed certe videntur haec aliquo eruptura.
[7] Libros Alexandri, neglegentis hominis et non boni poetae sed tamen non inutilis, tibi remisi. Numerium Numestium libenter accepi in amicitiam et hominem gravem et prudentem et dignum tua commendatione cognovi.
2.XXIII Scr. Romae ante xv K. Nov. an. 59: fort. medio m. Sext.
CICERO ATTICO SAL.
43
numquam ante arbitror te epistulam meam legisse nisi mea manu scriptam. ex eo colligere poteris quanta occupatione distinear. nam cum vacui temporis nihil haberem, et cum recreandae voculae causa necesse esset mihi ambulare, haec dictavi ambulans.
[2] primum igitur illud te scire volo, Sampsiceramum nostrum amicum vehementer sui status paenitere restituique in eum locum cupere ex quo decidit, doloremque suum impertire nobis et medicinam interdum aperte quaerere, quam ego possum invenire nullam; deinde omnis illius partis auctores ac socios nullo adversario consenescere, consensionem universorum nec voluntatis nec sermonis maiorem umquam fuisse. nos autem (nam id te scire cupere certo scio) publicis a consiliis nullis intersumus totosque nos ad forensem operam laboremque contulimus. ex quo, quod facile intellegi possit, in multa commemoratione earum rerum quas gessimus desiderioque versamur. sed boopidos nostrae consanguineus non mediocris terrores jacit atque denuntiat et Sampsiceramo negat, ceteris prae se fert et ostentat. quam ob rem si me amas tantum quantum profecto amas, si dormis expergiscere, si stas ingredere, si ingrederis curre, si curris advola. credibile non est quantum ego in consiliis prudentia tua, quodque maximum est, quantum in amore et fide ponam. magnitudo rei longam orationem fortasse desiderat, conjunctio vero nostrorum animorum brevitate contenta est. permagni nostra interest te, si comitiis non potueris, at declarato illo esse Romae. cura ut valeas.
2.XXIV Scr. Romae ammte xv K. Nov. an. 59: fort. m Sext.
CICERO ATTICO SAL.
44
quas Numestio litteras dedi, sic te iis evocabam ut nihil acrius neque incitatius fieri posset. ad illam celeritatem adde etiam si quid potes. ac ne sis perturbatus (novi enim te et non ignoro quam sit amor omnis sollicitus atque anxius)?sed res est, ut spero, non tam exitu molesta quam aditu.
[2] Vettius ille, ille noster index, Caesari, ut perspicimus, pollicitus est sese curaturum ut in aliquam suspicionem facinoris Curio filius adduceretur. itaque insinuavit in familiaritatem adulescentis et cum eo ut res indicat, saepe congressus rem in eum locum deduxit ut diceret sibi certum esse cum suis servis in Pompeium impetum facere eumque occidere. hoc Curio ad patrem detulit, ille ad Pompeium. res delata ad senatum est. introductus Vettius primo negabat se umquam cum Curione constitisse, neque id sane diu; nam statim fidem publicam postulavit. reclamatum est. tum exposuit manum fuisse juventutis duce Curione, in qua Paulus initio fuisset et Q. Caepio hic Brutus et Lentulus, flaminis filius, conscio patre; postea C. Septimium scribam Bibuli pugionem sibi a Bibulo attulisse. quod totum inrisum est, Vettio pugionem defuisse nisi ei consul dedisset, eoque magis id ejectum est quod a.d. iii Idus Maias Bibulus Pompeium fecerat certiorem ut caveret insidias; in quo ei Pompeius gratias egerat.
[3] introductus Curio filius dixit ad ea quae Vettius dixerat, maximeque in eo tum quidem Vettius est reprehensus quod dixerat adulescentium consilium ut in foro [cum] gladiatoribus Gabini Pompeium adorirentur; in eo principem Paulum fuisse, quem constabat eo tempore in Macedonia fuisse. fit senatus consultum ut Vettius, quod confessus esset se cum telo fuisse, in vincula coniceretur; qui emisisset, eum contra rem publicam esse facturum. res erat in ea opinione ut putarent id esse actum ut Vettius in foro cum pugione et item servi ejus comprehenderentur cum telis, deinde ille se diceret indicaturum. idque ita factum esset nisi Curiones rem ante ad Pompeium detulissent. tum senatus consultum in contione recitatum est. postero autem die Caesar, is qui olim praetor cum esset Q. Catulum ex inferiore loco jusserat dicere, Vettium in rostra produxit eumque in eo loco constituit quo Bibulo consuli adspirare non liceret. hic ille omnia quae voluit de re publica dixit, ut qui illuc factus institutusque venisset primum Caepionem de oratione sua sustulit, quem in senatu acerrime nominarat, ut appareret noctem et nocturnam deprecationem intercessisse. deinde quos in senatu ne tenuissima quidem suspicione attigerat, eos nominavit, L. Lucullum, a quo solitum esse ad se mitti C. Fannium, illum qui in P. Clodium subscripserat, L. Domitium, cuius domum constitutam fuisse unde eruptio fieret. me non nominavit sed dixit consularem disertum vicinum consulis sibi dixisse Ahalam Servilium aliquem aut Brutum opus esse reperiri. addidit ad extremum, cum jam dimissa contione revocatus a Vatinio fuisset, se audisse a Curione his de rebus consciunt esse Pisonem generum meum et M. Laterensem.
[4] nunc reus erat apud Crassum divitem Vettius de vi et, cum esset damnatus, erat indicium postulaturus. quod si impetrasset, judicia fore videbantur. ea nos, utpote qui nihil contemnere soleremus, non contemnabamus sed non pertimescebamus. hominum quidem summa erga nos studia significabantur; sed prorsus vitae taedet; ita sunt omnia omnium miseriarum plenissima. modo caedem timueramus †que oratio fortissimi senis, Q. Considi, discusserat ea inquam cottidie timere potueramus†, subito exorta est. quid quaeris? nihil me infortunatus, nihil fortunatius est Catulo cum splendore vitae tum †hoc† tempore. nos tamen in his miseriis erecto animo et minime perturbato sumus honestissimeque et dignitatem nostram magna cura tuemur. .
[5] Pompeius de Clodio jubet nos esse sine cura et summam in nos benevolentiam omni oratione significat. te habere consiliorum auctorem, sollicitudinum socium, omni in cogitatione conjunctum cupio. qua re ut Numestio mandavi tecum ut ageret, item atque eo, si potest, acrius te rogo ut plane ad nos advoles. Respiraro si te videro.
2.XXV Scr. Romae ante K. an. 59: fort. m. Oct.
CICERO ATTICO SAL.
45
Cum aliquem apud te laudaro tuorum familiarium, volam illum scire ex te me id fecisse, ut nuper me scis scripsisse ad te de Varronis erga me officio, te ad me rescripsisse eam rem summae tibi voluptati esse. sed ego mallem ad illum scripsisses mihi illum satis facere, non quo faceret sed ut faceret; mirabiliter enim moratus est sicut nosti, helikta kai ouden?. sed nos tenemus praeceptum illud tas ton kratounton?. at hercule alter tuus familiaris Hortalus quam plena manu, quam ingenue, quam ornate nostras laudes in astra sustulit, cum de Flacci praetura et de illo tempore Allobrogum diceret! sic habeto nec amantius nec honorificentius nec copiosius potuisse dici. ei te hoc scribere a me tibi esse missum sane volo.
[2] sed quid tu scribas? quem jam ego venire atque adesse arbitror; ita enim egi tecum superioribus litteris. valde te exspecto, valde desidero neque ego magis quam ipsa res et tempus poscit. his de negotiis quid scribam ad te nisi idem quod saepe? re publica nihil desperatius, iis quorum opera nihil maiore odio. nos, ut opinio et spes et conjectura nostra fert, firmissima benevolentia hominum muniti sumus. qua re advola; aut expedies nos omni molestia aut eris particeps. ideo sum brevior quod, ut spero, coram brevi tempore conferre quae volumus licebit. cura ut valeas.
M. TULLI CICERONIS EPISTULARUM AD ATTICUM
LIBER TERTIUS
3.I Scr. proficiscens in exsilium in. in Apr. an. 58
CICERO ATTICO SAL.
46
Cum antea maxime nostra interesse arbitrabar te esse nobiscum, tum vero, ut legi rogationem, intellexi ad iter id quod constitui nihil mihi optatius cadere posse quam ut tu me quam primum consequerere, ut, cum ex Italia profecti essemus, sive per Epirum iter esset faciendum, tuo tuorumque praesidio uteremur, sive aliud quid agendum esset, certum consilium de tua sententia capere possemus. quam ob rem te oro des operam ut me statim consequare; quod eo facilius potes quoniam de provincia Macedonia perlata lex est. pluribus verbis tecum agerem nisi pro me apud te res ipsa loqueretur.
3.II Scr. in itinere vi Id. Apr. an. 58
CICERO ATTICO SAL.
48
itineris nostri causa fuit quod non habebam locum ubi pro meo jure diutius esse possem quam in fundo Siccae, praesertim nondum rogatione correcta, et simul intellegebam ex eo loco, si te haberem, posse me Brundisium referre, sine te autem non esse nobis illas partis tenendas propter Autronium. nunc ut ad te antea scripsi, si ad nos veneris, consilium totius rei capiemus. iter esse molestum scio sed tota calamitas omnis molestias habet. plura scribere non possum; ita sum animo perculso et abjecto. cura ut valeas. data vi Idus Aprilis naribus Luc.
3.III Scr. Itinere circ. Non. Apr. an. 58
CICERO ATTICO SAL.
47
Vtinam illum diem videam cum tibi agam gratias quod me vivere coegisti! adhuc quidem valde me paenitet. sed te oro ut ad me Vibonem statim venias quo ego multis de causis converti iter meum. sed eo si veneris, de tota itinere ac fuga mea consilium capere potero. si id non feceris, mirabor; sed confido te esse facturum.
3.IV Scr. in itinere inter Vibonem et Brundisium post ep. 5 Id. Apr. an. 58
CICERO ATTICO SAL.
49
miseriae nostrae potius velim quam inconstantiae tribuas quod a Vibone quo te arcessebamus subito discessimus. adlata est enim nobis rogatio de pernicie mea; in qua quod correctum esse audieramus erat ejus modi ut mihi ultra quingenta milia liceret esse, illuc pervenire non liceret. statim iter Brundisium versus contuli ante diem rogationis, ne et Sicca apud quem eram periret et quod Melitae esse non licebat. nunc tu propera ut nos consequare, si modo recipiemur. adhuc invitamur benigne, sed quod superest timemus. me, mi Pomponi, valde paenitet vivere; qua in re apud me tu plurimum valuisti. sed haec coram. fac modo ut venias.
3.V Scr. Thuriis iv Id. Apr., ut videtur, an. 58
CICERO ATTICO SAL.
50
Terentia tibi et saepe et maximas agit gratias. id est mihi gratissimum. ego vivo miserrimus et maximo dolore conficior. ad te quid scribam nescio. si enim es Romae, jam me adsequi non potes; sin es in via, cum eris me adsecutus, coram agemus quae erunt agenda. tantum te oro ut, quoniam me ipsum semper amasti, ut eodem amore sis; ego enim idem sum. inimici mei mea mihi, non me ipsum ademerunt. cura ut valeas. data iiii Idus April. Thuri.
3.VI Scr. in Tarenthmo xiv K. Mai. an. 58
CICERO ATTICO SAL.
51
non fuerat mihi dubium quin te Tarenti aut Brundisi visurus essem idque ad multa pertinuit, in eis et ut in Epiro consisteremus et de reliquis rebus tuo consilio uteremur. quoniam id non contigit, erit hoc quoque in magno numero nostrorum malorum. nobis iter est in Asiam, maxime Cyzicum. meos tibi commendo. me vix misereque sustento. data xiiii K. Maias de Tarentino.
3.VII Scr. Brundisii pr. K. Mai. an. 58
CICERO ATTICO SAL.
52
Brundisium veni a. d xiiii Kal. Maias. eo die pueri tui mihi a te litteras reddiderunt, et alii pueri post diem tertium ejus diei alias litteras attulerunt. quod me rogas et hortaris ut apud te in Epiro sim, voluntas tua mihi valde grata est et minime nova. esset consilium mihi quidem optatum, si liceret ibi omne tempus consumere; odi enim celebritatem, fugio homines, lucem aspicere vix possum, esset mihi ista solitudo, praesertim tam familiari in loco, non amara; sed itineris causa ut deverterer, primum est devium, deinde ab Autronio et ceteris quadridui, deinde sine te. nam castellum munitum habitanti mihi prodesset, transeunti non est necessarium. quod si auderem, Athenas peterem. sane ita cadebat ut vellem. nunc et nostri hostes ibi sunt et te non habemus et veremur ne interpretentur illud quoque oppidum ab Italia non satis abesse nec scribis quam ad diem te exspectemus.
[2] quod me ad vitam vocas, unum efficis ut a me manus abstineam, alterum non potes ut me non nostri consili vitaeque paeniteat. quid enim est quod me retineat, praesertim si spes ea non est quae nos proficiscentis prosequebatur? non faciam ut enumerem miserias omnis in quas incidi per summam injuriam et scelus non tam inimicorum meorum quam invidorum, ne et meum maerorem exagitem et te in eundem luctum vocem; hoc adfirmo, neminem umquam tanta calamitate esse adfectum, nemini mortem magis optandam fuisse. cuius oppetendae tempus honestissimum praetermissum est; reliqua tempora sunt non tam ad medicinam quam ad finem doloris.
[3] de re publica video te colligere omnia quae putes aliquam spem mihi posse adferre mutandarum rerum. quae quamquam exigua sunt, tamen, quoniam placet, exspectemus. tu nihilo minus si properans nos consequere; nam aut accedemus in Epirum aut tarde per Candaviam ibimus. dubitationem autem de Epiro non inconstantia nostra adferebat sed quod de fratre ubi eum visuri essemus nesciebamus; quem quidem ego nec (quo) modo visurus nec ut dimissurus sim scio. id est maximum et miserrimum mearum omnium miseriarum. ego et saepius ad te et plura scriberem, nisi mihi dolor meus cum omnis partis mentis tum maxime huius generis facultatem ademisset. videre te cupio. cura ut valeas. data pr. Kal. Mat Brundisi.
3.VIII Scr. Thessalonicae iv K. Jun. an. 58
CICERO ATTICO SAL.
53
Brundisio proficiscens scripseram ad te quas ob causas in Epirum non essemus profecti, quod et Achaia prope esset plena audacissimorum inimicorum et exitus difficilis haberet cum inde proficisceremur. accessit cum Dyrrachi essemus ut duo nuntii adferrentur, unus classe fratrem Epheso Athenas, alter pedibus per Macedoniam venire. itaque illi obviam misimus Athenas ut inde Thessalonicam veniret. ipsi processimus et Thessalonicam a.d. x Kal. Junias venimus neque de illius itinere quicquam certi habebamus nisi eum ab Epheso ante aliquanto profectum.
[2] nunc istic quid agatur magno opere timeo; quamquam tu altera epistula scribis Idibus Maus audiri fore ut acrius postularetur, altera jam esse mitiora. sed haec est pridie data quam illa, quo conturber magis. itaque cum meus me maeror cottidianus lacerat et conficit tum vero haec addita cura vix mihi vitam reliquam facit. sed et navigatio perdifficilis fuit et ille incertus ubi ego essem fortasse alium cursum petivit. nam Phaetho libertus eum non vidit. vento rejectus ab Ilio in Macedoniam Pellae mihi praesto fuit. reliqua quam mihi timenda sint video nec quid scribam habeo et omnia timeo, nec tam miserum est quicquam quod non in nostram fortunam cadere videatur. equidem adhuc miser in maximis meis aerumnis et luctibus hoc metu adjecto maneo Thessalonicae suspensus nec audeo quicquam.
[3] nunc ad ea quae scripsisti. Tryphonem Caecilium non vidi. sermonem tuum et Pompei cognovi ex tuis litteris. Motuit in re publica non tantum ego impendere video quantum tu aut vides aut ad me consolandum adfers. Tigrane enim neglecto sublata sunt omnia. Varroni me jubes agere gratias. faciam; item Hypsaeo. quod suades ne longius discedamus dum acta mensis Mai ad nos perferantur, puto me ita esse facturum sed ubi nondum statui; atque ita perturbato sum animo de Quinto ut nihil queam statuere sed tamen statim te faciam certiorem.
[4] ex epistularum mearum inconstantia puto te mentis meae motum videre qui, etsi incredibili et singulari calamitate adflictus sum, tamen non tam est ex miseria quam ex culpae nostrae recordatione commotus. cuius enim scelere impulsi ac proditi simus jam profecto vides, atque utinam jam ante vidisses neque totum animum tuum maerori mecum simul dedisses! qua re cum me adflictum et confectum luctu audies, existimato me stultitiae meae poenam ferre gravius quam eventi, quod ei crediderim quem esse nefarium non putarim. me et meorum malorum memoria et metus de fratre in scribendo impedit. tu ista omnia vide et guberna Terentia tibi maximas gratias agit. Litterarum exemplum quas ad Pompeium scripsi misi tibi. data iiii Kal. Junias Thessalonicae.
3.IX Scr. Thessalonicae 1d. Jun. an. 58
CICERO ATTICO SAL.
54
[1] Quintus frater cum ex Asia discessisset ante Kal. Maias et Athenas venisset Idibus, valde fuit ei properandum, ne quid absens acciperet calamitatis, si quis forte fuisset qui contentus nostris malis non esset. itaque eum malui properare Romam quam ad me venire et simul (dicam enim quod verum est, ex quo magnitudinem miseriarum mearum perspicere possis) animum inducere non potui ut aut illum amantissimum mei mollissimo animo tanto in maerore aspicerem aut meas miserias luctu adflictus et perditam fortunam illi offerrem aut ab illo aspici paterer. atque etiam illud timebam, quod profecto accidisset, ne a me digredi non posset. versabatur mihi tempus illud ante oculos cum ille aut lictores dimitteret aut vi avelleretur ex complexu meo. huius acerbitatis eventum altera acerbitate non videndi fratris vitavi. in hunc me casum vos vivendi auctores impulistis.
[2] itaque mei peccati luo poenas. quam quam me tuae litterae sustentant ex quibus quantum tu ipse speres facile perspicio; quae quidem tamen aliquid habebant solaci ante quam eo venisti a Pompeio. 'nunc Hortensium adlice et ejus modi viros.' obsecro, mi Pomponi, nondum perspicis quorum opera, quorum insidiis, quorum scelere perierimus? sed tecum haec omnia coram agemus; tantum dico quod scire te puto, nos non inimici sed invidi perdiderunt. nunc si ita sunt quae speras, sustinebimus nos et spe qua jubes nitemur; sin, ut mihi videntur, infirma sunt, quod optimo tempore facere non licuit minus idoneo fiet.
[3] Terentia tibi saepe agit gratias. mihi etiam unum de malis in metu est, fratris miseri negotium; quod si sciam cuius modi sit, sciam quid agendum mihi sit. me etiam nunc istorum beneficiorum et litterarum exspectatio, ut tibi placet, Thessalonicae tenet. si quid erit novi adlatum, sciam de reliquo quid agendum sit. tu si, ut scribis, Kal. Juniis Roma profectus es, prope diem nos videbis. Litteras quas ad Pompeium scripsi tibi misi. data id. Jun. Thessalonicae.
3.X Scr. Thcssalonicae xko K. Qithit. an. 58
CICERO ATTICO SAL.
55
Acta quae essent usque ad a.d. viii Kal. Junias cognovi ex tuis litteris; reliqua exspectabam, ut tibi placebat, Thessalonicae. quibus adlatis facilius statuere potero ubi sim. nam si erit causa, si quid agetur, si spem videro, aut ibidem opperiar aut me ad te conferam; sin, ut tu scribis, ista evanuerint, aliquid aliud videbimus. omnino adhuc nihil mihi significatis nisi discordiam istorum; quae tamen inter eos de omnibus potius rebus est quam de me. itaque quid ea mihi prosit nescio sed tamen quoad me vos sperare vultis vobis obtemperabo.
[2] nam quod me tam saepe et tam vehementer objurgas et animo infirmo esse dicis, quaeso, ecquod tantum malum est quod in mea calamitate non sit? ecquis umquam tam ex amplo statu, tam in bona causa, tantis facultatibus ingeni, consili, gratiae, tantis praesidiis bonorum omnium concidit? possum oblivisci qui fuerim, non sentire qui sim, quo caream honore, qua gloria, quibus liberis, quibus fortunis, quo fratre? quem ego, ut novum calamitatis genus attendas, cum pluris facerem quam me ipsum semperque fecissem, vitavi ne viderem, ne aut illius luctum squaloremque aspicerem aut me quem ille florentissimum reliquerat perditum illi adflictumque offerrem. Mitto cetera intolerabilia; etenim fletu impedior. hic utrum tandem sum accusandus quod doleo, an quod commisi ut haec non aut retinerem, quod facile fuisset nisi intra parietes meos de mea pernicie consilia inirentur, aut certe vivus non amitterem?
[3] haec eo scripsi ut potius relevares me, quod facis, quam ut castigatione aut objurgatione dignum putares, eoque ad te minus multa scribo quod et maerore impedior et quod exspectem istinc magis habeo quam quod ipse scribam. quae si erunt adlata, faciam te consili nostri certiorem. tu, ut adhuc fecisti, quam plurimis de rebus ad me velim scribas, ut prorsus ne quid ignorem. data xiiii Kal. Quintilis Thessalonicae.
3.XI Scr. Thessalonicae iv K. Quint. an. 58
CICERO ATTICO SAL.
56
me et tuae litterae et quidam boni nuntii, non optimis tamen auctoribus, et exspectatio vestrarum litterarum et quod tibi ita placuerat adhuc Thessalonicae tenebat. si accepero litteras quas exspecto, si spes erit ea quae rumoribus adferebatur, ad te me conferam; si non erit, faciam te certiorem quid egerim.
[2] tu me, ut facis, opera, consilio, gratia juva; consolari jam desine, objurgare vero noli; quod cum facis, ut ego tuum amorem et dolorem desidero! quem ita adfectum mea aerumna esse arbitror ut te ipsum consolari nemo possit. Quintum fratrem optimum humanissimumque sustenta. ad me obsecro te ut omnia certa perscribas. data iiii Kal. Quintilis.
3.XII Scr. Thessalonicae xvi Kal. Sext. an. 58
CICERO ATTICO SAL.
57
tu quidem sedulo argumentaris quid sit sperandum et maxime per senatum idemque caput rogationis proponi scribis qua re in senatu dici nihil liceat. itaque siletur. hic tu me accusas quod me adflictem, cum ita sim adflictus ut nemo umquam, quod tute intellegis. spem ostendis secundum comitia. quae ista est eodem tribuno pl. et inimico consule designato? percussisti autem me etiam de oratione prolata.
[2] cui vulneri ut scribis medere, si quid potes. scripsi equidem olim ei iratus, quod ille prior scripserat, sed ita compresseram ut numquam emanaturam putarem. quo modo exciderit nescio. sed quia numquam accidit ut cum eo verbo uno concertarem et quia scripta mihi videtur neglegentius quam ceterae, puto posse probari non esse meam. id, si putas me posse sanari, cures velim; sin plane perii, minus laboro.
[3] ego etiam nunc eodem in loco jaceo sine sermone ullo, sine cogitatione ulla. scilicet tibi, ut scribis, significaram ut ad me venires; id dono
tamen et intellego te istic prodesse, hic ne verbo quidem levare me posse. non queo plura scribere nec est quod scribam; vestra magis exspecto. data xvi Kal. Sextilis Thessalonicae.
3.XIII Scr. Thessalonicae Non. Sext. an. 58
CICERO ATTICO SAL.
59
quod ad te scripseram me in Epiro futurum, postea quam extenuari spem nostram et evanescere vidi, mutavi consilium nec me Thessalonica commovi, ubi esse statueram quoad aliquid ad me de eo scriberes, quod proximis litteris scripseras fore uti secundum comitia aliquid de nobis in senatu ageretur; id tibi Pompeium dixisse. qua de re quoniam comitia habita sunt tuque nihil ad me scribis, proinde habebo ac si scripsisses nihil esse neque (me temporis non longinqui spe ductum esse moleste feram. quem autem motum te videre scripseras qui nobis utilis fore videretur, eum nuntiant qui veniunt nullum fore. in tribunis pl. designatis reliqua spes est. quam si exspectaro, non erit quod putes me causae meae, voluntati meorum defuisse.
[2] quod me saepe accusas cur hunc meum casum tam graviter feram, debes ignoscere, cum ita me adflictum videas ut neminem umquam nec videris nec audieris. nam quod scribis te audire me etiam mentis errore ex dolore adfici, mihi vero mens integra est. atque utinam tam in periculo fuisset! cum ego iis quibus meam salutem carissimam esse arbitrabar inimicissimis crudelissimisque usus sum; qui, ut me paulum inclinari timore viderunt, sic impulerunt ut omni suo scelere et perfidia abuterentur ad exitium meum. nunc quoniam est Cyzicum nobis eundum, quo rarius ad me litterae perferentur, hoc velim diligentius omnia quae putaris me scire opus esse perscribas. Quintum fratrem meum fac diligas; quem ego miser si incolumem relinquo, non me totum perisse arbitrabor. data Nonis Sextilibus.
3.XIV Scr. Thessalonicae x K. Sext. an. 58
CICERO ATTICO SAL.
58
ex tuis litteris plenus sum exspectatione de Pompeio quidnam de nobis velit aut ostendat. comitia enim credo esse habita; quibus absolutis scribis illi placuisse agi de nobis. si tibi stultus esse videor qui sperem, facio tuo jussu, etsi scio te me iis epistulis potius et meas spes solitum esse remorari. nunc velim mihi plane perscribas quid videas. scio nos nostris multis peccatis in hanc aerumnam incidisse. ea si qui casus aliqua ex parte correxerit, minus moleste feremus nos vixisse et adhuc vivere.
[2] ego propter viae celebritatem et cottidianam exspectationem rerum novarum non commovi me adhuc Thessalonica. sed jam extrudimur non a Plancio (nam is quidem retinet) verum ab ipso loco minime apposito ad tolerandam in tanto luctu calamitatem. in Epirum ideo, ut scripseram, non veni, quod subito mihi universi nuntii venerant et litterae qua re nihil esset necesse quam proxime Italiam esse. hinc, si aliquid a comitiis audierimus, nos in Asiam convertemus; neque adhuc stabat quo potissimum sed scies. data xii Sextilis Thessalonicae.
3.XV Scr. Thessalonicae xiv K. Sept. an. 58
CICERO ATTICO SAL.
60
accepi Idibus Sextilibus quattuor epistulas a te missas, unam qua me objurgas et rogas ut sim firmior, alteram qua Crassi libertum ais tibi de mea sollicitudine macieque narrasse, tertiam qua demonstras acta in senatu, quartam de eo quod a Varrone scribis tibi esse confirmatum de voluntate Pompei.
[2] ad primam tibi hoc scribo, me ita dolere ut non modo a mente non deserar sed id ipsum doleam, me tam firma mente ubi utar et quibuscum non habere. nam si tu me uno non sine maerore cares, quid me censes qui et te et omnibus? et si tu incolumis me requiris, quo modo a me ipsam incolumitatem desiderari putas? nolo commembrare quibus rebus sim spoliatus, non solum quia non ignoras sed etiam ne rescindam ipse dolorem meum; hoc confirmo neque tantis bonis esse privatum quemquam neque in tantas miserias incidisse. dies autem non modo non levat luctum hunc sed etiam auget. nam ceteri dolores mitigantur vetustate, hic non potest non et sensu praesentis miseriae et recordatione praeteritae vitae cottidie augeri. desidero enim non mea solum neque meos sed me ipsum. quid enim sum? sed non faciam ut aut tuum animum angam querelis aut meis vulneribus saepius manus adferam. nam quod purgas eos quos ego mihi scripsi invidisse et in eis Catonem, ego vero tantum illum puto ab isto scelere afuisse ut maxime doleam plus apud me simulationem aliorum quam istius fidem valuisse. ceteros quod purgas, debent mihi probati esse, tibi si sunt. sed haec sero agimus.
[3] Crassi libertum nihil puto sincere locutum. in senatu rem probe scribis actam. sed quid Curio? an illam orationem non legit? quae unde sit prolata nescio. sed Axius ejusdem diei scribens ad me acta non ita laudat Curionem. at potest ille aliquid praetermittere, tu, nisi quod erat, profecto non scripsisti. Varronis sermo facit exspectationem Caesaris. atque utinam ipse Varro incumbat in causam! quod profecto cum sua sponte tum te instante faciet.
[7] ego si me aliquando vestri et patriae compotem fortuna fecerit, certe efficiam ut maxime laetere unus ex omnibus amicis meaque officia et studia quae parum antea luxerunt (fatendum est enim) sic exsequar ut me aeque tibi ac fratri et liberis nostris restitutum putes. si quid in te peccavi ac potius quoniam peccavi ignosce; in me enim ipsum peccavi vehementius. neque haec eo scribo quo te non meo casu maximo dolore esse adfectum sciam, sed profecto, si quantum me amas et amasti tantum amare deberes ac debuisses, numquam esses passus me quo tu abundabas egere consilio nec esses passus mihi persuaderi utile nobis esse legem de collegiis perferri. sed tu tantum lacrimas praebuisti dolori meo, quod erat amoris, tam quam ipse ego; quod meritis meis perfectum potuit, ut dies et noctes quid mihi faciendum esset cogitares, id abs te meo non tuo scelere praetermissum est. quod si non modo tu sed quisquam fuisset qui me Pompei minus liberali responso perterritum a turpissimo consilio revocaret, quod unus tu facere maxime potuisti, (aut occubuissem honeste aut victores hodie viveremus. hic mihi ignosces; me enim ipsum multo magis accuso, deinde te quasi me alterum et simul meae culpae socium quaero. ac si restituor, etiam minus videbimur deliquisse abs teque certe quoniam nullo nostro tuo ipsius beneficio diligemur.
[5] quod te cum Culleone scribis de privilegio locutum, est aliquid sed multo est melius abrogari. si enim nemo impediet, sic est firmius; sin erit qui ferri non sinat, idem senatus consulto intercedet. nec quicquam aliud opus est [quam] abrogari; nam prior lex nos nihil laedebat. quam si ut est promulgata laudare voluissemus aut ut erat neglegenda neglegere, nocere omnino nobis non potuisset. hic mihi primum meum consilium defuit sed etiam obfuit Caeci, caeci inquam fuimus in vestitu mutando, in populo rogando, quod nisi nominatim mecum agi coeptum esset fieri perniciosum fuit. sed pergo praeterita verum tamen ob hanc causam ut, si quid agetur, legem illam in qua popularia multa sunt ne tangatis.
[6] verum est stultum me praecipere quid agatis aut quo modo. Vtinam modo agatur aliquid! in quo ipso multa occultant tuae litterae, credo, ne vehementius desperatione perturber. quid enim vides agi posse aut quo modo? per senatumne? at tute scripsisti ad me quoddam caput legis Clodium in curiae poste fixisse, NE REFERRI NEVE DICI LICERET. Quo modo igitur Domitius se dixit relaturum? quo modo autem iis quos tu scribis et de re dicentibus et ut referretur postulantibus Clodius tacuit? ac si per populum, poteritne nisi de omnium tribunorum pl. sententia? quid de bonis? quid de domo? poteritne restitui? aut si non poterit, egomet quo modo potero? haec nisi vides expediri, quam in spem me vocas? sin autem spei nihil est, quae est mihi vita? itaque exspecto Thessalonicae acta Kal. Sext., ex quibus statuam in tuosne agros confugiam, ut neque videam homines quos nolim et te, ut scribis, videam et propius sim si quid agatur, idque intellexi cum tibi tum Quinto fratri placere, an abeam Cyzicum.
[7] nunc, Pomponi, quoniam nihil impertisti tuae prudentiae ad salutem meam, quod aut in me ipso satis esse consili decreras aut te nihil plus mihi debere quam ut praesto esses, quoniamque ego proditus, inductus, conjectus in fraudem omnia mea praesidia neglexi, totam Italiam jam erectam ad me defendendum destitui et reliqui, me, meos meis tradidi inimicis inspectante et tacente te qui, si non plus ingenio valebas quam ego, certe timebas minus, si potes, erige adflictos et in eo nos juva; sin omnia sunt obstructa, id ipsum fac ut sciamus et nos aliquando aut objurgare aut communiter consolari desine. ego si tuam fidem accusarem, non me potissimum tuis tectis crederem; meam amentiam accuso quod (me a te tantum amari quantum ego vellem putavi. quod si fuisset, fidem eandem, curam maiorem adhibuisses, me certe ad exitium praecipitantem retinuisses, istos labores quos nunc in naufragiis nostris suscipis non subisses.
[8] qua re fac ut omnia ad me perspecta et explorata perscribas meque, ut facis, velis esse aliquem, quoniam qui fui et qui esse potui jam esse non possum, et ut his litteris non te sed me ipsum a me esse accusatum putes. si qui erunt quibus putes opus esse meo nomine litteras dari, velim conscribas curesque dandas. data xiiii Kal. Sept.
3.XVI Scr. Thessalonicae xii K. Sept. an. 58
CICERO ATTICO SAL.
61
totum iter mihi incertum facit exspectatio litterarum vestrarum Kal. Sextil. datarum. nam si spes erit, Epirum, si minus, Cyzicum aut aliud aliquid sequemur. tuae quidem litterae quo saepius a me leguntur, hoc spem faciunt mihi minorem; quae cum . . . . lectae sunt, tum id quod attulerunt ad spem infirmant, ut facile appareat te et consolationi servire et veritati. itaque te rogo plane ut ad me quae scies ut erunt, quae putabis ita scribas. data xii Kal.
3.XVII Scr. Thessalonicae pr. Nomm. Sept. an. 58
CICERO ATTICO SAL.
62
de Quinto fratre nuntii nobis tristes nec varii venerant ex ante diem (III) non. Jun. usque ad prid. Kal. Sept. eo autem die Livineius L. Reguli libertus ad me a Regulo missus venit. is omnino mentionem nullam factam esse nuntiavit sed fuisse tamen sermonem de C. Clodi filio isque mihi a Q. fratre litteras attulit. sed postridie Sesti pueri venerunt qui a te litteras attulerunt non tam exploratas a timore quam sermo Livinei fuerat. sane sum in meo infinito maerore sollicitus et eo magis quod Appi quaestio est.
[2] cetera quae ad me eisdem litteris scribis de nostra spe, intellego esse languidiora quam alii ostendunt. ego autem quoniam non longe ab eo tempore absumus in quo res dijudicabitur, aut ad te conferam me aut etiam nunc circum haec loca commorabor.
[3] scribit ad me frater omnia sua per te unum sustineri. quid te aut horter quod facis, aut agam gratias quod non exspectas? tantum velim fortuna det nobis potestatem ut incolumes amore nostro perfruamur. tuas litteras semper maxime exspecto; in quibus cave vereare ne aut diligentia tua mihi molesta aut veritas acerba sit. data pr. Nonas Sept.
3.XVIII Scr. Thessalonicae media m. Sept. an. 58
CICERO ATTICO SAL.
63
exspectationem nobis non parvam attuleras cum scripseras Varronem tibi pro amicitia confirmasse causam nostram Pompeium certe suscepturum et, simul a Caesare ei litterae quas exspectaret remissae essent, actorem etiam daturum. Vtrum id nihil fuit, an adversatae sunt Caesaris litterae, an est aliquid in spe? etiam illud scripseras eundem 'secundum comitia' dixisse.
[2] fac, si vides quantis in malis jaceam et si putas esse humanitatis tuae, me fac de tota causa nostra certiorem. nam Quintus frater, homo mirus, qui me tam valde amat, omnia mittit spei plena metuens, credo, defectionem animi mei; tuae autem litterae sunt variae; neque enim me desperare vis nec temere sperare. fac, obsecro te, ut omnia quae perspici a te possunt sciamus.
3.XIX Scr. Thessalonicae xvi K. Oct. an. 58
CICERO ATTICO SAL.
64
quoad ejus modi mihi litterae a vobis adferebantur ut aliquid ex iis esset exspectandum, spe et cupiditate Thessalonicae retentus sum; postea quam omnis actio huius anni confecta nobis videbatur, in Asiam ire nolui, quod et celebritas mihi odio est et, si fieret aliquid a novis magistratibus, abesse longe nolebam. itaque in Epirum ad te statui me conferre, non quo mea interesset loci natura qui lucem omnino fugerem, sed et (ad) salutem libentissime ex tuo portu proficiscar et, si ea praecisa erit, nusquam facilius hanc miserrimam vitam vel sustentabo vel, quod multo est melius, abjecero. (ero) cum paucis, multitudinem dimittam.
[2] me tuae litterae numquam in tantam spem adduxerunt quantam aliorum; ac tamen mea spes etiam tenuior semper fuit quam tuae litterae. sed tamen quoniam coeptum est agi, quoquo modo coeptum est et quacumque de causa, non deseram neque optimi atque unici fratris miseras ac luctuosas preces nec Sesti ceterorumque promissa nec spem aerumnosissimae mulieris Terentiae nec miserrimae [mulieris] Tulliolae obsecrationem et fidelis litteras tuas. mihi Epirus aut iter ad salutem dabit aut quod scripsi supra.
[3] te oro et obsecro, T. Pomponi, si me omnibus amplissimis, carissimis jucundissimisque rebus perfidia hominum spoliatum, si me a meis consiliariis proditum et projectum vides, si intellegis me coactum ut ipse me et meos perderem, ut me tua misericordia juves et Quintum fratrem qui potest esse salvus sustentes, Terentiam liberosque meos tueare, me, si putas te istic visurum, exspectes, si minus, invisas, si potes, mihique ex agro tuo tantum adsignes quantum meo corpore occupari potest, et pueros ad me cum litteris quam primum et quam saepissime mittas. data xvi Kal. Octobris.
3.XX Scr. Thessalonicae iv Non. Oct. an. 58
CICERO S. D.(salutem dicit) Q. CAECILIO Q. N POMPONIANO ATTICO
65
quod quidem ita esse et avunculum tuum functum esse officio vehementissime probo, gaudere me tum dicam, si mihi hoc verbo licebit uti. me miserum! quam omnia essent ex sententia, si nobis animus, si consilium, si fides eorum quibus credidimus non defuisset! quae colligere nolo ne augeam maerorem; sed tibi venire in mentem certo scio quae vita esset nostra, quae suavitas, quae dignitas. ad quae reciperanda, per fortunas! incumbe, ut facis, diemque natalem reditus mei cura ut in tuis aedibus amoenissimis agam tecum et cum meis. ego huic spei et exspectationi quae nobis proponitur maxime tamen volui praestolari apud te in Epiro, sed ita ad me scribitur ut putem esse commodius nos eisdem in locis esse.
[2] de domo et Curionis oratione ut scribis ita est. in universa salute, si ea modo nobis restituetur, inerunt omnia; ex quibus nihil malo quam domum. sed tibi nihil mando nominatim, totum me tuo amori fideique commendo. quod te in tanta hereditate ab omni occupatione expedisti, valde mihi gratum est. quod facultates tuas ad meam salutem polliceris ut omnibus rebus a te praeter ceteros juver, id quantum sit praesidium video intellegoque te multas partis meae salutis et suscipere et posse sustinere neque ut ita facias rogandum esse. quod me vetas quicquam suspicari accidisse ad animum tuum quod secus a me erga te commissum aut praetermissum videretur, geram tibi morem et liberabor ista cura, tibi tamen eo plus debebo quo tua in me humanitas fuerit excelsior quam in te mea. velim quid videas, quid intellegas, quid agatur ad me scribas tuosque omnis ad nostram salutem adhortere. rogatio Sesti neque dignitatis satis habet nec cautionis. nam et nominatim ferri oportet et de bonis diligentius scribi, et id animadvertas velim. data iiii Nonas Octobris Thessalonicae.
3.XXI Scr. Thessalonicae v K. Nov. an. 58
CICERO ATTICO SAL.
66
triginta dies erant ipsi cum has dabam litteras per quos nullas a vobis acceperam. mihi autem erat in animo jam, ut antea ad te scripsi, ire in Epirum et ibi omnem casum potissimum exspectare. te oro ut, si quid erit quod perspicias quamcumque in partem, quam planissime ad me scribas et meo nomine, ut scribis, litteras quibus putabis opus esse ut des. data v Kal. Novembris.
3.XXII Scr. partim Thessalonicae partim Dyrrachi vi K. Dec. an. 58
CICERO ATTICO SAL.
67
etsi diligenter ad me Quintus frater et Piso quae essent acta scripserant, tamen vellem tua te occupatio non impedisset quo minus, ut consuesti, ad me quid ageretur et quid intellegeres perscriberes. me adhuc Plancius liberalitate sua retinet jam aliquotiens conatum ire in Epirum. spes homini est injecta non eadem quae mihi posse nos una decedere; quam rem sibi magno honori sperat fore. sed jam, cum adventare milites dicentur, faciendum nobis erit ut ab eo discedamus. quod cum faciemus, ad te statim mittemus, ut scias ubi simus.
[2] Lentulus suo in nos officio, quod et re et promissis et litteris declarat, spem nobis non nullam adfert Pompei voluntatis; saepe enim tu ad me scripsisti eum totum esse in illius potestate. de Metello scripsit ad me frater quantum speraret profectum esse per te. mi Pomponi, pugna ut tecum et cum meis mihi liceat vivere et scribe ad me omnia. premor luctu, desiderio cum omnium rerum (tum meorum) qui mihi me cariores semper fuerunt. cura ut valeas.
[4] ego quod per Thessaliam si irem in Epirum perdiu nihil eram auditurus et quod mei studiosos habeo Dyrrachinos, ad eos perrexi, cum illa superiora Thessalonicae scripsissem. Inde cum ad te me convertam, faciam ut scias, tuque ad me velim omnia quam diligentissime cuicuimodi sunt scribas. ego jam aut rem aut ne spem quidem exspecto. data vi Kal. Decembr. Dyrrachi.
3.XXIII
Scr. Dyrrachi pr. K. Dec. an. 58
CICERO ATTICO SAL.
68
A.d.v Kal. Decembr. tris epistulas a te accepi, unam datam a.d. viii Kal. Novembris in qua me hortaris ut forti animo mensem Januarium exspectem, eaque quae ad spem putas pertinere de Lentuli studio, de Metelli voluntate, de tota Pompei ratione perscribis. in altera epistula praeter consuetudinem tuam diem non adscribis sed satis significas tempus; lege enim ab octo tribunis pl. promulgata scribis te eas litteras eo ipso die dedisse, id est a.d. iiii Kal. Novembris, et quid putes utilitatis eam promulgationem attulisse perscribis. in quo si jam nostra salus cum hac lege desperata erit, velim pro tuo in me amore hanc inanem meam diligentiam miserabilem potius quam ineptam putes, sin est aliquid spei, des operam ut maiore diligentia posthac a nostris magistratibus defendamur.
[2] nam ea veterum tribunorum pl. rogatio tria capita habuit; unum de reditu meo scriptum incaute; nihil enim restituitur praeter civitatem et ordinem, quod mihi pro meo casu satis est; sed quae cavenda fuerint et quo modo te non fugit. alterum caput est tralaticium de impunitate, SI QVID CONTRA ALIAS LEGES EIVS LEGIS ERGO FACTVM SIT. Tertium caput, mi Pomponi, quo consilio et a quo sit inculcatum vide. scis enim Clodium sanxisse ut vix aut ut omnino non posset nec per senatum nec per populum infirmari sua lex. sed vides numquam esse observatas sanctiones earum legum; quae abrogarentur. nam si id esset, nulla fere abrogari posset; neque enim ulla est quae non ipsa se saepiat difficultate abrogationis. sed cum lex abrogatur, illud ipsum abrogatur quo modo eam abrogari oporteat.
[3] hoc cum et re vera ita sit et cum semper ita habitum observatumque sit, octo nostri tribuni pl. caput posuerunt hoc: SI QVID IN HAC ROGATIONE SCRIPTVM EST QVOD PER LEGES PLEBISVE SCITA, hoc est quod per legem Clodiam, PROMVLGARE, ABROGARE, DEROGARE, OBROGARE SINE FRAVDE SVA NON LICEAT, NON LICVERIT, QVODVE EI, QVI PROMVLGAVIT, ABROGAVIT, DEROGAVIT, OBROGAVIT, OB EAM REM POENAE MVLTAEVE SIT, E. H. L. N. R.
[4] atque hoc in illis tribunis pl. non laedebat; lege enim collegi sui non tenebantur. quo maior est suspicio malitiae alicuius, cum id quod ad ipsos nihil pertinebat erat autem contra me scripserunt, ut novi tribuni pl. si essent timidiores multo magis sibi eo capite utendum putarent. neque id a Clodio praetermissum est; dixit enim in contione a.d. III Nonas Novembris hoc capite designatis tribunis pl. praescriptum esse quid liceret. tamen in lege nulla esse ejus modi caput te non fallit, quod si opus esset, omnes in abrogando uterenturr;. Vt Ninnium aut ceteros fugerit investiges velim et quis attulerit et qua re octo tribuni pl. ad senatum de me referre non dubitarint, sive . . . sive quod observandum illud caput non putabant, eidem in abrogando tam cauti fuerint ut id metuerent soluti cum essent, quod ne iis quidem qui lege tenentur est curandum. id caput sane nolim novos tribunos pl. ferre; sed perferant modo quidlibet; uno capite quo revocabor, modo res conficiatur, ero contentus. jam dudum pudet tam multa scribere; vereor enim ne re jam desperata legas, ut haec mea diligentia miserabilis tibi, aliis inridenda videatur. sed si est aliquid in spe, vide legem quam T. Fadio scripsit Visellius. ea mihi perplacet; nam Sesti nostri quam tu tibi probari scribis mihi non placet.
[5] Tertia est epistula pridie Idus Novembr. data, in qua exponis prudenter et diligenter quae sint quae rem distinere videantur, de Crasso, de Pompeio, de ceteris. qua re oro te ut, si qua spes erit posse studiis bonorum, auctoritate, multitudine comparata rem confici, des operam ut uno impetu perfringantur, in eam rem incumbas ceterosque excites. sin, ut ego perspicio cum tua conjectura tum etiam mea, spei nihil est, oro obtestorque te ut Quintum fratrem ames quem ego miserum misere perdidi neve quid eum patiare gravius consulere de se quam expediat sororis tuae filio, meum Ciceronem cui nihil misello relinquo praeter invidiam et ignominiam nominis mei tueare quoad poteris, Terentiam, unam omnium aerumnosissimam, sustentes tuis officiis. ego in Epirum proficiscar cum primorum dierum nuntios excepero. tu ad me velim proximis litteris ut se initia dederint perscribas. data pridie Kal. Decembr.
3.XXIV Scr. Dyrrachium Id. Dec. an. 58
CICERO ATTICO SAL.
69
antea cum ad me scripsissetis vestro consensu consulum provincias ornatas esse, etsi verebar quorsum id casurum esset, tamen sperabam vos aliquid aliquando vidisse prudentius; postea quam mihi et dictum est et scriptum vehementer consilium vestrum reprehendi, sum graviter commotus, quod illa ipsa spes exigua quae erat videretur esse sublata. nam si tribuni pl. nobis suscensent, quae potest spes esse? ac videntur jure suscensere, cum et expertes consili fuerint ei qui causam nostram susceperant, et vestra concessione omnem vim sui juris amiserint, praesertim cum ita dicant, se nostra causa voluisse suam potestatem esse de consulibus ornandis non ut eos impedirent sed ut ad nostram causam adjungerent; nunc si consules a nobis alieniores esse velint, posse id libere facere; sin velint nostra causa, nihil posse se invitis. nam quod scribis, ni ita vobis placuisset, illos hoc idem per populum adsecuturos fuisse, invitis tribunis pl. fieri nullo modo potuit. ita vereor ne et studia tribunorum amiserimus et, si studia maneant, vinclum illud adjungendorum consulum amissum sit.
[2] accedit aliud non parvum incommodum quod gravis illa opinio, ut quidem ad nos perferebatur, senatum nihil decernere ante quam de nobis actum esset, amissa est, praesertim in ea causa quae non modo necessaria non fuit sed etiam inusitata ac nova (neque enim umquam arbitror ornatas esse provincias designatorum), ut, cum in hoc illa constantia quae erat mea causa suscepta imminuta sit, nihil jam possit non decerni. Iis ad quos relatum est amicis placuisse non mirum est; erat enim difficile reperire qui contra tanta commoda duorum consulum palam sententiam diceret. fuit omnino difficile non obsequi vel amicissimo homini Lentulo vel Metello qui simultatem humanissime deponeret; sed vereor ne hos tamen tenere potuerimus, tribunos pl. amiserimus. haec res quem ad modum ceciderit et tota res quo loco sit velim ad me scribas et ita ut instituisti. nam ista veritas, etiam si jucunda non est, mihi tamen grata est. data iiii Id. Decembr.
3.XXV Scr. Dyrrachi m. Dec. an. 58 post iv Id., ante ii K. Jan.
CICERO ATTICO SAL.
70
post tuum a me discessum litterae mihi Roma adlatae sunt ex quibus perspicio nobis in hac calamitate tabescendum esse. neque enim (sed bonam in partem accipies) si ulla spes salutis nostrae subesset, tu pro tuo amore in me hoc tempore discessisses. sed ne ingrati aut ne omnia velle nobiscum una interire videamur, hoc omitto; illud abs te peto des operam, id quod mihi adfirmasti, ut te ante Kalendas Januarias ubicumque erimus sistas.
3.XXVI Scr. Dyrrachi m. Januario an. 57
CICERO ATTICO SAL.
71
Litterae mihi a Quinto fratre cum senatus consulto quod de me est factum adlatae sunt. mihi in animo est legum lationem exspectare et, si obtrectabitur, utar auctoritate senatus et potius vita quam patria carebo. tu, quaeso, festina ad nos venire.
XXVII Scr. Dyrrachi ex. m. Jan. an. 57
CICERO ATTICO SAL.
72
ex tuis litteris et ex re ipsa nos funditus perisse video. te oro ut quibus in rebus tui mei indigebunt nostris miseriis ne desis. ego te, ut scribis, cito videbo.
M. TULLI CICERONIS EPISTULARUM AD ATTICUM
LIBER QUARTUS
4.I Scr. Romae med. mn. Sept. an. 57
CICERO ATTICO SAL.
73
Cum primum Romam veni fuitque cui recte ad te litteras darem, nihil prius faciendum mihi putavi quam ut tibi absenti de reditu nostro gratularer. cognoram enim, ut vere scribam, te in consiliis mihi dandis nec fortiorem nec prudentiorem quam me ipsum nec etiam pro praeterita mea in te observantia nimium in custodia salutis meae diligentem eundemque te, qui primis temporibus erroris nostri aut potius furoris particeps et falsi timoris socius fuisses, acerbissime discidium nostrum tulisse plurimumque operae, studi, diligentiae, laboris ad conficiendum reditum meum contulisse.
[2] itaque hoc tibi vere adfirmo, in maxima laetitia et exoptatissima gratulatione unum ad cumulandum gaudium conspectum aut potius complexum mihi tuum defuisse. quem semel nactus si umquam dimisero ac nisi etiam praetermissos fructus tuae suavitatis praeteriti temporis omnis exegero, profecto hac restitutione fortunae me ipse non satis dignum judicabo.
[3] nos adhuc, in nostro statu quod difficillime reciperari posse arbitrati sumus, splendorem nostrum illum forensem et in senatu auctoritatem et apud viros bonos gratiam magis quam optaramus consecuti sumus; in re autem familiari, quae quem ad modum fracta, dissipata, direpta sit non ignoras, valde laboramus tuarumque non tam facultatum quas ego nostras esse judico quam consiliorum ad colligendas et constituendas reliquias nostras indigemus.
[4] nunc etsi omnia aut scripta esse a tuis arbitror aut etiam nuntiis ac rumore perlata, tamen ea scribam brevi quae te puto potissimum ex meis litteris velle cognoscere. Pr. Nonas Sextilis Dyrrachio sum profectus ipso illo die quo lex est lata de nobis. Brundisium veni Nonis Sextilibus. ibi mihi Tulliola mea fuit praesto natali suo ipso die qui casu idem natalis erat et Brundisinae coloniae et tuae vicinae salutis; quae res animadversa a multitudine summa Brundinisorum gratulatione celebrata est. ante diem iii Idus Sextilis cognovi, cum Brundisi essem, litteris Quinti mirifico studio omnium aetatum atque ordinum, incredibili concursu Italiae legem comitiis centuriatis esse perlatam. Inde a Brundisinis honestissime ornatus iter ita feci ut undique ad me cum gratulatione legati convenerint.
[5] ad urbem ita veni ut nemo ullius ordinis homo nomenclatori notus fuerit qui mihi obviam non venerit, praeter eos inimicos quibus id ipsum, se inimicos esse, non liceret aut dissimulare aut negare. Cum venissem ad portam Capenam, gradus templorum ab infima plebe completi erant. A qua plausu maximo cum esset mihi gratulatio significata, similis et frequentia et plausus me usque ad Capitolium celebravit in foroque et in ipso Capitolio miranda multitudo fuit.
[6] postridie in senatu qui fuit dies Nonarum Septembr. senatui gratias egimus. eo biduo cum esset annonae summa caritas et homines ad theatrum primo, deinde ad senatum concurrissent, impulsu Clodi mea opera frumenti inopiam esse clamarent, cum per eos dies senatus de annona haberetur et ad ejus procurationem sermone non solum plebis verum etiam bonorum Pompeius vocaretur idque ipse cuperet multitudoque a me nominatim ut id decernerem postularet, feci et accurate sententiam dixi. Cum abessent consulares, quod tuto se negarent posse sententiam dicere, praeter Messallam et Afranium, factum est senatus consultum in meam sententiam, ut cum Pompeio ageretur ut eam rem susciperet lexque ferretur. quo senatus consulto recitato cum (populus) more hoc insulso et novo plausum meo nomine recitando dedisset, habui contionem. omnes magistratus praesentes praeter unum praetorem et duos tribunos pl. dederunt. postridie senatus frequens et omnes consulares nihil Pompeio postulanti negarunt. ille legatos quindecim cum postularet, me principem nominavit et ad omnia me alterum se fore dixit. legem consules conscripserunt qua Pompeio per quinquennium omnis potestas rei frumentariae toto orbe terrarum daretur, alteram Messius qui omnis pecuniae dat potestatem et adjungit classem et exercitum et maius imperium in provinciis quam sit eorum qui eas obtineant. illa nostra lex consularis nunc modesta videtur, haec messi non ferenda. Pompeius illam velle se dicit, familiares hanc. consulares duce Favonio fremunt; nos tacemus et eo magis quod de domo nostra nihil adhuc pontifices responderunt. qui si sustulerint religionem, aream praeclaram habebimus; superficiem consules ex senatus consulto aestimabunt; sin aliter, †demolientur, suo† nomine locabunt, rem totam aestimabunt.
[8] ita sunt res nostrae, Vt in secundis fluxae, ut in advorsis bonae. in re familiari valde sumus, ut scis, perturbati. praeterea sunt quaedam domestica quae litteris non committo. quin tum fratrem insigni pietate, virtute, fide praeditum sic amo ut debeo. te exspecto et oro ut matures venire eoque animo venias ut me tuo consilio egere non sinas. alterius vitae quoddam initium ordimur. jam quidam qui nos absentis defenderunt incipiunt praesentibus occulte irasci, aperte invidere. vehementer te requirimus.
4.II Scr. Romae in. m. Oct. an. 57
CICERO ATTICO SAL.
74
si forte rarius tibi a me quam a ceteris litterae redduntur peto a te ut id non modo neglegentiae meae sed ne occupationi quidem tribuas; quae etsi summa est, tamen nulla esse potest tanta ut interrumpat iter amoris nostri et offici mei. nam ut veni Romam, iterum nunc sum certior factus esse cui darem litteras; itaque has alteras dedi. prioribus tibi declaravi adventus noster qualis fuisset et quis esset status atque omnes res nostrae quem ad modum essent, Vt in secundis fluxae, ut in advorsis bonae.
[2] post illas datas litteras secuta est summa contentio de domo. diximus apud pontifices pr. Kal. Octobris. Acta res est accurate a nobis et, si umquam in dicendo fuimus aliquid aut etiam si numquam alias fuimus, tum profecto doloris magnitudo vim quandam nobis dicendi dedit. itaque oratio juventuti nostrae deberi non potest; quam tibi, etiam si non desideras, tamen mittam cito.
[3] Cum pontifices decressent ita, SI NEQVE POPVLI IVSSV NEQVE PLEBIS SCITV IS QVI SE DEDICASSE DICERET NOMINATIM EI REI PRAEFECTVS ESSET NEQVE POPVLI IVSSV AUT PLEBIS SCITV ID FACERE IVSSVS ESSET VIDERI, POSSE SINE RELIGIONE EAM PARTEM AREAE MIHI RESTITVI, mihi facta statim est gratulatio; nemo enim dubitabat quin domus nobis esset adjudicata; cum subito ille in contionem escendit quam Appius ei dedit. nuntiat jam populo pontifices secundum se decrevisse, me autem vi conari in possessionem venire; hortatur ut se et Appium sequantur et suam libertatem vi defendant. hic cum etiam illi infimi partim admirarentur partim inriderent hominis amentiam, ego statuerem illuc non accedere nisi cum consules ex senatus consulto porticum Catuli restituendam locassent Kal Octobr. habetur senatus frequens.
[4] adhibentur omnes pontifices qui erant senatores. A quibus Marcellinus, qui erat cupidissimus mei, sententiam primus rogatus quaesivit quid essent in decernendo secuti. tum M. Lucullus de omnium collegarum sententia respondit religionis judices pontifices fuisse, legis esse senatum; se et collegas suos de religione statuisse, in senatu de lege statuturos cum senatu. itaque sub quisque horum loco sententiam rogatus multa secundum causam nostram disputavit. Cum ad Clodium ventum est, cupiit diem consumere neque ei finis est factus, sed tamen cum horas tris fere dixisset, odio et strepitu senatus coactus est aliquando perorare. Cum fieret senatus consultum in sententiam Marcellini omnibus praeter unum adsentientibus, Serranus (intercessit. de intercessione statim ambo consules referre coeperunt. Cum sententiae gravissimae dicerentur, senatui placere mihi domum restitui, porticum Catuli locari, auctoritatem ordinis ab omnibus magistratibus defendi si quae vis esset facta, senatum existimaturum ejus opera factum esse qui senatus consulto intercessisset, Serranus pertimuit et Cornicinus ad suam veterem fabulam rediit; abjecta toga se ad generi pedes abjecit. ille noctem sibi postulavit. non concedebant, reminiscebantur enim Kal. Januar. vix tandem tibi de mea voluntate concessum est.
[5] postridie senatus consultum factum est id quod ad te misi. deinde consules porticum Catuli restituendam locarunt; illam porticum redemptores statim sunt demoliti libentissimis omnibus. nobis superficiem aedium consules de consili sententia aestimarunt sestertio viciens, cetera valde illiberaliter, Tusculanam villam quingentis milibus, Formianum HS ducentis quinquaginta milibus. quae aestimatio non modo vehementer ab optimo quoque sed etiam a plebe reprehenditur. dices: 'quid igitur causae fuit?' dicunt illi quidem pudorem meum, quod neque negarim neque vehementius postularim; sed non est id; nam hoc quidem etiam profuisset; verum iidem, mi T. Pomponi, iidem inquam illi quos ne tu quidem ignoras qui mihi pinnas inciderant nolunt easdem renasci. sed, ut spero, jam renascuntur. tu modo ad nos veni; quod vereor ne tardius interventu Varronis tui nostrique facias.
[6] quoniam acta quae sint habes, de reliqua nostra cogitatione cognosce. ego me a Pompeio legari ita sum passus ut nulla re impedirer. quod nisi vellem mihi esset integrum ut, si comitia censorum proximi consules haberent, petere possem, votivam legationem sumpsissem prope omnium fanorum, lucorum; sic enim nostrae rationes utilitatis meae postulabant. sed volui meam potestatem esse vel petendi vel ineunte aestate exeundi et interea me esse in oculis civium de me optime meritorum non alienum putavi.
[7] ac forensium quidem rerum haec nostra consilia sunt, domesticarum autem valde impedita. domus aedificatur, scis quo sumptu, qua molestia; reficitur Formianum, quod ego nec relinquere possum nec videre; Tusculanum proscripsi; suburbano facile careo. amicorum benignitas exhausta est in ea re quae nihil habuit praeter dedecus, quod sensisti tu absens (nos) praesentes; quorum studiis ego et copiis, si esset per meos defensores licitum, facile essem omnia consecutus. quo in genere nunc vehementer laboratur. cetera quae me sollicitant mustikotera sunt. amamur a fratre et a filia. (te exspectamus.
4.III Scr. Romae vi K. Dec. an. 57
CICERO ATTICO SAL.
75
avere te certo scio cum scire quid hic agatur tum mea a me scire, non quo certiora sint ea quae in oculis omnium geruntur si a me scribantur quam cum ab aliis aut scribantur tibi aut nuntientur, sed ut perspicias ex meis litteris quo animo ea feram quae geruntur et qui sit hoc tempore aut mentis meae sensus aut omnino vitae status.
[2] armatis hominibus ante diem tertium Nonas Novembris expulsi sunt fabri de area nostra, disturbata porticus Catuli quae ex senatus consulto consulum locatione reficiebatur et ad tectum paene pervenerat, Quinti fratris domus primo fracta conjectu lapidum ex area nostra, deinde inflammata jussu Clodi, inspectante urbe conjectis ignibus, magna querela et gemitu non dicam bonorum, qui nescio an nulli sint, sed plane hominum omnium. ille demens ruere, post hunc vero furorem nihil nisi caedem inimicorum cogitare, vicatim ambire, servis aperte spem libertatis ostendere. etenim antea cum judicium tollebat, habebat ille quidem difficilem manifestamque causam sed tamen causam; poterat infitiari, poterat in alios derivare, poterat etiam aliquid jure factum defendere; post has ruinas, incendia, rapinas desertus a suis vix jam Decimum designatorem, vix Gellium retinet, servorum consiliis utitur, videt, si omnis quos vult palam occiderit, nihilo suam causam difficiliorem quam adhuc sit in judicio futuram. itaque ante diem tertium Idus Novembris, cum sacra via descenderem, insecutus est me cum suis. clamor, lapides, fustes, gladii, haec improvisa omnia. discessimus in vestibulum Tetti Damionis. qui erant mecum facile operas aditu prohibuerunt. ipse occidi potuit, sed ego diaeta curare incipio, chirurgiae taedet. ille omnium vocibus cum se non ad judicium sed ad supplicium praesens trudi videret, omnis Catilinas Acidinos postea reddidit. nam Milonis domum, eam quae (est in) Cermalo, pr. Idus Novembr. expugnare et incendere ita conatus est ut palam hora quinta cum scutis homines eductis gladiis, alios cum accensis facibus adduxerit. ipse domum P. Sullae pro castris sibi ad eam impugnationem sumpserat. tum ex Anniana Milonis domo Q. Flaccus eduxit viros acris; occidit homines ex omni latrocinio Clodiano notissimos, ipsum cupivit, sed ille se in interiora aedium Sullae. exin senatus postridie Idus. domi Clodius. Egregius Marcellinus, omnes acres. Metellus calumnia dicendi tempus exemit adjuvante Appio, etiam hercule familiari tuo, de cuius constantia virtute (tuae verissimae litterae. Sestius furere. ille postea, si comitia sua non fierent, urbi minari. (Milo) proposita Marcellini sententia, quam ille de scripto ita dixerat ut totam nostram causam areae, incendiorum, periculi mei judicio complecteretur eaque omnia comitiis anteferret, proscripsit se per omnis dies comitialis de caelo servaturum.
[4] contiones turbulentae Metelli, temerariae Appi, furiosissimae Publi haec tamen summa, nisi Milo in campo obnuntiasset, comitia futura. ante diem xii Kal. Decembr. Milo ante mediam noctem cum, magna manu in campum venit. Clodius cum haberet fugitivorum delectas copias, in campum ire non est ausus. Milo permansit ad meridiem mirifica hominum laetitia summa cum gloria. contentio fratrum trium turpis, fracta vis, contemptus furor. Metellus tamen postulat ut sibi postero die in foro obnuntietur; nihil esse quod in campum nocte veniretur; se hora prima in comitio fore. itaque ante diem xi Kal. in comitium Milo de nocte venit. Metellus cum prima luce furtim in campum itineribus prope deviis currebat; adsequitur inter lucos hominem Milo, obnuntiat. ille se recepit magno et turpi Q. Flacci convicio. ante diem x Kal. nundinae. contio biduo nulla. ante diem viii Kal. haec ego scribebam hora noctis nona. Milo campum jam tenebat. Marcellus candidatus ita stertebat ut ego vicinus audirem. Clodi vestibulum vacuum sane mihi nuntiabatur, pauci pannosi, linea lanterna. meo consilio omnia illi fieri querebantur ignari quantum in illo heroe esset animi, quantum etiam consili. miranda virtus est. nova quaedam divina mitto; sed haec summa est. comitia fore non arbitror; reum Publium, nisi ante occisus erit, fore a Milone puto; si se in turba ei jam obtulerit, occisum iri ab ipso Milone video. non dubitat facere, prae se fert; casum illum nostrum non extimescit. numquam enim cuiusquam invidi et perfidi consilio est usurus nec inerti nobili crediturus.
[6] nos animo dumtaxat vigemus etiam magis (quam) cum florebamus, re familiari comminuti sumus. Quinti fratris tamen liberalitati pro facultatibus nostris, ne omnino exhaustus essem, illo recusante subsidiis amicorum respondemus. quid consili de omni nostro statu capiamus te absente nescimus. qua re adpropera.
4.IV Scr. Romae iii K. Febr. an. 56
CICERO ATTICO SAL.
76
perjucundus mihi Cincius fuit ante diem iii Kal. Febr. ante lucem; dixit enim mihi te esse in Italia seseque ad te pueros mittere. quos sine meis litteris ire nolui, non quo haberem quod tibi, praesertim jam prope praesenti, scriberem sed ut hoc ipsum significarem, mihi tuum adventum suavissimum exspectatissimumque esse. qua re advola ad nos eo animo ut nos ames, te amari scias. cetera coram agemus. haec properantes scripsimus. quo die venies, utique cum tuis apud me sis.
4.V Scr. in Antiati m. April. aut Mai. an. 56
CICERO ATTICO SAL.
80
前書簡より程なく、アンティウム
キケロよりアッティクス宛
Ain tu? me existimas ab ullo malle mea legi probarique quam a te? cur igitur cuiquam misi prius? Urgebar ab eo ad quem misi, et non habebam exemplar. quid? etiam (dudum enim circumrodo quod devorandum est) subturpicula mihi videbatur esse palinoidia. sed valeant recta, vera, honesta consilia. non est credibile quae sit perfidia in istis principibus, ut volunt esse et ut essent si quicquam haberent fidei. senseram noram inductus, relictus, projectus ab iis. tamen hoc eram animo ut cum iis in re publica consentirem. idem erant qui fuerant. vix aliquando te auctore resipui. dices ea te monuisse, suasisse a quae facerem, non etiam ut scriberem. ego me hercule mihi necessitatem volui imponere huius novae conjunctionis, ne qua mihi liceret labi ad illos qui etiam tum cum misereri mei debent non desinunt invidere. sed tamen modici fuimus hupothesei, ut scripsi. erimus uberiores si et ille libenter accipiet, et ii subringentur qui villam me moleste ferunt habere quae Catuli fuerat, a Vettio emisse non cogitant; qui domum negant oportuisse me aedificare, vendere aiunt oportuisse. sed quid ad hoc, si, quibus sententiis dixi quod et ipsi probarent, laetati sunt tamen me contra Pompei voluntatem dixisse? finis sit. quoniam qui nihil possunt ii me nolunt amare, demus operam ut ab iis qui a possunt diligamur. dices "vellem jam pridem." scio te voluisse et me Usinum germanum fuisse. sed jam tempus est me ipsum a me amari, quando ab illis nullo modo possum. domum meam quod crebro invisis est mihi valde gratum. viaticum Crassipes praeripit. tu de via recta in hortos. videtur commodius ad te; postridie scilicet; quid enim tua? sed viderimus. bibliothecam mihi tui pinxerunt constructione et sittybis. Eos velim laudes.
4.VI Scr. in Antiati m. Apr. aut Mai. an. 56
CICERO ATTICO SAL.
83
de Lentulo scilicet sic fero ut debeo. virum bonum et magnum hominem et in summa magnitudine animi multa humanitate temperatum perdidimus nosque malo solacio sed non nullo tamen consolamur quod ipsius vicem minime dolemus non ut Saufeius et vestri sed me hercule quia sic amabat patriam ut mihi aliquo deorum beneficio videatur ex ejus incendio esse ereptus. nam quid foedius nostra vita, praecipue mea? nam tu quidem, etsi es natura πολιτικός, tamen nullam habes propriam servitutem, communi frueris nomine;
[2] ego vero qui, si loquor de re publica quod oportet, insanus, si quod opus est, servus existimor, si taceo, oppressus et captus, quo dolore esse debeo? quo sum scilicet, hoc etiam acriore quod ne dolere quidem possum ut non ingratus videar. quid si cessare libeat et in oti portum confugere? nequiquam; immo etiam in bellum et in castra. ergo erimus ὀπαδοί qui ταγοί esse noluimus? sic faciendum est, tibi enim ipsi (cui utinam semper paruissem!) sic video placere. reliquum jam est Σπάρταν elaches, tautan kosmei non me hercule possum et Philoxeno ignosco qui reduci in carcerem maluit. verum tamen id ipsum mecum in his locis commentor ut ista (ne improbem, idque tu cum una erimus confirmabis. A te litteras crebro ad me scribi video sed omnis uno tempore accepi. quae res etiam auxit dolorem meum. casu enim trinas ante legeram quibus meliuscule Lentulo .esse scriptum erat. ecce quartae fulmen! sed ille, ut scripsi, non miser, nos vero ferrei.
[3] quod me admones ut scribam illa Hortensiana, in alia incidi non immemor istius mandati tui; sed me hercule (in) incipiendo refugi ne qui videor stulte illius amici intemperiem non tulisse rursus stulte injuriam illius faciam illustrem si quid scripsero, et simul ne bathutes mea quae in agendo apparuit in scribendo sit occultior et aliquid satisfactio levitatis habere videatur.
[4] sed viderimus; tu modo quam saepissime ad me aliquid. epistulam Lucceio nunc quam misi, qua meas res ut scribat rogo, fac ut ab eo sumas (valde bella est) eumque ut adproperet adhorteris et quod mihi se ita facturum rescripsit agas gratias, domum nostram quoad poteris invisas, Vestorio aliquid significes. valde enim est in me liberals.
4.VII Scr. in Arpinati m. Apr. aut Mai. an. 56
CICERO ATTICO SAL.
77
五六年四月十三日、アルビヌム
キケロよりアッティクス宛
nihil eukairoteron epistula tua quae me sollicitum de Quinto nostro, puero optimo, valde levavit. venerat horis duabus ante Chaerippus, mera monstra nuntiarat. de Apollonio quod scribis, qui illi di irati! homini Graeco qui conturbat atque idem putat sibi licere quod equitibus Romanis. nam Terentius suo jure. de Metello ouch hosie phthimenoisin, sed tamen multis annis civis nemo erat mortuus qui quidem . . . tibi nummi meo periculo sint. quid enim vereris? quemcumque heredem fecit, nisi Publium fecit, virum fecit, non improbe, quamquam fuit ipse. qua re in hoc thecam nummariam non retexeris, in aliis eris cautior.
[3] mea mandata de domo curabis, praesidia locabis, Milonem admonebis. Arpinatium fremitus est incredibilis de Laterio. quid quaeris? equidem dolui; ho de ouk empazeto muthon quod superest, etiam puerum Ciceronem curabis et amabis, ut facis.
4.VIII Scr. in Antiati m. Apr. aut Mai. an. 56
CICERO ATTICO SAL.
79
[1] Multa me in epistula tua delectarunt sed nihil magis quam patina tyrotarichi. nam de raudusculo quod scribis, mepo meg' eipeis prin teleutesant' ideis aedificati tibi in agris nihil reperio. in oppido est quiddam, de quo est dubium sitne venale, ac proximum quidem nostris aedibus. hoc scito, Antium Buthrotum esse Romae, ut Corcyrae illud tuum (Antium). nihil quietius, nihil alsius, nihil amoenius. eie moi houtos philos oikos.
[2] postea vero, quam Tyrannio mihi libros disposuit, mens addita videtur meis aedibus. qua quidem in re mirifica opera Dionysi et Menophili tui fuit. nihil venustius quam illa tua pegmata, postquam mi sillybis libros illustrarunt. vale. et scribas ad me velim de gladiatoribus, sed ita bene si rem gerunt; non quaero, male si se gesserunt.
4.VIIIa.Marcus Tullius Cicero, Epistulae ad Atticum
五六年十一月十七日頃(?)、アンティウムあるいはトゥスクルム
キケロよりアッティクス宛
82
Apellas vix discesserat, cum epistula. quid ais?
アペッラスが発ったかと思ったら、君の手紙が届いた。だが、何だって?
putasne fore ut legem non ferat?
君は本当に、彼が法を提示しないつもりだと思うのかね?
dic, oro te, clarius; vix enim mihi exaudisse(聞き取る) videor.
お願いだから、もっと大きな声で言ってくれたまえ。空耳ではないかと思うのだ。
verum statim fac ut sciam, si modo tibi est commodum.
だが、早く知らせてほしい、君の方に差し支えがなければだが。
ludis(見世物) quidem quoniam dies est additus, eo etiam melius hic eum diem cum Dionysio conteremus(過ごす). 5
見世物が一日多くなったので、余計その日はこちらでディオニュシウスと過ごしたいと思っている(から、知らせてくれるならこちらに頼む)。
De Trebonio, prorsus tibi adsentior. de Domitio,
トレボニウスに関しては、まったく君の言うことに同意する。ドミティウスについては、
'σύκῳ, μὰ τὴν Δήμητρα, σῦκον οὐδὲ ἓν
οὕτως ὅμοιον γέγονεν'
デメテルにかけて、二つの無花果といえどもこれほど似ていることはない(出典不明)
(eadem)quam est ista περίστασις(状況) nostrae(与), vel quod ab iisdem vel quod praeter opinionem vel quod viri boni nusquam;
危害を及ぼす人も同じだし、人々の予期に反したこと、というのも似ているし、よき人々の援護がない、という点もそうだ。
unum dissimile, quod huic merito.
だが、一つだけ違っているのは、彼の場合は自業自得であるということだ。
nam de ipso casu(不運) nescio an illud melius.
また、不幸そのものについて言えば、私の方がましではないかと思う。
quid enim hoc miserius quam eum qui tot annos quot habet designatus consul fuerit fieri consulem non posse,
というのも、生まれた時からずっと執政官になると目された(それほど家柄や実力に恵まれている)人が、実際に執政官になれないことほど惨めなことがあるだろうか。
praesertim cum aut solus aut certe non plus quam cum altero petat?
特に、対立候補者が皆無、あるいはせいぜい一人しかいないという状況だから、なおさらなのだ。
si vero id est, quod nescio an sit, ut non minus longas jam in codicillorum(書き物板) fastis(リスト) futurorum consulum paginulas(区画) habeant quam factorum(過去の),
もし本当に(多分本当だろうが)これまでの執政官の数に劣らない数の未来の執政官のリストを書いた(三頭政治家の)小さな巻物があって、
quid illo miserius nisi res publica, in qua ne speratur quidem melius quicquam?
共和国は別として、彼ほど惨めなものが他にあるだろうか。共和国はもう何一つ改善は期待できない。
De Natta ex tuis primum scivi litteris.
ナッタの死去の件については、君の手紙で初めて知った。
oderam hominem.
不愉快きわまりない男だった。
de poëmate quod quaeris, quid si cupiat effugere(逃げる)? quid? sinam?
また、詩作について君は訊ねているが、もしその詩が逃げ出したがっているとしたら、どうだろうか。どうしよう、私はそれを許しておいていいだろうか?
de Fabio Lusco quod eram exorsus, homo peramans nostri semper fuit nec mihi umquam odio.
すでに述べかけていたことだが、ファビウス・ルスクについては、常に私に好意を持ってくれ、私の方でも彼にはいささかも含むところはなかった。
satis enim acutus et permodestus ac bonae frugi(立派な).
彼は申し分なく賢く、非常に慎み深く、立派な人物なのだ。
eum, quia non videbam, abesse putabam:
ここのところ彼を見かけなかったので、留守にしているのだと思っていた。
audivi ex Gavio hoc Firmano Romae esse hominem et fuisse assiduum(ずっと).
だが、君も知っているフィルムムのガウィウスから、このファビウスが今ローマにおり、しかもずっといたのだと聞いた。
percussit animum.
それで私は大きな衝撃を受けた。
dices 'tantulane causa?'
「それくらいのことでかね」と君は言うだろう。
permulta ad me detulerat non dubia de Firmanis fratribus.
だが、ファビウスは、フィルムムの兄弟について、非常に多くの確かな情報を私にもたらしてくれていたのだ。
quid sit quod se a me removerit, si modo removit, ignoro.
なぜ彼が私のもとを去ってしまったのか――本当に去ってしまったのならだが――、私には見当もつかない。
De eo quod me mones, ut et πολιτικῶς me geram et τὴν ἔσω γραμμὴν teneam, ita faciam.
君が忠告してくれたこと――政治的にふるまい、引かれた線の内側に留まること――は、言われたとおりにしようと思う。
sed opus est maiore prudentia, quam a te, ut soleo, petam.
だが、それにはもっと賢明さが必要だ。それは君から与えてもらいたい。
tu velim ex Fabio, si quem habes aditum, odorere
ファビウスに近づく機会があれば、上のようなことについて探りを入れてもらいたい。
et istum convivam(会食仲間) tuum degustes
また、君の例の会食者をちょっと味見してほしい。
et ad me de his rebus et de omnibus cottidie scribas.
こういうことや、その他あらゆることについて、毎日手紙を書いてほしい。
ubi nihil erit quod scribas, id ipsum scribito.
何も書くことがないなら、そのことそのものを書いてほしい。
cura ut valeas.
では、お元気で。
4.IX Scr. Neapoli iv K. Mai an. 55
CICERO ATTICO SAL.
85
sane velim scire num censum impediant tribuni diebus vitiandis (est enim hic rumor) totaque de censura quid agant, quid cogitent. nos hic cum Pompeio fuimus. multa mecum de re publica sane sibi displicens, ut loquebatur (sic est enim in hoc homine dicendum), Syriam spernens, Hispaniam jactans, hic quoque, ut loquebatur; et opinor usque quaque, de hoc cum dicemus, sit hoc quasi kai tode Phokulidou. tibi etiam gratias agebat quod signa componenda suscepisses; in nos vero suavissime hercule est effusus. venit etiam ad me in Cumanum a se. nihil minus velle mihi visus est quam Messallam consulatum petere. de quo ipso si quid scis velim scire.
[2] quod Lucceio scribis te nostram gloriam commendaturum et aedificium nostrum quod crebro invisis, gratum. Quintus frater ad me scripsit se, quoniam Ciceronem suavissimum tecum haberes, ad te Nonis Maias venturum. )ego me de Cumano movi ante diem v Kal. Maias. eo die Neapoli apud Paetum. ante diem IIII Kal. Maias iens in Pompeianum bene mane haec scripsi.
4.X Scr. in Cttn:ano ix K. Mat an. 55
CICERO ATTICO SAL.
84
Puteolis magnus est rumor Ptolomaeum esse in regno. si quid habes certius velim scire. ego hic pascor bibliotheca Fausti. fortasse tu putabas his rebus Puteolanis et Lucrinensibus. ne ista quidem desunt. sed me hercule (ut) a ceteris oblectationibus deseror [et] voluptatum propter rem publicam, sic litteris sustentor et recreor maloque in illa tua sedecula quam habes sub imagine Aristotelis sedere quam in istorum sella curuli tecumque apud te ambulare quam cum eo quocum video esse ambulandum. sed de illa ambulatione fors viderit aut si qui est qui curet deus;
[2] nostram ambulationem et Laconicum eaque quae Cyrea sint velim quod poterit invisas et urgeas Philotimum ut properet, ut possim tibi aliquid in eo genere respondere. Pompeius in Cumanum parilibus venit. misit ad me statim qui salutem nuntiaret. ad eum postridie mane vadebam, cum haec scripsi.
4.XI Scr. in Cumano a.d. v. K. Mai. an. 55
CICERO ATTICO SAL.
86
[1] Delectarunt me epistulae tuae quas accepi uno tempore duas ante diem v Kal. Perge reliqua. gestio scire ista omnia. etiam illud cuius modi sit velim perspicias; potes a Demetrio. dixit mihi Pompeius Crassum a se in Albano exspectari ante diem iiii Kal.; is cum venisset, Romam (eum) et se statim venturos ut rationes cum publicanis putarent(話をつける). quaesivi gladiatoribusne. respondit ante quam inducerentur. id cuius modi sit aut nunc si scies aut cum is Romam venerit ad me mittas velim.
[2] nos hic voramus litteras cum homine mirifico (ita me hercule sentio) Dionysio qui te omnisque vos salutat. Ouden glukuteron e pant' eidenai. qua re ut homini curioso ita perscribe ad me quid primus dies, quid secundus, quid censores, quid Appius, quid illa populi Appuleia; denique etiam quid a te fiat ad me velim scribas. non enim, ut vere loquamur, tam rebus novis quam tuis litteris delector. ego mecum praeter Dionysium eduxi neminem nec metuo tamen ne mihi sermo desit. †abs te opere† delector. tu Lucceio nostrum librum dabis. Demetri Magnetis tibi mitto, statim ut sit qui a te mihi epistulam referat.
4.XII Scr. um Mai. an. 55
CICERO ATTICO SAL.
81
Egnatius Romae est. sed ego cum eo de re Halimeti vehementer Anti egi. graviter se acturum cum Aquilio confirmavit. videbis ergo hominem si voles. Macroni vix videor praesto esse (posse; Idibus enim auctionem Larini video et biduum praeterea. id tu, quoniam Macronem tanti facis, ignoscas mihi velim. sed si me diligis, postridie Kal. cena apud me cum Pilia. prorsus id facies. Kalendis cogito in hortis Crassipedis quasi in deversorio cenare. facio fraudem senatus consulto. Inde domum cenatus, ut sim mane praesto Miloni. ibi te igitur videbo et permanebo. domus te nostra tota salutat.
4.XIII Scr. in Tusculano m. Nov. post xvii K. Dec. an. 55
CICERO ATTICO SAL.
87
nos in Tusculanum venisse a.d. xvii Kal. Dec. video te scire. ibi Dionysius nobis praesto fuit. Romae a.d. xiiii Kal. volumus esse. quid dico 'volumus'? immo vero cogimur. Milonis nuptiae. comitiorum non nulla opinio est. ego, ut sit rata, afuisse me in altercationibus quas in senatu factas audio fero non moleste. nam aut defendissem quod non placeret aut defuissem cui non oporteret. sed me hercule velim res istas et praesentem statum rei publicae et quo animo consules ferant hunc skulmon scribas ad me quantum pote. valde sum oxupeinos et, si quaeris, omnia mihi sunt suspecta.
[2] Crassum quidem nostrum minore dignitate aiunt profectum paludatum quam olim aequalem ejus L. Paulum, item iterum consulem. O hominem nequam! de libris oratoriis factum est a me diligenter. diu multumque in manibus fuerunt. describas licet. illud (etiam atque etiam te rogo, ten parousan katastasin tupodos, ne istuc hospes veniam.
4.XIV Scr. in Cumano m. Mai. post vi Id. an. 54
CICERO ATTICO SAL.
88
Vestorius noster me per litteras fecit certiorem te Roma a.d. vi Idus Maias putari profectum esse tardius quam dixeras quod minus valuisses. si jam melius vales, vehementer gaudeo. velim domum ad te scribas ut mihi tui libri pateant non secus ac si ipse adesses cum ceteri tum Varronis. est enim mihi utendum quibusdam rebus ex his libris ad eos quos in manibus habeo; quos, ut spero, tibi valde probabo.
[2] tu velim si quid forte novi habes, maxime a Quinto fratre, deinde a C. Caesare, et si quid forte de comitiis, de re publica (soles enim tu haec festive odorari), scribas ad me; si nihil habebis, tamen scribas aliquid. numquam enim mihi tua epistula aut intempestiva aut loquax visa est. maxime autem rogo rebus tuis totoque itinere ex sententia confecto nos quam primum revisas. Dionysium jube salvere. cura ut valeas.
4.XV Scr. Romae vi K. Sext. an. 54
CICERO ATTICO SAL.
90
de Eutychide gratum qui vetere praenomine, novo nomine T. erit Caecilius, ut est ex me et ex te junctus Dionysius M. Pomponius. valde me hercule mihi gratum est Eutychidem tuam erga me benevolentiam cognosse (et) suam illam in meo dolore sumpatheian neque tum mihi obscuram neque post ingratam fuisse.
[2] iter Asiaticum tuum puto tibi suscipiendum fuisse; numquam enim tu sine justissima causa tam longe a tot tuis et hominibus et rebus carissimis et suavissimis abesse voluisses. sed humanitatem tuam amoremque in tuos reditus celeritas declarabit. sed vereor ne lepore suo detineat diutius praetor Clodius et homo pereruditus, ut aiunt, et nunc quidem deditus Graecis litteris Pituanius. sed si vis homo esse, recipe te ad nos ad quod tempus confirmasti. Cum illis tamen cum salvi venerint Romae vivere licebit. avere te scribis accipere aliquid a me litterarum.
[3] dedi ac multis quidem de rebus hemerolegdon perscripta omnia; sed ut conicio, quoniam mihi non videris in Epiro diu fuisse, redditas tibi non arbitror. genus autem mearum ad te quidem litterarum ejus modi fere est ut non libeat cuiquam dare nisi de quo exploratum sit tibi eum redditurum.
[4] nunc Romanas res accipe. A.d.iiii Nonas Quintilis Sufenas et Cato absoluti, Procilius condemnatus. ex quo intellectum est trisareiopagitas ambitum, comitia, interregnum, maiestatem, totam denique rem publicam flocci non facere, [debemus] patrem familias domi suae occidi nolle, neque tamen id ipsum abunde; nam absolverunt xxii, condemnarunt xxviii. Publius sane diserto epilogo criminans (me mentis judicum commoverat. Hortalus in ea causa fuit cuius modi solet. nos verbum nullum; verita est enim pusilla, quae nunc laborat, ne animum Publi offenderem.
[5] his rebus actis Reatini me ad sua Tempe duxerunt ut agerem causam contra Interamnatis apud consulem et decem legatos, quod lacus Velinus a M'. Curio emissus interciso monte in Nar defluit; ex quo est illa siccata et umida tamen modice Rosia. vixi cum Axio, qui etiam me ad septem aquas duxit.
[6] redii Romam Fontei causa a.d. vii Idus Quint. veni in spectaculum primum magno et aequabili plausu. sed hoc ne curaris; ego ineptus qui scripserim. deinde Antiphonti operam. is erat ante manu missus quam productus. ne diutius pendeas, palmam tulit; sed nihil tam pusillum, nihil tam sine voce, nihil tam . . . verum haec tu tecum habeto. in Andromacha tamen maior fuit quam Astyanax, in ceteris parem habuit neminem. quaeris nunc de Arbuscula; valde placuit. ludi magnifici et grati; venatio in aliud tempus dilata.
[7] sequere nunc me in campum. ardet ambitus; sema de toi ereo; faenus ex triente Idibus Quintilibus factum erat bessibus. dices "istuc quidem non moleste fero." O virum! o civem! Memmium Caesaris omnes opes confirmant. Cum eo Domitium consules junxerunt, qua pactione epistulae committere non audeo. Pompeius fremit, queritur, Scauro studet, sed utrum fronte an mente dubitatur. Exoche in nullo est; pecunia omnium dignitatem exaequat. Messalla languet, non quo aut animus desit aut amici sed coitio consulum (et) Pompeius obsunt. ea comitia puto fore ut ducantur. tribunicii candidati jurarunt se arbitrio Catonis petituros. apud eum HS quingena deposuerunt ut qui a Catone damnatus esset id perderet et competitoribus tribueretur.
[8] haec ego pridie scribebam quam comitia fore putabantur. sed ad te, quinto Kal. Sextil. si facta erunt et tabellarius non erit profectus, tota comitia perscribam. quae si, ut putantur, gratuita fuerint, plus unus Cato potuerit quam (omnes leges) omnesque judices.
[9] Messius defendebatur a nobis de legatione revocatus; nam eum Caesari legarat Appius. Servilius edixit ut adesset. tribus habet Pomptinam, Velinam, Maeciam. pugnatur acriter; agitur tamen satis. deinde me expedio ad Drusum, inde ad Scaurum. parantur orationibus indices gloriosi. fortasse accedent etiam consules designati. in quibus si Scaurus non fuerit, in hoc judicio valde laborabit. . ex Quinti fratris litteris suspicor jam eum esse in Britannia. suspenso animo exspecto quid agat. illud quidem sumus adepti, quod multis et magnis indiciis possumus judicare, nos Caesari et carissimos et jucundissimos esse. Dionysium velim salvere jubeas et eum roges et hortere ut quam primum veniat, ut possit Ciceronem meum atque etiam me ipsum erudire.
4.XVI Scr. Romae ex. m. Jun. aut in. Quint. an. 54
CICERO ATTICO SAL.
89
occupationum mearum vel hoc signum erit quod epistula librari manu est. de epistularum frequentia te nihil accuso, sed pleraeque tantum modo mihi nuntiabant ubi esses, vel etiam significabant recte esse, quod erant abs te. quo in genere maxime delectarunt duae fere eodem tempore abs te Buthroto datae. scire enim volebam te commode navigasse. sed haec epistularum frequentia non tam ubertate sua quam crebritate delectavit. illa fuit gravis et plena rerum quam mihi M. Paccius, hospes tuus, reddidit. ad eam rescribam igitur et hoc quidem primum. paccio ratione et verbis et re ostendi quid tua commendatio ponderis haberet. itaque in intimis est meis, cum antea notus non fuisset.
[2] nunc pergam ad cetera. Varro, de quo ad me scribis, includetur in aliquem locum, si modo erit locus. sed nosti genus dialogorum meorum. Vt in oratoriis, quos tu in caelum fers, non potuit mentio fieri cuiusquam ab iis qui disputant, nisi ejus qui illis notus aut auditus esset, ita hanc ego de re publica quam institui disputationem in Africani personam et Phili et Laeli (et) Manili contuli. adjunxi adulescentis Q. Tuberonem, P. Rutilium, duo Laeli generos, Scaevolam et Fannium. itaque cogitabam, quoniam in singulis libris utor prohoemiis ut Aristoteles in iis quos exoterikous vocat, aliquid efficere ut non sine causa istum appellarem; id quod intellego tibi placere. Vtinam modo conata efficere possim! rem enim, quod te non fugit, magnam complexus sum et gravem et plurimi oti, quo ego maxime egeo.
[3] quod in iis libris quos laudas personam desideras Scaevolae, non eam temere dimovi sed feci idem quod in politeiai deus ille noster Plato. Cum in Piraeum Socrates venisset ad Cephalum, locupletem et festivum senem, quoad primus ille sermo habetur, adest in disputando senex, deinde cum ipse quoque commodissime locutus esset, ad rem divinam dicit se velle discedere neque postea revertitur. credo Platonem vix putasse satis consonum fore si hominem id aetatis in tam longo sermone diutius retinuisset. multo ego magis hoc mihi cavendum putavi in Scaevola, qui et aetate et valetudine erat ea qua eum esse meministi et iis honoribus ut vix satis decorum videretur eum pluris dies esse in Crassi Tusculano. et erat primi libri sermo non alienus a Scaevolae studiis, reliqui libri technologian habent, ut scis. huic joculatorem senem ilium, ut noras, interesse sane nolui.
[4] de re Piliae quod scribis erit mihi curae. etenim est luculenta res Aureliani, ut scribis, indiciis. et in eo me etiam Tulliae meae venditabo. Vestorio non desum. gratum enim tibi id esse intellego et ut ille intellegat curo. sed scis qui? Cum habeat duo facilis nihil difficilius.
[5] nunc ad ea (quae quaeris de C. Catone. lege Junia et Licinia scis absolutum; Fufia ego tibi nuntio absolutum iri neque patronis suis tam libentibus quam accusatoribus. is tamen et mecum et cum Milone in gratiam rediit. Drusus reus est factus a Lucretio. judicibus reiciendis (dies est dictus) a.d. v Non. Quint. de Procilio rumores non boni, sed judicia nosti. Hirrus cum Domitio in gratia est. senatus consultum quod hi consules de provinciis fecerunt QVICVMQVE POSTHAC ? non mihi videtur esse valiturum.
[6] de Messalla quod quaeris, quid scribam nescio. numquam ego vidi tam paris candidatos. Messallae copias nosti. Scaurum Triarius reum fecit. si quaeris, nulla est magno opere commota sumpatheia, sed tamen habet aedilitas ejus memoriam non ingratam et est pondus apud rusticos in patris memoria. reliqui duo plebeii sic exaequantur ut Domitius valeat amicis adjuvetur tamen non (nihil) gratissimo munere, Memmius Caesaris commendetur militibus, Pompei Gallia nitatur. quibus si non valuerit, putant fore aliquem qui comitia in adventum Caesaris detrudat, Catone praesertim absoluto.
[7] Paccianae epistulae respondi. nunc te objurgari patere, si jure. scribis enim in ea epistula quam C. Decimius mihi reddidit Buthroto datam in Asiam tibi eundum esse te arbitrari. mihi me hercule nihil videbatur esse in quo tantulum interesset utrum per procuratores ageres an per te ipsum, ut a tuis totiens et tam longe abesses. sed haec mallem integra re tecum egissem, profecto enim aliquid egissem. nunc reprimam susceptam objurgationem. Vtinam valeat ad celeritatem reditus tui! ego ad te propterea minus saepe scribo quod certum non habeo ubi sis aut ubi futurus sis; huic tamen nescio cui, quod videbatur isti (te visurus esse, putavi dandas esse litteras. tu quoniam iturum te in Asiam esse putas, ad quae tempora te exspectemus facias me certiorem velim et de Eutychide quid egeris.
4.XVII Scr. Romae K. Oct. an. 54
CICERO ATTICO SAL.
91
puto te existimare me nunc oblitum consuetudinis et instituti mei rarius ad te scribere quam solebam; sed quoniam loca et itinera tua nihil habere certi video, neque in Epirum neque Athenas neque in Asiam cuiquam nisi ad te ipsum proficiscenti dedi litteras. neque enim (eae sunt epistulae nostrae quae si perlatae non sint nihil ea res nos offensura sit; quae tantum habent mysteriorum ut eas ne librariis quidem fere committamus, †lepidum quo excidat†.
[2] consules flagrant infamia quod C. Memmius candidatus pactionem in senatu recitavit quam ipse (et) suus competitor Domitius cum consulibus fecisset uti ambo HS quadragena consulibus darent, si essent ipsi consules facti, nisi tris augures dedissent qui se adfuisse dicerent cum lex curiata ferretur quae lata non esset, et duo consularis qui se dicerent in ornandis provinciis consularibus scribendo adfuisse, cum omnino ne senatus quidem fuisset. haec pactio non verbis sed nominibus et perscriptionibus multorum tabulis cum esse facta diceretur, prolata a Memmio est nominibus inductis auctore Pompeio. hic Appius erat idem. nihil sane jacturae. corruerat alter et plane inquam jacebat.
[3] Memmius autem dirempta coitione invito Calvino plane refrixerat et eo magis nunc totus jacet quod jam intellegebamus enuntiationem illam Memmi valde Caesari displicere. Messalla noster et ejus Domitius competitor liberalis in populo valde fuit. nihil gratius. certi erant consules. at senatus decrevit ut tacitum judicium ante comitia fieret ab iis consiliis quae erant (ex) omnibus sortita in singulos candidatos. Magnus timor candidatorum. sed quidam judices, in his Opimius, Veiento, Rantius, tribunos pl. appellarunt, ne iniussu populi judicarent. res cedit; comitia dilata ex senatus consulto dum lex de tacito judicio ferretur. venit legi dies. Terentius intercessit. consules qui illud levi bracchio egissent rem ad senatum detulerunt. hic Abdera non tacente me. dices 'tamen tu non quiescis?' ignosce, vix possum. verum tamen quid tam ridiculum? senatus decreverat ne prius comitia haberentur quam lex lata esset; si qui intercessisset, res integra referretur. coepta ferri leviter, intercessum non invitis, res ad senatum. de ea re ita censuerunt comitia primo quoque tempore haberi esse e re publica.
[4] Scaurus qui erat paucis diebus illis absolutus, cum ego †patrem† ejus ornatissime defendissem, obnuntiationibus per Scaevolam interpositis singulis diebus usque ad pr. Kal. i, Octobr., quo ego haec die scripsi, sublatis populo tributim domi suae satis fecerat. sed tamen etsi uberior liberalitas huius, gratior esse videbatur eorum qui occuparant. cuperem vultum videre tuum cum haec legeres; nam profecto spem habes nullam haec negotia multarum nundinarum fore. sed senatus hodie fuerat futurus, id est Kal. Octobribus; jam enim luciscit. ibi loquetur praeter Antium et Favonium libere nemo; nam Cato aegrotat. de me nihil timueris, sed tamen promitto nihil.
[5] quid quaeris aliud? judicia, credo. Drusus, Scaurus non fecisse videntur. tres candidati fore rei putabantur, Domitius a Memmio, Messalla a Q. Pompeio Rufo, Scaurus a Triario aut a L. Caesare. 'quid poteris' inquies 'pro iis dicere?' ne vivam (si) scio; in illis quidem tribus libris quos tu dilaudas nihil reperio.
[6] cognosce cetera. ex fratris litteris incredibilia de Caesaris in me amore cognovi, eaque sunt ipsius Caesaris uberrimis litteris confirmata. Britannici belli exitus exspectatur; constat enim aditus insulae esse muratos mirificis molibus. etiam illud jam cognitum est neque argenti scripulum esse ullum in illa insula neque ullam spem praedae nisi ex mancipiis; ex quibus nullos puto te litteris aut musicis eruditos exspectare.
[7] Paulus in medio foro basilicam jam paene texerat isdem antiquis columnis, illam autem quam locavit facit magnificentissimam. quid quaeris? nihil gratius illo monumento, nihil gloriosius. itaque Caesaris amici, me dico et Oppium, dirumparis licet, (in) monumentum illud quod tu tollere laudibus solebas, ut forum laxaremus et usque ad atrium libertatis explicaremus, contempsimus sexcenties HS; cum privatis non poterat transigi minore pecunia. efficiemus rem gloriosissimam; nam in campo Martio saepta tributis comitiis marmorea sumus et tecta facturi eaque cingemus excelsa porticu, ut mille passuum conficiatur. simul adjungetur huic operi villa etiam publica. dices 'quid mihi hoc monumentum proderit?' †ad quid id laboramus res Romanas†. non enim te puto de lustro quod jam desperatum est, aut de judiciis quae lege †Coctia† fiant quaerere.
4.XVIII Scr. Romae ex. m. Oct. an. 54
CICERO ATTICO SAL.
92
†nunc ut opinionem habeas rerum†, ferendum est. quaeris ego me ut gesserim. constanter et libere. 'quid? ille' inquies ut ferebat?' humaniter meaeque dignitatis quoad mihi satis factum esset habendam sibi rationem putabat. quo modo ergo absolutus? omnino †porpapumnai. accusatorum incredibilis infantia, id est L. Lentuli L. f., quem fremunt omnes praevaricatum, deinde Pompei mira contentio, judicum sordes. ac tamen xxxii condemnarunt xxxviii absolverunt. judicia reliqua impendent.
[2] nondum est plane expeditus. dices 'tu ergo haec quo modo fers?.' belle me hercule et in eo me valde amo. amisimus, mi Pomponi, omnem non modo sucum ac sanguinem sed etiam colorem et speciem pristinam civitatis. nulla est res publica quae delectet, in qua acquiescam. 'idne igitur' inquies 'facile fers?' id ipsum; recordor enim quam bella paulisper nobis gubernantibus civitas fuerit, quae mihi gratia relata sit. nullus dolor me angit unum omnia posse; dirumpuntur ii qui me aliquid posse doluerunt. multa mihi dant solacia, nec tamen ego de meo statu demigro, quaeque vita maxime est ad naturam ad eam me refero, ad litteras et studia nostra. dicendi laborem delectatione oratoria consolor; domus me et rura nostra delectant; non recordor unde ceciderim sed unde surrexerim. fratrem mecum et te si habebo, per me isti pedibus trahantur; vobis emphilosophesai possum. locus ille animi nostri stomachus ubi habitabat olim concalluit; privata modo et domestica nos delectant. miram securitatem videbis; cuius plurimae me hercule partes sunt in tuo reditu; nemo enim in terris est mihi tam consentientibus sensibus.
[3] sed accipe alia. res fluit ad interregnum, et est non nullus odor dictaturae, sermo quidem multus; qui etiam Gabinium apud timidos judices adjuvit. candidati consulares omnes rei ambitus. accedit etiam Gabinius; quem P. Sulla non dubitans quin foris esset postularat contra dicente et nihil obtinente Torquato. sed omnes absolventur nec posthac quisquam damnabitur nisi qui hominem occiderit. hoc tamen agitur severius, itaque judicia calent. M. Fulvius Nobilior condemnatus est; multi alii urbani ne respondent quidem.
[4] quid aliud novi? etiam. absoluto Gabinio stomachantes alii judices hora post Antiochum Gabinium nescio quem (e Sopolidis pictoribus libertum, accensum Gabini, lege Papia condemnarunt. itaque dixit statim †resp. lege maiestatis ousoimrisamaphiei†. Pomptinus vult a.d. iiii Non. Novembr. triumphare. huic obviam Cato et Servilius praetores ad portam et Q. Mucius tribunus. negant enim latum de imperio, et est latum hercule insulse. sed erit cum Pomptino Appius consul. Cato tamen adfirmat se vivo illum non triumphaturum. id ego puto ut multa ejusdem ad nihilum recasurum. Appius sine lege suo sumptu in Ciliciam cogitat.
[5] A Quinto fratre et a Caesare accepi a.d. viiii Kal. Nov. xvii litteras datas a litoribus Britanniae proximis a.d. vi Kal. Octobr. confecta Britannia, obsidibus acceptis, nulla praeda, imperata tamen pecunia exercitum ex Britannia reportabant. Q. Pilius erat jam ad Caesarem profectus. tu, si aut amor in te est nostri ac tuorum aut ulla veritas aut etiam si sapis ac frui tuis commodis cogitas, adventare et prope adesse jam debes. non me hercule aequo animo te careo; te autem quid mirum, qui Dionysium tanto opere desiderem? quem quidem abs te cum dies venerit et ego et Cicero meus flagitabit. abs te proximas litteras habebam Epheso a.d. v Idus Sextil. datas.
4.XIX Scr. Romae ex. m. Nov. an. 54
CICERO ATTICO SAL.
93
O exspectatas mihi tuas litteras! O gratum adventum! O constantiam promissi et fidem miram! O navigationem amandam! quam me hercule ego valde timebam recordans superioris tuae transmissionis derreis. sed nisi fallor citius te quam scribis videbo. credo enim te putasse tuas mulieres in Apulia esse. quod cum secus erit, quid te Apulia moretur? num Vestorio dandi sunt dies et ille Latinus attikismos ex intervallo regustandus? quin tu huc advolas et invisis illius nostrae rei publicae †Germane putavi de nummis† ante comitia tributim uno loco divisis palam, inde absolutum Gabinium dictaturam †fruere justitio et omnium rerum licentia†.
[2] perspice aequitatem animi mei et †ludum et contemptionem Seleucianae provinciae† et me hercule cum Caesare suavissimam conjunctionem (haec enim me una ex hoc naufragio tabula delectat); qui quidem Quintum meum tuumque, di boni! quem ad modum tractat honore, dignitate, gratia! non secus ac si ego essem imperator. hiberna legionis eligendi optio delata commodum, ut ad me Quintus scribit. hunc tu non ames? quem igitur istorum? sed heus tu! scripseramne tibi me esse legatum Pompeio et extra urbem quidem fore ex Idibus Januarus? visum est hoc mihi ad multa quadrare. sed quid plura? Coram opinor reliqua, ut tu tamen aliquid exspectes. Dionysio plurimam salutem; cui quidem ego non modo servavi sed etiam aedificavi locum. quid quaeris? ad summam laetitiam meam quam ex tuo reditu capio magnus illius adventus cumulus accedet. quo die ad me venies, tu, si me amas, apud me cum tuis maneas.
M. TULLI CICERONIS EPISTULARUM AD ATTICUM
LIBER QUINTUS
5.I
Scr. Menturnis iii aut prid. Non. Mai. an. 51
CICERO ATTICO SAL.
94
ego vero et tuum in discessu vidi animum et meo sum ipse testis. quo magis erit tibi videndum ne quid novi decernatur, ut hoc nostrum desiderium ne plus sit annuum. de Annio Saturnino curasti probe.
[2] de satis dando vero te rogo, quoad eris Romae tu ut satis des. et sunt aliquot satisdationes secundum mancipium veluti Mennianorum praediorum vel Atilianorum. de Oppio factum est (ut) volui, et maxime quod DCCC aperuisti. quae quidem ego utique vel versura facta solvi volo, ne extrema exactio nostrorum nominum exspectetur.
[3] nunc venio ad transversum illum extremae epistulae tuae versiculum in quo me admones de sorore. quae res se sic habet. Vt veni in Arpinas, cum ad me frater venisset, in primis nobis sermo isque multus de te fuit. ex quo ego veni ad ea quae fueramus ego et tu inter nos de sorore in Tusculano locuti. nihil tam vidi mite, nihil tam placatum quam tum meus frater erat in sororem tuam, ut, etiam si qua fuerat ex ratione sumptus offensio, non appareret. ille sic dies. postridie ex Arpinati profecti sumus. Vt in Arcano Quintus maneret dies fecit, ego Aquini, sed prandimus in Arcano. Nosti hunc fundum. quo ut venimus, humanissime Quintus 'Pomponia' inquit 'tu invita mulieres, ego viros accivero.' nihil potuit, mihi quidem ut visum est, dulcius idque cum verbis tum etiam animo ac vultu. at illa audientibus nobis 'ego ipsa sum' inquit 'hic hospita,' id autem ex eo, ut opinor, quod antecesserat Statius ut prandium nobis videret. tum Quintus 'en' inquit mihi haec ego patior cottidie.'
[4] dices 'quid quaeso istuc erat?' Magnum; itaque me ipsum commoverat; sic absurde et aspere verbis vultuque responderat. dissimulavi dolens. discubuimus omnes praeter illam, cui tamen Quintus de mensa misit. illa rejecit. quid multa? nihil meo fratre lenius, nihil asperius tua sorore mihi visum est; et multa praetereo quae tum mihi maiori stomacho quam ipsi Quinto fuerunt. ego inde Aquinum. Quintus in Arcano remansit et Aquinum ad me postridie mane venit mihique narravit nec secum illam dormire voluisse (et) cum discessura esset fuisse ejus modi qualem ego vidissem. quid quaeris? vel ipsi hoc dicas licet, humanitatem ei meo judicio illo die defuisse. haec ad te scripsi fortasse pluribus quam necesse fuit, ut videres tuas quoque esse partis instituendi et monendi. reliquum est ut ante quam proficiscare mandata nostra exhaurias, scribas ad me omnia, Pomptinum extrudas, cum profectus eris cures ut sciam, sic habeas nihil me hercule te mihi nec carius esse nec suavius. A. Torquatum amantissime dimisi Menturnis, optimum virum; cui me ad te scripsisse aliquid in sermone significes velim.
5.II
Scr. in Pompeiano vi Id. Mat an. 51
CICERO ATTICO SAL.
95
A.d.vi Idus Maias, cum has dabam litteras, ex Pompeiano proficiscebar ut eo die manerem in Trebulano apud Pontium. deinde cogitabam sine ulla mora justa itinera facere. in Cumano cum essem, venit ad me, quod mihi pergratum fuit, noster Hortensius; cui deposcenti mea mandata cetera universe mandavi, illud proprie, ne pateretur quantum esset in ipso prorogari nobis provincias. in quo eum tu velim confirmes gratumque mihi fecisse dicas quod et venerit ad me et hoc mihi praetereaque si quid opus esset promiserit. confirmavi ad eam causam etiam Furnium nostrum quem ad annum tribunum pl. videbam fore.
[2] habuimus in Cumano quasi pusillam Romam. tanta erat in his locis multitudo; cum interim rufio noster, quod se a Vestorio observari videbat, strategemate hominem percussit; nam ad me non accessit. itane? cum Hortensius veniret et infirmus et tam longe et Hortensius, cum maxima praeterea multitudo, ille non venit? non, inquam.'non vidisti igitur hominem?' inquies. qui potui non videre cum per emporium Puteolanorum iter facerem? in quo illum agentem aliquid credo salutavi, post etiam jussi valere cum me exiens e sua villa numquid vellem rogasset. hunc hominem parum gratum quisquam putet aut non in eo ipso laudandum quod laudari non laborarit?
[3] sed redeo ad illud. noli putare mihi aliam consolationem esse huius ingentis molestiae nisi quod spero non longiorem annua fore. hoc me ita velle multi non credunt ex consuetudine aliorum; tu qui scis omnem diligentiam adhibebis tum scilicet cum id agi debebit, cum ex Epiro redieris. de re publica scribas ad me velim si quid erit quod †operare†. nondum enim satis huc erat adlatum quo modo Caesar ferret de auctoritate perscripta, eratque rumor de Transpadanis eos jussos iiii viros creare. quod si ita est, magnos motus timeo. sed aliquid ex Pompeio sciam.
5.III
Scr. in. Trebulano v Id. Mai. an. 51
CICERO ATTICO SAL.
96
A.d.vi Idus Maias veni in Trebulanum ad Pontium. ibi mihi tuae litterae binae redditae sunt tertio abs te die. eodem autem exiens e Pompeiano Philotimo dederam ad te litteras; nec vero nunc erat sane quod scriberem. qui de re publica rumores scribe, quaeso; in oppidis enim summum video timorem sed multa inania. quid de his cogites et quando scire velim.
[2] ad quas litteras tibi rescribi velis nescio. nullas enim adhuc acceperam praeter quae mihi binae simul in Trebulano redditae sunt; quarum alterae edictum P. Licini habebant (erant autem Nonis Maus datae, alterae rescriptae ad meas Menturnensis. quam vereor ne quid fuerit spoudaioteron in iis quas non accepi quibus rescribi vis! (apud) Lentulum ponam te in gratia.
[3] Dionysius nobis cordi est. Nicanor tuus operam mihi dat egregiam. jam deest quod scribam et lucet. Beneventi cogitabam hodie. nostra continentia et diligentia †esse satis faciemus satis. A Pontio ex Trebulano a.d. v Idus Maias.
5.IV
Scr. Bemaeventi iv Id. Mai an.51
CICERO ATTICO SAL.
97
Beneventum veni a.d. v Idus Majas. ibi accepi eas litteras quas tu superioribus litteris significaveras te dedisse; ad quas ego eo ipso die dederam ex Trebulano a Pontio. ac binas quidem tuas Beneventi accepi quarum alteras Funisulanus multo mane mihi dedit, alteras scriba Tullius. gratissima est mihi tua cura de illo meo primo et maximo mandato; sed tua profectio spem meam debilitat. ac †me ille illud labat†, non quo ?, sed inopia cogimur eo contenti esse. de illo altero quem scribis tibi visum esse non alienum, vereor adduci ut nostra possit, et tu ais dusdiagnoston esse. equidem sum facilis, sed tu aberis et me absente res (haerebit). habebis mei rationem. nam posset aliquid, si utervis nostrum adesset, agente Servilia Servio fieri probabile. nunc si jam res placeat, agendi tamen viam non video.
[2] nunc venio ad eam epistulam quam accepi a Tullio. de Marcello fecisti diligenter. igitur senatus consultum si erit factum, scribes ad me; si minus, rem tamen conficies; mihi enim attribui oportebit, item Bibulo. sed non dubito quin senatus consultum expeditum sit in quo praesertim sit compendium populi. de Torquato probe. de Masone et Ligure, cum venerint. de illo quod Chaerippus (quoniam hic quoque 'prosneusin sustulisti), o provincia! etiamne hic mihi curandus est? curandus autem hactenus ne qutd ad senatum 'consule!' aut 'numera!' nam de ceteris ? sed tamen commode, quod cum Scrofa. de Pomptino recte scribis. est enim ita ut, si ante Kal. Junias Brundisi futurus sit, minus urgendi fuerint M'. Anneius et (L. )Tullius.
[3] quae de Sicinio audisti ea mihi probantur, modo ne illa exceptio in aliquem incurrat bene de nobis meritum sed considerabimus, rem enim probo. de nostro itinere quod statuero, de quinque praefectis quid Pompeius facturus sit cum ex ipso cognoro faciam ut scias. de Oppio bene curasti quod ei de d_c_c_c_ exposuisti idque, quoniam Philotimum habes, perfice et cognosce rationem et ut agam planius, si me amas, prius quam proficiscaris effice. Magna me cura levaris.
[4] habes ad omnia. etsi paene praeterii chartam tibi deesse. mea captio est, si quidem ejus inopia minus multa ad me scribis. tu vero aufer ducentos; etsi meam in eo parsimoniam huius paginae contractio significat. dum acta et rumores vel etiam si qua certa babes de Caesare exspecto. Litteras et aliis et Pomptino de omnibus rebus diligenter dabis.
5.V
Scr. Venusiae ii aut prid. Id. Mai. an. 51
CICERO ATTICO SAL.
98
plane deest quod scribam; nam nec quod mandem habeo (nihil enim praetermissum est), nec quod narrem (novi enim nihil), nec jocandi locus est; ita me multa sollicitant. tantum tamen scito, Idibus Maus nos Venusia mane proficiscentis has dedisse. eo autem die credo aliquid actum in senatu. sequantur igitur nos tuae litterae quibus non modo res omnis sed etiam rumores cognoscamus. eas accipiemus Brundisi; ibi enim Pomptinum ad eam diem quam tu scripsisti exspectare consilium est.
[2] nos Tarenti quos cum Pompeio dialogous de re publica habuerimus ad te perscribemus. etsi id ipsum scire cupio quod ad tempus recte ad te scribere possim, id est quam diu Romae futurus sis, ut aut quo dem posthac litteras sciam aut ne dem frustra. sed ante quam proficiscare, utique explicatum sit illud HS x_x_ et d_c_c_c_. hoc velim in maximis rebus et maxime necessariis habeas, ut quod auctore te velle coepi adjutore adsequar.
5.VI
Scr. Tarenti xiv K. Jun. an. 51
CICERO ATTICO SAL.
99
Tarentum veni at d. xv Kal. Junias. quod Pomptinum statueram exspectare, commodissimum duxi dies eos quoad ille veniret cum Pompeio consumere eoque magis quod ei gratum esse id videbam, qui etiam a me petierit ut secum et apud se essem cottidie. quod concessi libenter. multos enim ejus praeclaros de re publica sermones accipiam, instruar etiam consiliis idoneis ad hoc nostrum negotium.
[2] sed ad te brevior jam in scribendo incipio fieri dubitans Romaene sis an jam profectus. quod tamen quoad ignorabo, scribam aliquid potius quam committam ut tibi cum possint reddi a me litterae non reddantur. nec tamen jam habeo quod aut mandem tibi aut narrem. mandavi omnia; quae quidem tu, ut polliceris, exhauries. narrabo cum aliquid habebo novi. illud tamen non desinam, dum adesse (te putabo, de Caesaris nomine rogare ut confectum relinquas. avide exspecto tuas litteras et maxime ut norim tempus profectionis tuae.
5.VII
Scr. Tarenti xi K. Jun. an. 49
CICERO ATTICO SAL.
100
cottidie vel potius in dies singulos breviores litteras ad te mitto; cottidie enim magis suspicor te in Epirum jam profectum. sed tamen ut mandatum scias me curasse, quo de ante, ait se Pompeius quinos praefectos delaturum novos vacationis judiciariae causa. ego cum triduum cum Pompeio et apud Pompeium fuissem, proficiscebar Brundisium a.d. xi Kal. Junias. civem illum egregium relinquebam et ad haec quae timentur propulsanda paratissimum. tuas litteras exspectabo cum ut quid agas tum (ut) ubi sis sciam.
5.VIII
Scr. Brundisi iv aut iii Nomm. Jun. an. 51
CICERO ATTICO SAL.
101
me et incommoda valetudo, (e qua jam emerseram utpote cum sine febri laborassem, et Pomptini exspectatio de quo adhuc ne rumor quidem venerat, tenebat duodecimum jam diem Brundisi; sed cursum exspectabamus.
[2] tu si modo es Romae (vix enim puto), sin es, hoc vehementer animadvertas velim. Roma acceperam litteras Milonem meum queri per litteras injuriam meam quod Philotimus socius esset in bonis suis. id ego ita fieri volui de C. Duroni sententia quem et amicissimum Miloni perspexeram et talem virum qualem tu judicas cognoram. ejus autem consilium meumque hoc fuerat, primum ut in potestate nostra esset res, ne illum malus emptor alienus mancipiis quae permulta secum habet spoliaret, deinde ut Faustae .cui cautum ille esse voluisset ratum esset. erat etiam illud ut ipsi nos si quid servari posset quam facillime servaremus. nunc rem totam perspicias velim; nobis enim scribuntur saepe maiora. si ille queritur, si scribit ad amicos, si idem Fausta vult, Philotimus, ut ego ei coram dixeram mihique ille receperat, ne sit invito Milone in bonis. nihil nobis fuerat tanti. sin haec leviora sunt, tu judicabis. loquere cum Duronio. scripsi etiam ad Camillum, (ad Caelium), ad Lamiam eoque magis quod non confidebam Romae te esse. summa erit haec. statues ut ex fide, fama reque mea videbitur.
5.IX Scr. Acti xvii. K. Quint. an. 51
CICERO ATTICO SAL.
102
Actium venimus a.d. xvii Kal. Quintilis, cum quidem et Corcyrae et Sybotis muneribus tuis quae et Araus et meus amicus Eutychides opipare et philoprosenestata nobis congesserant epulati essemus Saliarem in modum. Actio maluimus iter facere pedibus qui incommodissime navigassemus, et Leucatam flectere molestum videbatur, actuariis autem minutis Patras accedere sine impedimentis non satis visum est decorum. ego, ut saepe tu me currentem hortatus es, cottidie meditor, praecipio meis, faciam denique ut summa modestia et summa abstinentia munus hoc extraordinarium traducamus. Parthus velim quiescat et fortuna nos juvet, nostra praestabimus.
[2] tu quaeso quid agas, ubi quoque tempore futurus sis, qualis res nostras Romae reliqueris, maxime de X_X_ et D_C_C_C cura ut sciamus. id unis diligenter litteris datis quae ad me utique perferantur consequere. illud tamen, quoniam nunc abes cum id non agitur, aderis autem ad tempus, ut mihi recepisti, memento curare per te et per omnis nostros, in primis per Hortensium, ut annus noster maneat suo statu, ne quid novi decernatur. hoc tibi ita mando ut dubitem an etiam te rogem ut pugnes ne intercaletur. sed non audeo tibi omnia onera imponere; annum quidem utique teneto. Cicero meus, modestissimus et suavissimus puer, tibi salutem dicit. Dionysium semper equidem, ut scis, dilexi, sed cottidie pluris facio et me hercule in primis quod te amat nec tui mentionem intermitti sinit.
5.X
Scr. Athenis prid. K. aut K. Quint. an. 51
CICERO ATTICO SAL.
103
Vt Athenas a.d. vi Kal. Quintilis veneram, exspectabam ibi jam quartum diem Pomptinum neque de ejus adventu certi quicquam habebam. eram autem totus, crede mihi, tecum et, quamquam sine iis per me ipse, tamen acrius vestigiis tuis monitus de te cogitabam. quid quaeris? non me hercule alius ullus sermo nisi de te.
[2] sed tu de me ipso aliquid scire fortasse mavis. haec sunt. adhuc sumptus nec in me aut publice aut privatim nec in quemquam comitum. nihil accipitur lege Iulia, nihil ab hospite. persuasum est omnibus meis serviendum esse famae meae. belle adhuc. hoc animadversum Graecorum laude et multo sermone celebratur. quod superest, elaboratur in hoc a me, sicut tibi sensi placere. sed haec tum laudemus cum erunt perorata.
[3] reliqua sunt ejus modi ut meum consilium saepe reprehendam quod non aliqua ratione ex hoc negotio emerserim. O rem minime aptam meis moribus! o illud verum erdoi tis! dices 'quid adhuc? nondum enim in negotio versaris?' sane scio et puto molestiora restare. etsi haec ipsa fero equidem fronte, ut puto, et vultu bellissime sed angor intimis sensibus; ita multa vel iracunde vel insolenter vel in omni genere stulte insulse adroganter et dicuntur et tacentur cottidie; quae non quo te celem non perscribo sed quia dusexeileta sunt. itaque admirabere meam bathuteta cum salvi redierimus; tanta mihi melete huius virtutis datur.
[4] ergo haec quoque hactenus; etsi mihi nihil erat propositum ad scribendum, quia quid ageres, ubi terrarum esses, ne suspicabar quidem. nec hercule umquam tam diu ignarus rerum mearum fui, quid de Caesaris, quid de Milonis nominibus actum sit; ac non modo nemo domo (sed) ne Roma quidem quisquam, ut sciremus in re publica quid ageretur. qua re si quid erit quod scias de iis rebus quas putabis scire me velle, per mihi gratum erit si id curaris ad me perferendum.
[5] quid est praeterea? nihil sane nisi illud. valde me Athenae delectarunt urbe dumtaxat et urbis ornamento et hominum amore in te et in nos quadam benevolentia; †sed multum ea philosophia sursum deorsum†, si quidem est in Aristo, apud quem eram. nam Xenonem tuum vel nostrum potius Quinto concesseram, et tamen propter vicinitatem totos dies simul eramus. tu velim cum primum poteris tua consilia ad me scribas, ut sciam quid agas, ubi quoque (tempore, maxime quando Romae futurus sis.
5.XI
Scr. Athenis pr. Non. Quint. an. 51
CICERO ATTICO SAL.
104
五一年七月六日、アテナイ
キケロよりアッティクス宛
[1] Hui, totiensne me litteras dedisse Romam, cum ad te nullas darem? at vero posthac frustra potius dabo quam, si recte dari potuerint, committam ut non dem. ne provincia nobis prorogetur, per fortunas! dum ades, quicquid provideri(未然に防ぐ) (poterit) provide. non dici potest quam flagrem desiderio urbis, quam vix harum rerum insulsitatem feram.
[2] Marcellus foede in Comensi. etsi ille magistratum non gesserat, erat tamen Transpadanus. ita mihi videtur non minus stomachi nostro (quam) Caesari fecisse. sed hoc ipse viderit.
[3] Pompeius mihi quoque videbatur, quod scribis a Varronem dicere, in Hispaniam certe iturus. id ego minime probabam; qui quidem Theophani facile persuasi nihil esse melius quam illum nusquam discedere. ergo Graecus incumbet. valet autem auctoritas ejus apud illum plurimum.
[4] ego has pr. Nonas Quintilis proficiscens Athenis dedi, cum ibi decem ipsos fuissem dies. venerat Pomptinus, una Cn. Volusius; aderat quaestor; tuus unus Tullius aberat. aphracta Rhodiorum et dicrota Mytilenaeorum habebam et aliquid epikopon. de Parthis erat silentium. quod superest, di juvent!
[5] nos adhuc iter per Graeciam summa cum admiratione fecimus, nec me hercule habeo quod adhuc quem accusem meorum. videntur mihi nosse nostram causam et condicionem profectionis suae; plane serviunt existimationi meae. quod superest, si verum illud est hoiaper he despoina, certe permanebunt. nihil enim a me fieri ita videbunt ut sibi sit delinquendi locus. sin id parum profuerit, fiet aliquid a nobis severius. nam adhuc lenitate dulces sumus et, ut spero, proficimus aliquantum. sed ego hanc, ut Siculi dicunt, anexian in unum annum meditatus sum. proinde pugna ne, si quid prorogatum sit, turpis inveniar.
[6] nunc redeo ad quae mihi mandas. †in praefectis excusatio iis†, quos voles deferto. non ero tam meteoros quam in Appuleio fui. Xenonem tam diligo quam tu, quod ipsum sentire certo scio. apud Patronem et reliquos barones te in maxima gratia posui et hercule merito tuo feci. nam mihi Ister dixit te scripsisse ad se mihi ex illius litteris rem illam curae fuisse, quod ei pergratum erat. sed cum Patro mecum egisset ut peterem a vestro Ariopago hupomnematismon tollerent quem Polycharmo praetore fecerant, commodius visum est et Xenoni et post ipsi Patroni me ad Memmium scribere, qui pridie quam ego Athenas veni Mytilenas profectus erat, ut is ad suos scriberet posse id sua voluntate fieri. non enim dubitabat Xeno quin ab Ariopagitis invito Memmio impetrari non posset. Memmius autem aedificandi consilium abjecerat; sed erat Patroni iratus. itaque scripsi ad eum accurate; cuius epistulae misi ad te exemplum.
[7] tu velim Piliam meis verbis consolere. indicabo enim tibi, tu illi nihil dixeris. accepi fasciculum in quo erat epistula Piliae. abstuli, aperui, legi. valde scripta est sumpathos. Brundisio quae tibi epistulae redditae sunt sine mea, tum videlicet datas cum ego me non belle haberem. nam illam nomanaria me excusationem.ne acceperis. cura ut omnia sciam sed maxime ut valeas.
5.XII Scr. in medio mari med. m. Quint. an. 51
CICERO ATTICO SAL.
105
negotium magnum est navigare atque id mense Quintili. Sexto die Delum Athenis venimus. Pr. Nonas Quintilis a Piraeo ad Zostera vento molesto, qui nos ibidem Nonis tenuit. ante viii Idus ad Ceo jucunde; inde Gyarum saevo vento non adverso; hinc Syrum, inde Delum, utroque citius quam vellemus, cursum confecimus. nam nosti aphracta Rhodiorum; nihil quod minus fluctum ferre possit. itaque erat in animo nihil festinare nec me Delo movere nisi omnia akra Gureon pura vidissem.
[2] de Messalla ad te statim ut audivi de Gyaro dedi litteras et id ipsum consilium nostrum etiam ad Hortensium cui quidem valde sunegonion. sed tuas de ejus judici sermonibus et me hercule omni de rei publicae statu litteras exspecto politikoteron quidem scriptas, quoniam meos cum Thallumeto nostro pervolutas libros, ejus modi inquam litteras ex quibus ego non quid fiat (nam id vel Helonius, vir gravissimus, potest efficere, cliens tuus) sed quid futurum sit sciam. Cum haec leges, habebimus consules. omnia perspicere poteris de Caesare, de Pompeio, de ipsis judiciis.
[3] nostra autem negotia, quoniam Romae commoraris, amabo te, explica. cui rei fugerat me rescribere, de strue laterum, plane rogo, de aqua, si quid poterit fieri, eo sis animo quo soles esse; quam ego cum mea sponte tum tuis sermonibus aestimo plurimi. ergo tu id conficies. praeterea si quid Philippus rogabit quod in tua re faceres, id velim facias. plura scribam ad te cum constitero. nunc eram plane in medio mari.
5.XIII Scr. Ephesi vii K. Sext. an. 51
CICERO ATTICO SAL.
106
[1] Ephesum venimus a.d. xi Kal. Sextilis sexagesimo et quingentesimo post pugnam Bovillanam. navigavimus sine timore et sine nausea sed tardius propter aphractorum Rhodiorum imbecillitatem. de concursu legationum, privatorum et de incredibili multitudine quae mihi jam Sami sed mirabilem in modum Ephesi praesto fuit aut audisse te puto aut 'quid ad me attinet?' verum tamen decumani (quasi) venissem cum imperio, Graeci quasi Ephesio praetori se alacres obtulerunt. ex quo te intellegere certo scio multorum annorum ostentationes meas nunc in discrimen esse adductas. sed ut spero, utemur ea palaestra quam a te didicimus omnibusque satis faciemus et eo facilius quod in nostra provincia confectae sunt pactiones. sed hactenus, praesertim cum cenanti mihi nuntiarit Cestius se de nocte proficisci.
[2] tua negotiola Ephesi curae mihi fuerunt, Thermoque, tametsi ante adventum meum liberalissime erat pollicitus tuis omnibus, tamen Philogenem et Seium tradidi, Apollonidensem Xenonem commendavi. omnino omnia se facturum recepit. ego praeterea rationem Philogeni permutationis ejus quam tecum feci edidi. ergo haec quoque hactenus.
[3] redeo ad urbana. per fortunas! quoniam Romae manes, primum illud praefulci atque praemuni quaeso ut simus annui, ne intercaletur quidem. deinde exhauri mea mandata maximeque si quid potest de illo domestico scrupulo quem non ignoras, dein de Caesare cuius in cupiditatem te auctore incubui nec me piget. et si intellegis quam meum sit scire et curare quid in re publica fiat?fiat autem? immo vero etiam quid futurum sit, perscribe ad me omnia, sed diligentissime imprimisque ecquid judiciorum status aut factorum aut futurorum etiam laboret. de aqua, si curae est, si quid Philippus aget animadvertes.
5.XIV Scr. Trallibus vi K. Sext. an. 51
CICERO ATTICO SAL.
107
ante quam aliquo loco consedero, neque longas a me neque semper mea manu litteras exspectabis; cum autem erit spatium, utrumque praestabo. nunc iter conficiebamus aestuosa et pulverulenta via. dederam Epheso pridie; has dedi Trallibus. in provincia mea fore me putabam Kal. Sextilibus. ex ea die, si me amas, parapegma eniausion commoveto. interea tamen haec mihi quae vellem adferebantur, primum otium Parthicum, dein confectae pactiones publicanorum, postremo seditio militum sedata ab Appio stipendiumque eis usque ad Idus Quintilis persolutum.
[2] nos Asia accepit admirabiliter. adventus noster nemini ne minimo quidem fuit sumptui. spero meos omnis servire laudi meae. tamen magno timore sum sed bene speramus. omnes jam nostri praeter Tullium tuum venerunt. erat mihi in animo recta proficisci ad exercitum, aestivos mensis reliquos rei militari dare, hibernos juris dictioni.
[3] tu velim, si me nihilo minus nosti curiosum in re publica quam te, scribas ad me omnia quae sint, quae futura sint. nihil mihi gratius facere potes; nisi tamen id erit mihi gratissimum, si quae tibi mandavi confeceris imprimisque illud endomuchon, quo mihi scis nihil esse carius. habes epistulam plenam festinationis et pulveris; reliquae subtiliores erunt.
5.XV Scr. Laodiceae ili Non. Sext. an. 51
CICERO ATTICO SAL.
108
[1] Laodiceam veni pridie Kal. Sextilis. ex hoc die clavum anni movebis. nihil exoptatius adventu meo, nihil carius. sed est incredibile quam me negoti taedeat, non habeat satis magnum campum ille tibi non ignotus cursus animi et industriae meae, praeclara opera cesset. quippe, jus Laodiceae me dicere, cum Romae A. Plotius dicat, et, cum exercitum noster amicus habeat tantum, me nomen habere duarum legionum exilium? denique haec non desidero, lucem, forum, urbem, domum, vos desidero. sed feram ut potero, sit modo annuum. si prorogatur, actum est. verum perfacile resisti potest, tu modo Romae sis.
[2] quaeris quid hic agam. ita vivam ut maximos sumptus facio. mirifice delector hoc instituto. admirabilis abstinentia ex praeceptis tuis, ut verear ne illud quod tecum permutavi versura mihi solvendum sit. Appi vulnera non refrico, sed apparent nec occuli possunt.
[3] iter Laodicea faciebam a.d. iii Non. Sextilis, cum has litteras dabam, in castra in Lycaoniam. Inde ad Taurum cogitabam, ut cum Moeragene signis collatis, si possem, de servo tuo deciderem. clitellae bovi sunt impositae; plane non est nostrum onus. sed feremus, modo, si me amas, sim annuus adsis tu ad tempus ut senatum totum excites. mirifice sollicitus sum quod jam diu mihi ignota sunt ista omnia. qua re ut ad te ante scripsi, cum cetera tum res publica cura ut mihi nota sit. plura scribam †tarde tibi redditu iri†, sed dabam familiari homini ac domestico, C. Andronico Puteolano. tu autem saepe dare tabellariis publicanorum poteris per magistros(役人) scripturae et portus nostrarum dioecesium.
5.XVI Scr. in itinere a Synnada ad Philomellum inter a.d. v et iii Id. Sext. an. 51
CICERO ATTICO SAL.
109
etsi in ipso itinere et via discedebant publicanorum tabellarii et eramus in cursu, tamen surripiendum aliquid putavi spati, ne me immemorem mandati tui putares. itaque subsedi in ipsa via, dum haec quae longiorem desiderant orationem summatim tibi perscriberem.
[2] maxima exspectatione in perditam et plane eversam in perpetuum provinciam nos venisse scito pridie Kal. Sextilis, moratos triduum Laodiceae, triduum Apameae, totidem dies Synnade. . audivimus nihil aliud nisi imperata epikephalaia solvere non posse, onas omnium venditas, civitatum gemitus, ploratus, monstra quaedam non hominis sed ferae nescio cuius immanis. quid quaeris? taedet omnino eos vitae.
[3] levantur tamen miserae civitates quod nullus fit sumptus in nos neque in legatos neque in quaestorem neque in quemquam. scito non modo nos foenum aut quod e lege Iulia dari solet non accipere sed ne ligna quidem, nec praeter quattuor lectos et tectum quemquam accipere quicquam, multis locis ne tectum quidem et in tabernaculo manere plerumque. itaque incredibilem in modum concursus fiunt ex agris, ex vicis, ex domibus omnibus. me hercule etiam adventa nostro reviviscunt. justitia, abstinentia, clementia tui Ciceronis [itaque] opiniones omnium superavit.
[4] Appius ut audivit nos venire, in ultimam provinciam se conjecit Tarsum usque. ibi forum agit. de Partho silentium est, sed tamen concisos equites nostros a barbaris nuntiabant ii qui veniebant. Bibulus ne cogitabat quidem etiam nunc in provinciam suam accedere; id autem facere ob eam causam dicebant quod tardius vellet decedere. nos in castra properabamus quae aberant tridui.
5.XVII Scr. in itinere ad castra inter iv Id. a prid. Id. Sext. an. 51
CICERO ATTICO SAL.
110
accepi Roma sine epistula tua fasciculum litterarum; in quo, si modo valuisti et Romae fuisti, Philotimi duco esse culpam, non tuam. haud epistulam dictavi sedens in raeda, cum in castra proficiscerer a quibus aberam bidui. paucis diebus habebam certos homines quibus darem litteras. itaque eo me servavi.
[2] nos tamen, etsi hoc te ex aliis audire malo, sic in provincia nos gerimus, quod ad abstinentiam attinet, ut nullus terruncius insumatur in quemquam. id fit etiam et legatorum et tribunorum et praefectorum diligentia; nam omnes mirifice sumphilodoxousin gloriae meae. Lepta noster mirificus est. sed nunc propero. perscribam ad te paucis diebus omnia.
[3] Cicerones nostros Deiotarus filius, qui rex ab senatu appellatus est, secum in regnum. dum in aestivis nos essemus, illum pueris locum esse bellissimum duximus.
[4] Sestius ad me scripsit quae tecum esset de mea domestica et maxima cura locutus et quid tibi esset visum. amabo te, incumbe in eam rem et ad me scribe quid et possit et tu censeas. idem scripsit Hortensium de proroganda nostra provincia dixisse nescio quid. mihi in Cumano diligentissime se ut annui essemus defensurum receperat. si quicquam me amas, hunc locum muni. dici non potest quam invitus a vobis absim; et simul hanc gloriam justitiae et abstinentiae fore illustriorem spero si cito decesserimus, id quod Scaevolae contigit qui solos novem mensis Asiae praefuit.
[6] Appius noster cum me adventare videret, profectus est Tarsum usque Laodicea. ibi forum agit, cum ego sim in provincia. quam ejus injuriam non insector. satis enim habeo negoti in sanandis vulneribus quae sunt imposita provinciae; quod do operam ut faciam quam minima cum illius contumelia. sed hoc Bruto nostro velim dicas, illum fecisse non belle qui adventu meo quam longissime potuerit discesserit.
5.XVIII Scr. in castris ad Cybistra xi K. Oct. an. 51
CICERO ATTICO SAL.
111
quam vellem Romae esses, si forte non es! nihil enim certi habebamus nisi accepisse nos tuas litteras a.d. xiiii Kal. Sextil. datas, in quibus scriptum esset te in Epirum iturum circiter Kal. Sextil. sed sive Romae es sive in Epiro, Parthi Euphraten transierunt duce Pacoro, Orodis regis Parthorum filio, (cum) cunctis fere copiis. Bibulus nondum audiebatur esse in Syria; Cassius in oppido Antiochia est cum omni exercitu, nos in Cappadocia ad Taurum cum exercitu ad Cybistra; hostis in Cyrrhestica quae Syriae pars proxima est provinciae meae. his de rebus scripsi ad senatum, quas litteras, si Romae es, videbis putesne reddendas et multa, immo omnia, quorum kephalaion ne quid inter caesa et porrecta, ut aiunt, oneris mihi addatur aut temporis. nobis enim hac infirmitate exercitus inopia sociorum, praesertim fidelium, certissimum subsidium est hiems. ea si venerit nec illi ante in meam provinciam transierint, unum vereor ne senatus propter urbanarum rerum metum Pompeium nolit dimittere. quod si alium ad ver mittit, non laboro, nobis modo temporis ne quid prorogetur.
[2] haec igitur, si es Romae; sin abes aut etiam si ades, haec negotia sic se habent. stamus animis et, quia consiliis, ut videmur, bonis utimur, speramus etiam manu. tuto consedimus copioso a frumento, Ciliciam prope conspiciente, expedito ad mutandum loco, parvo exercitu sed, ut spero, ad benevolentiam erga nos consentiente. quem nos Deiotari adventu cum suis omnibus copiis duplicaturi eramus. sociis multo fidelioribus utimur quam quisquam usus est; quibus incredibilis videtur nostra et mansuetudo et abstinentia. dilectus habetur civium Romanorum; frumentum ex agris in loca tuta comportatur. si fuerit occasio, manu, si minus, locis nos defendemus.
[3] qua re bono animo es. video enim te et, quasi coram adsis, ita cerno sumpatheian amoris tui. sed te rogo, si ullo pacto fieri poterit, si integra in senatu nostra causa ad Kal. Januarias manserit, ut Romae sis mense Januario. profecto nihil accipiam injuriae, si tu aderis. amicos consules habemus, nostrum tribunum pl. Furnium. verum tua est opus adsiduitate, prudentia, gratia. tempus est necessarium. sed turpe est me pluribus verbis agere tecum.
[4] Cicerones nostri sunt apud Deiotarum sed, si opus erit, deducentur Rhodum. tu si es Romae, ut soles, diligentissime, si in Epiro, mitte tamen ad nos de tuis aliquem tabellarium, ut et (tu) quid nos agamus et nos quid tu agas quidque acturus sis scire possimus. ego tui Bruti rem sic ago ut suam ipse non ageret. sed jam exhibeo pupillum neque defendo; sunt enim negotia et lenta et inania. faciam tamen satis tibi quidem cui difficilius est quam ipsi; sed certe satis faciam utrique.
5.XIX Scr. in castris ad Cybistin x K. Oct. an. 51
CICERO ATTICO SAL.
112
obsignaram jam epistulam eam, quam puto te modo perlegisse scriptam mea manu in qua omnia continentur, cum subito Apellae tabellarius a.d. xi Kal. Octobris septimo quadragesimo die Roma celeriter (hui tam longe!) mihi tuas litteras reddidit. ex quibus non dubito quin tu Pompeium exspectaris dum Arimino rediret et jam in Epirum profectus sis, magisque vereor, ut scribis, ne in Epiro sollicitus sis non minus quam nos hic sumus. de Atiliano nomine scripsi ad Philotimum ne appellaret Messallam.
[2] itineris nostri famam ad te pervenisse laetor magisque laetabor si reliqua cognoris. filiolam tuam tibi †iam Romae† jucundam esse gaudeo, eamque quam numquam vidi tamen et amo et amabilem esse certo scio. etiam atque etiam vale.
[3] de Patrone et tuis condiscipulis quae de parietinis in Melita laboravi ea tibi grata esse gaudeo. quod scribis libente te repulsam tulisse eum qui cum sororis tuae fili patruo certarit, magni amoris signum. itaque me etiam admonuisti ut gauderem; nam mihi in mentem non venerat. 'non credo' inquis. Vt libet; sed plane gaudeo, quoniam to nemesan interest tou phthonein.
5.XX Scr. in Cilicia inter a.d. xii et iv K. Jan. an. 51
CICERO ATTICO SAL.
113
Saturnalibus mane se mihi Pindenissitae dediderunt septimo et quinquagesimo die postquam oppugnare eos coepimus. 'qui malum! isti Pindenissitae qui sunt?' inquies; 'nomen audivi numquam.' quid ego faciam? num potui Ciliciam Aetoliam aut Macedoniam reddere? hoc jam sic habeto nec hoc exercitu (nec) hic tanta negotia geri potuisse. quae cognosce en epitomei; sic enim concedis mihi proximis litteris. Ephesum ut venerim nosti, qui etiam mihi gratulatus es illius diei celebritatem qua nihil me umquam delectavit magis. Inde (in) oppidis iis †quae erant† mirabiliter accepti Laodiceam pridie Kal. Sextilis venimus. ibi morati biduum perillustres fuimus honorificisque verbis omnis injurias revellimus superiores, quod idem (Colossis), dein Apameae quinque dies morati et Synnadis triduum, Philomeli quinque dies, Iconi decem fecimus. nihil ea juris dictione aequabilius, nihil lenius, nihil gravius.
[2] Inde in castra veni a.d. VII Kalendas Septembris. A.d.III exercitum lustravi apud Iconjum. ex his castris, cum graves de Parthis nuntii venirent, perrexi in Ciliciam per Cappadociae partem eam quae Ciliciam attingit, eo consilio ut Armenius Artavasdes et ipsi Parthi Cappadocia se excludi putarent. Cum dies quinque ad Cybistra [Cappadociae] castra habuissem, certior sum factus Parthos ab illo aditu Cappadociae longe abesse, Ciliciae magis imminere. itaque confestim iter in Ciliciam feci per Tauri pylas. Tarsum veni a.d. III Nonas Octobris.
[3] Inde ad Amanum contendi qui Syriam a Cilicia in aquarum divertio dividit; qui mons erat hostium plenus sempiternorum. hic a.d. iii Idus Octobr. magnum numerum hostium occidimus. castella munitissima nocturno Pomptini adventu, nostro matutino cepimus, incendimus. imperatores appellati sumus. castra paucos dies habuimus ea ipsa quae contra Darium habuerat apud Issum Alexander, imperator haud paulo melior quam aut tu aut ego. ibi dies quinque morati direpto et vastato Amano inde discessimus. interim (scis enim dici quaedam panika, dici item ta kena tou polemou) rumore adventus nostri et Cassio qui Antiochia tenebatur animus accessit et Parthis timor injectus est. itaque eos cedentis ab oppido Cassius insecutus rem bene gessit. qua in fuga magna auctoritate Osaces dux Parthorum vulnus accepit eoque interiit paucis post diebus. erat in Syria nostrum nomen in gratia.
[4] venit interim Bibulus; credo, voluit appellatione hac inani nobis esse par. in eodem Amano coepit loreolam in mustaceo quaerere. at ille cohortem primam totam perdidit centurionemque primi pili nobilem sui generis Asinium Dentonem et reliquos cohortis ejusdem et Sex. Lucilium, T. Gavi Caepionis locupletis et splendidi hominis filium, tribunum militum sane plagam odiosam acceperat cum re tum tempore. nos ad Pindenissum, quod oppidum munitissimum Eleutherocilicum omnium memoria in armis fuit. feri homines et acres et omnibus rebus ad defendendum parati. cinximus vallo et fossa; aggere maximo, vineis, turre altissima, magna tormentorum copia, multis sagittariis, magno labore, apparatu multis sauciis nostris, incolumi exercitu negotium confecimus. hilara sane Saturnalia militibus quoque quibus equis exceptis reliquam praedam concessimus. mancipia venibant Saturnalibus tertiis. Cum haec scribebam, in tribunali res erat ad HS c_x_x_. hinc exercitum in hiberna agri male pacati deducendum Quinto fratri dabam; ipse me Laodiceam recipiebam.
[6] haec adhuc. sed ad praeterita revertamur. quod me maxime hortaris et quod pluris est quam omnia, in quo laboras ut etiam Ligurino Momoi satis faciamus, moriar si quicquam fieri potest elegantius. nec jam ego hanc continentiam appello, quae virtus voluptati resistere videtur. ego in vita mea nulla umquam voluptate tanta sum adfectus quanta adficior hac integritate, nec me tam fama quae summa est quam res ipsa delectat. quid quaeris? fuit tanti. me ipse non noram nec satis sciebam quid in hoc genere facere possem. recte pephusiomai. nihil est praeequis carius. interim haec lampra. Ariobarzanes opera mea vivit, regnat; en parodoi consilio et auctoritate et quod insidiatoribus ejus aprositon me non modo adorodoketon praebui regem regnumque servavi. interea e Cappadocia ne pilum quidem. Brutum abjectum quantum potui excitavi; quem non minus amo quam tu, paene dixi quam te. atque etiam spero toto anno imperi nostri terruncium sumptus in provincia nullum fore.
[7] habes omnia. nunc publice litteras Romam mittere parabam. Vberiores erunt quam si ex Amano misissem. at te Romae non fore! sed est totum (in eo) quid Kalendis Martiis futurum sit. vereor enim ne cum de provincia agetur, si Caesar resistet, nos retineamur. his tu si adesses, nihil timerem.
[8] redeo ad urbana quae ego diu ignorans ex tuis jucundissimis litteris a.d. v Kal. Januarias denique cognovi. eas diligentissime Philogenes, libertus tuus, curavit perlonga et non satis tuta via perferendas. nam quas Laeni pueris scribis datas non acceperam. jucunda de Caesare et quae senatus decrevit et quae tu speras. quibus ille si cedit, salvi sumus. incendio Plaetoriano quod Seius ambustus es minus moleste fero. Lucceius de Q. Cassio cur tam vehemens fuerit et quid actum sit aveo scire.
[9] ego cum Laodiceam venero, Quinto sororis tuae filio togam puram jubeor dare; cui moderabor diligentius. Deiotarus cuius auxiliis magnis usus sum ad me, ut scripsit, cum Ciceronibus Laodiceam venturus erat. tuas etiam Epiroticas exspecto litteras, ut habeam rationem non modo negoti verum etiam oti tui. Nicanor in officio est et a me liberaliter tractatur. quem, ut puto, Romam cum litteris publicis mittam, ut et diligentius perferantur et idem ad me certa de te et a te referat. Alexis quod mihi totiens salutem adscribit est gratum; sed cur non suis litteris idem facit quod meus ad te Alexis facit? Phemio quaeritur keras. sed haec hactenus. cura ut valeas et ut sciam quando cogites Romam. etiam atque etiam vale.
[10] tua tuosque Thermo et praesens Ephesi diligentissime commendaram et nunc per litteras ipsumque intellexi esse perstudiosum tui. tu velim, quod antea ad te scripsi, de domo Pammeni des operam ut quod tuo meoque beneficio puer habet cures ne qua ratione convellatur. Vtrique nostrum honestum existimo; tum mihi erit pergratum.
5.XXI Scr. Laodiceae Id. Febr. an. 50
CICERO ATTICO SAL.
114
[1] Ite in Epirum salvum venisse et, ut scribis, ex sententia navigasse vehementer gaudeo, non esse Romae meo tempore pernecessario submoleste fero. hoc me tamen consolor uno: spero te istic jucunde hiemare et libenter requiescere.
[2] C. Cassius, frater Q. Cassi familiaris tui, pudentiores illas litteras miserat de quibus tu ex me requiris quid sibi voluerint quam eas quas postea misit, quibus per se scribit confectum esse Parthicum bellum. recesserant illi quidem ab Antiochia ante Bibuli adventum sed nullo nostro euemeremati; hodie vero hiemant in Cyrrhestica, maximumque bellum impendet. nam et Orodi regis Parthorum filius in provincia nostra est, nec dubitat Deiotarus, cuius filio pacta est Artavasdis filia ex quo sciri potest, quin cum omnibus copiis ipse prima aestate Euphraten transiturus sit. quo autem die Cassi litterae victrices in senatu recitatae sunt, datae Nonis Octobribus, eodem meae tumultum nuntiantes. Axius noster ait nostras auctoritatis plenas fuisse, illis negat creditum. Bibuli nondum erant adlatae; quas certo scio plenas timoris fore.
[3] ex his rebus hoc vereor ne cum Pompeius propter metum rerum novarum nusquam dimittatur, Caesari nullus honos a senatu habeatur, dum hic nodus expediatur, non putet senatus nos ante quam successum sit oportere decedere nec in tanto motu rerum tantis provinciis singulos legatos praeesse. hic ne quid mihi prorogetur, quod ne intercessor quidem sustinere possit, horreo atque eo magis quod tu abes qui consilio, gratia, studio multis rebus occurreres. sed dices me ipsum mihi sollicitudinem struere. cogor ut velim ita sit; sed omnia metuo. etsi bellum akroteleution habet illa tua epistula quam dedisti nauseans Buthroto, tibi, ut video et spero, nulla ad decedendum erit mora.' mallem 'ut video,' nihil opus fuit ut spero.'
[4] acceperam autem satis celeriter Iconi per publicanorum tabellarios a Lentuli triumpho datas. in his glukupikron illud confirmas moram mihi nullam fore; deinde addis, si quid secus, te ad me esse venturum. angunt me dubitationes tuae; simul et vides quas acceperim litteras. nam quas Hermonis centurionis caculae ipse scribis te dedisse non accepi. Laeni pueris te dedisse saepe ad me scripseras. eas Laodiceae denique, cum eo venissem, iii Idus Februar. Laenius mihi reddidit datas a.d. x Kal. Octobris. Laenio tuas commendationes et statim verbis et reliquo tempore re probabo. eae litterae cetera vetera habebant, unum hoc novum de Cibyratis pantheris. multum te amo quod respondisti M. Octavio te non putare. sed posthac omnia quae recta non erunt pro certo negato. nos enim et nostra sponte bene firmi et me hercule auctoritate tua inflammati vicimus omnis (hoc tu ita reperies) cum abstinentia tum justitia, facilitate, clementia. cave putes quicquam homines magis umquam esse miratos quam nullum terruncium me obtinente provinciam sumptus factum esse nec in rem publicam nec in quemquam meorum praeter quam in L. Tullium legatum. is ceteroqui abstinens sed Iulia lege transitans, semel tamen in diem, non ut alii solebant omnibus vicis (praeter eum semel nemo accepit), facit ut mihi excipiendus sit, cum terruncium nego sumptus factum. praeter eum accepit nemo. has a nostro Q. Titinio sordis accepimus.
[6] ego aestivis confectis Quintum fratrem hibernis et Ciliciae praefeci. Q. Volusium tui Tiberi generum, certum hominem sed mirifice etiam abstinentem, misi in Cyprum ut ibi pauculos dies esset, ne cives Romani pauci qui illic negotiantur jus sibi dictum negarent; nam evocari ex insula
[7] Cyprios non licet. ipse in Asiam profectus sum Tarso Nonis Januariis, non me hercule dici potest qua admiratione Ciliciae civitatum maximeque Tarsensium. postea veroquam Taurum transgressus sum, mirifica exspectatio Asiae nostrarum dioecesium quae sex mensibus imperi mei nullas meas acceperat litteras, numquam hospitem viderat. illud autem tempus quotannis ante me fuerat in hoc quaestu. civitates locupletes ne in hiberna milites reciperent magnas pecunias dabant, Cyprii talenta Attica cc; qua ex insula (non huperbolikos sed verissime loquor) nummus nullus me obtinente erogabitur. ob haec beneficia quibus illi obstupescunt nullos honores mihi nisi verborum decerni sino, statuas, fana, tethrippa prohibeo nec sum in ulla re alia molestus civitatibus?sed fortasse tibi qui haec praedicem de me. perfer, si me amas; tu enim me haec facere voluisti.
[8] iter igitur ita per Asiam feci ut etiam fames qua nihil miserius est, quae tum erat in hac mea Asia (messis enim nulla fuerat), mihi optanda fuerit. quacumque iter feci, nulla vi, nullo judicio, nulla contumelia, auctoritate et cohortatione perfeci ut et Graeci et cives Romani qui frumentum compresserant magnum numerum populis pollicerentur.
[9] Idibus Februariis, quo die has litteras dedi, forum institueram agere Laodiceae Cibyraticum et Apamense, ex Idibus Martiis ibidem Synnadense, Pamphylium (tum Phemio dispiciam keras, Lycaonium, Isauricum; ex Idibus Maiis in Ciliciam, ut ibi Junius consumatur, velim tranquille a Parthis. Quintilis, si erit ut volumus, in itinere est per provinciam redeuntibus consumendus. venimus enim (in) provinciam Laodiceam Sulpicio et Marcello consulibus pridie Kalendas Sextilis. Inde nos oportet decedere a.d. III Kalendas Sextilis. primum contendam a Quinto fratre ut se praefici patiatur, quod et illo et me invitissimo fiet. sed aliter honeste fieri non potest, praesertim cum virum optimum Pomptinum ne nunc quidem retinere possim. rapit enim hominem Postumius Romam, fortasse etiam Postumia.
[10] habes consilia nostra; nunc cognosce de Bruto. Familians habet Brutus tuus quosdam creditores Salaminiorum ex Cypro, M. Scaptium et P. Matinium; quos mihi maiorem in modum commendavit. Matinium non novi, Scaptius ad me in castra venit. pollicitus sum curaturum me Bruti causa ut ei Salaminii pecuniam solverent. egit gratias. praefecturam petivit. negavi me cuiquam negotianti dare (quod idem tibi ostenderam Cn. Pompeio petenti probaram institutum meum, quid dicam Torquato de M. Laenio tuo, multis aliis?); sin praefectus vellet esse syngraphae causa, me curaturum ut exigeret. Gratias egit, discessit. Appius noster turmas aliquot equitum dederat huic Scaptio per quas Salaminios coerceret, et eundem habuerat praefectum; vexabat Salaminios. ego equites ex Cypro decedere jussi. moleste tulit Scaptius.
[11] quid multa? ut ei fidem meam praestarem, cum ad me Salaminii Tarsum venissent et in iis Scaptius, imperavi ut pecuniam solverent. multa de syngrapha(契約書), de Scapti iniuriis. negavi me audire; hortatus sum, petivi etiam pro meis in civitatem beneficiis ut negotium conficerent, dixi denique me coacturum. homines non modo non recusare sed etiam hoc dicere, se a me solvere quod enim praetori dare consuessent, quoniam ego non acceperam, se a me quodam modo dare atque etiam minus esse aliquanto in Scapti nomine quam in vectigali praetorio. collaudavi homines. 'recte' inquit Scaptius, 'sed subducamus summam. interim cum ego in edicto translaticio centesimas me observaturum haberem cum anatocismo anniversario, ille ex syngrapha postulabat quaternas. 'quid ais?' inquam, 'possumne contra meum edictum?' at ille profert senatus consultum Lentulo Philippoque consulibus, VT QVI CILICIAM OBTINERET IVS EX ILLA SVNGRAPHA DICERET.
[12] cohorrui primo; etenim erat interitus civitatis. reperio duo senatus consulta isdem consulibus de eadem syngrapha. Salaminii cum Romae versuram facere vellent, non poterant, quod lex Gabinia vetabat. tum iis Bruti familiares freti gratia Bruti dare volebant quaternis, si sibi senatus consulto caveretur. fit gratia Bruti senatus consultum, VT NEVE SALAMINIS NEVE QVI EIS DEDISSET FRAVDI ESSET. Pecuniam numerarunt. at postea venit in mentem faeneratoribus nihil se juvare illud senatus consultum, quod ex syngrapha jus dici lex Gabinia vetaret. tum fit senatus consultum, VT EX EA SVNGRAPHA IUS DICERETUR, (non ut alio jure ea syngrapha esset quam ceterae sed ut eodem. Cum haec disseruissem, seducit me Scaptius; ait se nihil contra dicere sed illos putare talenta cc se debere; ea se velle accipere; debere autem illos paulo minus. rogat ut eos ad ducenta perducam. 'optime' inquam. voco illos ad me remoto Scaptio. 'quid? vos quantum' inquam 'debetis?' respondent cvi. refero ad Scaptium. homo clamare. 'quid? opus est' inquam 'rationes conferatis.' adsidunt, subducunt; (ad) nummum convenit. illi se numerare velle, urgere ut acciperet. Scaptius me rursus seducit, rogat ut rem sic relinquam. dedi veniam homini impudenter petenti; Graecis querentibus, ut in fano deponerent postulantibus non concessi. clamare omnes qui aderant, (alii) nihil impudentius Scaptio qui centesimis cum anatocismo contentus (non) esset, alii nihil stultius. mihi autem impudens magis quam stultus videbatur; nam aut bono nomine centesimis contentus non erat aut non bono quaternas centesimas sperabat. habes meam causam.
[13] quae si Bruto non probatur, nescio cur illum amemus. sed avunculo ejus certe probabitur, praesertim cum senatus consultum modo factum sit, puto, postquam tu es profectus, in creditorum causa ut centesimae perpetuo faenore ducerentur. hoc quid intersit, si tuos digitos novi, certe habes subductum. in quo quidem, hodou parergon, (L.) Lucceius M. f. queritur apud me per litteras summum esse periculum ne culpa senatus his decretis res ad tabulas novas perveniat; commemorat quid olim mali C. Iulius fecerit cum djeculam duxerit; numquam rei publicae plus. sed ad rem redeo. meditare adversus Brutum causam meam, si haec causa est contra quam nihil honeste dici potest, praesertim cum integram rem et causam reliquerim.
[14] reliqua sunt domestica. de endomuchoi probo idem quod tu, Postumiae filio, quoniam Pontidia nugatur. sed vellem adesses. A Quinto fratre his mensibus nihil exspectaris; nam Taurus propter nives ante mensem Junium transiri non potest. Thermum, ut rogas, creberrimis litteris fulcio. P. Valerium negat habere quicquam Deiotarus rex eumque ait (a se sustentari. Cum scies Romae intercalatum sit necne, velim ad me scribas certum quo die mysteria futura sint. Litteras tuas minus paulo exspecto quam si Romae esses sed tamen exspecto.
M. TULLI CICERONIS EPISTULARUM AD ATTICUM
LIBER SEXTUS
6.I Scr. Laodiceae vi K. Mart. an. 50
CICERO ATTICO SAL.
115
五〇年二月二十日、ラオディケイア
キケロよりアッティクス宛
Accepi tuas litteras a.d. quintum terminalia Laodiceae; quas legi libentissime plenissimas amoris, humanitatis, offici, diligentiae. Iis igitur respondebo nonchrusea chalkeion (sic enim postulas) nec oikonomian meam instituam, sed ordinem conservabo tuum. recentissimas a Cybistris te meas litteras habere ais a.d. xi Kalendas Octobris datas et scire vis tuas ego quas acceperim. omnis fere quas commemoras, praeter eas quas scribis Lentuli pueris et Equotutico et Brundisio datas. qua re non oichetai tua industria quod vereris sed praeclare ponitur, si quidem id egisti ut ego delectarer. nam nulla re sum delectatus magis.
[2] quod meam bathuteta in Appio tibi, liberalitatem etiam in Bruto probo, vehementer gaudeo; ac putaram paulo secus. Appius enim ad me ex itinere bis terve hupomempsimoirous litteras miserat quod quaedam a se constituta rescinderem. Vt si medicus, cum aegrotus alii medico traditus sit, irasci velit ei medico qui sibi successerit si quae ipse in curando constituerit mutet ille, sic Appius, cum ex aphaireseos provinciam curarit, sanguinem miserit, quicquid potuit detraxerit, mihi tradiderit enectam, prosanatrephomenen eam a me non libenter videt sed modo suscenset, modo gratias agit. nihil enim a me fit cum ulla illius contumelia; tantum modo dissimilitudo meae rationis offendit hominem. quid enim potest esse tam dissimile quam illo imperante exhaustam esse sumptibus et jacturis provinciam, nobis eam obtinentibus nummum nullum esse erogatum nec privatim nec publice? quid dicam de illius praefectis, comitibus, legatis etiam? de rapinis, de libidinibus, de contumeliis? nunc autem domus me hercule nulla tanto consilio aut tanta disciplina gubernatur aut tam modesta est quam nostra tota provincia. haec non nulli amici Appi ridicule interpretantur qui me idcirco putent bene audire velle ut ille male audiat, et recte facere non meae laudis sed illius contumeliae causa. sin Appius, ut Bruti litterae quas ad te misit significabant, gratias nobis agit non moleste fero, sed tamen eo ipso die quo haec ante lucem scribebam, cogitabam ejus multa inique constituta et acta tollere.
[3] nunc venio ad Brutum quem ego omni studio te auctore sum complexus, quem etiam amare coeperam; sed ilico me revocavi, ne te offenderem. noli enim putare me quicquam maluisse quam ut mandatis satis facerem nec ulla de re plus laborasse. mandatorum autem mihi libellum dedit, isdemque de rebus tu mecum egeras. omnia sum diligentissime persecutus. primum ab Ariobarzane sic contendi ut talenta quae mihi pollicebatur illi daret. quoad mecum rex fuit, perbono loco res erat; post a Pompei procuratoribus sescentis premi coeptus est. Pompeius autem cum ob ceteras causas plus potest unus quam ceteri omnes, tum quod putatur ad bellum Parthicum esse venturus. ei tamen sic nunc solvitur, tricesimo quoque die talenta Attica xxxiii et hoc ex tributis. nec inde satis efficitur in usuram menstruam. sed Gnaeus noster clementer id fert; sorte caret, usura nec ea solida contentus est. Alii neque solvit cuiquam nec potest solvere; nullum enim aerarium, nullum vectigal habet. Appi instituto tributa imperat. ea vix in faenus Pompei quod satis sit efficiunt. amici regis duo tresve perdivites sunt sed ii suum tam diligenter tenent quam ego aut tu. equidem non desino tamen per litteras rogare, suadere, accusare regem.
[4] Deiotarus etiam mihi narravit se ad eum legatos misisse de re Bruti; eos sibi responsum rettulisse illum non habere. et me hercule ego ita judico, nihil illo regno spoliatius, nihil rege egentius. itaque aut tutela cogito me abdicare aut ut pro Glabrione Scaevola faenus et impendium recusare. ego tamen quas per te Bruto promiseram praefecturas, M. Scaptio, L. Gavio, qui in regno rem Bruti procurabant, detuli; nec enim in provincia mea negotiabantur. tu autem meministi nos sic agere ut quot vellet praefecturas sumeret, dum ne negotiatori. itaque duas ei praeterea dederam. sed ii quibus petierat de provincia decesserant.
[5] nunc cognosce de Salaminiis, quod video tibi etiam novum accidisse tamquam mihi. numquam enim ex illo audivi illam pecuniam esse suam; quin etiam libellum ipsius habeo, in quo est, 'Salaminii pecuniam debent M. Scaptio et P. Matinio, familiaribus meis.' Eos mihi commendat; adscribit etiam et quasi calcar admovet intercessisse se pro iis magnam pecuniam. confeceram ut solverent centesimis bienni ductis cum renovatione singulorum annorum. at Scaptius quaternas postulabat. metui, si impetrasset, ne tu ipse me amare desineres; nam ab edicto meo recessissem et civitatem in Catonis et in ipsius Bruti fide locatam meisque beneficiis ornatam funditus perdidissem.
[6] atque hoc tempore ipso impingit mihi epistulam Scaptius Bruti rem illam suo periculo esse, quod nec mihi umquam Brutus dixerat nec tibi, etiam ut praefecturam Scaptio deferrem. id vero per te exceperamus ne negotiatori; quod si cuiquam, huic tamen non. fuerat enim praefectus Appio et quidem habuerat turmas equitum quibus inclusum in curia senatum Salamine obsederat, ut fame senatores quinque morerentur. itaque ego, quo die tetigi provinciam, cum mihi Cyprii legati Ephesum obviam venissent, litteras misi ut equites ex insula statim decederent. his de causis credo Scaptium iniquius de me aliquid ad Brutum scripsisse. sed tamen hoc sum animo. si Brutus putabit me quaternas centesimas oportuisse decernere, cum tota provincia singulas observarem itaque edixissem idque etiam acerbissimis faeneratoribus probaretur, si praefecturam negotiatori denegatam queretur, quod ego Torquato nostro in tuo Laenio, Pompeio ipsi in Sex. Statio negavi et iis probavi, si equites deductos moleste feret, accipiam equidem dolorem mihi illum irasci sed multo maiorem non esse eum talem qualem putassem.
[7] illud quidem fatebitur Scaptius, me jus dicente sibi omnem pecuniam ex edicto meo auferendi potestatem fuisse. addo etiam illud quod vereor tibi ipsi ut probem. consistere usura debuit quae erat in edicto meo. deponere volebant: impetravi a Salaminus ut silerent. veniam illi quidem mihi dederunt, sed quid iis fiet, si huc Paulus venerit? sed totum hoc Bruto dedi; qui de me ad te humanissimas litteras scripsit, ad me autem, etiam cum rogat aliquid, contumaciter, adroganter, akoinonoetos solet scribere. tu autem velim ad eum scribas de his rebus, ut sciam quo modo haec accipiat; facies enim me certiorem. atque haec superioribus litteris diligenter ad te per scripseram sed plane te intellegere volui mihi non excidisse illud quod tu ad me quibusdam litteris scripsisses, si nihil aliud de hac provincia nisi illius benevolentiam deportassem, mihi id satis esse. sit sane, quoniam ita tu vis, sed tamen cum eo credo quod sine peccato meo fiat. igitur meo decreto soluta res Scaptio stat. quam id rectum sit tu judicabis; ne ad Catonem quidem provocabo.
[8] sed noli me putare enkeleusmata illa tua abjecisse quae mihi in visceribus haerent. flens mihi meam famam commendasti; quae epistula tua est in qua non ejus mentionem facias? itaque irascatur qui volet; patiar. to gar eu met' emou praesertim cum sex libris tamquam praedibus me ipse obstrinxerim, quos tibi tam valde probari gaudeo. E quibus unum historikon requiris de Cn. Flavio, Anni filio. ille vero ante decemviros non fuit quippe qui aedilis curulis fuerit, qui magistratus multis annis post decemviros institutus est. quid ergo profecit quod protulit fastos? occultatam putant quodam tempore istam tabulam, ut dies agendi peterentur a paucis. nec vero pauci sunt auctores Cn. Flavium scribam fastos protulisse actionesque composuisse, ne me hoc vel potius Africanum (is enim loquitur) commentum putes. ouk elathe se illud de gestu histrionis. tu sceleste suspicaris, ego aphelos scripsi. de me imperatore scribis te ex Philotimi litteris cognosse; sed credo te, jam in Epiro cum esses, binas meas de omnibus rebus accepisse, unas a Pindenisso capto, alteras Laodicea, utrasque tuis pueris datas. quibus de rebus propter casum navigandi per binos tabellarios misi Romam publice litteras.
[10] de Tullia mea tibi adsentior scripsique ad eam et ad Terentiam mihi placere. tu enim ad me jam ante scripseras, 'ac vellem te in tuum veterem gregem rettulisses.' correcta vero epistula Memmiana nihil negoti fuit; multo enim malo hunc a Pontidia quam illum a Servilia. qua re adjunges Saufeium nostrum, hominem semper amantem mei, nunc credo eo magis quod debet etiam fratris Appi amorem erga me cum reliqua hereditate crevisse; qui declaravit quanti me faceret cum saepe tum in Bursa. ne tu me sollicitudine magna liberaris.
[11] Furni exceptio mihi non placet; nec enim ego ullum aliud tempus timeo nisi quod ille solum excipit. sed scriberem ad te de hoc plura, si Romae esses. in Pompeio te spem omnem oti ponere non miror. ita res est removendumque censeo illud 'dissimulantem.' sed enim oikonomia si perturbatior est, tibi adsignato. te enim sequor schediazonta.
[12] Cicerones pueri amant inter se, exercentur, sed discunt, alter, uti dixit Isocrates in Ephoro et Theopompo, frenis eget, alter calcaribus. Quinto togam puram Liberalibus cogitabam dare; mandavit enim pater. ea sic observabo quasi intercalatum non sit. Dionysius mihi quidem in amoribus est; pueri autem aiunt eum furenter irasci; sed homo nec doctior nec sanctior fieri potest nec tui meique amantior.
[13] Thermum, Silium vere audis laudari. valde honeste se gerunt. adde M. Nonium, Bibulum, me, si voles. jam Scrofa vellem haberet ubi posset; est enim lautum negotium. ceteri infirmant politeuma Catonis. Hortensio quod causam meam commendas valde gratum. de Amiano spei nihil putat esse Dionysius. Terenti nullum vestigium adgnovi. Moeragenes certe perut. feci iter per ejus possessionem in qua animal reliquum nullum est. haec non noram tum, cum Democrito tuo cum locutus sum. Rhosica vasa mandavi. sed heus tu! quid cogitas? in felicatis lancibus et splendidissimis canistris holusculis nos soles pascere; quid te in vasis fictilibus appositurum putem? Keras Phemio mandatum est; reperietur, modo aliquid illo dignum canat.
[14] Parthicum bellum impendet. Cassius ineptas litteras misit, necdum Bibuli erant adlatae. quibus recitatis puto fore ut aliquando commoveatur senatus. equidem sum in magna animi perturbatione. si, ut opto, non prorogatur nostrum negotium, habeo Junium et Quintilem in metu. esto; duos quidem mensis sustinebit Bibulus. quid illo fiet quem reliquero, praesertim si fratrem? quid me autem, si non tam cito decedo? Magna turba est. mihi tamen cum Deiotaro convenit ut ille in meis castris esset cum suis copiis omnibus. habet autem cohortis quadringenarias nostra armatura xxx, equitum ci[c] ci[c]. erit ad sustentandum quoad Pompeius veniat; qui litteris quas ad me mittit significat suum negotium illud fore. hiemant in nostra provincia Parthi; exspectatur ipse Orodes. quid quaeris? aliquantum est negoti. de Bibuli edicto nihil novi praeter illam exceptionem de qua tu ad me scripseras nimis gravi praejudicio in ordinem nostrum.' ego tamen habeo isodunamousan sed tectiorem ex Q. Muci P. L edicto Asiatico, EXTRA QVAM SI ITA NEGOTIVM GESTVM EST VT EO STARI NON OPORTEAT EX FIDE BONA, multaque sum secutus Scaevolae, in iis illud in quo sibi libertatem censent Graeci datam, ut Graeci inter se disceptent suis legibus. breve autem edictum est propter hanc meam diairesin quod duobus generibus edicendum putavi. quorum unum est provinciale in quo est de rationibus civitatum, de aere alieno, de usura, de syngraphis, in eodem omnia de publicanis; alterum, quod sine edicto satis commode transigi non potest, de hereditatum possessionibus, de bonis possidendis, vendendis, magistris faciendis, quae ex edicto et postulari et fieri solent. Tertium de reliquo jure dicundo agraphon reliqui. dixi me de eo genere mea decreta ad edicta urbana accommodaturum. itaque curo et satis facio adhuc omnibus. Graeci vero exsultant quod peregrinis judicibus utuntur. 'nugatoribus quidem' inquies. quid refert? tamen se autonomian adeptos putant. vestri enim credo gravis habent Turpionem sutorium et Vettium mancipem.
[16] de publicanis quid agam videris quaerere. habeo in deliciis, obsequor, verbis laudo, orno; efficio ne cui molesti sint. To paradoxotaton, usuras eorum quas pactionibus adscripserant servavit etiam Servilius. ego sic. diem statuo satis laxam, quam ante si solverint, dico me centesimas ducturum; si non solverint, ex pactione. itaque et Graeci solvunt tolerabili faenore et publicanis res est gratissima, si illa jam habent pleno modio, verborum honorem, invitationem crebram. quid plura? sunt omnes ita mihi familiares ut se quisque maxime putet. sed tamen meden autois?scis reliqua.
[17] de statua Africani (o pragmaton asunkloston! sed me id ipsum delectavit in tuis litteris) ain tu? Scipio hic Metellus proavum suum nescit censorem non fuisse? atqui nihil habuit aliud inscriptum nisi cos ea statua quae ad Opis [per te] posita in excelso est. in illa autem quae est ad polukleous Herculem inscriptum est CONSVL; quam esse ejusdem status, amictus, anulus, imago ipsa declarat. at me hercule ego, cum in turma inauratarum equestrium quas hic Metellus in Capitolio posuit animadvertissem in Serapionis subscriptione Africani imaginem, erratum fabrile putavi, nunc video Metelli.
[18] O anistoresian turpem! nam illud de Flavio et fastis, si secus est, commune erratum est et tu belle eporesas et nos publicam prope opinionem secuti sumus, ut multa apud Graecos. quis enim non dixit eupolin ton tes archaias ab Alcibiade navigante in Siciliam dejectum esse in mare? redarguit Eratosthenes; adfert enim quas ille post id tempus fabulas docuerit. num idcirco Duris Samius, homo in historia diligens, quod cum multis erravit, inridetur? quis Zaleucum leges Locris scripsisse non dixit? num igitur jacet Theophrastus si id a Timaeo tuo familiari reprensum est? sed nescire proavum suum censorem non fuisse turpe est, praesertim cum post eum consulem nemo Cornelius illo vivo censor fuerit.
[19] quod de Philotimo et de solutione HS XXDC scribis, Philotimum circiter Kal. Januarias in Chersonesum audio venisse. at mi ab eo nihil adhuc. reliqua mea Camillus scribit se accepisse. ea quae sint nescio et aveo scire. verum haec posterius et coram fortasse commodius.
[20] illud me, mi Attice, in extrema fere parte epistulae commovit; scribis enim sic, ti loipon; deinde me obsecras amantissime ne obliviscar vigilare et ut animadvertam quae fiant. num quid de quo inaudisti? etsi nihil ejus modi est . pollou ge kai dei. nec enim me fefellisset nec fallet. sed ista admonitio tua tam accurata nescio quid mihi significare visa est.
[21] de M. Octavio iterum jam tibi rescribo te illi probe respondisse; paulo vellem fidentius. nam Caelius libertum ad me misit et litteras accurate scriptas et de pantheris et] a civitatibus. rescripsi alterum me moleste ferre, si ego in tenebris laterem nec audiretur Romae nullum in mea provincia nummum nisi in aes alienum erogari, docuique nec mihi conciliare pecuniam licere nec illi capere monuique eum quem plane diligo ut cum alios accusasset cautius viveret; illud autem alterum alienum esse existimatione mea, Cibyratas imperio meo publice venari.
[22] Lepta tua epistula gaudio exsultat; etenim scripta belle est meque apud eum magna in gratia posuit. filiola tua gratum mihi fecit quod tibi diligenter mandavit ut mihi salutem adscriberes, gratum etiam Pilia, sed illa officiosius quod mihi quem jam pridem . . . numquam vidit. igitur tu quoque salutem utrique adscribito. Litterarum datarum dies pr. Kal. Januar. suavem habuit recordationem clarissimi juris jurandi quod ego non eram oblitus. Magnus enim praetextatus illo die fui. habes ad omnia. non, ut postulasti, chrusea chalkeion sed paria paribus respondimus.
[23] ecce autem alia pusilla epistula quam non relinquam anantiphoneton. bene me hercule [potuit Lucceius Tusculanum, nisi forte (solet enim) cum suo tibicine[. et velim scire qui sit ejus status. Lentulum quidem nostrum omnia praeter Tusculanum proscripsisse audio. cupio hos expeditos videre, cupio etiam Sestium, adde sis Caelium; in quibus omnibus est aidesthen men anenasthai, deisan d' hupodechthai de Memmio restituendo ut Curio cogitet te audisse puto. de Egnati Sidicini nomine nec nulla nec magna spe sumus. Pinarium quem mihi commendas diligentissime Deiotarus curat graviter aegrum. respondi etiam minori.
[24] tu velim dum ero Laodiceae, id est ad Idus Maias, quam saepissime mecum per litteras colloquare et cum Athenas veneris (iam enim sciemus de rebus urbanis, de provinciis, quae omnia in mensem Martium sunt collata, utique ad me tabellarios mittas. et heus tu! [genuarios] a Caesare per Herodem talenta Attica L extorsistis? in quo, ut audio, magnum odium Pompei suscepistis. putat enim suos nummos vos comedisse, Caesarem in nemore aedificando diligentiorem fore. haec ego ex P. Vedio, magno nebulone sed Pompei tamen familiari, audivi. hic Vedius mihi obviam venit cum duobus essedis et raeda equis juncta et lectica et familia magna pro qua, si Curio legem pertulerit, HS centenos pendat necesse est. erat praeterea cynocephalus in essedo nec deerant onagri. numquam vidi hominem nequiorem. sed extremum audi. deversatus est Laodiceae apud Pompeium Vindullum. lbi sua deposuit cum ad me profectus est. moritur interim Vindullus; quae res ad Magnum Pompeium pertinere putabatur. C. Vennonius domum Vindulli venit. Cum omnia obsignaret, in Vedianas res incidit. in his inventae sunt quinque imagunculae matronarum in quibus una sororis amici tui hominis 'bruti' qui hoc utatur et illius 'lepidi' qui haec tam neglegenter ferat. haec te volui paristoresai. sumus enim ambo belle curiosi.
[26] Vnum etiam velim cogites. audio Appium propulon Eleusine facere. num inepti fuerimus si nos quoque Academiae fecerimus? 'puto' inquies. ergo id ipsum scribes ad me. equidem valde ipsas Athenas amo. volo esse aliquod monumentum; odi falsas inscriptiones statuarum alienarum. sed ut tibi placebit, faciesque me in quem diem Romana incidant mysteria certiorem et quo modo hiemaris. cura ut valeas. post Leuctricam pugnam die septingentesimo sexagesimo quinto.
6.[II] Scr. Laodiceae in. m. Mai. an. 50
CICERO ATTICO SAL.
116
Cum Philogenes libertus tuus Laodiceam ad me salutandi causa venisset et se statim ad te navigaturum esse diceret, has ei litteras dedi quibus ad eas rescripsi quas acceperam a Bruti tabellario. et respondebo primum postremae tuae paginae quae mihi magnae molestiae fuit quod ad te scriptum est a Cincio de Stati sermone; in quo hoc molestissimum est, Statium dicere a me quoque id consilium probari. probari autem? de isto hactenus dixerim, me vel plurima vincla tecum summae conjunctionis optare, etsi sunt amoris artissima; tantum abest ut ego ex eo quo astricti sumus laxari aliquid velim.
[2] illum autem multa de istis rebus asperius solete loqui saepe sum expertus, saepe etiam lenivi iratum. id scire te arbitror. in hac autem peregrinatione militiave nostra saepe incensum ira vidi, saepe placatum. quid ad Statium scripserit nescio. quicquid acturus de tali re fuit, scribendum tamen ad libertum non fuit. mihi autem erit maximae curae ne quid fiat secus quam volumus quamque oportet. nec satis est in ejus modi re se quemque praestare ac maximae partes istius offici sunt pueri Ciceronis sive jam adulescentis; quod quidem illum soleo hortari. ac mihi videtur matrem valde, ut debet, amare teque mirifice. sed est magnum illud quidem verum tamen multiplex pueri ingenium; quo ego regendo habeo negoti satis.
[3] quoniam respondi postremae tuae paginae prima mea, nunc ad primam revertar tuam. Peloponnesias civitates omnis maritimas esse hominis non nequam sed etiam tuo judicio probati Dicaearchi tabulis credidi. is multis nominibus in Trophoniana Chaeronis narratione Graecos in eo reprendit quod mare tantum secuti sint nec ullum in Peloponneso locum excipit. cum mihi auctor placeret (etenim erat historikotatos et vixerat in Peloponneso), admirabar tamen et vix adcredens communicavi cum Dionysio. atque is primo est commotus, deinde, quod de [deo cum] isto Dicaearcho non minus bene existimabat quam tu de C. Vestorio, ego de M. Cluvio, non dubitabat quin ei crederemus. Arcadiae censebat esse Lepreon quoddam maritimum; Tenea autem et Aliphera et Tritia neoktista ei videbantur, idque toi ton neon katalogoi confirmabat ubi mentio non fit istorum. itaque istum ego locum totidem verbis a Dicaearcho transtuli. 'Phliasios' autem dici sciebam et ita fac ut habeas; nos quidem sic habemus. sed primo me analogia deceperat, Phlious, Opous, Sipous, quod Opountioi, Sipountioi. sed hoc continuo correximus.
[4] laetari te nostra moderatione et continentia video. tum id magis faceres, si adesses. atque hoc foro quod egi ex Idibus Februarus Laodiceae ad Kal. Maias omnium dioecesium praeter Ciliciae mirabilia quaedam effecimus. ita multae civitates omni aere alieno liberatae, multae valde levatae sunt, omnes suis legibus et judiciis usae autonomian adeptae revixerunt. his ego duobus generibus facultatem ad se aere alieno liberandas aut levandas dedi, uno quod omnino nullus in imperio meo sumptus factus est (nullum cum dico non loquor huperbolikos), nullus inquam, ne terruncius quidem.
[5] hac autem re incredibile est quantum civitates emerserint. accessit altera. mira erant in civitatibus ipsorum furta Graecorum quae magistratus sui fecerant. quaesivi ipse de iis qui annis decem proximis magistratum gesserant. aperte fatebantur. itaque sine ulla ignominia suis umeris pecunias populis rettulerunt. populi autem nullo gemitu publicanis quibus hoc ipso lustro nihil solverant etiam superioris lustri reliqua reddiderunt. itaque publicanis in oculis sumus. 'gratis' inquis viris. sensimus. jam cetera juris dictio nec imperita et clemens cum admirabili facilitate; aditus autem ad me minime provinciales; nihil per cubicularium; ante lucem inambulabam domi ut olim candidatus. grata haec et magna mihique nondum laboriosa ex illa vetere militia.
[6] Nonis Maiis in Ciliciam cogitabam. ibi cum Junium mensem consumpsissem (atque utinam in pace! magnum enim bellum impendet a Parthis), Quintilem in reditu ponere. annuae enim mihi operae a.d. iii Kal. Sextil. emerentur. Magna autem in spe sum mihi nihil temporis prorogatum iri. habebam acta urbana usque ad Nonas Martias; e quibus intellegebam Curionis nostri constantia omnia potius actum iri quam de provinciis. ergo, ut spero, prope diem te videbo.
[7] venio ad Brutum tuum, immo nostrum, sic enim mavis. equidem omnia feci quae potui aut in mea provincia perficere aut in regno experiri. omni igitur modo egi cum rege et ago cottidie per litteras scilicet. ipsum enim triduum quadriduumve mecum habui turbulentis in rebus quibus eum liberavi. sed et tum praesens et postea creberrimis litteris non destiti rogare et petere mea causa; suadere et hortari sua. multum profeci sed quantum non plane, quia longe absum, scio. Salaminios autem (hos enim poteram coercere adduxi ut totum nomen Scaptio vellent solvere sed centesimis ductis a proxima quidem syngrapha nec perpetuis sed renovatis quotannis. numerabantur nummi; noluit Scaptius. tu qui ais Brutum cupere aliquid perdere? Quaternas habebat in syngrapha. fieri non poterat nec, si posset, ego pati possem. audio omnino Scaptium paenitere. nam quod senatus consultum esse dicebat ut jus ex syngrapha diceretur, eo consilio factum est quod pecuniam Salaminii contra legem Gabiniam sumpserant. vetabat autem Auli lex jus dici de ita sumpta pecunia. decrevit igitur senatus ut jus diceretur ex ista syngrapha. nunc ista habet juris idem quod ceterae, nihil praecipui.
[8] haec a me ordine facta puto me Bruto probaturum, tibi nescio, Catoni certe probabo. sed jam ad te ipsum revertor. ain tandem, Attice, laudator integritatis et elegantiae nostrae, ausus es hoc ex ore tuo? ? inquit Ennius, ut equites Scaptio ad pecuniam cogendam darem me rogare? an tu si mecum esses qui scribis morderi te interdum quod non simul sis, paterere me id facere si vellem? 'non amplius' inquis 'quinquaginta.' Cum Spartaco minus multi primo fuerunt. quid tandem isti mali in tam tenera insula non fecissent? non fecissent autem? immo quid ante adventum meum non fecerunt? inclusum in curia senatum habuerunt Salaminium ita multos dies ut interierint non nulli fame. erat enim praefactus Appi Scaptius et habebat turmas ab Appio. id me igitur tu cuius me hercule os mihi ante oculos solet versari cum de aliquo officio ac laude cogito, tu me inquam rogas praefectus ut Scaptius sit? Alias hoc statueramus ut negotiatorem neminem idque Bruto probaramus. habeat is turmas? cur potius quam cohortis? sumptu jam nepos evadit Scaptius.
[9] 'volunt' inquit 'principes.' scio; nam ad me Ephesum usque venerunt flentesque equitum scelera et miserias suas detulerunt. itaque statim dedi litteras ut ex Cypro equites ante certam diem decederent, ob eamque causam tum ob ceteras Salaminii nos in caelum decretis suis sustulerunt. sed jam quid opus equitatu? solvunt enim Salaminii; nisi forte id volumus armis efficere ut faenus quaternis centesimis ducant. et ego audebo legere umquam aut attingere eos libros quos tu dilaudas, si tale quid fecero? nimis inquam in isto Brutum amasti, dulcissime Attice, nos vereor ne parum. atque haec scripsi ego ad Brutum scripsisse te ad me.
[10] cognosce nunc cetera. pro Appio nos hic omnia facimus honeste tamen sed plane libenter. nec enim ipsum odimus et Brutum amamus et Pompeius mirifice a me contendit quem me hercule plus plusque in dies diligo. C. Coelium quaestorem huc venire audisti. nescio quid sit hominis. sed Pammenia illa mihi non placent. ego me spero Athenis fore mense Septembri. tuorum itinerum tempora scire sane velim. euetheian Semproni Rufi cognovi ex epistula tua Corcyraea. quid quaeris? invideo potentiae Vestori. cupiebam etiam nunc plura garrire sed lucet; urget turba, festinat Philogenes. valebis igitur et valere Piliam et Caeciliam nostram jubebis litteris et salvebis a meo Cicerone.
6.[III] Scr. in Cilicia tim. liam ante v K. Quint. an. 50
CICERO ATTICO SAL.
117
[1] Etsi nil sane habebam novi quod post accidisset quam dedissem ad te Philogeni liberto tuo litteras, tamen cum Philotimum Romam remitterem, scribendum aliquid ad te fuit. ac primum illud quod me maxime angebat (non quo me aliquid juvare posses; quippe; res enim est in manibus, tu autem abes longe gentium(世界);
πολλὰ δ᾿ ἐν μεταιχμίῳ
Νότος κυλίνδει κύματ᾿ εὐρείης ἁλός.)
obrepit dies, ut vides (mihi enim a.d. iii Kal. Sextil. de provincia decedendum est), nec succeditur. quem relinquam qui provinciae praesit? ratio quidem et opinio hominum postulat fratrem, primum quod videtur esse honos, nemo igitur potior; deinde quod solum habeo praetorium. Pomptinus enim ex pacto et convento (nam ea lege exierat) jam a me discesserat; quaestorem nemo dignum putat; etenim est 'levis, libidinosus, tagax.'
[2] de fratre autem primum illud est: persuaderi ei non posse arbitror; odit enim provinciam, et hercule nihil odiosius, nihil molestius. deinde ut mihi nolit negare, quidnam mei sit offici? cum bellum esse in Syria magnum putetur, id videatur in hanc provinciam erupturum, hic praesidi nihil sit, sumptus annuus decretus sit, videaturne aut pietatis esse meae fratrem relinquere aut diligentiae nugarum aliquid relinquere? Magna igitur, ut vides, sollicitudine adficior, magna inopia consili. quid quaeris? toto negotio nobis opus non fuit. quanto tua provincia melior! decedes cum voles, nisi forte jam decessisti; quem videbitur praeficies Thesprotiae et Chaoniae. necdum tamen ego Quintum conveneram, ut jam, si id placeret, scirem possetne ab eo impetrari; nec tamen, si posset, quid vellem habebam.
[3] hoc est igitur ejus modi. reliqua plena adhuc et laudis et gratiae, digna iis libris quos dilaudas, conservatae civitates, cumulate publicanis satis factum, offensus contumelia nemo, decreto justo et severo perpauci nec tamen quisquam ut queri audeat, res gestae dignae triumpho; de quo ipso nihil cupide agemus, sine tuo quidem consilio certe nihil. clausula est difficilis in tradenda provincia. sed haec deus aliquis gubernabit.
[4] de urbanis rebus scilicet plura tu scis; saepius et certiora audis; equidem doleo non me tuis litteris certiorem fieri. huc enim odiosa adferebantur de Curione, de Paulo; non quo ullum periculum videam stante Pompeio vel etiam sedente, valeat modo; sed me hercule Curionis et Pauli meorum familiarium vicem doleo. formam igitur mihi totius rei publicae, si jam es Romae aut cum eris, velim mittas quae mihi obviam veniat ex qua me fingere possim et praemeditari quo animo accedam ad urbem. est enim quiddam advenientem non esse peregrinum atque hospitem. et quod paene praeterii, Bruti tui causa, ut saepe ad te scripsi, feci omnia. Cyprii numerabant; sed Scaptius centesimis renovato in singulos annos faenore contentus non fuit. Ariobarzanes non in Pompeium prolixior per ipsum quam per me in Brutum. quem tamen ego praestare non poteram; erat enim rex perpauper aberamque ab eo ita longe ut nihil possem nisi litteris; quibus pugnare non destiti. summa haec est. pro ratione pecuniae liber alius est Brutus tractatus quam Pompeius. Bruto curata hoc anno talenta circiter c, Pompeio in sex mensibus promissa cc. jam in Appi negotio quantum tribuerim Bruto dici vix potest. quid est igitur quod laborem? amicos habet meras nugas, Matinium, Scaptium. qui quia non habuit a me turmas equitum quibus Cyprum vexaret, ut ante me fecerat, fortasse suscenset, aut quia praefectus non est, quod ego nemini tribui negotiatori, non C. Vennonio meo familiari, non tuo M. Laenio, et quod tibi Romae ostenderam me servaturum; in quo perseveravi. sed quid poterit queri is qui auferre pecuniam cum posset noluit? [aut Scaptius] qui in Cappadocia fuit, puto esse satis factum. is a me tribunatum cum accepisset quem ego ex Bruti litteris ei detulissem, postea scripsit ad me se uti nolle eo tribunatu.
[6] Gavius est quidam cui cum praefecturam detulissem Bruti rogatu multa et dixit et fecit cum quadam mea contumelia, P. Clodi canis. is me nec proficiscentem Apameam prosecutus est nec, cum postea in castra venisset atque inde discederet, num quid vellem rogavit et fuit aperte mihi nescio qua re non amicus. hunc ego si in praefectis habuissem, quem tu me hominem putares? qui, ut scis, potentissimorum hominum contumaciam numquam tulerim, ferrem huius adseculae? etsi hoc plus est quam ferre, tribuere etiam aliquid benefici et honoris. is igitur Gavius, cum Apameae me nuper vidisset Romam proficiscens, me ita appellavit ut&t; Culleolum vix auderem, 'Vnde' inquit me jubes petere cibaria praefecti?' respondi lenius quam putabant oportuisse qui aderant me non instituisse iis dare cibaria quorum opera non essem usus. abiit iratus.
[7] huius nebulonis oratione si Brutus moveri potest, licebit eum solus ames, me aemulum non habebis. sed illum eum futurum esse puto qui esse debet. tibi tamen causam notam esse volui et ad ipsum haec perscripsi diligentissime. omnino (soli enim sumus) nullas umquam ad me litteras misit Brutus, ne proxime quidem de Appio, in quibus non inesset adrogans, akoinonoeton aliquid. tibi autem valde solet in ore esse Granius autem non contemnere se et reges odisse superbos. in quo tamen ille mihi risum magis quam stomachum movere solet. sed plane parum cogitat quid scribat aut ad quem.
[8] Q. Cicero puer legit, ut opinor, et certe, epistulam inscriptam patri suo. solet enim aperire idque de meo consilio, si quid forte sit quod opus sit sciri. in ea autem epistula erat idem illud de sorore quod ad me. mirifice conturbatum vidi puerum. lacrimans mecum est questus. quid quaeris? miram in eo pietatem suavitatem humanitatemque perspexi. quo maiorem spem habeo nihil fore aliter ac deceat. id te igitur scire volui.
[9] ne illud quidem praetermittam. Hortensius filius fuit Laodiceae gladiatoribus flagitiose et turpiter. hunc ego patris causa vocavi ad cenam quo die venit, et ejusdem patris causa nihil amplius. is mihi dixit se Athenis me exspectaturum ut mecum decederet. recte inquam; quid enim dicerem? omnino puto nihil esse quod dixit; nolo quidem, ne offendam patrem quem me hercule multum so diligo. sin fuerit meus comes, moderabor ita ne quid eum offendam quem minime volo. haec sunt; etiam illud. orationem Q. Celeris mihi velim mittas contra M. Servilium. Litteras mitte quam primum; si nihil, vel per tuum tabellarium. Piliae et filiae salutem. cura ut valeas.
6.[IV] Scr. in itinere paulo post Non. Jun. an. 50
CICERO ATTICO SAL.
118
Tarsum venimus Nonis Juniis. ibi me multa moverunt, magnum in Syria bellum, magna in Cilicia latrocinia, mihi difficilis ratio administrandi, quod paucos dies habebam reliquos annui muneris, illud autem difficillimum, relinquendus erat ex senatus consulto qui praeesset. nihil minus probari poterat quam quaestor Mescinius. nam de Coelio nihil audiebamus. rectissimum videbatur fratrem cum imperio relinquere; in quo multa molesta, discessus noster, belli periculum, militum improbitas, sescenta praeterea. O rem totam odiosam! sed haec fortuna viderit, quoniam consilio non multum uti licet.
[2] tu quando Romam salvus ut spero venisti, videbis, ut soles, omnia quae intelleges nostra interesse, imprimis de Tullia mea, cuius de condicione quid mihi placeret scripsi ad Terentiam cum tu in Graecia esses; deinde de honore nostro. quod enim tu afuisti, vereor ut satis diligenter actum in senatu sit de litteris meis. illud praeterea mustikoteron ad te scribam, tu sagacius a odorabere. tes damartos mou ho apeleutheros (oistha hon lego) edoxe moi proen, ex hon alogeuomenos parephthengeto, pephurakenai tas psephous ek tes ones ton huparchonton ton tou Krotoniatou turannoktonou. dedoika de me ti ] noeseis. ] Heis depou touto de periskepsamenos ta loipa exasphalisai.. non queo tantum quantum vereor scribere; tu autem fac ut mihi tuae litterae volent obviae. haec festinans scripsi in itinere atque agmine. Piliae et puellae Caeciliae bellissimae salutem dices.
6.[V] Scr. in castris v K. Quint. an. 50
CICERO ATTICO SAL.
119
Nunc quidem profecto Romae es. quo te, si ita est, salvum venisse gaudeo; unde quidem quam diu afuisti, magis a me abesse videbare quam si domi esses; minus enim mihi meae notae res erant, minus etiam publicae. qua re velim, etsi ut spero te haec legente aliquantum jam viae processero, tamen obvias mihi litteras quam argutissimas de omnibus rebus crebro mittas, imprimis de quo scripsi ad te antea. tes xunaorou tes emes houxeleutheros edoxe moi thama battarizon kai aluon en tois xullogois kai tais leschais hupo ti pephurakenai tas psephous en tois huparchousin tois tou Krotoniatou. hoc tu indaga, ut soles, et hoc magis. ex asteos heptalophou steichon paredoken mnon kd, me, opheilema toi Kamilloi, heauton te opheilonta mnas kd ek ton Krotoniatikon kai ek ton Cherronesitikon me kai mnas kleronomesai chm, km. touton de mede obolon dieulutesthai, panton opheilethenton tou deuterou menos tei noumeniai. ton de apeleutheron autou, onta homonumon toi Kononos patri, meden holoscheros pephrontikenai. tauta oun proton men hina panta soizetai, deuteron de hina mede ton tokon oligoreseis ton apo tes proekkeimenes hemeras. Hosas auton enenkamen sphodra dedoika: kai gar paren pros hemas kataskepsomenos kai ti schedon elpisas: apognous d' alogos apeste epeipon 'eiko: aischron toi deron te menein'?, meque objurgavit vetere proverbio ta men didomena?. reliqua vide et quantum fieri potest perspice.
[3] nos etsi annuum tempus prope jam emeritum habebamus (dies enim xxxiii erant reliqui), sollicitudine provinciae tamen vel maxime urgebamur. Cum enim arderet Syria bello et Bibulus in tanto maerore suo maximam curam belli sustineret ad meque legati ejus quaestor et amici ejus litteras mitterent ut subsidio venirem, etsi exercitum infirmum habebam, auxilia sane bona sed ea Galatarum, Pisidarum, Lyciorum (haec enim sunt nostra robora, tamen esse officium meum putavi exercitum habere quam proxime hostem quoad mihi praeesse provinciae per senatus consultum liceret. sed quo ego maxime delectabar, Bibulus molestus mihi non erat, de omnibus rebus scribebat ad me potius. et mihi decessionis dies lelethotos obrepebat. qui cum advenerit, allo problema quem praeficiam, nisi Caldus quaestor venerit; de quo adhuc nihil certi habebamus.
[4] cupiebam me hercule longiorem epistulam facere, sed nec erat res de qua scriberem nec jocari prae cura poteram. valebis igitur et puellae salutem Atticulae dices nostraeque Piliae.
6.[VI] Scr. Rhodi circ. iv Id. Sext. an. 50
CICERO ATTICO SAL.
121
[1] Ego dum in provincia omnibus rebus Appium orno, subito sum factus accusatoris ejus socer. 'id quidem' inquis 'di approbent!' ita velim teque ita cupere certo scio. sed crede mihi, nihil minus putaram ego qui de Ti. Nerone qui mecum egerat certos homines ad mulieres miseram, qui Romam venerunt factis sponsalibus. sed hoc spero melius; mulieres quidem valde intellego delectari obsequio et comitate adulescentis. cetera noli exakanthizein.
[2] sed heus tu! purous eis demon Athenis? placet hoc tibi? etsi non impediebant mei certe libri. non enim ista largitio fuit in civis sed in hospites liberalitas. me tamen de Academiae propuloi jubes cogitare, cum jam Appius de Eleusine non cogitet? de Hortensio te certo scio dolere; equidem excrucior; decreram enim cum eo valde familiariter vivere.
[3] nos provinciae praefecimus Coelium. 'puerum' inquies 'et fortasse fatuum et non gravem et non continentem!' adsentior; fieri non potuit aliter. nam quas multo ante tuas acceperam litteras in quibus epechein te scripseras quid esset mihi faciendum de relinquendo, eae me pungebant; videbam enim quae tibi essent epoches causae, et erant eaedem mihi. puero tradere? fratri autem? illud non utile nobis. nam praeter fratrem nemo erat quem sine contumelia quaestori, nobili praesertim, anteferrem. tamen, dum impendere Parthi videbantur, statueram fratrem relinquere aut etiam rei publicae causa contra senatus consultum ipse remanere. qui postea quam incredibili felicitate discesserunt sublata dubitatio est. videbam sermones, 'Hui, fratrem reliquit! num est hoc non plus annum obtinere provinciam? quid quod senatus eos voluit praeesse provinciis qui non praefuissent? at hic triennium!' ergo haec ad populum.
[4] quid quae tecum? numquam essem sine cura, si quid iracundius contumeliosius aut neglegentius, quae fert vita hominum. quid si quid filius puer et puer bene sibi fidens? qui esset dolor? quem pater non dimittebat teque id censere moleste ferebat. at nunc Coelius non dico equidem quod egerit?,' sed tamen multo minus laboro. adde illud. Pompeius, eo robore vir, iis radicibus, Q. Cassium sine sorte delegit, Caesar Antonium; ego sorte datum offenderem, ut etiam inquireret in eum quem reliquissem? hoc melius, et huius rei plura exempla, senectuti quidem nostrae profecto aptius. at te apud eum, di boni, quanta in gratia posui! eique legi litteras non tuas sed librari tui. amicorum litterae me ad triumphum vocant, rem a nobis, ut ego arbitror, propter hanc palingenesian nostram non neglegendam. qua re tu quoque, mi Attice, incipe id cupere quo nos minus inepti videamur.
6.[VII] Scr. Tarsi ante iii K. Sext. an. 50
CICERO ATTICO SAL.
120
Quintus filius pie sane, me quidem certe multum hortante, sed currentem animum patris sui sorori tuae reconciliavit. Eum valde tuae litterae excitarunt. quid quaeris? confido rem ut volumus esse. Bis ad te antea scripsi de re mea familiari, si modo tibi redditae litterae sunt, Graece en ainigmois. scilicet nihil est movendum; sed tamen aphelos percontando de nominibus Milonis et ut expediat ut mihi receperit hortando aliquid [aut] proficies
[2] ego Laodiceae quaestorem Mescinium exspectare jussi, ut confectas rationes lege Iulia apud duas civitates possem relinquere. Rhodum volo puerorum causa, inde quam primum Athenas, etsi etesiae valde reflant; sed plane volo his magistratibus quorum voluntatem in supplicatione sum expertus. tu tamen mitte mihi, quaeso, obviam litteras numquid putes rei publicae nomine tardandum esse nobis. Tiro ad te dedisset litteras, nisi eum graviter aegrum Issi reliquissem. sed nuntiant melius esse. ego tamen angor; nihil enim illo adulescente castius, nihil diligentius.
6.[VIII] Scr. Ephesi K. Oct. an. 50
CICERO ATTICO SAL.
122
Cum instituissem ad te scribere calamumque sumpsissem, Batonius e navi recta ad me venit domum Ephesi et epistulam tuam reddidit pridie Kal. Octobris. laetatus sum felicitate navigationis tuae, opportunitate Piliae, etiam hercule sermone ejusdem de conjugio Tulliae meae.
[2] Batonius autem meros terrores ad me attulit Caesarianos, cum Lepta etiam plura locutus est, spero falsa, sed certe horribilia, exercitum nullo modo dimissurum, cum illo praetores designatos, Cassium tribunum pl., Lentulum consulem facere, Pompeio in animo esse urbem relinquere.
[3] sed heus tu! numquid moleste fers de illo qui se solet anteferre patruo sororis tuae fili? at a quibus victus! sed ad rem.
[4] nos etesiae vehementissime tardarunt; detraxit xx ipsos dies etiam aphractus Rhodiorum. Kal. Octobr. Epheso conscendentes hanc epistulam dedimus L. Tarquitio simul e portu egredienti sed expeditius naviganti. nos Rhodiorum aphractis ceterisque longis navibus tranquillitates aucupaturi eramus; ita tamen properabamus ut non posset magis.
[5] de raudusculo Puteolano gratum. nunc velim dispicias res Romanas, videas quid nobis de triumpho cogitandum putes ad quem amici me vocant. ego nisi Bibulus qui, dum unus hostis in Syria fuit, pedem porta non plus extulit quam domo sua, adniteretur de triumpho, aequo animo essem. nunc vero aischron siopan. sed explora rem totam, ut quo die congressi erimus consilium capere possimus. sat multa, qui et properarem et ei litteras darem qui aut mecum aut paulo ante venturus esset. Cicero tibi plurimam salutem dicit. tu dices utriusque nostrum verbis et Piliae tuae et filiae.
6.[IX] Scr. Athenis Id. Oct. an. 50
CICERO ATTICO SAL.
123
In Piraeea cum exissem pridie Idus Octobr., accepi ab Acasto servo meo statim tuas litteras. quas quidem cum exspectassem jam diu, admiratus sum, ut vidi obsignatam epistulam, brevitatem ejus, ut aperui, rursus sunchusin litterularum, quia solent tuae compositissimae et clarissimae esse, ac, ne multa, cognovi ex eo quod ita scripseras te Romam venisse a.d. xii Kal. Oct. cum febri. percussus vehementer nec magis quam debui, statim quaero ex Acasto. ille et tibi et sibi visum et ita se domi ex tuis audisse ut nihil esset incommode. id videbatur approbare quod erat in extremo, febriculam tum te habentem scripsisse. sed te amavi tamen admiratusque sum quod nihilo minus ad me tua manu scripsisses. qua re de hoc satis. spero enim, quae tua prudentia et temperantia est, hercule, ut me jubet Acastus, confido te jam ut volumus valere.
[2] A Turranio te accepisse meas litteras gaudeo. paraphulaxon, si me amas, ten tou phuratou philotimian: autika gar. hanc, quae me hercule mihi magno dolori est (dilexi enim hominem), procura, quantulacumque est, Precianam hereditatem prorsus ille ne attingat. dices nummos mihi opus esse ad apparatum triumphi. in quo, ut praecipis, nec me kenon in expetendo cognosces nec atuphon in abiciendo.
[3] intellexi ex tuis litteris te ex Turranio audisse a me provinciam fratri traditam. adeon ego non perspexeram prudentiam litterarum tuarum? epechein te scribebas. quid erat dubitatione dignum, si esset quicquam cur placeret fratrem et talem fratrem relinqui? athetesis ista mihi tua, non epoche videbatur. monebas de Q. Cicerone puero ut eum quidem neutiquam relinquerem. toumon oneiron emoi. eadem omnia quasi collocuti essemus vidimus. non fuit faciendum aliter meque epichronia epoche tua dubitatione liberavit. sed puto te accepisse de hac re epistulam scriptam accuratius.
[4] ego tabellarios postero die ad vos eram missurus; quos puto ante venturos quam nostrum Saufeium. sed eum sine meis litteris ad te venire vix rectum erat. tu mihi, ut polliceris, de Tulliola mea, id est de Dolabella, perscribes, de re publica quam praevideo in summis periculis, de censoribus, maximeque de signis, tabulis quid fiat, referaturne. Idibus Octobribus has dedi litteras, quo die, ut scribis, Caesar Placentiam legiones iiii. quaeso, quid nobis futurum est? in arce Athenis statio mea nunc placet.
M. TULLI CICERONIS EPISTULARUM AD ATTICUM
LIBER SEPTIMUS(7)
7.[I] Scr. Athenis xvii K. Nov. an. 50
CICERO ATTICO SAL.
124
[1] Dederam equidem L. Saufeio litteras et dederam ad te unum, quod cum non esset temporis mihi ad scribendum satis, tamen hominem tibi tam familiarem sine meis litteris ad te venire nolebam; sed ut philosophi ambulant, has tibi redditum iri putabam prius. sin jam illas accepisti, scis me Athenas venisse pr. Idus Octobris, e navi egressum in Piraeum tuas ab Acasto nostro litteras accepisse, conturbatum quod cum febre Romam venisses, bono tamen animo esse coepisse quod Acastus ea quae vellem de adlevato corpore tuo nuntiaret, cohorruisse autem me eo quod tuae litterae de legionibus Caesaris adferrent, et egisse tecum ut videres ne quid philotimia ejus quem nosti nobis noceret; et, de quo jam pridem ad te scripseram, Turranius autem secus tibi Brundisi dixerat (quod ex iis litteris cognovi quas a Xenone, optimo viro, accepi), cur fratrem provinciae non praefecissem exposui breviter. haec fere sunt in illa epistula.
[2] nunc audi reliqua. per fortunas! omnem tuum amorem quo me es amplexus omnemque tuam prudentiam quam me hercule in omni genere judico singularem confer ad eam curam ut de omni statu meo cogites. videre enim mihi videor tantam dimicationem, nisi idem deus qui nos melius quam optare auderemus Parthico bello liberavit respexerit rem publicam,?sed tantam quanta numquam fuit. age, hoc malum mihi commune est cum omnibus. nihil tibi mando ut de eo cogites, illud meum proprium problema, quaeso, suscipe. videsne ut te auctore sim utrumque complexus? ac vellem a principio te audisse amicissime monentem. all' emon oupote thumon eni stethessin epeithes sed aliquando tamen persuasisti ut alterum complecterer quia de me erat optime meritus, alterum quia tantum valebat. feci igitur itaque effeci omni obsequio ut neutri illorum quisquam esset me carior.
[3] haec enim cogitabamus, nec mihi conjuncto cum Pompeio fore necesse peccare in re publica aliquando nec cum Caesare sentienti pugnandum esse cum Pompeio. tanta erat illorum conjunctio. nunc impendet, ut et tu ostendis et ego video, summa inter eos contentio. me autem uterque numerat suum, nisi forte simulat alter. nam Pompeius non dubitat; vere enim judicat ea quae de re publica nunc sentiat mihi valde probari. utriusque autem accepi ejus modi litteras eodem tempore quo tuas, ut neuter quemquam omnium pluris facere quam me videretur.
[4] verum quid agam? non quaero illa ultima (si enim castris res geretur, video cum altero vinci satius esse quam cum altero vincere, sed illa quae tum agentur cum venero, ne ratio absentis habeatur, ut exercitum dimittat. 'DIC, M. TVLLI.' quid dicam? 'exspecta, amabo te, dum Atticum conveniam '? non est locus ad tergiversandum. contra Caesarem? 'ubi illae sunt densae dexterae?' nam ut illi hoc liceret adjuvi rogatus ab ipso Ravennae de Caelio tribuno pl. ab ipso autem? etiam a Gnaeo nostro in illo divino tertio consulatu. aliter sensero; aideomai non Pompeium modo sed troas kai Troiadas. Pouludamas moi protos elencheien katathesei.
[5] quis? tu ipse scilicet laudator et factorum et scriptorum meorum. hanc ergo plagam effugi per duos superiores Marcellorum consulatus cum est actum de provincia Caesaris, nunc incido in discrimen ipsum? itaque †ut stultus† primus suam sententiam dicat, mihi valde placet de triumpho nos moliri aliquid, extra urbem esse cum justissima causa. tamen dabunt operam ut eliciant sententiam meam. ridebis hoc loco fortasse. quam vellem etiam nunc in provincia morari! plane opus fuit, si hoc impendebat. etsi nil miserius. nam hodou parergon volo te hoc scire. omnia illa prima quae etiam (tu) tuis litteris in caelum ferebas epitekta fuerunt.
[6] quam non est facilis virtus: quam vero difficilis ejus diuturna simulatio! Cum enim hoc rectum et gloriosum putarem, ex annuo sumptu qui mihi decretus(決められた) esset me C. Coelio quaestori relinquere annuum, referre in aerarium ad HS †cI[c]†, ingemuit nostra cohors omne illud putans distribui sibi oportere, ut ego amicior invenirer Phrygum et Cilicum aerariis quam nostro. sed me non moverunt; nam et mea laus apud me plurimum valuit nec tamen quicquam honorifice in quemquam fieri potuit quod praetermiserim. sed haec fuerit ut ait Thucydides, ekbole logou non inutilis.
[7] tu autem de nostro statu cogitabis primum quo artificio tueamur benevolentiam Caesaris, deinde de ipso triumpho; quem video, nisi rei publicae tempora impedient, euporiston. judico autem cum ex litteris amicorum tum ex supplicatione. quam qui non decrevit, plus decrevit quam si omnis decresset triumphos. ei porro adsensus est unus familiaris meus, Favonius, alter iratus, Hirrus. Cato autem et scribendo adfuit et ad me de sententia sua jucundissimas litteras misit. sed tamen gratulans mihi Caesar de supplicatione triumphat de sententia Catonis nec scribit quid ille sententiae dixerit sed tantum supplicationem eum mihi non decrevisse.
[8] redeo ad Hirrum. coeperas eum mihi placare; perfice. habes Scrofam, habes Silium. ad eos ego et jam antea scripsi ad ipsum Hirrum. locutus enim erat cum iis commode se potuisse impedire sed noluisse; adsensum tamen esse Catoni, amicissimo meo, cum is honorificentissimam in me sententiam dixisset; nec me ad se ullas litteras misisse, cum ad omnis mitterem. verum dicebat. ad eum enim solum et ad Crassipedem non scripseram.
[9] atque haec de rebus forensibus; redeamus domum. Dijungere me ab illo volo. merus est phurates germanus Lartidius. alla ta men protetuchthai easomen achnumenoi per. reliqua expediamus, hoc primum?quod accessit cura dolori meo,?sed tamen hoc, quicquid est, Precianum cum lis rationibus quas ille meas tractat admisceri nolo. scripsi ad Terentiam, scripsi etiam ad ipsum, me quicquid possem nummorum ad apparatum sperati triumphi ad te redacturum. ita puto amempta fore; verum ut libebit. hanc quoque suscipe curam quem ad modum experiamur. id tu et ostendisti quibusdam litteris ex Epiro (an) Athenis datis et in eo ego te adjuvabo.
7.[II] Scr. Brundisi v K. Dec. an. 50
CICERO ATTICO SAL.
125
[1] Brundisium venimus vii Kalend. Decembr. usi tua felicitate navigandi; ita belle nobis flavit ab Epiro lenissimus Onchesmites. hunc spondeiazonta si cui voles ton neoteron pro tuo vendito.
[2] valetudo tua me valde conturbat(君の健康状態が心配だ); significant enim tuae litterae te prorsus laborare. ego autem, cum sciam quam sis fortis, vehementius esse quiddam suspicor quod te cogat cedere et prope modum infringat. etsi alteram quartanam Pamphilus tuus mihi dixit decessisse et alteram leviorem accedere. Terentia vero, quae quidem eodem tempore ad portam Brundisinam venit quo ego in portum mihique obvia in foro fuit, L. Pontium sibi in Trebulano dixisse narrabat etiam eam decessisse. quod si ita est, (est) quod maxime me hercule opto idque spero tua prudentia et temperantia te consecutum.
[3] venio ad epistulas tuas; quas ego sescentas uno tempore accepi, aliam alia jucundiorem, quae quidem erant tua manu. nam Alexidis manum amabam quod tam prope accedebat ad similitudinem tuae, litteras non amabam quod indicabant te non valere. cuius quoniam mentio facta est, Tironem Patris aegrum reliqui, adulescentem, ut nosti (et adde, si quid vis), probum. nihil vidi melius. itaque careo aegre et, quamquam videbatur se non graviter habere, tamen sum sollicitus maximamque spem habeo in M'. Curi diligentia de qua ad me scripsit Tiro et multi nuntiarunt. Curius autem ipse sensit quam tu velles se a me diligi et eo sum admodum delectatus. et me hercule est quam facile diligas autochthon in homine urbanitas. ejus testamentum deporto trium Ciceronum signis obsignatum cohortisque praetoriae. fecit palam te ex libella, me ex terruncio. in Actio Corcyrae Alexio me opipare muneratus est. Q. Ciceroni obsisti non potuit quo minus Thyamim videret.
[4] filiola tua te delectari laetor et probari tibi phusiken esse ten pros ta tekna. etenim si haec non est, nulla potest homini esse ad hominem naturae adjunctio; qua sublata vitae societas tollitur. 'bene eveniat!' inquit Carneades spurce sed tamen prudentius quam Lucius noster et Patron qui, cum omnia ad se referant, (numquam) quicquam alterius causa fieri putent et, cum ea re bonum virum oportere esse dicant ne malum habeat non quo id natura rectum sit, non intellegant se de callido homine loqui non de bono viro. sed haec, opinor, sunt in iis libris quos tu laudando animos mihi addidisti.
[5] redeo ad rem. quo modo exspectabam epistulam quam Philoxeno dedisses! scripseras enim in ea esse de sermone Pompei Neapolitano. eam mihi Patron Brundisi reddidit; Corcyrae, ut opinor, acceperat. nihil potuit esse jucundius. erat enim de re publica, de opinione quam is vir haberet integritatis meae, de benevolentia quam ostendit eo sermone quem habuit de triumpho. sed tamen hoc jucundissimum quod intellexi te ad eum venisse ut ejus animum erga me perspiceres. hoc mihi, inquam, accidit jucundissimum.
[6] de triumpho autem nulla me cupiditas umquam tenuit ante Bibuli impudentissimas litteras quas amplissime supplicatio consecuta est. A quo si ea gesta essent quae scripsit, gauderem et honori faverem; nunc illum qui pedem porta quoad hostis cis Euphratem fuit non extulerit honore augeri, me in cuius exercitu spem illius exercitus habuit idem non adsequi dedecus est nostrum, nostrum, inquam, te conjungens. itaque omnia experiar et, ut spero, adsequar. quod si tu valeres, jam mihi quaedam explorata essent; sed, ut spero, valebis.
[7] de raudusculo Numeriano multum te amo. Hortensius quid egerit aveo scire, Cato quid agat; qui quidem in me turpiter fuit malevolus. dedit integritatis, justitiae, clementiae, fidei mihi testimonium quod non quaerebam; quod postulabam id negavit. itaque Caesar iis litteris quibus mihi gratulatur et omnia pollicetur quo modo exsultat Catonis in me ingratissimi injuria! at hic idem Bibulo dierum xx. ignosce mihi; non possum haec ferre nec feram.
[8] cupio ad omnis tuas epistulas, sed nihil necesse est; jam enim te videbo. illud tamen de Chrysippo? nam de altero illo minus sum admiratus, operario homine; sed tamen ne illo quidem quicquam improbius. Chrysippum vero quem ego propter litterularum nescio quid libenter vidi, in honore habui discedere a puero insciente me! Mitto alia quae audio multa, mitto furta; fugam non fero qua mihi nihil visum est sceleratius. itaque usurpavi vetus illud Drusi, ut ferunt, praetoris in eo qui eadem liber non juraret, me istos liberos non addixisse, praesertim cum adesset nemo a quo recte vindicarentur. id tu, ut videbitur, ita accipies; ego tibi adsentiar. uni tuae disertissimae epistulae non rescripsi in qua est de periculis rei publicae. quid rescriberem? valde eram perturbatus. sed ut nihil magno opere metuam Parthi faciunt qui repente Bibulum semivivum reliquerunt.
7.[III] Scr. in Tretulano v Id. Dec. an. 50
CICERO ATTICO SAL.
126
A.d.viii Idus Decembr. Aeculanum veni et ibi tuas litteras legi quas Philotimus mihi reddidit. E quibus hanc primo aspectu voluptatem cepi quod erant a te ipso scriptae, deinde earum accuratissima diligentia sum mirum in modum delectatus. ac primum illud in quo te Dicaearcho adsentiri negas, etsi cupidissime expetitum a me est et te approbante ne diutius anno in provincia essem, tamen non est nostra contentione perfectum. sic enim scito, verbum in senatu factum esse numquam de ullo nostrum qui provincias obtinuimus quo in iis diutius quam ex senatus consulto maneremus, ut jam ne istius quidem rei culpam sustineam quod minus diu fuerim in provincia quam fortasse fuerit utile.
[2] sed 'quid si hoc melius?' (saepe opportune dici videtur ut in hoc ipso. Sive enim ad concordiam res adduci potest sive ad bonorum victoriam, utriusvis rei me aut adjutorem velim esse aut certe non expertem; sin vincuntur boni, ubicumque essem, una cum iis victus essem. qua re celeritas nostri reditus ametameletos debet esse. quod si ista nobis cogitatio de triumpho injecta non esset quam tu quoque approbas, ne tu haud multum requireres illum virum qui in sexto libro informatus est. quid enim tibi faciam qui illos libros devorasti? quin nunc ipsum non dubitabo rem tantam abicere, si id erit rectius. utrumque vero simul agi non potest et de triumpho ambitiose et de re publica libere. sed ne dubitaris quin quod honestius id mihi futurum sit antiquius.
[3] nam quod putas utilius esse vel mihi quod tutius sit vel etiam ut rei publicae prodesse possim, me esse cum imperio, id coram considerabimus quale sit. habet enim res deliberationem; etsi ex parte magna tibi adsentior. de animo autem meo erga rem publicam bene facis quod non dubitas, et illud probe judicas nequaquam satis pro meis officiis, pro ipsius in alios effusione illum in me liberalem fuisse, ejusque rei causam vere explicas, et eis quae de Fabio Caninioque acta scribis valde consentiunt. quae si secus essent totumque se ille in me profudisset, tamen illa quam scribis custos urbis me praeclarae inscriptionis memorem esse cogeret nec mihi concederet ut imitarer Volcacium aut Servium quibus tu es contentus, sed aliquid nos vellet nobis dignum et sentire et defendere. quod quidem agerem, si liceret, alio modo ac nunc agendum est.
[4] de sua potentia dimicant homines hoc tempore periculo civitatis. nam si res publica defenditur, cur ea consule isto ipso defensa non est? cur ego in cuius causa rei publicae salus consistebat defensus postero anno non sum? cur imperium illi aut cur illo modo prorogatum est? cur tanto opere pugnatum est ut de ejus absentis ratione habenda decem tribuni pl. ferrent? his ille rebus ita convaluit ut nunc in uno civi spes ad resistendum sit; qui mallem tantas ei viris non dedisset quam nunc tam valenti resisteret.
[5] sed quoniam res eo deducta est, non quaeram, ut scribis, pou skaphos to ton Atreidon; mihi skaphos unum erit quod a Pompeio gubernabitur. illud ipsum quod ais, 'quid fiet, cum erit dictum, DIC, M. TVLLI?'?suntoma 'CN. POMPEIO ADSENTIOR.' ipsum tamen Pompeium separatim ad concordiam hortabor. sic enim sentio, maximo in periculo rem esse. vos scilicet plura qui in urbe estis. verum tamen haec video, cum homine audacissimo paratissimoque negotium esse, omnis damnatos, omnis ignominia adfectos, omnis damnatione ignominiaque dignos illac facere, omnem fere juventutem, omnem illam urbanam ac perditam plebem, tribunos valentis addito C. Cassio, omnis qui aere alieno premantur, quos pluris esse intellego quam putaram (causam solum illa causa non habet, ceteris rebus abundat); hic omnia facere omnis ne armis decernatur, quorum exitus semper incerti, nunc vero etiam in alteram partem magis timendi. Bibulus de provincia decessit, Veientonem praefecit; in decedendo erit, ut audio, tardior. quem cum ornavit Cato, declaravit iis se solis non invidere quibus nihil aut non multum ad dignitatem posset accedere.
[6] nunc venio ad privata; fere enim respondi tuis litteris de re publica et iis quas in suburbano et iis quas postea scripsisti. ad privata venio. unum etiam de Caelio tantum abest ut meam ille sententiam moveat ut valde ego ipsi quod de sua sententia decesserit paenitendum putem. sed quid est quod ei vici Luccei sint addicti? hoc te praetermisisse miror.
[7] de Philotimo faciam equidem ut mones. sed ego mihi ab illo hoc tempore non rationes exspectabam quas tibi edidit, verum id reliquum quod ipse in Tusculano me referre in commentarium mea manu voluit quodque idem in Asia mihi sua manu scriptum dedit. id si praestaret, quantum mihi aeris alieni esse tibi edidit tantum et plus etiam mihi ipse deberet. sed in hoc genere, si modo per rem publicam licebit, non accusabimur posthac, neque hercule antea neglegentes fuimus sed amicorum multitudine occupati. ergo utemur, ut polliceris, et opera et consilio tuo nec tibi erimus, ut spero, in eo molesti.
[8] de serperastris cohortis meae nihil est quod doleas. ipsi enim se collegerunt admiratione integritatis meae. sed me moverat nemo magis quam is quem tu neminem putas. idem et initio fuerat et nunc est egregius. sed in ipsa decessione significavit sperasse se aliquid et id quod animum induxerat paulisper non tenuit sed cito ad se rediit meisque honorificentissimis erga se officiis victus pluris ea duxit quam omnem pecuniam.
[9] ego a Curio tabulas accepi quas mecum porto. Hortensi legata cognovi. nunc aveo scire quid hominis sit et quarum rerum auctionem instituat. nescio enim cur, cum portam Flumentanam Caelius occuparit, ego Puteolos non meos faciam.
[10] venio ad 'Piraeea,' in quo magis reprehendendus sum quod homo Romanus 'Piraeea' scripserim, non 'Piraeum' (sic enim omnes nostri locuti sunt), quam quod addiderim '(in).' non enim hoc ut oppido praeposui sed ut loco. et tamen Dionysius noster et qui est nobiscum Nicias Cous non rebatur oppidum esse Piraeea. sed de re videro. nostrum quidem si est peccatum, in eo est quod non ut de oppido locutus sum sed ut de loco secutusque sum non dico Caecilium, mane ut ex portu in Piraeum (malus enim auctor latinitatis est), sed Terentium cuius fabellae propter elegantiam sermonis putabantur a C. Laelio scribi, heri aliquot adulescentuli coiimus in Piraeum, et idem, Mercator hoc addebat, captam e sunio. quod si demous oppida volumus esse, tam est oppidum Sunium quam Piraeus. sed quoniam grammaticus es, si hoc mihi zetema persolveris, magna me molestia liberans.
[11] ille mihi litteras blandas mittit; facit idem pro eo Balbus. mihi certum est ab honestissima sententia digitum nusquam sed scis illi reliquum quantum sit. Putasne igitur verendum esse ne aut obiciat id nobis aliquis, si languidius, aut repetat, si fortius? quid ad haec reperis? 'solvamus' inquis. age, a Caelio mutuabimur. hoc tu tamen consideres velim; puto enim, in senatu si quando praeclare pro re publica dixero, Tartessium istum tuum mihi exeunti, 'iube sodes nummos curare.
[12] quid superest? etiam. gener est suavis mihi, Tulliae, Terentiae. quantumvis vel ingeni vel humanitatis, †satis†; reliqua, quae nosti, ferenda. scis enim quos †aperierimus†. qui omnes praeter eum de quo per te egimus, †reum† me facerent. ipsis enim expensum nemo feret. sed haec coram; nam multi sermonis sunt. Tironis reficiendi spes est in M'. Curio, cui ego scripsi tibi eum gratissimum facturum. data v Idus Decembr. a Pontio ex Trebulano.
7.[IV] Scr. in Pompeiano iv aut iii Id. Dec. an. 50
CICERO ATTICO SAL.
127
Dionysium flagrantem desiderio tui misi ad te nec me hercule aequo animo, sed fuit concedendum. quem quidem cognovi cum doctum, quod mihi jam ante erat notum tum sane plenum offici, studiosum etiam meae laudis, frugi hominem ac, ne libertinum laudare videar, plane virum bonum. Pompeium vidi iiii Idus Decembris.
[2] fuimus una horas duas fortasse. Magna laetitia mihi visus est adfici meo adventu; de triumpho hortari, suscipere partis suas, monere ne ante in senatum accederem quam rem confecissem, ne dicendis sententiis aliquem tribunum alienarem. quid quaeris? in hoc officio sermonis nihil potuit esse prolixius. de re publica autem ita mecum locutus est quasi non dubium bellum haberemus, nihil ad spem concordiae. plane illum a se alienatum cum ante intellegeret, tum vero proxime judicasse. venisse Hirtium a Caesare qui esset illi familiarissimus, ad se non accessisse et, cum ille a.d. viii Idus Decembr. vesperi venisset, Balbus de tota re constituisset a.d. vii ad Scipionem ante lucem venire, multa de nocte eum profectum esse ad Caesarem. hoc illi tekmeriodes videbatur esse alienationis.
[3] quid multa? nihil me aliud consolatur nisi quod illum, cui etiam inimici alterum consulatum, fortuna summam potentiam dederit, non arbitror fore tam amentem ut haec in discrimen adducat. quod si ruere coeperit, ne ego multa timeo, quae non audeo scribere. sed ut nunc est, a.d. iii Nonas Jan. ad urbem cogito.
7.[V] Scr. in Formiano xv K. Jan.. an. 50
CICERO ATTICO SAL.
128
multas uno tempore accepi epistulas tuas; quae mihi, quamquam recentiora audiebam ex iis qui ad me veniebant, tamen erant jucundae; studium enim et benevolentiam declarabant. valetudine tua moveor et Piliam in idem genus morbi delapsam curam tibi adferre maiorem sentio.
[2] date igitur operam ut valeatis. de Tirone video tibi curae esse. quem quidem ego, etsi mirabilis utilitates mihi praebet, cum valet, in omni genere vel negotiorum vel studiorum meorum, tamen propter humanitatem et modestiam malo salvum quam propter usum meum.
[3] Philogenes mecum nihil umquam de Luscenio locutus est; de ceteris rebus habes Dionysium. sororem tuam non venisse in Arcanum miror. de Chrysippo meum consilium probari tibi non moleste fero. ego in Tusculanum nihil sane hoc tempore; devium est tois apantosin et habet alia duschresta. sed de Formiano Tarracinam pridie Kal. Jan. Inde Pomptinam summam, inde (in) Albanum Pompei. ita ad urbem iii Nonas natali meo.
[4] de re publica cottidie magis timeo. non enim boni, ut putantur, consentiunt. quos ego equites Romanos, quos senatores vidi, qui acerrime cum cetera tum hoc iter Pompei vituperarent! pace opus est. ex victoria cum multa mala tum certe tyrannus exsistet. sed haec propediem coram. jam plane mihi deest quod ad te scribam; nec enim de re publica quod uterque nostrum scit eadem, et domestica nota sunt ambobus. reliquum est jocari, si hic sinat. nam ego is sum qui illi concedi putem utilius esse quod postulat quam signa conferri. sero enim resistimus ei quem per annos decem aluimus contra nos. 'quid senties igitur? ' inquis. nihil scilicet nisi de sententia tua nec prius quidem quam nostrum negotium aut confecerimus aut deposuerimus. cura igitur ut valeas. aliquando apotripsai quartanam istam diligentia quae in te summa est.
7. [VI] Scr. in Formiano xiv K. Jan. an. 50
CICERO ATTICO SAL.
129
plane deest quod ad te scribam; nota omnia tibi sunt, nec ipse habeo a te quod exspectem. tantum igitur nostrum illud sollemne servemus ut ne quem istuc euntem sine litteris dimittamus.
[2] de re publica valde timeo nec adhuc fere inveni qui non concedendum putaret Caesari quod postularet potius quam depugnandum. est illa quidem impudens postulatio, opinione valentior cur autem nunc primum ei resistamus? ou gar de tode meizon epi kakon quam cum quinquennium prorogabamus aut cum ut absentis ratio haberetur ferebamus, nisi forte haec illi tum arma dedimus ut nunc cum bene parato pugnaremus. dices, 'quid tu igitur sensurus es?' non idem quod dicturus; sentiam enim omnia facienda ne armis decertetur dicam idem quod Pompeius neque id faciam humili animo. sed rursus hoc permagnum rei publicae malum est et quodam modo mihi praeter ceteros non rectum me in tantis rebus a Pompeio dissidere.
7. [VII] Scr. in Formiano inter xiiii et x K. Jun. an. 50
CICERO ATTICO SAL.
130
'Dionysius, vir optimus, ut mihi quoque est perspectus, et doctissimus tuique amantissimus, Romam venit xv Kalend. Jan. et litteras a te mihi reddidit.' tot enim verba sunt de Dionysio in epistula tua, illud †putato† non adscribis, 'et tibi gratias egit.' atqui certe ille agere debuit et, si esset factum, quae tua est humanitas, adscripsisses. mihi autem nulla de eo palinoidia datur propter superioris epistulae testimonium. sit igitur sane bonus vir. hoc enim ipsum bene fecit quod mihi sui cognoscendi penitus etiam istam facultatem dedit. Philogenes recte ad te scripsit; curavit enim quod debuit. Eum ego uti ea pecunia volui quoad liceret; itaque usus est menses xliii. Pomptinum cupio valere et, quod scribis in urbem introisse, vereor quid sit; nam id nisi gravi de causa non fecisset. ego quoniam iiii Non. Jan. compitalicius dies est, nolo eo die in Albanum venire, (ne molestus familiae veniam. iii non. Jan. igitur; inde ad urbem pridie Nonas. tua lepsis quem in diem incurrat nescio, sed prorsus te commoveri incommodo valetudinis tuae nolo.
[4] de honore nostro nisi quid occulte Caesar per suos tribunos molitus erit, cetera videntur esse tranquilla; tranquillissimus autem animus meus qui totum istuc aequi boni facit et eo magis quod jam a multis audio constitutum esse Pompeio et ejus consilio in Siciliam me mittere quod imperium habeam. id est Abderitikon. nec enim senatus decrevit nec populus jussit me imperium in Sicilia habere. sin hoc res publica ad Pompeium refert, qui me magis quam privatum aliquem mittat? itaque si hoc imperium mihi molestum erit, utar ea porta quam primum videro. nam quod scribis mirificam exspectationem esse mei neque tamen quemquam bonorum aut sat bonorum dubitare quid facturus sim, ego quos tu bonos esse dicas non intellego. ipse nullos novi, sed ita, si ordines bonorum quaerimus; nam singulares sunt boni viri. verum in dissensionibus ordines bonorum et genera quaerenda sunt. senatum bonum putas per quem sine imperio provinciae sunt (numquam enim Curio sustinuisset, si cum eo agi coeptum esset; quam sententiam senatus sequi noluit; ex quo factum est ut Caesari non succederetur), an publicanos qui numquam firmi sed nunc Caesari sunt amicissimi, an faeneratores, an agricolas quibus optatissimum est otium? nisi eos timere putas ne sub regno sint qui id numquam, dum modo otiosi essent, recusarunt. quid ergo?
[6] exercitum retinentis cum legis dies transierit rationem haberi placet? mihi vero ne absentis quidem; sed cum id datum est, illud una datum est. annorum enim decem imperium et ita latum (placet)? placet igitur etiam me expulsum et agrum Campanum perisse et adoptatum patricium a plebeio, Gaditanum a Mytilenaeo, et Labieni divitiae et Mamurrae placent et Balbi horti et Tusculanum. sed horum omnium fons unus est. imbecillo resistendum fuit et id erat facile; nunc legiones XI, equitatus tantus quantum volet, Transpadani, plebes urbana, tot tribuni pl., tam perdita juventus, tanta auctoritate dux, tanta audacia. Cum hoc aut depugnandum est aut habenda e lege ratio.
[7] 'depugna' inquis 'potius quam servias.' ut quid? si victus eris, proscribare, si viceris, tamen servias? 'quid ergo' inquis 'facturus es?' idem quod pecudes quae dispulsae sui generis sequuntur greges. ut bos armenta sic ego bonos viros aut eos quicumque dicentur boni sequar, etiam si ruent. quid sit optimum male contractis rebus plane video. nemini est enim exploratum cum ad arma ventum sit quid futurum sit, at illud omnibus, si boni victi sint, nec in caede principum clementiorem hunc fore quam Cinna fuerit nec moderatiorem quam Sulla in pecuniis locupletum. empoliteuomai soi jam dudum et facerem diutius, nisi me lucerna desereret. ad summam 'DIC, M. TVLLI.' adsentior Cn. Pompeio, id est T. Pomponio. Alexim, humanissimum puerum, nisi forte dum ego absum adulescens factus est (id enim agere videbatur), salvere jubeas velim.
7. [VIII] Scr. in Formiano vi aut v K. Jan. an. BC.50 .
CICERO ATTICO SAL.
131
quid opus est de Dionysio tam valde adfirmare? an mihi nutus tuus non faceret fidem? suspicionem autem eo mihi maiorem tua taciturnitas adtulerat, quod et tu soles conglutinare amicitias testimoniis tuis et illum aliter cum aliis de nobis locutum audiebam. sed prorsus ita esse ut scribis mihi persuades. itaque ego is in illum sum quem tu me esse vis.
[2] diem tuum ego quoque ex epistula quadam tua quam incipiente febricula scripseras mihi notaveram et animadverteram posse pro re nata te non incommode ad me in Albanum venire iii Nonas Januar. sed, amabo te, nihil incommodo valetudinis feceris. quid enim est tantum in uno aut altero die?
[3] Dolabellam video Liviae testamento cum duobus coheredibus esse in triente sed juberi mutare nomen. est politikon skemma rectumne sit nobili adulescenti mutare nomen mulieris testamento. sed id philosophoteron dieukrinesomen, cum sciemus quantum quasi sit in trientis triente.
[4] quod putasti fore ut ante quam istuc venirem Pompeium viderem, factum est ita; nam vi Kal. ad Lavernium (me consecutus est. una Formias venimus et ab hora octava ad vesperum secreto collocuti sumus. quod quaeris ecquae spes pacificationis sit, quantum ex Pompei multo et accurato sermone perspexi, ne voluntas quidem est. sic enim existimat, si ille vel dimisso exercitu consul factus sit, sunchusin tes politeias fore, atque etiam putat eum, cum audierit contra se diligenter parari, consulatum hoc anno neglecturum ac potius exercitum provinciamque retenturum. sin autem ille fureret, vehementer hominem contemnebat et suis et rei publicae copiis confidebat. quid quaeris? etsi mihi crebro(度々) 'ξυνòς(公平な) 'Ενυάλιος(アレス)'(Il.18-309) occurrebat(心に浮かぶ), tamen levabar cura virum forte m et peritum et plurimum auctoritate valentem audiens politikos de pacis simulatae periculis disserentem. habebamus autem in manibus Antoni contionem habitam x Kal. Januar., in qua erat accusatio Pompei usque a toga pura, querela de damnatis, terror armorum. in quibus ille 'quid censes' aiebat 'facturum esse ipsum, si in possessionem rei publicae venerit, cum haec quaestor ejus infirmus et inops audeat dicere?' quid multa? non modo non expetere pacem istam sed etiam timere visus est. ex illa autem sententia †i† relinquendae urbis movet hominem, ut puto. mihi autem illud molestissimum est, quod solvendi sunt nummi Caesari et instrumentum triumphi eo conferendum. est enim amorphon antipoliteuomenou chreopheileten esse. sed haec et multa alia coram.
7.[IX] Scr. in Formiano v aut iv K. Jan. an. 50
CICERO ATTICO SAL.
132
'cottidiene' inquis 'a te accipiendae litterae sunt?' si habebo cui dem, cottidie. 'at jam ipse ades.' tum igitur cum venero desinam. unas video mihi a te non esse redditas quas L. Quinctius familiaris meus cum ferret ad bustum Basili vulneratus et despoliatus est.
[2] videbis igitur num quid fuerit in iis quod me scire opus sit et simul hoc dieukrineseis problema sane politikon. Cum sit necesse aut haberi Caesaris rationem illo exercitum vel per senatum vel per tribunos pl. obtinente, aut persuaderi Caesari ut tradat provinciam atque exercitum et ita consul fiat, aut, si id ei non persuadeatur, haberi comitia sine illius ratione illo patiente atque obtinente provinciam, aut, si per tribunos pl. non patiatur (et) tamen quiescat, rem adduci ad interregnum, aut, si ob eam causam quod ratio ejus non habeatur exercitum adducat, armis cum eo contendere, illum autem initium facere armorum aut statim nobis minus paratis aut tum cum comitiis amicis ejus postulantibus ut e lege ratio habeatur impetratum non sit, ire autem ad arma aut hanc unam ob causam quod ratio non habeatur aut addita causa si forte tribunus pl. senatum impediens aut populum incitans notatus aut senatus consulto circumscriptus aut sublatus aut expulsus sit dicensve se expulsum ad illum confugerit, suscepto autem bello aut tenenda sit urbs aut ea relicta ille commeatu et reliquis copiis interdudendus?quod horum malorum quorum aliquod certe subeundum est minimum putes. dices profecto persuaderi illi ut tradat exercitum et ita consul fiat. est omnino id ejus modi ut, si ille eo descendat, contra dici nihil possit idque eum, si non obtinet ut ratio habeatur retinentis exercitum, noli facere miror. nobis autem, ut quidam putant, nihil est timendum magis quam ille consul. 'at sic malo' inquies 'quam cum exercitu.' certe; sed istud ipsum 'sic,' scio, magnum malum putat aliquis neque ei remedium est ullum 'cedendum est, si id volet.' vide consulem illum iterum quem vidisti consulatu priore 'at tum imbecillus plus' inquit valuit quam tota res publica.' quid nunc putas? et eo consule Pompeio certum est esse in Hispania. o rem miseram! si quidem id ipsum deterrimum est quod recusari non potest et quod ille si faciat, jam jam (a bonis omnibus summam ineat gratiam.
[4] tollamus igitur hoc quo illum posse adduci negat; de reliquis quid est deterrimum? concedere illi quod, ut idem dicit, impudentissime postulat. nam quid impudentius? tenuisti provinciam per annos decem non tibi a senatu sed a te ipso per vim et per factionem datos; praeteriit tempus non legis sed libidinis tuae, fac tamen legis; ut succedatur decernitur; impedis et ais, 'habe meam rationem.' habe tu nostram. exercitum tu habeas diutius quam populus jussit invito senatu? 'depugnes oportet, nisi concedis.' Cum bona quidem spe, ut ait idem, vel vincendi vel in libertate moriendi. jam si pugnandum est, quo tempore, in casu, quo consilio, in temporibus situm est. itaque te in ea quaestione non exerceo; ad ea quae dixi adfer si quid habes. equidem dies noctesque torqueor.
7.[X] Scr. ad urbem xiv sub noctem aut xiiii ante lucem in K. Febr. an. 49
CICERO ATTICO SAL.
133
Subito consilium cepi ut ante quam luceret exirem, ne qui conspectus fieret aut sermo, lictoribus praesertim laureatis(先導吏、将軍にはやめたあともボディーガードとして付けられる). de reliquo neque hercule quid agam neque quid acturus sim scio; ita sum perturbatus temeritate nostri amentissimi consili. tibi vero quid suadeam cuius ipse consilium exspecto? Gnaeus noster quid consili ceperit capiatve nescio, adhuc in oppidis coartatus et stupens. omnes, si in Italia consistat, erimus una; sin cedet, consili res est. adhuc certe, nisi ego insanio, stulte omnia et incaute. tu, quaeso, crebro ad me scribe vel quod in buccam venerit.
7.[XI] Scr. in Campania inter xiv et ix K. Febr. an. 49
CICERO ATTICO SAL.
134
quaeso, quid est hoc? aut quid agitur? mihi enim tenebrae sunt. 'Cingulum' inquit 'nos tenemus, Anconem amisimus; Labienus discessit a Caesare.' utrum de imperatore populi Romani an de Hannibale loquimur? O hominem amentem et miserum qui ne umbram quidem umquam tou kalou viderit! atque haec ait omnia facere se dignitatis causa. ubi est autem dignitas nisi ubi honestas? honestum igitur habere exercitum nullo publico consilio, occupare urbis civium quo facilior sit aditus ad patriam, chreon apokopas, phugadon kathodous, sescenta alia scelera moliri, ten theon megisten host' echein turannida?? sibi habeat suam fortunam! unam me hercule tecum apricationem in illo lucrativo tuo sole malim quam omnia istius modi regna vel potius mori miliens quam semel istius modi quicquam cogitare. 'quid si tu velis?' inquis.
[2] age, quis est cui velle non liceat? sed ego hoc ipsum 'velle' miserius esse duco quam in crucem tolli. una res est ea miserior, adipisci quod ita volueris. sed haec hactenus. libenter enim in his molestiis enscholazo toson.
[3] Redeamus ad nostrum. per fortunas! quale tibi consilium Pompei videtur? hoc quaero quod urbem reliquerit. ego enim aporo. tum nihil absurdius. urbem tu relinquas? ergo idem, si Galli venirent? 'non est' inquit 'in parietibus res publica.' at in aris et focis. 'fecit Themistocles.' fluctum enim totius barbariae ferre urbs una non poterat. at idem Pericles non fecit annum fere post quinquagesimum, cum praeter moenia nihil teneret; nostri olim urbe reliqua capta arcem tamen retinuerunt. houtos pou ton prosthen epeuthometha klea andron
[4] rursus autem ex dolore municipali sermonibusque eorum quos convenio videtur hoc consilium exitum habiturum. mira hominum querela est (nescio (an) istic, sed facies ut sciam) sine magistratibus urbem esse, sine senatu. fugiens denique Pompeius mirabiliter homines movet. quid quaeris? alia causa facta est. nihil jam concedendum putant Caesari. haec tu mihi explica qualia sint.
[5] ego negotio praesum non turbulento. vult enim me Pompeius esse quem tota haec Campania et maritima ora habeat episkopon, ad quem dilectus et summa negoti referatur. itaque vagus esse cogitabam. te puto jam videre quae sit horme Caesaris, qui populus, qui totius negoti status. ea velim scribas ad me et quidem, quoniam mutabilia sunt, quam saepissime. acquiesco enim et scribens ad te et legens tua.
7.[XII] Scr. in Formiano x K. Febr. an. 49
CICERO ATTICO SAL.
135
四九年一月二十二日、フォルミフェキケロよりアッティクス宛
Unam adhuc a te epistulam acceperam datam xii Kal.
十九日に君から送られてきた一通の手紙しかまだ受け取っていない。
in qua significabatur aliam te ante dedisse quam non acceperam.
その中で君はその前にもう一通送ったとほのめかしていたが、届いていない。
sed quaeso ut scribas quam saepissime non modo si quid scies aut audieris sed etiam si quid suspicabere, maximeque quid nobis faciendum aut non faciendum putes.
何か情報を得たなら、またそれだけでなく何か薄々でも気づいたことがあれば、できるだけ頻繁に手紙を書いてほしいし、私が何をすべきか、また何をしてはならないか、君の判断するところを伝えてくれるよう特にお願いする。
[2] nam quod rogas curem(配慮する) ut scias quid Pompeius agat, ne ipsum quidem scire puto;
ポンペイウスが何をしているのか、忘れずに知らせるように、という君の依頼についてだが、それは彼自身すら分からないと思う。
nostrum quidem nemo.
もちろん、私たちの方は誰一人として分からない。
vidi Lentulum consulem Formiis x Kal., vidi Libonem;
私は二十一日にフォルミアエで執政官のレントゥルスと会った。リボーにも会った。
plena timoris et erroris omnia.
すべては恐怖と精神的混乱に陥っていた。
ille iter Larinum;
ポンペイウスはラリヌム(モリーゼ州ラリーノ)へ向かっている。
ibi enim cohortes et Luceriae et Teani reliquaque in Apulia.
そこには数個大隊があり、ルケリア(ルチェーラ)、テアヌム、その他のアプリア(プーリア州)の地域にもあるからである。
Inde utrum consistere uspiam(どこか) velit an mare transire nescitur.
彼がそこからどこかある地点に踏み留まりたいのか、それとも海を渡りたいのかは不明である。
si manet, vereor ne exercitum firmum habere non possit;
もし留まるなら、彼は強力な軍隊を持つことができないのではないかと思う。
sin discedit, quo aut qua, aut quid nobis agendum sit nescio.
しかし、もし去るなら、彼はどこへ向かい、どの道筋をたどるのか、また私は何をすべきか分からない。
nam istum quidem cuius Φαλαρισμὸν times omnia taeterrime facturum puto.
パラリスのような僭主政を行うのではないかと君が恐れている人についてであるが、その人のなすことすべては極悪非道の所業以外ないだろうと思う。
nec eum rerum prolatio(延期) nec senatus magistratuumque discessus(追放) nec aerarium clausum(主) tardabit.
公務の停止によっても、元老院と政務官たちの退去によっても、国庫閉鎖によっても、彼を止めることはできないだろうし、
[3] sed haec, ut scribis, cito sciemus.
君も書いているように、それはもうすぐ分かることだろう。
interim velim mihi ignoscas(許す) quod ad te scribo tam multa totiens.
それまでのあいだ、君に頻繁にたくさんの手紙を送ることをお許し願いたい。
acquiesco(安心する) enim et tuas volo elicere(促す) litteras maximeque consilium(助言) quid agam aut quo me pacto geram.
そうすれば、私は心が安まるし、君の手紙を、特に私が何をすべきか、あるいはどう行動すべきかについての助言を手に入れたいからでもある。
demittamne(打ち込む) me penitus in causam?
私はとことんまでその方の側に身を投じるべきか。
non deterreor(ひるむ) periculo sed dirumpor(張り裂ける) dolore(怒り):
危険にひるむことはないけれども、怒りによって胸が引き裂かれる。
tamne nullo consilio aut tam contra meum consilium gesta esse omnia!
行動のすべてがあれほど判断力に欠け、あれほど私の判断に反していたとに。
an cuncter et tergiverser(ごまかす) et iis me dem qui tenent, qui potiuntur?
それとも、ぐずぐずしてどっちつかずの態度を取り、支配力を握っている人たちに、権力を有する人たちに自分の身を捧げようか。
'αἰδέομαι Τρῳάς' nec solum civis sed etiam amici officio revocor;
「私はトロイア人に会わす顔がない」し、一市民としての義務だけでなく友人としての義務が私を呼び戻す。
etsi frangor saepe misericordia puerorum.
とはいえ、息子と甥が不憫でならず、心がしばしばぐらつくのだが。
[4] Ut igitur ita perturbato(mihi混乱した), etsi te eadem sollicitant, scribe aliquid
そういう次第で、これほど精神的に入り乱れている私のために、同じことが君を不安に駆り立てているだろうが、何か書いてくれたまえ。
et maxime, si Pompeius Italia cedit, quid nobis agendum putes.
とりわけ、ポンペイウスがイタリアから去る場合、君の考えでは私はどうすべきかについて。
M'. quidem Lepidus (nam fuimus una eum finem statuit, L. Torquatus eundem.
マニウス・レピドゥス――私たちと一緒にいた――の方は、それを(ポンペイウスを支持しうる)限界であるとした。ルキウス・トルクァトゥスも同じ考えである。
me cum multa tum etiam lictores impediunt.
私の行動を妨げているものはたくさんあるが、特に先導吏たちだ。
nihil vidi umquam quod minus explicari(処理する) posset.
いまだかつてこれほど対処困難な状況に出会ったことはない。
itaque a te nihildum(まだ〜ない) certi exquiro sed quid videatur.
それゆえ、私が君に求めているのは、確実なことでは断じてなく、君の考えだけである。
denique ipsam ἀπορίαν tuam cupio cognoscere.
少なくとも、君を途方に暮れさせているのは何なのかを知りたい。
Labienum ab illo discessisse prope modum constat
ラビエヌスがカエサルのもとを去ったことは、ほぼ確実である。
[5] si ita factum esset ut ille Romam veniens magistratus et senatum Romae offenderet(遭遇), magno usui causae nostrae fuisset.
彼がローマに来て政務官たちや元老院とでくわしていたら、私たちの側にとっては大いに役立ったことだろう。
damnasse enim sceleris hominem amicum rei publicae causa videretur(未完接), quod nunc quoque videtur sed minus prodest.
彼は国家のために友人の無法な行いを非としたと思われただろうから。今でもそう思われているけれども、あまり役には立っていない。
non enim habet cui prosit(役立つ) eumque arbitror paenitere, nisi forte id ipsum est falsum discessisse illum.
彼には自分が尽くせる共和国がなくなってしまっているからであり、彼は後悔していると思う。もっともカエサルからの離反という話自体が偽りなら話は別だが。
nos quidem pro certo habebamus.
我が方としては、そっちの方が確かだと考えている。
[6] et velim, quamquam, ut scribis, domesticis te finibus tenes, formam(状態) mihi urbis exponas,
君は、手紙に書いているように、家の中に閉じこもっているけれども、ローマの状態を説明してもらえないだろうか。
ecquod Pompei desiderium(への欲求), ecquae Caesaris invidia(への憎しみ) appareat,
また、ポンペイウスが去って残念に思われているか、カエサルに対する何らかの憎悪の感情が認められるか、
etiam quid censeas de Terentia et Tullia, Romae eas esse an mecum an aliquo tuto loco.
そしてまたテレンティアとトゥッリアについてどう考えるか、彼女たちはローマに、あるいは私と一緒に、それともどこか安全なところにいるべきか。
haec et si quid aliud ad me scribas velim vel potius scriptites(しばしば書く).
こうしたことについて、また他に何かあれば、いや、むしろ何度も繰り返し手紙をお送りいただければと思う。
7.[XIII] Scr. Menturnis ix K. Febr. an. 49
CICERO ATTICO SAL.
136
四九年一月二十三日、ミントュルナエ
キケロよりアッティクス宛
[1] De Vennonianis rebus tibi adsentior. Labienum heroa judico. facinus jam diu nullum civile praeclarius, qui, ut aliud nihil, hoc tamen profecit, dedit illi dolorem. sed etiam ad summam profectum aliquid puto. amo etiam Pisonem. cuius judicium de genero suspicor visum iri grave. quamquam genus belli quod sit vides. ita civile est ut non ex civium dissensione sed ex unius perditi civis audacia natum sit. is autem valet exercitu, tenet multos spe et promissis, omnia omnium concupivit. huic tradita urbs est nuda praesidio, referta copiis. quid est quod ab eo non metuas qui illa templa et tecta non patriam sed praedam putet? quid autem sit acturus aut quo modo nescio, sine senatu, sine magistratibus. ne simulare quidem poterit quicquam politikos. nos autem ubi exsurgere poterimus aut quando? quorum dux quam astrategetos tu quoque animadvertis cui ne Picena quidem nota fuerint; quam autem sine consilio res testis. ut enim alia omittam decem annorum peccata, quae condicio non huic fugae praestitit?
[2] nec vero nunc quid cogitet scio ac non desino per litteras sciscitari. nihil esse timidius constat, nihil perturbatius. itaque nec praesidium cuius parandi causa ad urbem retentus est nec locum ac sedem praesidi ullam video. spes omnis in duabus insidiose retentis paene alienis legionibus. nam dilectus adhuc quidem invitorum est et a pugnando abhorrentium; condicionum autem amissum tempus est. quid futurum sit non video; commissum quidem a nobis certe est sive a nostro duce ut e portu sine gubernaculis egressi tempestati nos traderemus.
[3] itaque de Ciceronibus nostris dubito quid agam; nam mihi interdum amandandi videntur in Graeciam; de Tullia autem et Terentia, cum mihi barbarorum adventus [ad urbem] proponitur, quinia timeo; cum autem Dolabellae venit in mentem, paulum respiro. sed velim consideres quid faciendum putes primum pros to asphales (aliter enim mihi de illis ac de me ipso consulendum est), deinde ad opiniones, ne reprehendamur quod eas Romae velimus esse in communi bonorum fuga. quin etiam tibi et Peducaeo (scripsit enim ad me quid faciatis videndum est. is enim splendor est vestrum ut eadem postulentur a vobis quae ab amplissimis civibus. sed de hoc tu videbis, quippe cum de me ipso ac de meis te considerare velim.
[4] reliquum est ut et quid agatur quoad poteris explores scribasque ad me et quid ipse conjectura adsequare; quod etiam a te magis exspecto. nam acta omnibus nuntiantibus a te exspecto futura. 'mantis d' aristos?.' loquacitati ignosces, quae et me levat ad te quidem scribentem et elicit tuas litteras. [5] aenigma 'saccorum ex Velia' plane non intellexi; est enim numero Platonis obscurius.
7.[XIIIa] Scr. Minturnis VII Kal. Febr. an. 49
CICERO ATTICO SALVTEM.
137
Iam intellexi tuum aenigma; Oppios enim "de Velia saccones" dicis. In eo aestuaui diu. Quo aperto reliqua patebant et cum Terentiae summa congruebant. [2] L. Caesarem vidi Minturnis a.d.VIII Kal. Febr. mane cum absurdissimis mandatis, non hominem sed scopas solutas, ut id ipsum mihi ille videatur inridendi causa fecisse, qui tantis de rebus huic mandata dederit; nisi forte non dedit et hic sermone aliquo adrepto pro mandatis abusus est. [3] Labienus, vir mea sententia magnus, Teanum venit a.d.VIIII Kal.; ibi Pompeium consulesque conuenit; qui sermo fuerit et quid actum sit scribam ad te cum certum sciam. Pompeius a Teano Larinum versus profectus est a.d.VIII Kal.; eo die mansit Venafri. Aliquantum animi videtur nobis adtulisse Labienus. Sed ego nondum habeo quod ad te ex his locis scribam; ista magis exspecto, quid illinc adferatur, quo pacto de Labieno ferat, quid agat Domitius in Marsis, Iguui Thermus, P. Attius Cinguli, quae sit populi urbani voluntas, quae tua coniectura de rebus futuris. Haec velim crebro et quid tibi de mulieribus nostris placeat et quid acturus ipse sis scribas. Si scriberem ipse, longior epistula fuisset, sed dictaui propter lippitudinem.
7.[XIV] Scr. Calibus a.d. vi K. Febr. an. 49
CICERO ATTICO SAL.
138
A.d.vi Kal. Febr. Capuam Calibus proficiscens, cum leviter lippirem, has litteras dedi. L. Caesar mandata Caesaris detulit ad Pompeium a.d. viii Kal., cum is esset cum consulibus Teani. probata condicio est, sed ita ut ille de iis oppidis quae extra suam provinciam occupavisset praesidia deduceret. id si fecisset, responsum est ad urbem nos redituros esse et rem per senatum confecturos. spero posse in praesentia pacem nos habere; nam et illum furoris et hunc nostrum copiarum suppaenitet. me Pompeius Capuam venire voluit et adjuvare dilectum; in quo parum prolixe respectent Campani coloni. gladiatores Caesaris qui Capuae sunt, de quibus ante ad te falsum ex A. Torquati litteris scripseram, sane commode Pompeius distribuit binos singulis patribus familiarum. scutorum in ludo I[c][c] fuerunt. eruptionem facturi fuisse dicebantur. sane multum in eo rei publicae provisum est.
[3] de mulieribus nostris in quibus est tua soror, quaeso videas ut satis honestum nobis sit eas Romae esse cum ceterae illa dignitate discesserint. hoc scripsi ad eas et ad te ipsum antea. velim eas cohortere ut exeant, praesertim cum ea praedia in ora maritima habeamus cui ego praesum ut in iis pro re nata non incommode possint esse. nam si quid offendimus in genero nostro (quod quidem ego praestare non debeo)?sed id fit maius quod mulieres nostrae praeter ceteras Romae remanserunt. tu ipse cum Sexto scire velim quid cogites de exeundo de totaque re quid existimes. equidem ad paceni hortari non desino; quae vel iniusta utilior est quam justissimum bellum cum civibus. sed haec ut fors tulerit.
7.[XV] Scr. Capuae v K. Febr. an. 49
CICERO ATTICO SAL.
139
四九年一月二十六日、カプア
キケロよりアッティクス宛
[1] Ut ab urbe discessi, nullum adhuc intermisi diem quin aliquid ad te litterarum darem, non quo haberem magno opere quod scriberem sed ut loquerer tecum absens; quo mihi, cum coram id non licet, nihil est jucundius.
[2] Capuam cum venissem a.d. vi Kal. pridie quam has litteras dedi, consules conveni multosque nostri ordinis. omnes cupiebant Caesarem abductis praesidiis stare condicionibus iis quas tulisset; uni Favonio leges ab illo nobis imponi non placebat. sed †is auditus in† consilio. Cato enim ipse jam servire quam pugnare mavult; sed tamen ait in senatu se adesse velle cum de condicionibus agatur, si Caesar adductus sit ut praesidia deducat. ita, quod maxime opus est, in Siciliam ire non curat; quod metuo ne obsit, in senatu esse vult. Postumius autem, de quo nominatim senatus decrevit ut statim in Siciliam iret Furfanioque succederet, negat se sine Catone iturum et suam in senatu operam auctoritatemque quam magni aestimat. ita res ad Fannium pervenit. is cum imperio in Siciliam praemittitur.
[3] in disputationibus nostris summa varietas est. plerique negant Caesarem in condicione mansurum postulataque haec ab eo interposita esse quo minus quod opus esset ad bellum a nobis pararetur. ego autem eum puto facturum ut praesidia deducat. vicerit enim, si consul factus erit, et minore scelere vicerit quam quo ingressus est. sed accipienda plaga est. sumus enim flagitiose imparati cum a militibus tum a pecunia; quam quidem omnem non modo privatam quae in urbe est sed etiam publicam quae in in aerario est illi reliquimus. Pompeius ad legiones Appianas est profectus; Labienum secum habet. ego tuas opiniones de his rebus exspecto. Formias me continuo recipere cogitabam.
7.[XVI] Scr. Calibus iv K. Febr. an. 49
CICERO ATTICO SAL.
140
omnis arbitror mihi tuas litteras redditas esse sed primas praepostere, reliquas ordine quo sunt missae per Terentiam. de mandatis Caesaris adventuque Labieni et responsis consulum ac Pompei scripsi ad te litteris iis quas a.d. v Kal. Capua dedi pluraque praeterea in eandem epistulam colleci.
[2] nunc has exspectationes habemus duas, unam quid Caesar acturus sit cum acceperit ea quae referenda ad illum data sunt L. Caesari, alteram quid Pompeius agat. qui quidem ad me scribit paucis diebus se firmum exercitum habiturum spemque adfert, si in Picenum agrum ipse venerit, nos Romam redituros esse. Labienum secum habet non dubitantem de imbecillitate Caesaris copiarum; cuius adventu Gnaeus noster multo animi plus habet. nos a consulibus Capuam venire jussi sumus ad Nonas Febr. Capua profectus sum Formias a.d. iii Kal. Eo die cum Calibus tuas litteras hora fere nona accepissem, has statim dedi. de Terentia et Tullia tibi adsentior.
[3] ad quas scripseram ad te ut referrent. si nondum profectae sunt, nihil est quod se moveant, quoad perspiciamus quo loci sit res.
7.[XVII] Scr. in Formiano iv non. Febr. an. 49
CICERO ATTICO SAL.
141
Tuae litterae mihi gratae jucundaeque sunt. de pueris in Graeciam transportandis tum cogitabam cum fuga ex Italia quaeri videbatur. nos enim Hispaniam peteremus; illis hoc aeque commodum non erat. tu ipse cum Sexto etiam nunc mihi videris Romae recte esse posse; etenim minime amici Pompeio nostro esse debetis. nemo enim umquam tantum de urbanis praediis detraxit. videsne me etiam jocari?
[2] scire jam te oportet L. Caesar quae responsa referat a Pompeio, quas ab eodem ad Caesarem ferat litteras. scriptae enim et datae ita sunt ut proponerentur in publico. in quo accusavi mecum ipse Pompeium qui, cum scriptor luculentus esset, tantas res atque eas quae in omnium manus venturae essent Sestio nostro scribendas dederit. itaque nihil umquam legi scriptum sestiodesteron. perspici tamen ex litteris Pompei potest nihil Caesari negari omniaque ei cumulate quae postulet dari. quae ille amentissimus fuerit nisi acceperit, praesertim cum impudentissime postulaverit. quis enim tu es qui dicas, 'si in Hispaniam profectus erit, si praesidia dimiserit'? tamen conceditur: minus honeste nunc quidem violata jam ab illo re publica illatoque bello quam si olim de ratione habenda impetrasset. et tamen vereor ut his ipsis contentus sit. nam cum ista mandata dedisset L. Caesari, debuit esse paulo quietior dum responsa referrentur; dicitur autem nunc esse acerrimus.
[3] Trebatius quidem scribit se ab illo viiii Kal. Febr. rogatum esse ut scriberet ad me ut essem ad urbem; nihil ei me gratius facere posse. haec verbis plurimis. intellexi ex dierum ratione, ut primum de discessu nostro Caesar audisset, laborare eum coepisse ne omnes abessemus. itaque non dubito quin ad Pisonem, quin ad Servium scripserit; illud admiror non ipsum ad me scripsisse, non per Dolabellam, non per Caelium egisse. quamquam non aspernor Trebati litteras, a quo me unice diligi scio.
[4] rescripsi ad Trebatium (nam ad ipsum Caesarem qui mihi nihil scripsisset nolui) quam illud hoc tempore esset difficile; me tamen in praediis meis esse neque dilectum ullum neque negotium suscepisse. in quo quidem manebo dum spes pacis erit; sin bellum geretur, non deero officio nec dignitati meae, pueros hupekthemenos in Graeciam. totam enim Italiam flagraturam bello intellego. tantum mali (est) excitatum partim ex improbis, partim ex invidis civibus. sed haec paucis diebus ex illius ad nostra responsa responsis intellegentur quorsum evasura sint. tum ad te scribam plura, si erit bellum; sin †autem† etiam indutiae, te ipsum, ut spero, videbo.
[5] ego iiii Nonas Febr., quo die has litteras dedi, in Formiano, quo Capua redieram, mulieres exspectabam. quibus quidem scripseram tuis litteris admonitus ut Romae manerent. sed audio maiorem quendam in urbe timorem esse. Capuae Nonis Febr. esse volebam, quia consules jusserant. quicquid huc erit a Pompeio adlatum, statim ad te scribam tuasque de istis rebus litteras exspectabo.
7.[XVIII] Scr. imi Formiano iii Non. Febr. an. 49
CICERO ATTICO SAL.
142
IIII non. Febr. mulieres nostrae Formias venerunt tuaque erga se officia plena tui suavissimi studi ad me pertulerunt. eas ego, quoad sciremus utrum turpi pace nobis an misero bello esset utendum, in Formiano esse volui et una Cicerones. ipse cum fratre Capuam ad consules (Nonis enim adesse jussi sumus) iii Nonas profectus sum, cum has litteras dedi. responsa Pompei grata populo et probata contioni esse dicuntur. ita putaram. quae quidem ille si repudiarit, jacebit; si acceperit?. 'utrum igitur' inquies 'mavis?' responderem, si quem ad modum parati essemus scirem.
[2] Cassium erat hic auditum expulsum Ancona eamque urbem a nobis teneri. si bellum futurum est, negotium utile. Caesarem quidem L. Caesare cum mandatis de pace misso tamen aiunt acerrime dilectum habere, loca occupare, vincire praesidiis. O perditum latronem! o vix ullo otio compensandam hanc rei publicae turpitudinem! sed stomachari desinamus, tempori pareamus, cum Pompeio in Hispaniam eamus. haec optima in malis, quoniam illius alterum consulatum a re publica ne data quidem occasione reppulimus. sed haec hactenus.
[3] de Dionysio fugit me ad te antea scribere; sed ita constitui, exspectare responsa Caesaris, ut, si ad urbem rediremus, ibi nos exspectaret, sin tardius id fieret, tum eum arcesseremus. omnino quid ille facere debuerit in nostra illa fuga, quid docto homine et amico dignum fuerit, cum praesertim rogatus esset, scio, sed haec non nimis exquiro a Graecis. tu tamen videbis, si erit, quod nolim, arcessendus, ne molesti simus invito.
[4] Quintus frater laborat ut tibi quod debet ab Egnatio solvat; nec Egnatio voluntas deest nec parum locuples est, sed cum tale tempus sit ut Q. Titinius (multum enim est nobiscum) viaticum se neget habere idemque debitoribus suis denuntiarit ut eodem faenore uterentur, atque hoc idem etiam L. Ligus fecisse dicatur, nec hoc tempore aut domi nummos Quintus habeat aut exigere ab Egnatio aut versuram usquam facere possit, miratur te non habuisse rationem huius publicae difficultatis. ego autem etsi illud pseudesiodeion (ita enim putatur) observo 'mede diken,' praesertim in te a quo nihil umquam vidi temere fieri, tamen illius querela movebar. hoc quicquid est te scire volui.
7.[XIX] Scr. in. Formiano iii Non. Febr. an. 49
CICERO ATTICO SAL.
143
nihil habeo quod ad te scribam qui etiam eam epistulam quam eram elucubratus ad te non dederim. erat enim plena spei bonae, quod et contionis voluntatem audieram et illum condicionibus usurum putabam, praesertim suis. ecce tibi iii Nonas Febr. inane accepi litteras tuas, Philotimi, Furni, Curionis ad Furnium, quibus inridet L. Caesaris legationem. plane oppressi videmur nec quid consili capiam scio. nec me hercule de me laboro, de pueris quid agam non habeo. Capuam tamen proficiscebar haec scribens quo facilius de Pompei rebus cognoscerem.
7.[XX] Scr. Capuae Non. Febr. an. 49
CICERO ATTICO SAL.
144
breviloquentem jam me tempus ipsum facit. pacem enim desperavi, bellum nostri nullum administrant. cave enim putes quicquam esse minoris his consulibus; quorum ego spe audiendi aliquid et cognoscendi nostri apparatus maximo imbri Capuam veni pridie Nonas, ut eram jussus. illi autem nondum venerant sed erant venturi inanes, imparati. Gnaeus autem Luceriae dicebatur esse et adire cohortis legionum Appianarum non firmissimarum. at illum ruere nuntiant et jam jamque adesse, non ut manum conserat (quicum enim?) sed ut fugam intercludat.
[2] ego autem in Italia kai sunapothanein?nec te id consulo; sin extra, quid ago? ad manendum hiems, lictores, improvidi et neglegentes duces, ad fugam hortatur amicitia Gnaei, causa bonorum, turpitudo conjungendi cum tyranno; qui quidem incertum est Phalarimne an Pisistratum sit imitaturus. haec velim explices et me juves consilio; etsi te ipsum istic jam calere puto, sed tamen quantum poteris. ego si quid hic hodie novi cognoro, scies; jam enim aderunt consules ad suas Nonas. tuas cottidie litteras exspectabo; ad has autem cum poteris rescribes. mulieres et Cicerones in Formiano reliqui.
7.[XXI] Scr. Calibus vi Id. Febr. ante lucem an. 49
CICERO ATTICO SAL.
145
de malis nostris tu prius audis quam ego. istim enim emanant. boni autem hinc quod exspectes nihil est. veni Capuam ad Nonas Febr. ita ut jusserant consules. eo die Lentulus venit sero. alter consul omnino non venerat vii Idus. eo enim die ego Capua discessi et mansi Calibus. Inde has litteras postridie ante lucem dedi. haec Capuae dum fui cognovi, nihil in consulibus, nullum usquam dilectum nec enim conquisitores phainoprosopein audent cum ille adsit, contraque noster dux nusquam sit, nihil agat, nec nomina dant. deficit enim non voluntas sed spes. Gnaeus autem noster (O rem miseram et incredibilem!) ut totus jacet! non animus est, non consilium, non copiae, non diligentia. Mittam illa, fugam ab urbe turpissimam, timidissimas in oppidis contiones, ignorationem non solum adversari sed etiam suarum copiarum; hoc cuius modi est?
[2] vii Idus Febr. Capuam C. Cassius tribunus pl. venit, adtulit mandata ad consules ut Romam venirent, pecuniam de sanctiore aerario auferrent, statim exirent. urbe relicta redeant; quo praesidio? deinde exeant; quis sinat? consul ei rescripsit ut prius ipse in Picenum. at illud totum erat amissum; sciebat nemo praeter me ex litteris Dolabellae. mihi dubium non erat quin ille jam jamque foret in Apulia, Gnaeus noster in navi.
[3] ego quid agam skemma magnum?neque me hercule mihi quidem ullum, nisi omnia essent acta turpissime, neque ego ullius consili particeps?sed tamen quod me deceat. ipse me Caesar ad pacem hortatur; sed antiquiores litterae quam ruere coepit. Dolabella, Caelius me illi valde satis facere. mira me aporia torquet. juva me consilio si potes, et tamen ista quantum potes provide. nihil habeo tanta rerum perturbatione quod scribam. tuas litteras exspecto.
7.[XXII] Scr. in Formiano vi Id. Febr. vesperi aut v Id. mane an. 49
CICERO ATTICO SAL.
146
pedem in Italia video nullum esse qui non in istius potestate sit. de Pompeio scio nihil eumque, nisi in navim se contulerit, exceptum iri puto. O celeritatem incredibilem! huius autem nostri?sed non possum sine dolore accusare eum de quo angor et crucior. tu caedem non sine causa times, non quo minus quicquam Caesari expediat ad diuturnitatem victoriae et dominationis sed video quorum arbitrio sit acturus.
[2] †recte sit censeo cedendum de oppidis iis egeo consili†. quod optimum factu videbitur facies. Cum Philotimo loquere atque adeo Terentiam habebis Idibus. ego quid agam? qua aut terra aut mari persequar eum qui ubi sit nescio? etsi terra quidem qui possum? mari quo? tradam igitur isti me? fac posse tuto (multi enim hortantur), num etiam honeste? nullo modo. equidem a te petam consilium, ut soleo. explicari res non potest; sed tamen si quid in mentem venit velim scribas et ipse quid sis acturus.
7.[XXIII] Scr. in Formiano v Id. Febr. vesp. aut iv Id. an. 49
CICERO ATTICO SAL.
147
v Idus Febr. vesperi a Philotimo litteras accepi Domitium exercitum firmum habere, cohortis ex Piceno Lentulo et Thermo ducentibus cum Domiti exercitu conjunctas esse, Caesarem intercludi posse eumque id timere, bonorum animos recreatos Romae, improbos quasi perculsos. haec metuo equidem ne sint somnia, sed tamen M'. Lepidum, L. Torquatum, C. Cassium tribunum pl. (hi enim sunt nobiscum, id est in Formiano) Philotimi litterae ad vitam .revocaverunt. ego autem illa metuo ne veriora sint, nos omnis paene jam captos esse, Pompeium Italia cedere; quem quidem (o rem acerbam!) persequi Caesar dicitur. persequi Caesar Pompeium? quid? ut interficiat? O me miserum! et non omnes nostra corpora opponimus? in quo tu quoque ingemiscis. sed quid faciamus? victi, oppressi, capti plane sumus.
[2] ego tamen Philotimi litteris lectis mutavi consilium de mulieribus. quas, ut scripseram ad te, Romam remittebam; sed mihi venit in mentem multum fore sermonem me judicium jam de causa publica fecisse; qua desperata quasi hunc gradum mei reditus esse quod mulieres revertissent. de me autem ipso tibi adsentior, ne me dem incertae et periculosae fugae, cum rei publicae nihil prosim, nihil Pompeio; pro quo emori cum pie possum tum libenter. manebo igitur, etsi vivere?.
[3] quod quaeris hic quid agatur, tota Capua et omnis hic dilectus jacet; desperata res est, in fuga omnes sunt, nisi qui deus juverit ut Pompeius istas Domiti copias cum suis conjungat. sed videbamur omnia biduo triduove scituri. Caesaris litterarum exemplum tibi misi; rogaras enim. cui nos valde satis facere multi ad me scripserunt; quod patior facile, dum ut adhuc nihil faciam turpiter.
7.[XXIV] Scr. in Formiano iv Id. Febr. an. 49
CICERO ATTICO SAL.
148
Philotimi litterae me quidem non nimis sed eos qui in his locis erant admodum delectarunt. ecce postridie Cassio litterae Capua a Lucretio, familiari ejus, Nigidium a Domitio Capuam venisse. Eum dicere Vibullium cum paucis militibus e Piceno currere ad Gnaeum, confestim insequi Caesarem, Domitium non habere militum iii milia. idem scripsit Capua consules discessisse. non dubito quin Gnaeus in fuga sit; modo effugiat. ego a consilio fugiendi, ut tu censes, absum.
7.[XXV] Scr. in Formiano iv aut iii Id. Febr. an. 49
CICERO ATTICO SAL.
149
Cum dedissem ad te litteras tristis et metuo ne veras de Lucreti ad Cassium litteris Capua missis, Cephalio venit a vobis. attulit etiam a te litteras hilariores nec tamen firmas, ut soles. omnia facilius credere possum quam quod scribitis, Pompeium exercitum habere. nemo huc ita adfert omniaque quae nolim. O rem miseram! malas causas semper obtinuit, in optima concidit. quid dicam nisi illud eum scisse (neque enim erat difficile, hoc nescisse? erat enim ars difficilis recte rem publicam regere. sed jam jamque omnia sciemus et scribemus ad te statim.
7.[XXVI] Scr. in Formiano xv K. Mart. an. 49
CICERO ATTICO SAL.
150
non venit idem usu mihi quod tu tibi scribis, 'quotiens exorior.' ego enim nunc (primum) paulum exorior et maxime quidem iis litteris quae Roma adferuntur de Domitio, de Picentium cohortibus. omnia erant facta hoc biduo laetiora. itaque fuga quae parabatur repressa est; Caesaris interdicta, si te secundo lumine hic offendero? respuuntur; bona de Domitio, praeclara de Afranio fama est.
[2] quod me amicissime admones ut mihi integrum quoad possim servem, gratum est; quod addis, ne propensior ad turpem causam videar, certe videri possum. ego me ducem in civili bello quoad de pace ageretur negavi esse, non quin rectum esset sed quia quod multo rectius fuit id mihi fraudem tulit. plane eum cui noster alterum consulatum deferret et triumphum (at quibus verbis! 'pro tuis rebus gestis amplissimis') inimicum habere nolueram. ego scio et quem metuam et quam ob rem. sin erit bellum, ut video fore, partes meae non desiderabuntur.
[3] de HS X_X_ Terentia tibi rescripsit. Dionysio, dum existimabam vagos nos fore, nolui molestus esse; tibi autem crebro ad me scribenti de ejus officio nihil rescripsi, quod diem ex die exspectabam ut statuerem quid esset faciendum. nunc, ut video, pueri certe in Formiano videntur hiematuri. et ego? nescio. si enim erit bellum, cum Pompeio esse constitui. quod habebo certi faciam ut scias. ego bellum foedissimum futurum puto, nisi qui, ut tu scribis, Parthicus casus exstiterit.
M. TULLI CICERONIS EPISTULARUM AD ATTICUM
LIBER OCTAVUS
8.[I] Scr. in Formiano xiv K. Mart an. 49
CICERO ATTICO SAL.
151
四九年二月十五日あるいは十六日、フォルミアエ
キケロよりアッティクス宛
[1] Cum ad te litteras dedissem, redditae mihi litterae sunt a Pompeio: cetera de rebus in Piceno gestis quae ad se Vibullius scripsisset, de dilectu Domiti, quae sunt vobis nota nec tam laeta erant in iis litteris quam ad me Philotimus scripserat.
君に手紙を送った後、ポンペイウスから手紙が届けられた。用件以外のことでは、ウィブッリウスが彼に書き送ったというピケヌムでの軍事行動のこととドミティウスの兵の徴募に関することで、ローマにいる君たちがすでに知っていることで、ピロティムスが私に書き送ってくれたことほど、嬉しいものではなかった。
ipsam tibi epistulam misissem sed jam subito fratris puer(奴隷) proficiscebatur. cras igitur mittam.
その手紙は君に送るはずだったが、弟の奴隷が急に出発することになったので、明日お送りする。
sed in ea Pompei epistula erat in extremo ipsius manu, 'tu censeo Luceriam venias. nusquam eris tutius.' id ego in eam partem(手書きの部分) accepi, haec oppida atque oram maritimam illum(主) pro relicto(捨てた) habere, nec sum miratus eum qui caput ipsum reliquisset reliquis membris non parcere.
しかし、そのポンペイウスの手紙の末尾に、自筆で「ルケリアに行くようあなたにお勧めする。あなたにとって、そこより安全なところはどこにもないだろう」とある。私は手書きのこれを、彼がその地域の町々と沿岸地帯を見捨てたという意味に解した。首都を見捨てた彼が他の土地を顧みなくとも不思議はない。
[2] ei statim rescripsi hominemque certum misi de comitibus meis, me non quaerere ubi tutissimo essem;
自分にとって最も安全な場所を私は探してはいないという旨の返事をすぐに書き、私の随員のうち信頼の置ける者を送るところである。
si me vellet sua aut rei publicae causa Luceriam venire, statim esse venturum; hortatusque sum ut oram maritimam retineret, si rem frumentariam sibi ex provinciis suppeditari vellet. hoc me frustra scribere videbam; sed uti in urbe retinenda tunc, sic nunc in Italia non relinquenda testificabar sententiam meam.
彼が自分自身のために、あるいは共和国のために私にルケリアへ行ってほしいというのならすぐに行こうと述べ、そして彼が属州からの穀物の供給を確保したいのなら沿岸地帯を捨てるべきではないと書いた。こんなことを書いても無駄だと思ったが、以前に都を捨てるべきではないと言ったように、今はイタリアを捨てるべきではないという自分の意見を書き残したのだ。
sic enim parari(計画) video ut Luceriam omnes copiae contrahantur et ne is quidem locus sit stabilis sed ex eo ipso, si urgeamur, paretur fuga.
というのも、ルケリアにすべての軍勢を集結させても、そこを強固な根城とはせず、敵が迫れば、またそこから逃げだす準備をしておくというのが彼の計画であることは明らかだからだ。
[3] quo minus mirere(接受2), si invitus in eam causam descendo(どちらの側につく) in qua neque pacis neque victoriae ratio quaesita sit umquam sed semper flagitiosae(恥ずべき) et calamitosae fugae.
それゆえ、和平も勝利も一度も考えたことがなく、常に破滅的で屈辱的な逃走の策を探していている側に私が不本意ながら与したとしても、君は驚かないかもしれない。
eundum(行く), ut quemcumque fors tulerit casum subeam potius cum iis qui dicuntur esse boni quam videar a bonis dissentire.
しかし、私が行かねばならないのは、よき人々を敵にまわすと思われるよりはむしろ、そう呼ばれている人たちとともに運命のもたらすいかなる危険にも身を委ねるためなのだ。
etsi prope diem video bonorum, id est lautorum et locupletum, urbem refertam fore, municipiis vero his relictis refertissimam.
とはいえ、ローマがまもなくよき人々、すなわち品位があり財産のある人たちであふれるだろうこと、いや、それどころか、この辺りの自治市の町々が見捨てられた時でさえ、そうした人たちで満ちあふれるだろうことが私には予見される。
quo ego in numero essem, si hos lictores molestissimos non haberem, nec me M'. Lepidi, L. Volcaci, Ser. Sulpici comitum paeniteret, quorum nemo nec stultior est quam L. Domitius nec inconstantior quam Ap. Claudius.
この厄介きわまりない先導吏たちがいなかったなら、私もその一人となるだろうし、マニウス・レピドゥス、ルキウス・ウォルカキウス、セルウィウス・スルピキウス(執政官経験者たち)の仲間となっても悔いはない。彼らの誰一人として、ルキウス・ドミティウス・アヘノバルブスほど愚かでも、アッピウス・クラウディウス・プルケルほど日和見でもない。
[4] Vnus Pompeius me movet beneficio, non auctoritate. quam enim ille habeat auctoritatem in hac causa? qui, cum omnes Caesarem metuebamus, ipse eum diligebat, postquam ipse metuere coepit, putat omnis hostis illi esse oportere.
悩みのタネはただポンペイウスだけだが、それは彼の権威のためではなく、彼の私に対する尽力のためだ。というのも、こんな状態の彼には何の権威もない。私たちすべてがカエサルを恐れていた時、彼はカエサルを熱愛していた。その彼がカエサルを恐れ始めてからは、私たちは皆カエサルの敵でなければならないと言う始末だ。
ibimus tamen Luceriam. nec eum fortasse delectabit noster adventus; dissimulare enim non potero mihi quae adhuc acta sint displicere.
しかし、私はルーケリアへ行く。おそらく、私の到着は彼を喜ばせないだろう。なぜなら、私は彼がこれまでしてきたことに対する不満を隠せないだろうから。
ego si somnum capere possem, tam longis te epistulis non obtunderem(悩ます). tu, si tibi eadem causa(状態) est, me remunerere sane velim.
私が眠れるなら、こんな長い手紙で君を煩わせることはなかっただろう。君も私と同じ状態にあるのなら、同じお返しをしてくれるよう心から願っている。
8.[II] Scr. in Formiano xiii K. Mart. an. 49
CICERO ATTICO SAL.
152
四九年二月十七日、フォルミアエ
キケロよりアッティクス宛
[1] Mihi vero omnia grata, et quod scripsisti ad me quae audieras et quod non credidisti quae digna diligentia mea non erant et quod monuisti quod sentiebas.
いや、まったく何もかもありがたく思っている―――君の耳に入った情報を手紙で知らせてくれたことも、いつもの几帳面な私に反して君に知らせなかった情報を信用せずにいてくれたことも、君の意見を聞かせてくれたことも感謝している。
ego ad Caesarem unas Capua litteras dedi quibus ad ea rescripsi quae mecum ille de gladiatoribus suis egerat, brevis sed benevolentiam significantis, non modo sine contumelia sed etiam cum maxima laude Pompei. id enim illa sententia postulabat qua illum ad concordiam hortabar. eas(手紙) si quo(どこかへ) ille misit, in publico proponat(人目にさらす) velim. alteras eodem die dedi quo has(この手紙) ad te.
確かに私はカエサルに一通カプアから手紙を出した。それは彼の剣闘士の件に関して私に依頼してきた返事だ。短いが友好的であり、ポンペイウスを非難するどころか最高に賞賛した手紙である。それはカエサルに和平を促す私の考えがさせたことである。カエサルがその手紙をどこかに送ったなら、それを公に掲示してもらえればありがたい。今日もう一通彼に手紙を送るつもりだ。
non potui non dare, cum et ipse ad me scripsisset et Balbus. earum exemplum ad te misi. nihil arbitror fore quod reprehendas. si qua erunt, doce me quo modo μέμψιν effugere possim.
カエサル本人がバルブスとともに私に手紙を送ってきたからには、返事を出さないわけには行かない。その写しをお送りする。君がとがめるようなことは何もないものと思う。もし何かあれば、どうやったら非難を逃れることができるか、教えてほしい。
[2] 'nihil' inquies(未2) 'omnino scripseris(接完).' qui(どうやって) magis effugiam(接) eos qui volent fingere(捏造)? verum tamen ita faciam, quoad fieri poterit.
「絶対に何も書かないでくれたまえ」と君は言うのだろう。書かないとしたら、私にとって不利な話をでっちあげたいと思う人々からうまく逃れる方法が何かあるだろうか。とはいえ、できるかぎり君の助言に従おう。
nam quod me hortaris ad memoriam factorum, dictorum, scriptorum etiam meorum, facis amice tu quidem mihique gratissimum, sed mihi videris aliud tu honestum meque dignum in hac causa judicare atque ego existimem.
私の言行録を作るように君が勧めてくれるのは、友情にあふれ、非常にありがたいことである。だが、この闘争下にあって何が名誉に値するか、何が私にふさわしいかについての君の判断は、私の考えとは異なるようだ。
mihi enim nihil ulla in gente umquam ab ullo auctore rei publicae ac duce turpius factum esse videtur quam a nostro amico factum est.
なぜなら、私の見るところ、いかなる国においても、指導的立場にある政治家や将軍が、私たちの友人がやったような恥ずべき行動を取ったことはいまだかつてないからである。
cuius ego vicem doleo; qui urbem reliquit, id est patriam, pro qua et in qua mori praeclarum fuit. ignorare mihi videris haec quanta sit clades.
彼のために私の心は痛む。彼はローマすなわち祖国を捨てたのだ。祖国のために、そして祖国において死ぬことが輝かしい誉れであったのに。この禍がどれほど大きなものか、君は分かっていないようだ。
[3] es enim etiam nunc domi tuae sed invitis perditissimis hominibus esse diutius non potes.
というのは、君はまだ自分の家にいるわけだが、極悪のならず者たちの許しがなければ、これ以上そうすることはできなくなるからだ。
hoc miserius, hoc turpius quicquam?
これほどの屈辱、恥辱はあるだろうか。
vagamur egentes cum conjugibus et liberis;
私たちは妻子とともに貧困の中をさまよい歩くことになるのだ。
in unius hominis quotannis periculose aegrotantis anima positas omnis nostras spes habemus non expulsi sed evocati ex patria;
私たちは、すべての希望を、毎年大病におかされて死にそうになっている一人の人間(ポンペイウス)の命にかけて、祖国から追放されるどころかな、祖国から去るよう勧告されているとは。
quam non servandam ad reditum nostrum sed diripiendam et inflammandam reliquimus.
私たちが祖国を捨てては、帰還の時まで安全に守られるはずはなく、略奪と放火に委ねることになってしまう。
ita multi nobiscum sunt? non in suburbanis? non in hortis? non in ipsa urbe? et, si non sunt, non erunt? nos interea ne Capuae quidem sed Luceriae, et oram quidem maritimam jam relinquemus, Afranium exspectabimus et Petreium. nam in Labieno parum est dignitatis.
いったい我々の仲間(ポンペイウスは派)は多数派だろうか。彼らはローマ近郊に、もっと近くに、あるいはこの都にいるではないか。そして、今はいないとしても、戻ってくるのではないか。そのあいだ、私たちはカプアも捨ててルケリアに留まり、程なく海岸地帯も捨てることになってアフラニウスとペトレイウスを待つことになるだろう。というのは、ラビエヌスでは役不足だからね。
hic tu in me . . . illud desideras. nihil de me dico, alii viderint. hic quidem quae est . . .?
君がここで私のあの昔の閥族派の精神を見たいと思っている。私はもうそんなことはどうでもいい。それは他の人たちに任せておけばいいことだ。こうした状況にあって閥族など何の意味があるのか。
domi vestrae estis et eritis omnes boni. quis istic se mihi non ostendit? quis nunc adest hoc bello (sic enim jam appellandum est)?
君たちよき人々は皆、自分たちの家にいて、そこに留まるつもりでいる。ローマに戻る意志を私に示さなかった者がいるだろうか。それなのに今この戦い(すでに戦いと呼ばざるをえないのだから)に誰が加わっているのか。
[4] Vibulli res gestae sunt adhuc maximae. id ex Pompei litteris cognosces; in quibus animadvertito illum locum ubi erit διπλῆ(矢印). videbis de Gnaeo nostro ipse Vibullius quid existimet.
ウィブッリウスの働きは、今までのところ、実に申し分ない。そのことは君もポンペイウスの手紙から知るだろう。その中で矢印が見られる個所に注意してもらいたい。ウィブッリウス自身が私たちのポンペイウスについてどう考えているか、君は察するだろう。
quo igitur haec spectat oratio? ego pro Pompeio libenter emori possum; facio pluris omnium hominum neminem; sed non ita uno in eo judico spem de salute rei publicae.
ところで、この話の趣旨はどの点にあるのか。私はポンペイウスのために喜んで死ぬことができるし、今生きている人間の中で私が彼より高く評価する者はいない。しかし、彼が国家にとって唯一の救いの希望であるとは思っていない。
significas enim aliquanto secus(異なって) quam solebas, ut etiam Italia, si ille cedat, putes cedendum. quod ego nec rei publicae puto esse utile nec liberis meis, praeterea neque rectum neque honestum.
というのも、君の意見は以前とはかなり異なっており、ポンペイウスがイタリアを去るなら、私もそこを去るべきであると君は示唆しているからである。それは国家のためにも、また息子と甥のためにもならないと思うし、正しいことでも立派なことでもないと思う。
†sed cur† 'poterisne igitur videre tyrannum?' quasi intersit audiam an videam, aut locupletior mihi sit quaerendus auctor quam Socrates qui, cum xxx tyranni essent, pedem porta non extulit(一歩も外へ出なかった). est mihi praeterea praecipua(特別の) causa manendi. de qua utinam aliquando tecum loquar!
だが、君は聞く「それなら、君は僭主を自分の眼で見ることに耐えられるのか」と。しかし、彼のことを耳で聞くのと、眼で見るのとは違いがないのだ。私にはソクラテスより立派な手本を探し求めようがないのだ。彼はアテナイに三十人の独裁者がいたときにも、城壁外に一歩も足を踏み出さなかったのだ。それに、私にはローマに留まる特別な理由があるのだ。そのことについて、いつか君と語り合いたいものである。
ego xiii Kalend., cum eadem lucerna(ランプ) hanc epistulam scripsissem qua inflammaram tuam, Formiis ad Pompeium profectus sum, si de pace agetur, profecturus(役立つ), si de bello, quid ero?
追伸: 君の手紙を燃やしたのと同じランプの明りのもとでこの手紙を書いてから、ポンペイウスに会うために今日二月十七日、フォルミアエを発つことにした。和平ということになったら、手助けしよう。しかし、戦いということになったら、私はどんな立場に陥ることなるだろうか。
8.[III] Scr. in Caleno xii K. Mart. an. 49
CICERO ATTICO SAL.
153
[1] Maximis et miserrimis rebus perturbatus, cum coram tecum mihi potestas deliberandi non esset, uti tamen tuo consilio volui. deliberatio autem omnis haec est, si Pompeius Italia excedat, quod eum facturum esse suspicor, quid mihi agendum putes. et quo facilius consilium dare possis, quid in utramque partem mihi in mentem veniat explicabo brevi.
[2] Cum merita Pompei summa erga salutem meam familiaritasque quae mihi cum eo est, tum ipsa rei publicae causa me adducit ut mihi vel consilium meum cum illius consilio vel fortuna (mea cum illius fortuna conjungenda esse videatur. accedit illud. si maneo et illum comitatum optimorum et clarissimorum civium desero, cadendum est in unius potestatem. qui etsi multis rebus significat se nobis esse amicum (et ut esset a me est, tute scis, propter suspicionem huius impendentis tempestatis multo ante provisum), tamen utrumque considerandum est et quanta fides ei sit habenda et, si maxime exploratum sit eum nobis amicum fore, sitne viri fortis et boni civis esse in ea urbe in qua cum summis honoribus imperiisque usus sit, res maximas gesserit, sacerdotio sit amplissimo praeditus, non futurus (sit, qui fuerit), subeundumque periculum sit cum aliquo fore dedecore, si quando Pompeius rem publicam(共和国) reciperarit(回復する).
[3] in hac parte haec sunt. vide nunc quae sint in altera. nihil actum est a Pompeio nostro sapienter, nihil fortiter, addo etiam nihil nisi contra consilium auctoritatemque meam. omitto illa vetera, quod istum in rem publicam ille aluit, auxit, armavit, ille legibus per vim et contra auspicia ferendis auctor, ille Galliae ulterioris adjunctor, ille gener, ille in adoptando P. Clodio augur, ille restituendi mei quam retinendi studiosior,
彼は私をローマに復帰させるときの熱心さで私の追放に反対しなかった。
ille provinciae propagator, ille absentis in omnibus adjutor, idem etiam tertio consulatu, postquam esse defensor rei publicae coepit, contendit ut decem tribuni plebs ferrent ut absentis(不在立候補) ratio haberetur, quod idem ipse sanxit lege quadam sua, Marcoque Marcello consuli finienti provincias Gallias Kalendarum Martiarum die restitit?sed ut haec omittam, quid foedius, quid perturbatius hoc ab urbe discessu sive potius turpissima fuga? quae condicio non accipienda fuit potius quam relinquenda patria?
[4] malae condiciones erant, fateor, sed num quid hoc pejus? at reciperabit rem publicam. quando? aut quid ad eam spem est parati? non ager Picenus amissus? non patefactum iter ad urbem? non pecunia omnis et publica et privata adversario tradita? denique nulla causa, nullae vires, nulla sedes quo concurrant qui rem publicam defensam velint. Apulia delecta est, inanissima pars Italiae et ab impetu huius belli remotissima; fuga et maritima opportunitas visa quaeri desperatione. invite cepi Capuam, non quo munus illud defugerem, sed in ea causa in qua nullus esset ordinum, nullus apertus privatorum dolor, bonorum autem esset aliquis sed hebes, ut solet, et, ut ipse sensi, esset multitudo et infimus quisque propensus in alteram partem, multi mutationis rerum cupidi, dixi ipsi me nihil suscepturum sine praesidio et sine pecunia. itaque habui nihil omnino negoti, quod ab initio vidi nihil quaeri praeter fugam. eam si nunc sequor, quonam? Cum illo non; ad quem cum essem profectus, cognovi in iis locis esse Caesarem, ut tuto Luceriam venire non possem. infero mari nobis incerto cursu hieme maxima navigandum est. age jam, cum fratre an sine eo cum filio? at quo modo? in utraque enim re summa difficultas erit summus animi dolor; qui autem impetus illius erit in nos absentis fortunasque nostras! acrior quam in ceterorum, quod putabit fortasse in nobis violandis aliquid se habere populare. age jam, has compedes, fascis, inquam, hos laureatos ecferre ex Italia quam molestum est! qui autem locus erit nobis tutus, ut jam placatis utamur fluctibus, ante quam ad illum venerimus? qua autem aut quo nihil scimus.
[6] at si restitero et fuerit nobis in hac parte locus, idem fecero quod in Cinnae dominatione (L.) Philippus, quod L. Flaccus, quod Q. Mucius, quoquo modo ea res huic quidem cecidit; qui tamen ita dicere solebat se id fore videre quod factum est sed malle quam armatum ad patriae moenia accedere. aliter Thrasybulus et fortasse melius. sed est certa quaedam illa Muci ratio atque sententia, est illa etiam Philippi, et cum sit necesse servire tempori et non amittere tempus cum sit datum. sed in hoc ipso habent tamen idem fasces molestiam. sit enim nobis amicus, quod incertum est, sed sit; deferet triumphum. †non accipere ne periculosum sit,† invidiosum ad bonos. 'O rem' inquis 'difficilem et inexplicabilem!' atqui explicanda est. quid enim fieri potest? ac ne me existimaris ad manendum esse propensiorem quod plura in eam partem verba fecerim, potest fieri, quod fit in multis quaestionibus, ut res verbosior haec fuerit, illa verior. quam ob rem ut maxima de re aequo animo deliberanti ita mihi des consilium velim. Navis et in Caieta est parata nobis et Brundisi.
[7] sed ecce nuntii scribente me haec ipsa noctu in Caleno, ecce litterae Caesarem ad Corfinium, Domitium Corfini cum firmo exercitu et pugnare cupiente. non puto etiam hoc Gnaeum nostrum commissurum ut Domitium relinquat; etsi Brundisium Scipionem cum cohortibus duabus praemiserat, legionem ei Fausto conscriptam in Siciliam sibi placere a consule duci scripserat ad consules. sed turpe Domitium deserere erit implorantem ejus auxilium. est quaedam spes mihi quidem non magna sed in his locis firma Afranium in Pyrenaeo cum Trebonio pugnasse, pulsum Trebonium, etiam Fabium tuum transisse cum cohortibus, summa autem Afranium cum magnis copiis adventare. id si est, in Italia fortasse manebitur. ego autem cum esset incertum iter Caesaris, quod vel ad Capuam vel ad Luceriam iturus putabatur, Leptam misi ad Pompeium (et) litteras; ipse ne quo inciderem reverti Formias. haec te scire volui scripsique sedatiore animo quam proxime scripseram, nullum meum judicium interponens sed exquirens tuum.
8.[IV] Scr. in Formiano viii K. Mart. ante lucem an. 49
CICERO ATTICO SAL.
156
Dionysius quidem tuus potius quam noster, cuius ego cum satis cognossem mores tuo tamen potius stabam judicio quam meo, ne tui quidem testimoni quod ei saepe apud me dederas veritus superbum se praebuit in fortuna quam putavit nostram fore; cuius fortunae nos, quantum humano consilio effici poterit, motum ratione quadam gubernabimus. cui qui noster honos, quod obsequium, quae etiam ad ceteros contempti cuiusdam hominis commendatio defuit? ut meum judicium reprehendi a Quinto fratre vulgoque ab omnibus mallem quam illum non efferre me laudibus Ciceronesque nostros meo potius labore subdoceri quam me alium iis magistrum quaerere; ad quem ego quas litteras, di immortales, miseram, quantum honoris significantis, quantum amoris! Dicaearchum me hercule aut Aristoxenum diceres arcessi, non unum hominem omnium loquacissimum et minime aptum ad docendum.
[2] sed est memoria bona. me dicet esse meliore. quibus litteris ita respondit ut ego nemini cuius causam non reciperem. semper enim, 'si potero, si ante suscepta causa non impediar.' numquam reo cuiquam tam humili, tam sordido, tam nocenti, tam alieno tam praecise negavi quam hic mihi plane nulla exceptione praecidit. nihil cognovi ingratius; in quo vitio nihil mali non inest. sed de hoc nimis multa.
[3] ego navem paravi. tuas litteras tamen exspecto, ut sciam quid respondeant consultationi meae. Sulmone C. Atium Paelignum aperuisse Antonio portas, cum essent cohortes quinque, Q. Lucretium inde effugisse †scis Gnaeum ire Brundisium desertum†. confecta res est.
8.[V] Scr. in Formiano vii K. Mart. an. 49
CICERO ATTICO SAL.
157
[1] Cum ante lucem viii Kal. litteras ad te de Dionysio dedissem, vesperi ad nos eodem die venit ipse Dionysius auctoritate tua permotus, ut suspicor; quid enim putem aliud? etsi solet eum, cum aliquid furiose fecit, paenitere. numquam autem cerritior fuit quam in hoc negotio. nam quod ad te non scripseram, postea audivi a tertio miliario tum eum isse polla maten keraessin es eera thumenanta, multa, inquam, mala cum dixisset: suo capiti, ut aiunt. sed en meam mansuetudinem! Conjecenim in fasciculum una cum tua vehementem ad illum epistulam. hanc ad me referri volo nec ullam ob aliam causam Pollicem servum a pedibus meum Romam misi. eo autem ad te scripsi ut, si tibi forte reddita esset, mihi curares referendam, ne in illius manus perveniret.
[2] Novi si quid esset scripsissem. pendeo animi exspectatione (de re Corfiniensi, in qua de salute rei publicae(共和国) decernetu(決着がつく)r. tu fasciculum, qui est M'. Curio inscriptus, velim cures ad eum perferendum Tironemque Curio commendes et ut det ei si quid opus erit in sumptum roges.
8.[VI] Scr. imi Formniano ix K Mart., ut videtur, an. 49
CICERO ATTICO SAL.
154
obsignata jam ista epistula quam de nocte daturus eram, sicut dedi (nam eam vesperi scripseram), C. Sosius praetor in Formianum venit ad M'. Lepidum vicinum nostrum cuius quaestor fuit. Pompei litterarum ad consules exemplum attulit:
[2] 'Litterae mihi a L. Domitio a.d. xiii Kalend. Mart. adlatae sunt. earum exemplum infra scripsi. nunc ut ego non scribam, tua sponte te intellegere scio quanti rei publicae intersit omnis copias in unum locum primo quoque tempore convenire. tu, si tibi videbitur, dabis operam ut quam primum ad nos venias, praesidi Capuae quantum constitueris satis esse relinquas.' deinde supposuit exemplum epistulae Domiti quod ego ad te pridie miseram. di immortales, qui me horror perfudit! quam sum sollicitus quidnam futurum sit! hoc tamen spero, magnum nomen imperatoris fore, magnum in adventu terrorem. spero etiam, quoniam adhuc nihil nobis obfuit † nihil mutasset neglegentia hoc quod cum fortiter et diligenter tum etiam me hercule†.
[4] modo enim audivi quartanam a te discessisse. moriar si magis gauderem si id mihi accidisset. Piliae dic non esse aecum eam diutius habere nec id esse vestrae concordiae. Tironem nostrum ab altera relictum audio. sed eum video in sumptum ab aliis mutuatum; ego autem Curium nostrum si quid opus esset rogaram. malo Tironis verecundiam in culpa esse quam illiberalitatem Curi.
8.[VII] Scr. ut Formiano vii K Mart., ut videtur, an. 49
CICERO ATTICO SAL.
155
Vnum etiam restat amico nostro ad omne dedecus ut Domitio non subveniat. 'at nemo dubitat quin subsidio venturus sit.' ego non puto. 'deseret igitur talem civem et eos quos una scis esse cum habeat praesertim is ipse cohortis triginta?' Nisi me omnia fallunt, deseret. incredibiliter pertimuit, nihil spectat nisi fugam.
[2] cui tu (video enim quid sentias) me comitem putas debere esse. ego vero quem fugiam habeo, quem sequar non habeo. quod enim tu meum laudas et memorandum dicis, malle quod dixerim me cum Pompeio vinci quam cum istis vincere, ego vero malo sed cum illo Pompeio qui tum erat aut qui mihi esse videbatur, cum hoc vero qui ante fugit quam scit aut quem fugiat aut quo, qui nostra tradidit, qui patriam reliquit, Italiam relinquit, si malui, contigit, victus sum. quod superest, nec ista videre possum quae numquam timui ne viderem nec me hercule istum propter quem mihi non modo meis sed memet ipso carendum est.
[3] ad Philotimum scripsi de viatico sive a Moneta (nemo enim solvit) sive ab Oppiis tuis contubernalibus. cetera apposita tibi mandabo.
8.[VIII] Scr. in Formiano vi K. Mart. an. 49
CICERO ATTICO SAL.
158
O rem turpem et ea re miseram! sic enim sentio, id demum aut potius id solum esse miserum quod turpe sit. aluerat Caesarem; eundem repente timere coeperat, condicionem pacis nullam probarat, nihil ad bellum pararat, urbem reliquerat, Picenum amiserat culpa, in Apuliam se compegerat, ibat in Graeciam, omnis nos aprosphonetous, expertis sui tanti, tam inusitati consili relinquebat.
[2] ecce subito litterae Domiti ad illum, ipsius ad consules. fulsisse mihi videbatur to kalon ad oculos ejus et exclamasse ille vir qui esse debuit, pros tauth' ho ti chre kai palamasthon kai pant' ep' emoi tektainesthon: to gar eu met' emou. at ille tibi polla chairein toi kaloi dicens pergit Brundisium. Domitium autem aiunt re audita et eos qui una essent se tradidisse. O rem lugubrem! itaque intercludor dolore quo (minus) ad te plura scribam. tuas litteras exspecto.
8.[IX] Scr. in Formiano v K. Mart. an. 49
CICERO ATTICO SAL.
188
epistulam meam quod pervulgatam scribis esse non fero moleste, quin etiam ipse multis dedi describendam. ea enim et acciderunt jam et impendent, ut testatum esse velim de pace quid senserim. Cum autem ad eam hortarer eum praesertim hominem, non videbar ullo modo facilius moturus quam si id quod eum hortarer convenire ejus sapientiae dicerem. eam si admirabilem dixi cum eum ad salutem patriae hortabar, non sum veritus ne viderer adsentari cui tali in re libenter me ad pedes abjecissem. qua autem est 'aliquid impertias temporis,' non est de pace sed de me ipso et de meo officio ut aliquid cogitet. nam quod testificor me expertem belli fuisse, etsi id re perspectum est, tamen eo scripsi quo in suadendo plus auctoritatis haberem; eodemque pertinet quod causam ejus probo.
[2] sed quid haec nunc? Vtinam aliquid profectum esset! ne ego istas litteras in contione recitari velim, si quidem ille ipse ad eundem scribens in publico proposuit epistulam illam in qua est 'pro tuis rebus gestis amplissimis' (amplioribusne quam suis, quam Africani? ita tempus ferebat), si quidem etiam vos duo tales ad quintum miliarium quid nunc ipsum de se recipienti, quid agenti, quid acturo? quanto autem ferocius ille causae suae confidet, cum vos, cum vestri similis non modo frequentis sed laeto vultu gratulantis viderit! num igitur peccamus?' minime vos quidem; sed tamen signa conturbantur quibus voluntas a simulatione distingui posset. quae vero senatus consulta 'o video? sed apertius quam proposueram.
[3] ego Arpini volo esse pridie Kal., deinde circum villulas nostras errare quas visurum me postea desperavi.
8.[IXa] Scr. in Formiano v K. Mart. an. 49
CICERO ATTICO SAL.
160
Eugene tua consilia et tamen pro temporibus non incauta mihi valde probantur. Lepido quidem (nam fere sundiemereuomen, quod gratissimum illi est) numquam placuit ex Italia exire, Tullo multo minus. crebro enim illius litterae ab aliis ad nos commeant. sed me illorum sententiae minus movebant; minus multa dederant illi rei publicae pignora. tua me hercule auctoritas vehementer movet; adfert enim et reliqui temporis reciperandi rationem et praesentis tuendi. sed obsecro te, quid hoc miserius quam alterum plausus in foedissima causa quaerere, alterum offensiones in optima? alterum existimari conservatorem inimicorum, alterum desertorem amicorum? et me hercule quamvis amemus Gnaeum nostrum, ut et facimus et debemus, tamen hoc quod talibus viris non subvenit laudare non possum. nam sive timuit, quid ignavius? sive, ut quidam putant, meliorem suam causam illorum caede fore putavit, quid iniustius? sed haec omittamus; augemus enim dolorem retractando.
[4] vi Kal. vesperi Balbus minor ad me venit occulta via currens ad Lentulum consulem missu Caesaris cum litteris, cum mandatis, cum promissione provinciae, Romam ut redeat. cui persuaderi posse non arbitror, nisi erit conventus. idem aiebat nihil malle Caesarem quam ut Pompeium adsequeretur (id credo) et rediret in gratiam. id non credo et metuo ne omnis haec clementia ad Cinneam illam crudelitatem colligatur. Balbus quidem maior ad me scribit nihil malle Caesarem quam principe Pompeio sine metu vivere. tu, puto, haec credis. sed cum haec scribebam v Kalend., Pompeius jam Brundisium venisse poterat; expeditus enim antecesserat legiones xi (K.) Luceria. sed hoc teras horribili vigilantia, celeritate, diligentia est. plane quid futurum sit nescio.
8.[X] Scr. in Formiano iv K. Mart. an. 49
CICERO ATTICO SAL.
159
Dionysius cum ad me praeter opinionem meam venisset, locutus sum cum eo liberalissime; tempora exposui, rogavi ut diceret quid haberet in animo; me nihil ab ipso invito contendere. respondit se quod in nummis haberet nescire quo loci esset; alios non solvere, aliorum diem nondum esse. dixit etiam alia quaedam de servulis suis qua re nobiscum esse non posset. morem gessi; dimisi a me ut magistrum Ciceronum non libenter, ut hominem ingratum non invitus. volui te scire et quid ego de ejus facto judicarem.
8.[XI] Scr. in Formiano in K. Mart. an. 49
CICERO ATTICO SAL.
161
quod me magno animi motu perturbatum putas, sum equidem sed non tam magno quam tibi fortasse videor. levatur enim omnis cura cum aut constitit consilium aut cogitando nihil explicatur. lamentari autem licet illud quidem totos dies; sed vereor ne nihil cum proficiam etiam dedecori sim studiis ac litteris nostris. consumo igitur omne tempus considerans quanta vis sit illius viri quem nostris libris satis diligenter, ut tibi quidem videmur, expressimus. tenesne igitur moderatorem illum rei publicae quo referre velimus omnia? nam sic quinto, ut opinor, in libro loquitur Scipio, 'Vt enim gubernatori cursus secundus, medico salus, imperatori victoria, sic huic moderatori rei publicae beata civium vita proposita est, ut opibus firma, copiis locuples, gloria ampla, virtute honesta sit. huius enim operis maximi inter homines atque optimi illum esse perfectorem volo.'
[2] hoc Gnaeus noster cum antea numquam tum in hac causa minime cogitavit. dominatio quaesita ab utroque est, non id actum beata et honesta civitas ut esset. nec vero ille urbem reliquit quod eam tueri non posset nec Italiam quod ea pelleretur, sed hoc a primo cogitavit, omnis terras, omnia maria movere, reges barbaros incitare, gentis feras armatas in Italiam adducere, exercitus conficere maximos. genus illud Sullani regni jam pridem appetitur multis qui una sunt cupientibus. an censes nihil inter eos convenire, nullam pactionem fieri potuisse? hodie potest. sed neutri skopos est ille ut nos beati simus; uterque regnare vult.
[3] haec a te invitatus breviter exposui. voluisti enim me o quid de his malis sentirem ostendere. Prothespizo igitur, noster Attice, non hariolans ut illa cui nemo credidit sed conjectura prospiciens, jamque mari magno? non multo, inquam, secus possum vaticinari. tanta malorum impendet Ilias. atque hoc nostra gravior est causa qui domi sumus quam illorum qui una transierunt, quod illi [qui] alterum metuunt, nos utrumque.
[4] 'cur igitur' inquis 'remansimus?' vel tibi paruimus vel non occurrimus vel hoc fuit rectius. conculcari, inquam, miseram Italiam videbis proxima aestate †qaut utriusque in† mancipiis ex omni genere collectis, nec tam †iptio† pertimescenda, quae Luceriae multis sermonibus denuntiata esse dicitur, quam †universam† interitus tantas in confligendo utriusque viris video futuras. habes conjecturam meam. tu autem consolationis fortasse aliquid exspectasti. nihil invenio nihil fieri potest miserius, nihil perditius, nihil foedius. quod quaeris quid Caesar ad me scripserit, quod saepe, gratissimum sibi esse quod quierim, oratque in eo ut perseverem. Balbus minor haec eadem mandata. iter autem ejus erat ad Lentulum consulem cum litteris Caesaris praemiorumque promissis si Romam revertisset. verum cum habeo rationem dierum, ante puto tramissurum quam potuerit conveniri.
[6] epistularum Pompei duarum quas ad me misit neglegentiam meamque in rescribendo diligentiam volui tibi notam esse. earum exempla ad te misi.
[7] Caesaris hic per Apuliam ad Brundisium cursus quid efficiat exspecto. Vtinam aliquid simile Parthicis rebus! simul aliquid audiero, scribam ad te. tu ad me velim bonorum sermones Romae frequentes esse dicuntur. scio equidem te in publicum non prodire, sed tamen audire te multa necesse est. memini librum tibi adferri a Demetrio Magnete ad te missum [scio] peri homonoias. Eum mihi velim mittas. vides quam causam mediter.
8.[XIa]
Scr. Luceriae IV Id. Febr. an. 49
CN. MAGNVS PROCOS. S. D. M. CICERONI IMP.
161A
Q. Fabius ad me venit a.d.IIII Id. Febr. Is nuntiat L. Domitium cum suis cohortibus XII et cum cohortibus XIIII quas Vibullius adduxit ad me iter habere; habuisse in animo proficisci Corfinio a.d.u Id. Febr.; C. Hirrum cum V cohortibus subsequi. Censeo ad nos Luceriam venias; nam te hic tutissime puto fore.
8.[XIb] Scr. in Formiano XV Kal. Mart. an. 49
M. CICERO IMP. S. D. CN. MAGNO PROCOS.
161B
A.d.XV Kal. Mart. Formiis accepi tuas litteras; ex quibus ea quae in agro Piceno gesta erant cognoui commodiora esse multo quam ut erat nobis nuntiatum, Vibullique virtutem industriamque libenter agnoui. Nos adhuc in ea ora ubi praepositi sumus ita fuimus ut nauem paratam haberemus; ea enim audiebamus et ea verebamur ut, quodcumque tu consilium cepisses, id nobis persequendum putaremus. Nunc quoniam auctoritate et consilio tuo in spe firmiore sumus, si teneri posse putas Tarracinam et oram maritimam, in ea manebo, etsi praesidia in oppidis nulla sunt; nemo enim nostri ordinis in his locis est praeter M. Eppium, quem ego Minturnis esse volui, vigilantem hominem et industrium. Nam L. Torquatum, virum fortem et cum auctoritate, Formiis non habemus; ad te profectum arbitramur. [2] Ego omnino, ut tibi proxime placuerat, Capuam veni eo ipso die quo tu Teano Sidicino es profectus; volueras enim me cum M. Considio pro praetore illa negotia tueri. Cum eo venissem, vidi T. Ampium dilectum habere diligentissime, ab eo accipere Libonem, summa item diligentia et in illa colonia auctoritate. Fui Capuae quoad consules. Iterum, ut erat edictum a consulibus, veni Capuam ad Non. Febr.; cum fuissem triduum, recepi me Formias. [3] Nunc quod tuum consilium aut quae ratio belli sit ignoro. Si tenendam hanc oram putas, quae et opportunitatem et dignitatem habet et ciuis egregios et, ut arbitror, teneri potest, opus est esse qui praesit; sin omnia unum in locum contrahenda sunt, non dubito quin ad te statim veniam, quo mihi nihil optatius est, idque tecum quo die ab urbe discessimus locutus sum. Ego si cui adhuc videor segnior fuisse, dum ne tibi videar non laboro, et tamen si, ut video, bellum gerendum est, confido me omnibus facile satis facturum. M. Tullium, meum necessarium, ad te misi cui tu, si tibi videretur, ad me litteras dares.
8.[XIc] Scr. Canusi X Kal. Mart. an. 49
CN. MAGNVS PROCOS. S. D. M. CICERONI IMP.
161C
S.v.b.(si vales, benest) Tuas litteras libenter legi; recognoui enim tuam pristinam virtutem etiam in salute communi. Consules ad eum exercitum quem in Apulia habui venerunt. Magno opere te hortor pro tuo singulari perpetuoque studio in rem publicam ut te ad nos conferas, ut communi consilio rei publicae adflictae opem atque auxilium feramus. Censeo via Appia iter facias et celeriter Brundisium venias.
8.[XId] Scr. in Formiano III Kal. Mart. an. 49
M. CICERO IMP. S. D. CN. MAGNO PROCOS.
161D
Cum ad te litteras misissem quae tibi Canusi redditae sunt, suspicionem nullam habebam te rei publicae causa mare transiturum, eramque in spe magna fore ut in Italia possemus aut concordiam constituere, qua mihi nihil utilius videbatur, aut rem publicam summa cum dignitate defendere. Interim nondum meis litteris ad te perlatis ex iis mandatis quae D. Laelio ad consules dederas certior tui consili factus non exspectaui dum mihi a te litterae redderentur, confestimque cum Quinto fratre et cum liberis nostris iter ad te in Apuliam facere coepi. [2] Cum Teanum Sidicinum venissem, C. Messius, familiaris tuus, mihi dixit aliique complures Caesarem iter habere Capuam et eo ipso die mansurum esse Aeserniae. Sane sum commotus quod, si ita esset, non modo iter meum interclusum sed me ipsum plane exceptum putabam; itaque tum Cales processi, ut ibi potissimum consisterem, dum certum nobis ab Aesernia de eo quod audieram referretur. [3] At mihi, cum Calibus essem, adfertur litterarum tuarum exemplum quas tu ad Lentulum consulem misisses. Hae scriptae sic erant, litteras tibi a L. Domitio a.d.XIII Kal. Mart. adlatas esse (earumque exemplum subscripseras); magnique interesse rei publicae scripseras omnis copias primo quoque tempore in unum locum conuenire, et ut praesidio quod satis esset Capuae relinqueret. His ego litteris lectis in eadem opinione fui qua reliqui omnes, te cum omnibus copiis ad Corfinium esse venturum; quo mihi, cum Caesar ad oppidum castra haberet, tutum iter esse non arbitrabar. Cum res in summa exspectatione esset, utrumque simul audiuimus, et quae Corfini acta essent et te iter Brundisium facere coepisse; cumque nec mihi nec fratri meo dubium esset quin Brundisium contenderemus, a multis qui e Samnio Apuliaque veniebant admoniti sumus ut caueremus ne exciperemur a Caesare, quod is in eadem loca quae nos petebamus profectus celerius etiam quam nos possemus eo quo intenderet venturus esset. Quod cum ita esset, nec mihi nec fratri meo nec cuiquam amicorum placuit committere ut temeritas nostra non solum nobis sed etiam rei publicae noceret, cum praesertim non dubitaremus quin, si etiam tutum nobis iter fuisset, te tamen iam consequi non possemus. [4] Interim accepimus tuas litteras Canusio a.d.X Kal. Mart. datas, quibus nos hortaris ut celerius Brundisium veniamus. Quas cum accepissemus a.d.III Kal. Mart., non dubitabamus quin tu iam Brundisium peruenisses, nobisque iter illud omnino interclusum videbamus neque minus nos esse captos quam qui Corfini fuissent; neque enim eos solos arbitrabamur capi qui in armatorum manus incidissent sed eos nihilo minus qui regionibus exclusi intra praesidia atque intra arma aliena venissent. [5] Quod cum ita sit, maxime vellem primum semper tecum fuisse, quod quidem tibi ostenderam cum a me Capuam reiciebam; quod feci non vitandi oneris causa sed quod videbam teneri illam urbem sine exercitu non posse, accidere autem mihi nolebam quod doleo viris fortissimis accidisse. Quoniam autem tecum ut essem non contigit, utinam tui consili certior factus essem! Nam suspicione adsequi non potui, quod omnia prius arbitratus sum fore quam ut haec rei publicae causa in Italia non posset duce te consistere. Neque vero nunc consilium tuum reprehendo, sed fortunam rei publicae lugeo; nec, si ego quid tu secutus sis non perspicio, idcirco minus existimo te nihil nisi summa ratione fecisse. [6] Mea quae semper fuerit sententia primum de pace vel iniqua condicione retinenda, deinde de urbe (nam de Italia quidem nihil mihi umquam ostenderas), meminisse te arbitror. Sed mihi non sumo ut meum consilium valere debuerit; secutus sum tuum, neque id rei publicae causa, de qua desperaui, quae et nunc adflicta est nec excitari sine perniciosissimo bello potest, sed te quaerebam, tecum esse cupiebam, neque eius rei facultatem, si qua erit, praetermittam. [7] Ego me in hac omni causa facile intellegebam pugnandi cupidis hominibus non satis facere. Primum enim prae me tuli me nihil malle quam pacem, non quin eadem timerem quae illi sed ea bello ciuili leuiora ducebam. Deinde suscepto bello, cum pacis condiciones ad te adferri a teque ad ea honorifice et large responderi viderem, duxi meam rationem; quam tibi facile me probaturum pro tuo in me beneficio arbitrabar. Memineram me esse unum qui pro meis maximis in rem publicam meritis supplicia miserrima et crudelissima pertulissem, me esse unum qui, si offendissem eius animum cui tum cum iam in armis essemus consulatus tamen alter et triumphus amplissimus deferebatur, subicerer isdem procellis, ut mea persona semper ad improborum ciuium impetus aliquid videretur habere populare. Neque haec non ego prius sum suspicatus quam mihi palam denuntiata sunt, neque ea tam pertimui, si subeunda essent, quam declinanda putaui, si honeste vitare possem. [8] Breuem illius temporis, dum in spe pax fuit, rationem nostram vides, reliqui facultatem res ademit. Iis autem quibus non satis facio facile respondeo; neque enim ego amicior C. Caesari. umquam fui quam illi neque illi amiciores rei publicae quam ego. Hoc inter me et illos interest, quod, cum et illi ciues optimi sint et ego ab ista laude non absim, ego condicionibus, quod idem te intellexeram velle, illi armis disceptari maluerunt; quae quoniam ratio vicit, perficiam profecto ut neque res publica ciuis a me animum neque tu amici desideres.
8.[XII] Scr. in Formiano prid. K. Mart. an. 49
CICERO ATTICO SAL.
162
mihi molestior (lippitudo) erat etiam quam ante fuerat. dictare tamen hanc epistulam malui quam Gallo Fadio amantissimo utriusque nostrum nihil ad te litterarum dare. nam pridie quidem, quoquo modo potueram, scripseram ipse eas litteras quarum vaticinationem falsam esse cupio. huius autem epistulae non solum ea causa est ut ne quis a me dies intermittatur quin dem ad te litteras sed etiam haec justior, ut a te impetrarem ut sumeres aliquid temporis †quod tibi et quia† perexiguo opus est, explicari mihi tuum consilium plane volo, ut penitus intellegam.
[2] omnia sunt integra nobis; nihil praetermissum est quod non habeat sapientem excusationem, non modo probabilem. nam certe neque tum peccavi cum imperatam jam Capuam non solum ignaviae delictum sed etiam perfidiae suspicionem fugiens accipere nolui, neque cum post condiciones pacis per L. Caesarem et (L.) fabatum adlatas cavi ne animum ejus offenderem cui Pompeius jam armatus armato consulatum triumphumque deferret.
[3] nec vero haec extrema quisquam potest jure reprehendere quod mare non transierim. id enim, etsi erat deliberationis, tamen obire non potui. neque enim suspicari debui, praesertim cum ex ipsius Pompei litteris, idem quod video te existimasse, non dubitarim quin is Domitio subventurus esset, et plane quid rectum et quid faciendum mihi esset diutius cogitare malui.
[4] primum igitur, haec qualia tibi esse videantur, etsi significata sunt a te, tamen accuratius mihi perscribas velim, deinde aliquid etiam in posterum prospicias fingasque quem me esse deceat et ubi me plurimum prodesse rei publicae sentias, ecquae pacifica persona desideretur an in bellatore sint omnia.
[5] atque ego qui omnia officio metior recordor tamen tua consilia; quibus si paruissem, tristitiam illorum temporum non subissem. memini quid mihi tum suaseris per Theophanem, per Culleonem, idque saepe ingemiscens sum recordatus. qua re nunc saltem ad illos calculos revertamur quos tum abjecimus, ut non solum gloriosis consiliis utamur sed etiam paulo salubrioribus. sed nihil praescribo accurate velim perscribas tuam ad me sententiam.
[6] volo etiam exquiras quam diligentissime poteris (habebis autem per quos possis) quid Lentulus noster, quid Domitius agat, quid acturus sit, quem ad modum nunc se gerant, num quem accusent, num cui suscenseant?quid dico num cui? num Pompeio. omnino culpam omnem Pompeius in Domitium confert, quod ipsius litteris cognosci potest quarum exemplum ad te misi. haec igitur videbis et, quod ad te ante scripsi, Demetri Magnetis librum quem ad te misit de concordia velim mihi mittas.
8.[XIII] Scr. in Formiano K. Mart. an. 49
CICERO ATTICO SAL.
163
lippitudinis meae signum tibi sit librari manus et eadem causa brevitatis; etsi nunc quidem quod scriberem nihil erat. omnis exspectatio nostra erat in nuntiis Brundisinis si nactus hic esset Gnaeum nostrum, spes dubia pacis, sin ille ante tramisisset, exitiosi belli metus. sed videsne in quem hominem inciderit res publica, quam acutum, quam vigilantem, quam paratum? si me hercule neminem occiderit nec cuiquam quicquam ademerit, ab iis qui eum maxime timuerant maxime diligetur.
[2] multum mecum municipales homines loquuntur, multum rusticani; nihil prorsus aliud curant nisi agros, nisi villulas, nisi nummulos suos. et vide quam conversa res sit; illum quo antea confidebant metuunt, hunc amant quem timebant. id quantis nostris peccatis vitiisque evenerit non possum sine molestia cogitare. quae autem impendere putarem, scripseram ad te et jam tuas litteras exspectabam.
8.[XIV] Scr. in Formiammo vi Non. Mart. an. 49
CICERO ATTICO SAL.
164
non dubito quin tibi odiosae sint epistulae cottidianae, cum praesertim neque nova de re aliqua certiorem te faciam neque novam denique jam reperiam scribendi ullam sententiam. sed si dedita opera, cum causa nulla esset, tabellarios ad te cum inanibus epistulis mitterem, facerem inepte; euntibus vero, domesticis praesertim, ut nihil ad te dem litterarum facere non possum et simul, crede mihi, requiesco paulum in his miseriis, cum quasi tecum loquor, cum vero tuas epistulas lego, multo etiam magis. omnino intellego nullum fuisse tempus post has fugas et formidines nostras quod magis debuerit mutum esse a litteris, propterea quod neque Romae quicquam auditur novi nec in his locis quae a Brundisio absunt propius quam tu bidui aut tridui. Brundisi autem omne certamen vertitur huius primi temporis. qua quidem exspectatione torqueor. sed omnia ante Nonas sciemus. eodem enim die video Caesarem a Corfinio post meridiem profectum esse, id est Feralibus, quo Canusio mane Pompeium. eo modo autem ambulat Caesar et iis †diariis† militum celeritatem incitat ut timeam ne citius ad Brundisium quam opus sit accesserit.
[2] dices, 'quid igitur proficis qui anticipes ejus rei molestiam quam triduo sciturus sis?' nihil equidem; sed, ut supra dixi, tecum perlibenter loquor, et simul scito labare meum consilium illud quod satis jam fixum videbatur. non mihi satis idonei sunt auctores ii qui a te probantur. quod enim umquam eorum in re publica forte factum exstitit? aut quis ab iis ullam rem laude dignam desiderat? nec me hercule laudandos existimo qui trans mare belli parandi causa profecti sunt?quamquam haec ferenda non erant?, video enim quantum id bellum et quam pestiferum futurum sit; sed me movet unus vir cuius fugientis comes, rem publicam reciperantis socius videor esse debere. 'totiensne igitur sententiam mutas?' ego tecum tamquam mecum loquor. quis autem est tanta quidem de re quin varie secum ipse disputet? simul et elicere cupio sententiam tuam, si manet, ut firmior sim, si mutata est, ut tibi adsentiar.
[3] omnino ad id de quo dubito pertinet me scire quid Domitius acturus sit, quid noster Lentulus. de Domitio varia audimus †modo esse in Tiburti aut lepidi quo cum lepidus accessisse ad urbem†, quod item falsum video esse. ait enim Lepidus eum nescio quo penetrasse itineribus †occultandi† sui causa an maris adipiscendi ne is quidem scit. ignorat etiam de filio. addit illud sane molestum, pecuniam Domitio satis grandem quam is Corfini habuerit non esse redditam. de Lentulo autem nihil audivimus. haec velim exquiras ad meque perscribas.
8.[XV] Scr. in Formiano v Non. Mart. an. 49
CICERO ATTICO SAL.
165
A.d.v Nonas Martias epistulas mihi tuas Aegypta reddidit, unam veterem iiii Kal. quam te scribis dedisse Pinario quem non vidimus; in qua exspectas quidnam praemissus agat Vibullius qui omnino non est visus a Caesare (id altera epistula video te scire ita esse, et quem ad modum redeuntem excipiam Caesarem quem omnino vitare cogito, et †authemonis† fugam intendis commutationemque vitae tuae, quod tibi puto esse faciendum, et ignoras Domitius cum fascibusne sit. quod cum scies, facies ut sciamus. habes ad primam epistulam.
[2] secutae sunt duae pr. Kal. ambae datae quae me convellerunt de pristino statu jam tamen, ut ante ad te scripsi, labantem. nec me movet quod scribis 'Iovi ipsi inicum.' nam periculum in utriusque iracundia positum est, victoria autem ita incerta ut deterior causa paratior mihi esse videatur. nec me consules movent qui ipsi pluma aut folio facilius moventur. offici me deliberatio cruciat cruciavitque adhuc. cautior certe est mansio, honestior existimatur trajectio. malo interdum multi me non caute quam pauci non honeste fecisse existiment. de Lepido et Tullo quod quaeris, illi vero non dubitant quin Caesari praesto futuri in senatumque venturi sint recentissima tua est epistula KaL data, in qua optas congressum pacemque non desperas. sed ego cum haec scribebam, nec illos congressuros nec, si congressi essent, Pompeium ad ullam condicionem accessurum putabam. quod videris non dubitare, si consules transeant, quid nos facere oporteat, certe transeunt vel, quo modo nunc est, transierunt. sed memento praeter Appium neminem esse fere qui non jus habeat transeundi. nam aut cum imperio sunt ut Pompeius, ut Scipio, Sufenas, Fannius, Voconjus, Sestius, ipsi consules quibus more maiorum concessum est vel omnis adire provincias, aut legati sunt eorum. sed nihil decerno; quid placeat tibi et quid prope modum rectum sit intellego. plura scriberem, si ipse possem. sed, ut mihi videor, potero biduo. Balbi Corneli litterarum exemplum quas eodem die accepi quo tuas misi ad te, ut meam vicem doleres, cum me derideri videres.
8.[XVI] Scr. in Formano iv Non. Mart. an. 49
CICERO ATTICO SAL.
166
四九年三月四日、フォルミアエ
キケロよりアッティクス宛
Omnia mihi provisa sunt praeter occultum et tutum iter ad mare superum. hoc enim mari uti non possumus hoc tempore anni. illuc autem quo spectat animus et quo res vocat, qua veniam? cedendum enim est celeriter, ne forte qua re impediar atque adliger. nec vero ille me ducit qui videtur; quem ego hominem apolitikotaton omnium jam ante cognoram, nunc vero etiam astrategetotaton. non me igitur is ducit sed sermo hominum qui ad me a Philotimo scribitur. is enim me ab optimatibus ait conscindi. quibus optimatibus, di boni! qui nunc quo modo occurrunt, quo modo autem se venditant Caesari! municipia vero deum, nec simulant, ut cum de illo aegroto vota faciebant. sed plane quicquid mali hic Pisistratus non fecerit tam gratum erit quam si alium facere prohibuerit. (hunc) propitium sperant, illum iratum putant. quas fieri censes apanteseis ex oppidis, quos honores! 'metuunt' inquies. credo, sed me hercule illum magis. huius insidiosa de mentia delectantur, illius iracundiam formidant. judices de CCCLX qui praecipue Gnaeo nostro delectabantur, ex quibus cottidie aliquem video, nescio quas ejus Lucerias horrent. itaque quaero qui sint isti optimates qui me exturbent cum ipsi domi maneant. sed tamen, quicumque sunt, 'aideomai troas.' etsi qua spe proficiscar video conjungoque me cum homine magis ad vastandam Italiam quam ad vincendum parato dominumque exspecto. et quidem cum haec scribebam iiii Nonas jam exspectabam aliquid a Brundisio. quid autem 'aliquid'? quam inde turpiter fugisset, et victor hic qua se referret et quo. quod ubi audissem, si ille Appia veniret, ego Arpinum cogitabam.
M. TULLI CICERONIS EPISTULARUM AD ATTICUM
LIBER NONUS
9.[I] Scr. in Formiano prid. Non. Mart an. 49
CICERO ATTICO SAL.
167
[1] etsi cum tu has litteras legeres putabam fore ut scirem jam quid Brundisi actum esset (nam Canusio viiii Kal. profectus erat Gnaeus; haec autem scribebam pridie Nonas xiiii die post quam ille Canusio moverat), tamen angebar singularum horarum exspectatione mirabarque nihil adlatum esse ne rumoris quidem; nam erat mirum silentium. sed haec fortasse kenospouda sunt, quae tamen jam sciantur necesse est;
[2] illud molestum me adhuc investigare non posse ubi P. Lentulus noster sit, ubi Domitius. quaero autem, quo facilius scire possim quid acturi sint, iturine ad Pompeium et, si sunt, qua quandove ituri sint. Vrbem quidem jam refertam esse optimatium audio, Sosium et Lupum quos Gnaeus noster ante putabat Brundisium venturos esse quam se jus dicere. hinc vero vulgo vadunt; etiam M'. Lepidus quocum diem conterere solebam cras cogitabat.
[3] nos autem in Formiano morabamur, quo citius audiremus; deinde Arpinum volebamus; inde iter qua maxime apanteton esset ad mare superum remotis sive omnino missis lictoribus. audio enim bonis viris qui et nunc et saepe antea magno praesidio rei publicae fuerunt hanc cunctationem nostram non probari multaque (in) me et severe in conviviis tempestivis quidem disputari. cedamus igitur et, ut boni cives simus, bellum Italiae terra marique inferamus et odia improborum rursus in nos quae jam exstincta erant incendamus et Luccei consilia ac Theophani persequamur.
[4] nam Scinio vel in Syriam proficiscitur sorte vel cum genero honeste vel Caesarem fugit iratum. Marcelli quidem, nisi gladium Caesaris timuissent, manerent. Appius est eodem in timore et inimicitiarum recentium etiam. praeter hunc et C. Cassium reliqui legati, Faustus pro quaestore; ego unus cui utrumvis licet. frater accedit quem socium huius fortunae esse non erat aecum cui magis etiam Caesar irascetur, sed impetrare non possum ut maneat. dabimus hoc Pompeio cui debemus. nam me quidem alius nemo movet, non sermo bonorum qui nulli sunt, non causa quae acta timide est, agetur improbe. Vni, uni hoc damus ne id quidem roganti nec suam causam, ut ait, agenti sed publicam. tu quid cogites de transeundo in Epirum scire sane velim.
9.[II] Scr. in Formiano Non. Mart. an. 49
CICERO ATTICO SAL.
168
[1] Etsi Nonis Martiis die tuo, ut opinor, exspectabam epistulam a te longiorem, tamen ad eam ipsam brevem quam IIII Nonas hupo ten dialepsin dedisti rescribendum putavi. gaudere ais te mansisse me et scribis in sententia te manere. mihi autem superioribus litteris videbare non dubitare quin cederem ita si et Gnaeus bene comitatus conscendisset et consules transissent. Vtrum hoc tu parum commeministi, an ego non satis intellexi, an mutasti sententiam? sed aut ex epistula quam exspecto perspiciam quid sentias aut alias abs te litteras eliciam. Brundisio nihildum erat adlatum.
9.[IIa] Scr. in Formiano viii Id. Mart. an. 49
CICERO ATTICO SAL.
169
[1] O rem difficilem planeque perditam! quam nihil praetermittis in consilio dando; quam nihil tamen quod tibi ipsi placeat explicas! non esse me una cum Pompeio gaudes ac proponis quam sit turpe me adesse cum quid de illo detrahatur; nefas esse approbare. certe; contra igitur? 'di' inquis 'averruncent!' quid ergo fiet si in altero scelus est, in altero supplicium? 'impetrabis' inquis 'a Caesare ut tibi abesse liceat et esse otioso.' supplicandum igitur? miserum. quid si non impetraro? 'et de triumpho erit' inquis 'integrum.' quid si hoc ipso premar? accipiam? quid foedius? negem? repudiari se totum , magis etiam quam olim in xxviratu, putabit. ac solet, cum se purgat, in me conferre omnem illorum temporum culpam. ita me sibi fuisse inimicum ut ne honorem quidem a se accipere vellem. quanto nunc hoc idem accipiet asperius! tanto scilicet quanto et honos hic illo est amplior et ipse robustior.
[2] nam quod negas te dubitare quin magna in offensa sim apud Pompeium hoc tempore, non video causam cur ita sit hoc quidem tempore. qui enim amisso Corfinio denique certiorem me sui consili fecit, is queretur Brundisium me non venisse cum inter me et Brundisium Caesar esset? deinde etiam scit ἀπαρρησίαστον esse in ea causa querelam suam. me putat de municipiorum imbecillitate, de dilectibus, de pace, de urbe, de pecunia, de Piceno occupando plus vidisse quam se. sin cum potuero non venero tum erit inimicus, quod ego non eo vereor ne mihi noceat (quid enim faciet? 'τίς δ' ἐστὶ δοῦλος τοῦ θανεῖν ἄφροντις ὤν;'), sed quia ingrati animi crimen horreo. confido igitur adventum nostrum illi, quoquo tempore fuerit, ut scribis, asmeniston fore. nam quod ais, si hic temperatius egerit, consideratius consilium te daturum, qui hic potest se gerere non perdite? vetant vita, mores, ante facta, ratio suscepti negoti, socii, vires bonorum aut etiam constantia.
[3] vixdum epistulam tuam legeram cum ad me currens ad illum Postumus Curtius venit nihil nisi classis loquens et exercitus. eripiebat Hispanias, tenebat Asiam, Siciliam, Africam, Sardiniam, confestim in Graeciam persequebatur. eundum igitur est, nec tam ut belli quam ut fugae socii simus. nec enim ferre potero sermones istorum quicumque sunt; non sunt enim certe, ut appellantur, boni. sed tamen id ipsum scire cupio quid loquantur idque ut exquiras meque certiorem facias te vehementer rogo. nos adhuc quid Brundisi actum esset plane nesciebamus. Cum sciemus , tum ex re et ex tempore consilium capiemus sed utemur tuo.
9.[III] Scr. in Formiano vii Id. Mart. an. 49
CICERO ATTICO SAL.
170
[1] Domiti filius transiit Formias viii Idus currens ad matrem Neapolim mihique nuntiari jussit patrem ad urbem esse cum de eo curiose quaesisset servus noster Dionysius. nos autem audieramus eum profectum sive ad Pompeium sive in Hispaniam. id cuius modi sit scire sane velim. nam ad id quod delibero pertinet, si ille certe nusquam discessit, intellegere Gnaeum non esse facilis nobis ex Italia exitus, cum ea tota armis praesidiisque teneatur, hieme praesertim. nam si commodius anni tempus esset, vel infero mari liceret uti. nunc nihil potest nisi supero tramitti quo iter interclusum est. quaeres igitur et de Domitio et de Lentulo.
[2] A Brundisio nulla adhuc fama venerat, et erat hic dies vii Idus quo die suspicabamur aut pridie (ad) Brundisium venisse Caesarem. nam Kal. Arpis manserat. sed si Postumum audire velles, persecuturus erat Gnaeum; transisse enim jam putabat conjectura tempestatum ac dierum. ego nautas eum non putabam habiturum, ille confidebat et eo magis quod audita naviculariis hominis liberalitas esset. sed tota res Brundisina quo modo habeat se diutius nescire non possum.
9.[IV] Scr. in Formiano iv Id. Mart. an. 49
CICERO ATTICO SAL.
173
[1] ego etsi tam diu requiesco quam diu aut ad te scribo aut tuas litteras lego, tamen et ipse egeo argumento epistularum et tibi idem accidere certo scio. quae enim soluto animo familiariter scribi solent ea temporibus his excluduntur, quae autem sunt horum temporum ea jam contrivimus. sed tamen ne me totum aegritudini dedam, sumpsi mihi quasdam tamquam theseis quae et politikai sunt et temporum horum, ut et abducam animum ab querelis et in eo ipso de quo agitur exercear. eae sunt huius modi:
[2] Ei meneteon en tei patridi turannoumenes autes. Ei panti tropoi turannidos katalusin pragmateuteon, kan mellei dia touto peri ton holon he polis kinduneusein e eulabeteon ton kataluonta me autos airetai. Ei peirateon aregein tei patridi turannoumenei kairoi kai logoi mallon e polemoi. Ei politikon to hesuchazein anachoresanta poi tes patridos turannoumenes e dia pantos iteon kindunou tes eleutherias peri. Ei polemon epakteon tei chorai kai poliorketeon auten turannoumenen. ei kai me dokimazonta ten dia polemou katalusin tes turannidos sunapograpteon homos tois aristois. Ei tois euergetais kai philois sunkinduneuteon en tois politikois kan me dokosin eu bebouleusthai peri ton holon. Ei ho megala ten patrida euergetesas di' auto te touto anekesta pathon kai phthonetheis kinduneuseien an ethelontes huper tes patridos e epheteon autoi heautou pote kai ton oikeiotaton poieisthai pronoian aphemenoi tas pros tous ischuontas diapoliteias.
[3] in his ego me consultationibus exercens et disserens in utramque partem tum Graece tum Latine et abduco parumper animum a molestiis et ton prourgou ti delibero. sed vereor ne tibi akairos sim. si enim recte ambulavit is qui hanc epistulam tulit, in ipsum tuum diem incidit.
9.[V] Scr. im Formiano vi Id. Mart. an. 49
CICERO ATTICO SAL.
171
四九年三月十日、フォルミアエ
キケロよりアッティクス宛
[1] Natali die tuo scripsisti epistulam ad me plenam consili summaeque cum benevolentiae tum etiam prudentiae. eam mihi Philotimus postridie quam a te acceperat reddidit. sunt ista quidem quae disputas difficillima, iter ad superum, navigatio infero, discessus Arpinum ne hunc fugisse, mansio Formiis ne obtulisse nos gratulationi videamur, sed miserius nihil quam ea videre quae tamen jam, inquam, videnda erunt.
fuit apud me Postumus, scripsi ad te quam gravis. venit ad me etiam Q. Fufius quo vultu, quo spiritu! properans Brundisium, scelus accusans Pompei, levitatem et stultitiam senatus. haec qui in mea villa non feram, Curtium in curia potero ferre?
[2] age, finge me quamvis eustomachos haec ferentem; quid illa 'dic, M. TVLLI'? quem habebunt exitum? et omitto causam rei publicae quam ego amissam puto cum vulneribus suis tum medicamentis iis quae parantur, de Pompeio quid agam? cui plane (quid enim hoc negem?) suscensui. semper enim me causae eventorum magis movent quam ipsa eventa. haec igitur mala (quibus maiora esse quae possunt?) considerans vel potius judicans ejus opera accidisse et culpa inimicior eram huic quam ipsi Caesari. Vt maiores nostri funestiorem diem esse voluerunt Alliensis pugnae quam urbis captae, quod hoc malum ex illo (itaque alter religiosus etiam nunc dies, alter in vulgus ignotus), sic ego decem annorum peccata recordans in quibus inerat ille etiam annus qui nos hoc (non) defendente, ne dicam gravius, adflixerat praesentisque temporis cognoscens temeritatem, ignaviam, neglegentiam suscensebam.
[3] sed ea jam mihi exciderunt; beneficia ejusdem cogito, cogito etiam dignitatem; intellego serius equidem quam vellem propter epistulas sermonesque Balbi, sed video plane nihil aliud agi, nihil actum ab initio, (nisi) ut hunc occideret. ego igitur, sicut ille apud Homerum cui et mater et dea dixisset , autika gar toi epeita meth' Hektora potmos hetoimos, matri ipse respondit,
autika tethnaien, epei ouk ar' emellon hetairoi
kteinomenoi epamunai,--
quid si non hetairoi solum sed etiam euergetei, adde tali viro talem causam agenti? ego vero haec officia mercanda vita puto. optimatibus vero tuis nihil confido, nihil jam ne inservio quidem.
[4] video ut se huic dent, ut daturi sint. quicquam tu illa putas fuisse de valetudine decreta municipiorum prae his de victoria gratulationibus? 'timent' inquies. at ipsi tum se timuisse dicunt. sed videamus quid actum sit Brundisi. ex eo fortasse nea consilia nascentur aliaeque litterae.
9.[VI] Scr. in Formiano v Id. Mart. an. 49
CICERO ATTICO SAL.
172
[1] nos adhuc Brundisio nihil. Roma scripsit Balbus putare jam Lentulum consulem tramisisse nec eum a minore Balbo conventum, quod is hoc jam Canusi audisset; inde ad se eum scripsisse; cohortesque sex quae Albae fuissent ad Curium via Minucia transisse; id Caesarem ad se scripsisse et brevi tempore eum ad urbem futurum. ergo utar tuo consilio neque me Arpinum hoc tempore abdam, etsi, Ciceroni meo togam puram cum dare Arpini vellem, hanc eram ipsam excusationem relicturus ad Caesarem. sed fortasse in eo ipso offendetur, cur non Romae potius. ac tamen si est conveniendus, hic potissimum. tum reliqua videbimus, id est et quo et qua et quando.
[2] Domitius , ut audio, in Cosano est et quidem, ut aiunt, paratus ad navigandum, si in Hispaniam, non probo, si ad Gnaeum, laudo; quovis potius certe quam ut Curtium videat quem ego patronus aspicere non possum. quid alios? sed, opinor, quiescamus, ne nostram culpam coarguamus qui, dum urbem, id est patriam, amamus dumque rem conventuram putamus, ita nos gessimus ut plane interclusi captique simus.
[3] scripta jam epistula Capua litterae sunt adlatae hoc a exemplo: 'Pompeius mare transiit cum omnibus militibus quos secum habuit. hic numerus est hominum milia triginta et consules duo et tribuni pl. et senatores qui fuerunt cum eo omnes cum uxoribus et liberis. conscendisse dicitur a.d. iiii Nonas Martias. ex ea die fuere septemtriones venti. Navis quibus usus non est omnis aut praecidisse aut incendisse dicunt.' de hac re litterae L. Metello tribuno pl. Capuam adlatae sunt a Clodia socru quae ipsa transiit.
[4] ante sollicitus eram et angebar, sicut res scilicet ipsa cogebat, cum consilio explicare nihil possem; nunc autem postquam Pompeius et consules ex Italia exierunt, non angor sed ardeo dolore,
oude moi etor
empedon, all' alaluktemai.
non sum, inquam, mihi crede, mentis compos; tantum mihi dedecoris admisisse videor. mene non primum cum Pompeio qualicumque consilio usus (est), deinde cum bonis esse quamvis causa temere instituta? praesertim cum ii ipsi quorum ego causa timidius me fortunae committebam, uxor, filia, Cicerones pueri me illud sequi mallent, hoc turpe et me indignum putarent. nam Quintus quidem frater quicquid mihi placeret id rectum se putare aiebat, id animo aequissimo sequebatur.
[5] tuas nunc epistulas a primo lego. hae me paulum recreant. primae monent et rogant ne me proiciam, proximae gaudere te ostendunt me remansisse. eas cum lego, minus mihi turpis videor, sed tam diu dum lego. deinde emergit rursum dolor et aischrou phantasia. quam ob rem obsecro te, mi Tite, eripe mihi hunc dolorem aut minue saltem aut consolatione aut consilio aut quacumque re potes. quid tu autem possis? aut quid homo quisquam? vix jam deus.
[6] equidem illud molior quod tu mones sperasque fieri posse, ut mihi Caesar concedat ut absim cum aliquid in senatu contra Gnaeum agatur. sed timeo ne non impetrem. venit ab eo Furnius. Vt quidem scias quos sequamur, Q. Titini filium cum Caesare esse nuntiat, sed illum maiores mihi gratias agere quam vellem. quid autem me roget paucis ille quidem verbis sed en dunamei, cognosce ex ipsius epistula. me miserum quod tu non valuisti! una fuissemus; consilium certe non defuisset; 'sun te du' erchomeno'--.
[7] sed acta ne agamus, reliqua paremus. me adhuc haec duo fefellerunt, initio spes compositionis, qua facta volebam uti populari vita, sollicitudine senectutem nostram liberare; deinde bellum crudele et exitiosum suscipi a Pompeio intellegebam. melioris medius fidius civis et viri putabam quovis supplicio adfici quam illi crudelitati non solum praeesse verum etiam interesse. videtur vel mori satius fuisse quam esse cum his. ad haec igitur cogita, mi Attice, vel potius excogita. quemvis eventum fortius feram quam hunc dolorem.
9.[VIa]Scr. in itinere in m. Mart. an.49
CAESAR IMP. S. D. CICERONI IMP.
172A
[1] Cum Furnium nostrum tantum vidissem neque loqui neque audire meo commodo potuissem, properarem atque essem in itinere praemissis jam legionibus, praeterire tamen non potui quin et scriberem ad te et illum mitterem gratiasque agerem, etsi hoc et feci saepe et saepius mihi facturus videor; ita de me merens. in primis a te peto, quoniam confido me celeriter ad urbem venturum, ut te ibi videam, ut tuo consilio, gratia, dignitate, ope omnium rerum uti possim. ad propositum revertar; festinationi meae brevitatique litterarum ignosces. reliqua ex Furnio cognosces.
9.[VII] Scr. in Formiano iii Id. Mart. an. 49
CICERO ATTICO SAL.
174
[1] scripseram ad te epistulam quam darem iiii Idus. sed eo die is cui dare volueram non est profectus. venit autem eo ipso die ille 'celeripes' quem Salvius dixerat. attulit uberrimas tuas litteras; quae mihi quiddam quasi animulae instillarunt; recreatum enim me non queo dicere. sed plane to sunechon effecisti. ego enim non jam id ago, mihi crede, ut prosperos exitus consequar. sic enim video, nec duobus his vivis nec hoc uno nos umquam rem publicam habituros. ita neque de otio nostro spero jam nec ullam acerbitatem recuso. Vnum illud extimescebam, ne quid turpiter facerem vel dicam jam ne fecissem.
[2] sic ergo habeto, salutaris te mihi litteras misisse neque solum has longiores quibus nihil potest esse explicatius, nihil perfectius, sed etiam illas breviores in quibus hoc mihi jucundissimum fuit, consilium factumque nostrum a Sexto probari, pergratumque mihi tu . . . fecisti; a quo et diligi me et quid rectum sit intellegi scio. longior vero tua epistula non me solum sed meos omnis aegritudine levavit. itaque utar tuo consilio et ero in Formiano, ne aut ad urbem apantesis mea animadvertatur aut, si nec hic nec illic eum videro, devitatum se a me putet.
[3] quod autem suades ut ab eo petam ut mihi concedat ut idem tribuam Pompeio quod ipsi tribuerim, id me jam pridem agere intelleges ex litteris Balbi et Oppi quarum exempla tibi misi. misi etiam Caesaris ad eos sana mente scriptas quo modo in tanta insania. sin mihi Caesar hoc non concedat, video tibi placere illud, me politeuma de pace suscipere; in quo non extimesco periculum (cum enim tot impendeant, cur non honestissimo depecisci velim?) sed vereor ne Pompeio quid oneris imponam, me moi gorgeien kephalen deinoio pelorou intorqueat. mirandum enim in modum Gnaeus noster Sullani regni similitudinem concupivit. eidos soi lego. nihil ille umquam minus obscure tulit. 'Cum hocne igitur' inquies 'esse vis?' beneficium sequor, mihi crede, non causam, ut in Milone, ut in . . . sed hactenus. 'causa igitur non bona est?'
[4] immo optima, sed agetur, memento, foedissime. primum consilium est suffocare urbem et Italiam fame, deinde agros vastare, urere, pecuniis locupletum non abstinere. sed cum eadem metuam ab hac parte, si illim beneficium non sit, rectius putem quidvis domi perpeti. sed ita meruisse illum de me puto ut acharistias crimen subire non audeam, quamquam a te ejus quoque rei justa defensio est explicata.
[5] de triumpho tibi adsentior quem quidem totum facile et libenter abjecero. Egregie probo fore ut, dum vagamur, ploos horaios obrepat. 'si modo' inquis 'satis ille erit firmus.' est firmior etiam quam putabamus. de isto licet bene speres. promitto tibi, si valebit, tegulam illum in Italia nullam relicturum. 'Tene igitur socio?' contra me hercule meum judicium et contra omnium antiquorum auctoritatem, nec tam ut illa adjuvem quam ut haec ne videam cupio discedere. noli enim putare tolerabilis horum insanias nec unius modi fore. etsi quid te horum fugit, legibus, judiciis, senatu sublato libidines, audacias, sumptus, egestates tot egentissimorum hominum nec privatas posse res nec rem publicam sustinere? abeamus igitur inde qualibet navigatione; etsi id quidem ut tibi videbitur, sed certe abeamus. sciemus enim, id quod exspectas, quid Brundisi actum sit.
[6] bonis viris quod ais probari quae adhuc fecerimus scirique ab iis (nos) non profectos valde gaudeo, si est nunc ullus gaudendi locus. de Lentulo investigabo diligentius. id mandavi Philotimo, homini forti ac nimium optimati.
[7] extremum est ut tibi argumentum ad scribendum fortasse jam desit. nec enim alia de re nunc ulla scribi potest, et de hac quid jam amplius inveniri potest? sed quoniam et ingenium suppeditat (dico me hercule ut sentio) et amor quo et meum ingenium incitatur, perge, ut facis, et scribe quantum potes. in Epirum quod me non invitas, comitem non molestum, subirascor. sed vale. nam ut tibi ambulandum, ungendum, sic mihi dormiendum. etenim litterae tuae mihi somnum attulerunt
9.[VIIc] Scr. in itinere circ. Non. Mart
CAESAR OPPIO CORNELIO SAL.
174C
49年三月九日頃、道中にて
カエサルよりオッピアノスおよびバルブス宛
[1] Gaudeo me hercule vos significare litteris quam valde probetis ea quae apud Corfinium sunt gesta. consilio vestro utar libenter et hoc libentius quod mea sponte facere constitueram ut quam lenissimum me praeberem et Pompeium darem operam ut reconciliarem. temptemus hoc modo si possimus omnium voluntates reciperare et diuturna victoria uti, quoniam reliqui crudelitate odium effugere non potuerunt neque victoriam diutius tenere praeter unum L. Sullam quem imitaturus non sum. haec nova sit ratio vincendi ut misericordia et liberalitate nos muniamus. id quem ad modum fieri possit non nulla mi in mentem veniunt et multa reperiri possunt. de his rebus rogo vos ut cogitationem suscipiatis.
[2] N. Magium, Pompei praefectum, deprehendi. scilicet meo instituto usus sum et eum statim missum feci. jam duo praefecti fabrum Pompei in meam potestatem venerunt et a me missi sunt. si volent grati esse, debebunt Pompeium hortari ut malit mihi esse amicus quam iis qui et illi et mihi semper fuerunt inimicissimi, quorum artificiis effectum est ut res publica in hunc statum perveniret.
9.[VIII] Scr. in Formiano prid. Id. Mart. an. 49
CICERO ATTICO SAL.
175
[1] cenantibus ii Idus nobis ac noctu quidem Statius a te epistulam brevem attulit. de L. Torquato quod quaeris, non modo Lucius sed etiam Aulus profectus est, . . . alter multos. de Reatinorum corona quod scribis, moleste fero in agro Sabino sementem fieri proscriptionis. senatores multos esse Romae nos quoque audieramus. ecquid potes dicere cur exierint?
[2] in his locis opinio est conjectura magis quam nuntio aut litteris Caesarem Formiis a.d. xi Kal. Aprilis fore. hic ego vellem habere Homeri illam Minervam simulatam Mentori cui dicerem, Mentor, pos t' ar' io, pos t' ar prosptuxomai auton; nullam rem umquam difficiliorem cogitavi, sed cogito tamen nec ero, ut in malis, imparatus. sed cura ut valeas. puto enim diem tuum heri fuisse.
9.[IX] Scr. in Formiano xvi K Apr. an. 49
CICERO ATTICO SAL.
176
四九年三月十七日、フォルミアエ
キケロよりアッティクス宛
[1] tris epistulas tuas accepi postridie Idus. erant autem iiii, iii, pridie Idus datae. igitur antiquissimae cuique primum respondebo. adsentio tibi, ut in Formiano potissimum commorer, etiam de supero mari, plaboque, ut antea ad te scripsi, ecquonam modo possim voluntate ejus nullam rei publicae partem attingere. quod laudas quia oblivisci me scripsi ante facta et delicta nostri amici, ego vero ita facio. quin ea ipsa, quae a te commemorantur, secus ab eo in me ipsum facta esse non memini. tanto plus apud me valere benefici gratiam quam injuriae dolorem volo. faciamus igitur, ut censes, colligamusque nos. Sophisteuo enim simul ut rus decurro atque in decursu theseis meas commentari non desino. sed sunt quaedam earum perdifficiles ad judicandum. de optimatibus sit sane ita ut vis; sed nosti illud 'Dionusios en Korinthoi.'
[2] Titini filius apud Caesarem est. quod autem quasi vereri videris ne mihi tua consilia displiceant, me vero nihil delectat aliud nisi consilium et litterae tuae. qua re fac, ut ostendis, ne destiteris ad me quicquid tibi in mentem venerit scribere. mihi nihil potest esse gratius. venio ad alteram nunc epistulam. recte non credis de numero militum; ipso dimidio plus scripsit Clodia. falsum etiam de corruptis navibus. quod consulem laudas, ego quoque animum laudo sed consilium reprehendo; dispersu enim illorum actio de pace sublata est quam quidem ego meditabar. itaque postea Demetri librum de concordia tibi remisi et Philotimo dedi. nec vero dubito quin exitiosum bellum impendeat cuius initium ducetur a fame. et me tamen doleo non interesse huic bello! in quo tanta vis sceleris futura est ut, cum parentis non alere nefarium sit, nostri principes antiquissimam et sanctissimam parentem, patriam, fame necandam putent. atque hoc non opinione timeo sed interfui sermonibus. omnis haec classis Alexandrea, Colchis, Tyro, Sidone, arado, Cypro, Pamphylia, Lycia, Rhodo, Chio, Byzantio, Lesbo, Zmyrna, Mileto, Coo ad intercludendos commeatus Italiae et ad occupandas frumentarias provincias comparatur. at quam veniet iratus! et iis quidem maxime qui eum maxime salvum volebant, quasi relictus ab iis quos reliquit. itaque mihi dubitanti quid me facere par sit, permagnum pondus adfert benevolentia erga illum; qua dempta perire melius esset in patria quam patriam servando evertere. de septemtrione plane ita est. metuo ne vexetur Epirus; sed quem tu locum Graeciae non direptum iri putas? praedicat enim palam et militibus ostendit se largitione ipsa superiorem quam hunc fore. illud me praeclare admones, cum illum videro, ne nimis indigenter et ut cum gravitate potius loquar. plane sic faciendum. Arpinum, cum eum convenero, cogito, ne forte aut absim cum veniet aut cursem huc illuc via deterrima. Bibulum, ut scribis, audio venisse et redisse pridie Idus.
[3] Philotimum, ut ais in epistula tertia, exspectabas. at ille Idibus a me profectus est. eo serius ad tuam illam epistulam cui ego statim rescripseram redditae sunt meae litterae. de Domitio, ut scribis, ita opinor esse ut et in Cosano sit et consilium ejus ignoretur. iste omnium turpissimus et sordidissimus qui consularia comitia a praetore ait haberi posse est ille idem qui semper in re publica fuit. itaque nimirum hoc illud est quod Caesar scribit in ea epistula cuius exemplum ad te misi, se velle uti 'consilio' meo (age, esto; hoc commune est), 'gratia' (ineptum id quidem sed, puto, hoc simulat ad quasdam senatorum sententias), 'dignitate' (fortasse sententia consulari). illud extremum est, 'ope omnium rerum.' id ego suspicari coepi tum ex tuis litteris aut hoc ipsum esse aut non multo secus. nam permagni ejus interest rem ad interregnum non venire. id adsequitur, si per praetorem consules creantur. nos autem in libris habemus non modo consules a praetore sed ne praetores quidem creari jus esse idque factum esse numquam; consules eo non esse jus quod maius imperium a minore rogari non sit jus, praetores autem quod ita rogentur ut collegae consulibus sint quorum est maius imperium. aberit non longe quin hoc a me decerni velit neque sit contentus Galba, Scaevola, Cassio, Antonio, tote moi chanoi eureia chthon.
[4] sed quanta tempestas impendeat vides. qui transierint senatores scribam ad te cum certum habebo. de re frumentaria recte intellegis quae nullo modo administrari sine vectigalibus potest; nec sine causa et eos qui circum illum sunt omnia postulantis et bellum nefarium times. Trebatium nostrum, etsi, ut scribis, nihil bene sperat, tamen videre sane velim. quem fac horteris ut properet; opportune enim ad me ante adventum Caesaris venerit. de Lanuvino, statim ut audivi Phameam mortuum, optavi, si modo esset futura res publica, ut id aliquis emeret meorum neque tamen de te qui maxime meus es cogitavi. sciebam enim te 'quoto anno' et 'quantum in solo' solere quaerere neque solum Romae sed etiam Deli tuum diagramma videram. verum tamen ego illud, quamquam est bellum, minoris aestimo quam aestimabatur Marcellino consule, cum ego istos hortulos propter domum antiquam quam tum habebam jucundiores mihi fore putabam et minore impensa quam si Tusculanum refecissem. volui HS Q. Egi per † predum ille daret tanti cum† haberet venale. noluit. sed nunc omnia ista jacere puto propter nummorum caritatem. mihi quidem erit aptissimum vel nobis potius si tu emeris; sed ejus dementias cave contemnas. valde est venustum. quamquam mihi ista omnia jam addicta vastitati videntur.
respondi epistulis tribus sed exspecto alias; nam me adhuc tuae litterae sustentarunt. D. Liberalibus.
9.[VIIa] Scr. Romae vi aut v Id. Mart an. 49
BALBVS ET OPPIVS S. D. M. CICERONI
174A
[1] nedum hominum humilium, ut nos sumus, sed etiam amplissimorum virorum consilia ex eventu, non ex voluntate a plerisque probari solent. tamen freti tua humanitate quod verissimum nobis videbitur de eo quod ad nos scripsisti tibi consilium dabimus. quod si non fuerit prudens, at certe ab optima fide et optimo animo proficiscetur. nos si id quod nostro judicio Caesarem facere oportere existimamus, ut, simul Romam venerit, agat de reconciliatione gratiae suae et Pompei, id eum facturum ex ipso cognovissemus, te hortari non desineremus ut velles iis rebus interesse, quo facilius et maiore cum dignitate per te qui utrique es conjunctus res tota confieret, aut si ex contrario putaremus Caesarem id non facturum et etiam velle cum Pompeio bellum gerere sciremus, numquam tibi suaderemus contra hominem optime de te meritum arma ferres, sicuti te semper oravimus ne contra Caesarem pugnares.
[2] sed cum etiam nunc quid facturus Caesar sit magis opinari quam scire possimus, non possumus nisi hoc, non videri eam tuam esse dignitatem neque fidem omnibus cognitam ut contra alterutrum, cum utrique sis maxime necessarius, arma feras, et hoc non dubitamus quin Caesar pro sua humanitate maxime sit probaturus. nos tamen, si tibi videbitur, ad Caesarem scribemus ut nos certiores faciat quid de hac re acturus sit. A quo si erit nobis rescriptum, statim quae sentiemus ad te scribemus et tibi fidem faciemus nos ea suadere quae nobis videntur tuae dignitati, non Caesaris actioni esse utilissima, et hoc Caesarem pro indulgentia in suos probaturum putamus.
9.[VIIb] Scr. Romae v aut iv Id. Mart an. 49
BALBVS CICERONI IMP. SAL.
174B
[1] S. V. B. E. postea quam litteras communis cum Oppio ad te dedi, ab Caesare epistulam accepi cuius exemplum tibi misi; ex qua perspicere poteris quam cupiat concordiam suam et Pompei reconciliare et quam remotus sit ab omni crudelitate; quod eum sentire, ut debeo, valde gaudeo. de te et tua fide et pietate idem me hercule, mi Cicero, sentio quod tu, non posse tuam famam et officium sustinere ut contra eum arma feras a quo tantum beneficium te accepisse praedices.
[2] Caesarem hoc idem probaturum exploratum pro singulari ejus humanitate habeo eique cumulatissime satis facturum te certo scio cum nullam partem belli contra eum suscipias neque socius ejus adversariis fueris. atque hoc non solum in te, tali et tanto viro, satis habebit, sed etiam mihi ipse sua concessit voluntate ne in iis castris essem quae contra Lentulum aut Pompeium futura essent quorum beneficia maxima haberem, sibique satis esse dixit si togatus urbana officia sibi praestitissem quae etiam illis, si vellem, praestare possem. itaque nunc Romae omnia negotia Lentuli procuro sustineo meumque officium, fidem, pietatem iis praesto. sed me hercule rursus jam abjectam compositionis spem non desperatissimam esse puto, quoniam Caesar est ea mente quam optare debemus. hac re mihi placet, si tibi videtur, te ad eum scribere et ab eo praesidium petere, ut petiisti a Pompeio me quidem adprobante temporibus Milonianis. praestabo, si Caesarem bene novi, eum prius tuae dignitatis quam suae utilitatis rationem habiturum.
[3] haec quam prudenter tibi scribam nescio, sed illud certe scio, me ab singulari amore ac benevolentia quaecumque scribo tibi scribere, quod te (ita incolumi Caesare moriar!) tanti facio ut paucos aeque ac te caros habeam. de hac re cum aliquid constitueris, velim mihi scribas. nam non mediocriter laboro ut utrique, ut vis, tuam benevolentiam praestare possis quam me hercule te praestaturum confido. fac valeas.
9.[X] Scr. in Formiano xvi K Apr. an. 49
CICERO ATTICO SAL.
177
四九年三月十八日、フォルミアエ
キケロよりアッティクス宛
[1] Tris epistulas tuas accepi postridie Idus. erant autem iiii, iii, pridie Idus datae. igitur antiquissimae cuique primum respondebo. adsentio tibi, ut in Formiano potissimum commorer, etiam de supero mari, † plaboque† , ut antea ad te scripsi, ecquonam modo possim voluntate ejus nullam rei publicae partem attingere. quod laudas quia oblivisci me scripsi ante facta et delicta nostri amici, ego vero ita facio. quin ea ipsa, quae a te commemorantur, secus ab eo in me ipsum facta esse non memini. tanto plus apud me valere benefici gratiam quam injuriae dolorem volo. faciamus igitur, ut censes, colligamusque nos. Sophisteuo enim simul ut rus decurro atque in decursu theseis meas commentari non desino. sed sunt quaedam earum perdifficiles ad judicandum. de optimatibus sit sane ita ut vis; sed nosti illud 'Dionusios en Korinthoi.'
[2] Titini filius apud Caesarem est. quod autem quasi vereri videris ne mihi tua consilia displiceant, me vero nihil delectat aliud nisi consilium et litterae tuae. qua re fac, ut ostendis, ne destiteris ad me quicquid tibi in mentem venerit scribere. mihi nihil potest esse gratius. venio ad alteram nunc epistulam. recte non credis de numero militum; ipso dimidio plus scripsit Clodia. falsum etiam de corruptis navibus. quod consulem laudas, ego quoque animum laudo sed consilium reprehendo; dispersu enim illorum actio de pace sublata est quam quidem ego meditabar. itaque postea Demetri librum de concordia tibi remisi et Philotimo dedi. nec vero dubito quin exitiosum bellum impendeat cuius initium ducetur a fame. et me tamen doleo non interesse huic bello! in quo tanta vis sceleris futura est ut, cum parentis non alere nefarium sit, nostri principes antiquissimam et sanctissimam parentem, patriam, fame necandam putent. atque hoc non opinione timeo sed interfui sermonibus. omnis haec classis Alexandrea, Colchis, Tyro, Sidone, arado, Cypro, Pamphylia, Lycia, Rhodo, Chio, Byzantio, Lesbo, Zmyrna, Mileto, Coo ad intercludendos commeatus Italiae et ad occupandas frumentarias provincias comparatur. at quam veniet iratus! et iis quidem maxime qui eum maxime salvum volebant, quasi relictus ab iis quos reliquit. itaque mihi dubitanti quid me facere par sit, permagnum pondus adfert benevolentia erga illum; qua dempta perire melius esset in patria quam patriam servando evertere. de septemtrione plane ita est. metuo ne vexetur Epirus; sed quem tu locum Graeciae non direptum iri putas? praedicat enim palam et militibus ostendit se largitione ipsa superiorem quam hunc fore. illud me praeclare admones, cum illum videro, ne nimis indigenter et ut cum gravitate potius loquar. plane sic faciendum. Arpinum, cum eum convenero, cogito, ne forte aut absim cum veniet aut cursem huc illuc via deterrima. Bibulum, ut scribis, audio venisse et redisse pridie Idus.
[3] Philotimum, ut ais in epistula tertia, exspectabas. at ille Idibus a me profectus est. eo serius ad tuam illam epistulam cui ego statim rescripseram redditae sunt meae litterae. de Domitio, ut scribis, ita opinor esse ut et in Cosano sit et consilium ejus ignoretur. iste omnium turpissimus et sordidissimus qui consularia comitia a praetore ait haberi posse est ille idem qui semper in re publica fuit. itaque nimirum hoc illud est quod Caesar scribit in ea epistula cuius exemplum ad te misi, se velle uti 'consilio' meo (age, esto; hoc commune est), 'gratia' (ineptum id quidem sed, puto, hoc simulat ad quasdam senatorum sententias), 'dignitate' (fortasse sententia consulari). illud extremum est, 'ope omnium rerum.' id ego suspicari coepi tum ex tuis litteris aut hoc ipsum esse aut non multo secus. nam permagni ejus interest rem ad interregnum non venire. id adsequitur, si per praetorem consules creantur. nos autem in libris habemus non modo consules a praetore sed ne praetores quidem creari jus esse idque factum esse numquam; consules eo non esse jus quod maius imperium a minore rogari non sit jus, praetores autem quod ita rogentur ut collegae consulibus sint quorum est maius imperium. aberit non longe quin hoc a me decerni velit neque sit contentus Galba, Scaevola, Cassio, Antonio, tote moi chanoi eureia chthon.
[4] sed quanta tempestas impendeat vides. qui transierint senatores scribam ad te cum certum habebo. de re frumentaria recte intellegis quae nullo modo administrari sine vectigalibus potest; nec sine causa et eos qui circum illum sunt omnia postulantis et bellum nefarium times. Trebatium nostrum, etsi, ut scribis, nihil bene sperat, tamen videre sane velim. quem fac horteris ut properet; opportune enim ad me ante adventum Caesaris venerit. de Lanuvino, statim ut audivi Phameam mortuum, optavi, si modo esset futura res publica, ut id aliquis emeret meorum neque tamen de te qui maxime meus es cogitavi. sciebam enim te 'quoto anno' et 'quantum in solo' solere quaerere neque solum Romae sed etiam Deli tuum diagramma videram. verum tamen ego illud, quamquam est bellum, minoris aestimo quam aestimabatur Marcellino consule, cum ego istos hortulos propter domum antiquam quam tum habebam jucundiores mihi fore putabam et minore impensa quam si Tusculanum refecissem. volui HS Q. Egi per † predum ille daret tanti cum† haberet venale. noluit. sed nunc omnia ista jacere puto propter nummorum caritatem. mihi quidem erit aptissimum vel nobis potius si tu emeris; sed ejus dementias cave contemnas. valde est venustum. quamquam mihi ista omnia jam addicta vastitati videntur.
respondi epistulis tribus sed exspecto alias; nam me adhuc tuae litterae sustentarunt. D. Liberalibus.
9.[XI] Scr. in Formiano xiii K. Apr. an. 49
CICERO ATTICO SAL.
178
[1] Lentulum nostrum scis Puteolis esse? quod cum e viatore quodam esset auditum qui se diceret eum in Appia, cum is paulum lecticam aperuisset, cognosse, etsi vix veri simile (est), misi tamen Puteolos pueros qui pervestigarent et ad eum litteras. inventus est vix in hortis suis (se occultans litterasque mihi remisit mirifice gratias agens Caesari; de suo autem consilio C. Caesio mandata ad me dedisse. Eum ego hodie exspectabam, id est xiii K. Aprilis.
[2] venit etiam ad me Matius Quinquatribus, homo me hercule, ut mihi visus est, temperatus et prudens; existimatus quidem est semper auctor oti. quam ille hoc non probare mihi quidem visus est, quam illam nekuian, ut tu appellas, timere! huic ego in multo sermone epistulam ad me Caesaris ostendi, eam cuius exemplum ad te antea misi, rogavique ut interpretaretur quid esset quod ille scriberet 'consilio meo se uti velle, gratia, dignitate, ope rerum omnium.' respondit se non dubitare quin et opem et gratiam meam ille ad pacificationem quaereret. Vtinam aliquod in hac miseria rei publicae politikon opus efficere et navare mihi liceat! Matius quidem et illum in ea sententia esse confidebat et se auctorem fore pollicebatur. pridie autem apud me Crassipes fuerat qui se pridie Non. Martias Brundisio profectum atque ibi Pompeium reliquisse dicebat, quod etiam qui viii Idus illinc profecti erant nuntiabant; illa vero omnes in quibus etiam Crassipes qui (pro) prudentia potuit attendere, sermones minacis, inimicos optimatium, municipiorum hostis, meras proscriptiones, meros Sullas; quae Lucceium loqui, quae totam Graeciam, quae vero Theophanem!
[4] et tamen omnis spes salutis in illis est et ego excubo animo nec partem ullam capio quietis et, ut has pestis effugiam, cum dissimillimis nostri esse cupio! quid enim tu illic Scipionem, quid Faustum, quid Libonem praetermissurum sceleris putas quorum creditores convenire dicuntur? quid eos autem, cum vicerint, in civis effecturos? quam vero mikropsuchian Gnaei nostri esse? nuntiant Aegyptum et Arabiam eudaimona et Mesopotamian cogitare, jam Hispaniam abjecisse. monstra narrant; quae falsa esse possunt sed certe et haec perdita sunt et illa non salutaria. tuas litteras jam desidero. post fugam nostram numquam jam tantum earum intervallum fuit. misi ad te exemplum litterarum mearum ad Caesarem quibus me aliquid profecturum puto.
9.[XIa] Scr. in Formiano x'tv K. Apr. an. 49
CICERO IMP. S. D. CAESARI IMP.
178A
[1] Vt legi tuas litteras quas a Furnio nostro acceperam quibus mecum agebas ut ad urbem essem, te velle uti 'consilio et dignitate mea' minus sum admiratus; de 'gratia' et de 'ope', quid significares mecum ipse quaerebam, spe tamen deducebar ad eam cogitationem ut te pro tua admirabili ac singulari sapientia de otio, de pace, de concordia civium agi velle arbitrarer, et ad eam rationem existimabam satis aptam esse et naturam et personam meam.
[2] quod si ita est et si qua de Pompeio nostro tuendo et tibi ac rei publicae reconciliando cura te attingit, magis idoneum quam ego sum ad eam causam profecto reperies neminem qui et illi semper et senatui cum primum potui pacis auctor fui nec sumptis armis belli ullam partem attigi judicavique eo bello te violari contra cuius honorem populi Romani beneficio concessum inimici atque invidi niterentur. sed ut eo tempore non modo ipse fautor dignitatis tuae fui verum etiam ceteris auctor ad te adjuvandum, sic me nunc Pompei dignitas vehementer movet. aliquot enim sunt anni cum vos duo delegi quos praecipue colerem et quibus essem, sicut sum, amicissimus.
[3] quam ob rem a te peto vel potius omnibus te precibus oro et obtestor ut in tuis maximis curis aliquid impertias temporis huic quoque cogitationi ut tuo beneficio bonus vir, gratus, pius denique esse in maximi benefici memoria possim. quae si tantum ad me ipsum pertinerent, sperarem me a te tamen impetraturum, sed, ut arbitror, et ad tuam fidem et ad rem publicam pertinet me et pacis et utriusque vestrum . . . et ad civium concordiam per te quam accommodatissimum conservari. ego cum antea tibi de Lentulo gratias egissem, cum ei saluti qui mihi fuerat fuisses, tamen lectis ejus litteris quas ad me gratissimo animo de tua liberalitate beneficioque misit, †eandem me salutem a te accepisse† quam ille. in quem si me intellegis esse gratum, cura, obsecro, ut etiam in Pompeium esse possim.
9.[XII] Scr. in Formiano xiii K. Apr. an. 49
CICERO ATTICO SAL.
179
[1] legeram tuas litteras xiii K., cum mihi epistula adfertur a Lepta circumvallatum esse Pompeium, ratibus etiam exitus portus teneri. non medius fidius prae lacrimis possum reliqua nec cogitare nec scribere. misi ad te exemplum. miseros nos! cur non omnes fatum illius una exsecuti sumus? ecce autem a Matio et Trebatio eadem, quibus Menturnis obvii Caesaris tabellarii. torqueor infelix, ut jam illum Mucianum exitum exoptem. at quam honesta, at quam expedita tua consilia, quam evigilata tuis cogitationibus, qua itineris, qua navigationis, qua congressus sermonisque cum Caesare! omnia cum honesta tum cauta. in Epirum vero invitatio quam suavis, quam liberalis, quam fraterna!
[2] de Dionysio sum admiratus qui apud me honoratior fuit quam apud Scipionem Panaetius; a quo impurissime haec nostra fortuna despecta est. odi hominem et odero; utinam ulcisci possem! sed illum ulciscentur mores sui.
[3] tu, quaeso, nunc vel maxime quid agendum nobis sit cogita. populi Romani exercitus Cn. Pompeium circumsedet, fossa et vallo saeptum tenet, fuga prohibet; nos vivimus, et stat urbs ista, praetores jus dicunt, aediles ludos parant, viri boni usuras perscribunt, ego ipse sedeo! coner illuc ire ut insanus, implorare fidem municipiorum? boni non sequentur, leves inridebunt, rerum novarum cupidi, victores praesertim et armati , vim et manus adferent.
[4] quid censes igitur? ecquidnam est tui consili † ad† finis huius miserrimae vitae? nunc doleo, nunc torqueor, cum cuidam aut sapiens videor quod una non ierim aut felix fuisse. mihi contra. numquam enim illius victoriae socius esse volui, calamitatis mallem fuisse. quid ego nunc tuas litteras, quid tuam prudentiam aut benevolentiam implorem? actum est; nulla re jam possum juvari qui ne quod optem quidem jam habeo nisi ut aliqua inimici misericordia liberemur.
9.[XIII] Scr. in Formiano ix K Apr. an. 49
CICERO ATTICO SAL.
180
[1] Ouk est' etumos logos, ut opinor, ille de ratibus. quid enim esset quod Dolabella iis litteris quas iii Idus Martias a Brundisio dedit hanc quasi euemerian Caesaris scriberet, Pompeium in fuga esse eumque primo vento navigaturum? quod valde discrepat ab iis epistulis quarum exempla antea ad te misi. hic quidem mera scelera loquuntur; sed non erat nec recentior auctor nec huius quidem rei melior Dolabella.
[21] tuas xi K. accepi litteras quibus omnia consilia differs in id tempus cum scierimus quid actum sit. et certe ita est, nec interim potest quicquam non modo statui sed ne cogitari quidem. quamquam hae me litterae Dolabellae jubent ad pristinas cogitationes reverti. fuit enim pridie Quinquatrus egregia tempestas; qua ego illum usum puto.
[3] Sunagoge consiliorum tuorum non est a me collecta ad querelam sed magis ad consolationem meam. nec enim me tam haec mala angebant quam suspicio culpae ac temeritatis meae. eam nullam puto esse, quoniam cum consiliis tuis mea facta et consilia consentiunt. quod mea praedicatione factum esse scribis magis quam illius merito ut tantum ei debere viderer, est ita. ego illa extuli semper et eo quidem magis ne quid ille superiorum meminisse me putaret. quae si maxime meminissem, tamen illius temporis similitudinem jam sequi deberem. nihil me adjuvit cum posset; sed postea fuit amicus, etiam valde, nec quam ob causam plane scio. ergo ego quoque illi. quin etiam illud par in utroque nostrum, quod ab eisdem illecti sumus. sed utinam tantum ego ei prodesse potuissem quantum mihi ille potuit! mihi tamen quod fecit gratissimum. nec ego nunc eum juvare qua re possim scio nec, si possem, cum tam pestiferum bellum pararet, adjuvandum putarem.
[4] tantum offendere animum ejus hic manens nolo nec me hercule ista videre quae tu potes jam animo providere, nec interesse istis malis possem. sed eo tardior ad discedendum fui quod difficile est de discessu voluntario sine ulla spe reditus cogitare. nam ego hunc ita paratum video peditatu, equitatu, classibus, auxiliis Gallorum quos Matius elapizen, ut puto, sed certe dicebat . . . peditum, equitum se polliceri sumptu suo annos decem. sed sit hoc lapisma; magnas habet certe copias et habebit non Italiae vectigal sed civium bona. adde confidentiam hominis, adde imbecillitatem bonorum virorum qui quidem, quod illum sibi merito iratum putant, oderunt, ut tu scribis † ludum cc vellem scribis, quisnam hic significasset. sed et iste, quia† plus ostenderat quam fecit et vulgo illum qui amarunt non amant; municipia vero et rustici Romani illum metuunt, hunc adhuc diligunt. qua re ita paratus est ut, etiam si vincere non possit, quo modo tamen vinci ipse possit non videam. ego autem non tam goeteian huius timeo quam peithananken. 'Hai gar ton turannon deeseis' inquit Platon 'oisth' hoti memigmenai anankais.'
illa alimena video tibi non probari. quae ne mihi quidem placebant; sed habebam in illis et occultationem et huperesian fidelem. quae si mihi Brundisi suppeterent, mallem; sed ibi occultatio nulla est. verum, ut scribis, cum sciemus.
[6] viris bonis me non nimis excuso. quas enim eos cenas et facere et obire scripsit ad me Sextus, quam lautas, quam tempestivas! sed sint quamvis boni, non sunt meliores quam nos. moverent me, si essent fortiores.
de Lanuvino Phameae erravi; Troianum somniaveram. id ego volui Q. sed pluris est. istuc tamen cuperem emere, si ullam spem fruendi viderem.
[7] nos quae monstra cottidie legamus intelleges ex illo libello qui in epistulam conjectus est. Lentulus noster Puteolis est , ademonon is, ut Caesius narrat, quid agat. Diatropen Corfiniensem reformidat. Pompeio nunc putat satis factum, beneficio Caesaris movetur, sed tamen movetur magis prospectare.
[8] Tene haec posse ferre? omnia misera sed hoc nihil miserius. Pompeius N. Magium de pace misit et tamen oppugnatur. quod ego non credebam, sed habeo a Balbo litteras quarum ad te exemplum misi. lege, quaeso, et illud infimum caput ipsius Balbi optimi, cui Gnaeus noster locum ubi hortos aedificaret dedit, quem cui nostrum non saepe praetulit? itaque miser torquetur. sed ne bis eadem legas, ad ipsam te epistulam reicio. spem autem pacis habeo nullam. Dolabella suis litteris iii Idus Mart datis merum bellum loquitur. maneamus ergo in illa eadem sententia misera et desperata, quando hoc miserius esse nihil potest.
9.[XIIIa]Scr. Romae circ. x K. Apr. an. 49
BALBVS CICERONI IMP. SAL. DIC.
181
[1] Caesar nobis litteras perbrevis misit; quarum exemplum subscripsi. brevitate epistulae scire poteris eum valde esse distentum qui tanta de re tam breviter scripserit. si quid praeterea novi fuerit, statim tibi scribam. CAESAR OPPIO CORNELIO SAL. A.d.vii Idus Martias Brundisium veni, ad murum castra posui. Pompeius est Brundisi. misit ad me N. Magium de pace. quae visa sunt respondi. hoc vos statim scire volui. cum in spem venero de compositione aliquid me conficere, statim vos certiores faciam.
[2] quo modo me nunc putas, mi Cicero, torqueri, postquam rursus in spem pacis veni, ne qua res eorum compositionem impediat? namque quod absens facere possum opto. quod si una essem, aliquid fortasse proficere posse mi viderer. nunc exspectatione crucior.
9.[XIV] Scr. in Formiano viii K. Apr. an. 49
CICERO ATTICO SAL.
182
[1] miseram ad te viiii K. exemplum epistulae Balbi ad me et Caesaris ad eum. ecce tibi eodem die Capua litteras accepi ab Q. Pedio Caesarem ad se pridie Idus Martias hoc exemplo: Pompeius se oppido tenet. nos ad portas castra habemus. conamur opus magnum et multorum dierum propter altitudinem maris. sed tamen nihil est quod potius faciamus. ab utroque portus cornu moles jacimus, ut aut illum quam primum traicere quod habet Brundisi copiarum cogamus aut exitu prohibeamus.
[2] Vbi est illa pax de qua Balbus scripserat torqueri se? ecquid acerbius, ecquid crudelius? atque eum loqui quidam authentikos narrabat Cn. Carbonis, M. Bruti se poenas persequi omniumque eorum in quos Sulla crudelis hoc socio fuisset; nihil Curionem se duce facere quod non hic Sulla duce fecisset; † ad ambitionem† , quibus exsili poena superioribus legibus non fuisset, ab illo patriae proditores de exsilio reductos esse; queri de Milone per vim expulso; neminem tamen se violaturum nisi qui arma contra. haec Baebius quidam a Curione iii id. profectus, homo non infans sed † quis ulli† non dicat. plane nescio quid agam. illim equidem Gnaeum profectum puto. quicquid est biduo sciemus. A te nihil ne Anteros quidem litterarum; nec mirum. quid enim est quod scribamus? ego tamen nullum diem praetermitto.
[3] scripta epistula litterae mihi ante lucem a Lepta Capua redditae sunt Idib. Mart. Pompeium a Brundisio conscendisse, at Caesarem a.d. vii Kal. Aprilis Capuae fore.
9.[XV] Scr. in Formiano viii K Apr. an. 49
CICERO ATTICO SAL.
183
[1] Cum dedissem ad te litteras ut scires Caesarem Capuae vii Kal. fore, adlatae mihi Capua sunt † et hoc mihi et† in Albano apud Curionem v K. fore. Eum cum videro, Arpinum pergam. si mihi veniam quam peto dederit, utar illius condicione; si minus, impetrabo aliquid a me ipso. ille, ut ad me scripsit, legiones singulas posuit Brundisi, Tarenti, Siponti. claudere mihi videtur maritimos exitus et tamen ipse Graeciam spectare potius quam Hispanias.
[2] sed haec longius absunt. me nunc et congressus huius stimulat (is vero adest) et primas ejus actiones horreo. volet enim, credo, S. C. facere, volet augurum decretum (rapiemur aut absentes vexabimur), vel ut consules roget praetor vel dictatorem dicat; quorum neutrum jus est. etsi, si Sulla potuit efficere ab interrege ut dictator diceretur [et magister equitum], cur hic non possit? nihil expedio nisi ut aut ab hoc tamquam Q. Mucius aut ab illo tamquam L. Scipio.
[3] Cum tu haec leges, ego illum fortasse convenero. 'Tetlathi' 'Kunteron' ne illud quidem nostrum proprium. erat enim spes propinqui reditus, erat hominum querela. nunc exire cupimus, qua spe reditus mihi quidem numquam in mentem venit. non modo autem nulla querela est municipalium hominum ac rusticorum sed contra metuunt ut crudelem, iratum. nec tamen mihi quicquam est miserius quam remansisse nec optatius quam evolare non tam ad belli quam ad fugae societatem. † sed tu omnia qui† consilia differebas in id tempus cum sciremus quae Brundisi acta essent. scimus nempe; haeremus nihilo minus. vix enim spero mihi hunc veniam daturum, etsi multa adfero justa ad impetrandum. sed tibi omnem illius meumque sermonem omnibus verbis expressum statim mittam.
[4] tu nunc omni amore enitere ut nos cura tua et prudentia juves. ita subito accurrit ut ne T. Rebilum quidem, ut constitueram, possim videre; omnia nobis imparatis agenda. sed tamen 'alla men autos,' ut ait ille, 'alla de kai daimon hupothesetai.' quicquid egero continuo scies. mandata Caesaris ad consules et ad Pompeium quae rogas, nulla habeo † et descripta attulit illa e via† misi ad te ante; e quibus mandata intellegi posse. Philippus Neapoli est, Lentulus Puteolis. de Domitio, ut facis, sciscitare ubi sit, quid cogitet.
[5] quod scribis asperius me quam mei patiantur mores de Dionysio scripsisse, vide quam sim antiquorum hominum. te medius fidius hanc rem gravius putavi laturum esse quam me. nam praeter quam quod te moveri arbitror oportere injuria quae mihi a quoquam facta sit, praeterea te ipsum quodam modo hic violavit cum in me tam improbus fuit. sed tu id quanti aestimes tuum judicium est; nec tamen in hoc tibi quicquam oneris impono. ego autem illum male sanum semper putavi, nunc etiam impurum et sceleratum puto nec tamen mihi inimiciorem quam sibi. Philargyro bene curasti. causam certe habuisti et veram et bonam, relictum esse me potius quam reliquisse.
9.[XVa] Scr. in Formiano viii K Apr. an. 49
CICERO ATTICO SAL.
184
(6) Cum dedissem jam litteras a.d. viii Kal., pueri quos cum Matio et Trebatio miseram epistulam mihi attulerunt hoc exemplo: MATIVS ET TREBATIVS CICERONI IMP. SAL.
Cum Capua exissemus, in itinere audivimus Pompeium Brundisio a.d. xvi K. Aprilis cum omnibus copiis quas habuerit profectum esse; Caesarem postero die in oppidum introisse , contionatum esse, inde Romam contendisse, velle ante K. esse ad urbem et pauculos dies ibi commorari, deinde in Hispanias proficisci. nobis non alienum visum est , quoniam de adventu Caesaris pro certo habebamus, pueros tuos ad te remittere, ut id tu quam primum scires. mandata tua nobis curae sunt eaque ut tempus postularit agemus. Trebatius sedulo facit ut antecedat. epistula conscripta nuntiatum est nobis Caesarem a.d. viii K. Aprilis Beneventi mansurum, a.d. vii Capuae, a.d. vi Sinuessae. hoc pro certo putamus.
9.[XVI] Scr. in Formiano vii K. Apr. an. 49
CICERO ATTICO SAL.
185
[1] Cum quod scriberem ad te nihil haberem, tamen ne quem diem intermitterem has dedi litteras. A.d.vi K. Caesarem Sinuessae mansurum nuntiabant. ab eo mihi litterae redditae sunt a.d. vii K. quibus jam 'opes' meas, non ut superioribus litteris 'opem' exspectat. Cum ejus clementiam Corfiniensem illam per litteras collaudavissem rescripsit hoc exemplo: CAESAR IMP. CICERONI IMP. SAL. DIC.
[2] recte auguraris de me (bene enim tibi cognitus sum) nihil a me abesse longius crudelitate. atque ego cum ex ipsa re magnam capio voluptatem tum meum factum probari abs te triumpho gaudio. neque illud me movet quod ii qui a me dimissi sunt discessisse dicuntur ut mihi rursus bellum inferrent. nihil enim malo quam et me mei similem esse et illos sui.
[3] tu velim mihi ad urbem praesto sis ut tuis consiliis atque opibus, ut consuevi, in omnibus rebus utar. Dolabella tuo nihil scito mihi esse jucundius. hanc adeo habebo gratiam illi; neque enim aliter facere poterit. tanta ejus humanitas, is sensus, ea in me est benevolentia.
9.[XVII] Scr. in Formiano vi K. Apr. an. 49
CICERO ATTICO SAL.
186
[1] Trebatium vi Kal., quo die has litteras dedi, exspectabam. ex ejus nuntio Matique litteris meditabor quo modo cum illo loquar. O tempus miserum! nec dubito quin a me contendat ad urbem veniam. senatum enim Kalendis velle se frequentem adesse etiam Formiis proscribi jussit. ergo ei negandum est? sed quid praeripio? statim ad te perscribam omnia. ex illius sermone statuam. Arpinumne mihi eundum sit an quo alio. volo Ciceroni meo togam puram dare, istic puto.
[2] tu, quaeso, cogita quid deinde. nam me hebetem molestiae reddiderunt. A Curio velim scire ecquid ad te scriptum sit de Tirone. ad me enim ipse Tiro ita scripsit ut verear quid agat. qui autem veniunt inde, kindunode nuntiant. sane in magnis curis etiam haec me sollicitant. in hac enim fortuna perutilis ejus et opera et fidelitas esset.
9.[XVIII] Scr. Arpini v K Apr. an. 49
CICERO ATTICO SAL.
187
[1] Vtrumque ex tuo consilio; nam et oratio fuit ea nostra ut bene potius ille de nobis existimaret quam gratias ageret, et in eo mansimus, ne ad urbem. illa fefellerunt facilem quod putaramus; nihil vidi minus. damnari se nostro judicio, tardiores fore reliquos, si nos non venerimus, dicere. ego dissimilem illorum esse causam. Cum multa, 'veni igitur et age de pace.' 'meone ' inquam 'arbitratu?' 'an tibi' inquit 'ego praescribam?' 'sic' inquam 'agam, senatui non placere in Hispanias iri nec exercitus in Graeciam transportari, multaque , inquam 'de Gnaeo deplorabo.' tum ille, 'ego vero ista dici nolo.' 'ita putabam , inquam; 'sed ego eo nolo adesse quod aut sic mihi dicendum est multaque quae nullo modo possem silere si adessem aut non veniendum.' summa fuit, ut ille quasi exitum quaerens, 'ut deliberarem.' non fuit negandum. ita discessimus. credo igitur hunc me non amare. at ego me amavi, quod mihi jam pridem usu non venit.
[2] reliqua, o di! qui comitatus, quae, ut tu soles dicere, nekuia! in qua erat heros Celer. O rem perditam! O copias desperatas! quid quod Servi filius, quod Titini in iis castris fuerunt quibus Pompeius circumsederetur! sex legiones; multum vigilat, audet. nullum video finem mali. nunc certe promenda tibi sunt consilia. hoc fuerat extremum.
[3] illa tamen katakleis illius est odiosa quam paene praeterii, si sibi consiliis nostris uti non liceret, usurum quorum posset ad omniaque esse descensurum. 'vidisti igitur virum, ut scripseras? ingemuisti?' certe. 'cedo reliqua.' quid? continuo ipse in Pedi Norbanum, ego Arpinum; inde--exspecto equidem lalageusan illam tuam. 'tu malim' inquies 'actum ne agas.' etiam illum ipsum quem sequimur multa fefellerunt
[4] sed ego tuas litteras exspecto. nihil est enim jam ut antea 'videamus hoc quorsum evadat.' extremum fuit de congressu nostro; quo quidem non dubito quin istum offenderim. eo maturius agendum est. amabo te, epistulam et politiken! valde tuas litteras nunc exspecto.
9.[XIX] Scr. Arpini. prid. K. Apr. an. 49
CICERO ATTICO SAL.
189
[1] ego meo Ciceroni, quoniam Roma caremus, Arpini potissimum togam puram dedi, idque municipibus nostris fuit gratum. etsi omnis et illos et qua iter feci maestos adflictosque vidi. tam tristis et tam atrox est anatheoresis huius ingentis mali. dilectus habentur, in hiberna deducuntur. ea quae etiam cum a bonis viris, cum justo in bello, cum modeste fiunt, tamen ipsa per se molesta sunt, quam censes acerba nunc esse, cum a perditis in civili nefario bello petulantissime fiant! cave autem putes quemquam hominem in Italia turpem esse qui hinc absit. vidi ipse Formiis universos neque me hercule umquam homines putavi, et noram omnis sed numquam uno loco videram.
[2] pergamus igitur quo placet et nostra omnia relinquamus, proficiscamur ad eum cui gratior noster adventus erit quam si una fuissemus. tum enim eramus in maxima spe, nunc ego quidem in nulla; nec praeter me quisquam Italia cessit nisi qui hunc inimicum sibi putaret. nec me hercule hoc facio rei publicae causa quam funditus deletam puto, sed ne quis me putet ingratum in eum qui me levavit iis incommodis quibus idem adfecerat, et simul quod ea quae fiunt aut quae certe futura sunt videre non possum. etiam equidem senatus consulta facta quaedam jam puto, utinam in Volcaci sententiam! sed quid refert? est enim una sententia omnium. sed erit immitissimus Servius, qui filium misit ad effligendum Cn. Pompeium aut certe capiendum cum Pontio Titiniano. etsi hic quidem timoris causa, ille vero? sed stomachari desinamus et aliquando sentiamus nihil nobis nisi, id quod minime vellem, spiritum reliquum esse.
[3] nos, quoniam superum mare obsidetur, infero navigabimus et , si Puteolis erit difficile, Crotonem petemus aut Thurios et boni cives amantes patriae mare infestum habebimus. Aliam rationem huius belli gerendi nullam video. in Aegyptum nos abdemus. exercitu pares esse non possumus; pacis fides nulla est.
[4] sed haec satis deplorata sunt. tu velim litteras Cephalioni des de omnibus rebus actis, denique etiam de sermonibus hominum, nisi plane obmutuerunt. ego tuis consiliis usus sum maximeque quod et gravitatem in congressu nostro tenui quam debui et ut ad urbem non accederem perseveravi. quod superest scribe, quaeso, quam accuratissime (iam enim extrema sunt) quid placeat, quid censeas; etsi jam nulla dubitatio est. tamen si quid vel potius quicquid veniet in mentem scribas velim.
M. TULLI CICERONIS EPISTULARUM AD ATTICUM
LIBER DECIMUS
10.[I] Scr. in Laterio Quinti fratris iii Non. Apr. an. 49
CICERO ATTICO SAL.
190
四九年四月三日、ラテリウムの弟クイントゥス宅キケロよりアッティクス宛
[1] iii Nonas cum in Laterium fratris venissem, accepi litteras (tuas) et paulum respiravi, quod post has ruinas mihi non acciderat.
ラテリウムの弟のところに着いたあとに君の手紙を受け取り、それを読んで、この破滅が始まって以来初めて、少しは息を吹き返した。
per enim magni(permagni重要) aestimo tibi firmitudinem animi nostri et factum nostrum probari.
それというのも、君が私の決心の固さと私の行動とをよしとしてくれていることは、私にとって最も重要なことだからだ。
Sexto enim nostro quod scribis probari, ita laetor ut me quasi patris ejus, cui semper uni plurimum tribui(尊敬する), judicio comprobari putem.
私たちの友人のSex.ペドゥカエウスもこれに賛同してくれているそうだが、これは、私が常にこの上ない敬意を払ってきた彼の父君にも私の行動をよしとする判断をいただいたかのように思えてうれしい。
qui mihi, quod saepe soleo recordari, dixit olim Nonis illis Decembribus, cum ego 'Sexte, quidnam ergo?'
しばしば思い出されることだが、セクストゥスの父君は、あの十二月五日の日に、私が「セクストゥスよ、この先どうなるのでしょう」と尋ねた時、次のような言葉で答えてくれた。
μή μάν᾽ inquit ille ἀσπουδί(抗わず) γε καί ἀκλειῶς,
ἀλλά μέγα ῥέξας τι καί ἐσσομένοισι(後世) πύθεσθαι.
抗うことなくはなく、不名誉のままでは決してなく、後世に名を残す何事かをやり遂げて
eius igitur mihi vivit auctoritas et simillimus ejus filius eodem est apud me pondere quo fuit ille.
だから、彼の父君は私にとっていまでも重要な存在であり、父君によく似た息子も私にとっては父君と同様の重みがある。
quem salvere velim jubeas(よろしくと伝える) plurimum.
彼にはくれぐれもよろしく伝えてほしい。
[2] Tu tuum consilium etsi non in longincum tempus differs(遅らせる)
君は提案を出すのを少しばかり先送りすると言っている
(jam enim illum emptum pacificatorem perorasse(弁論を終える) puto, jam actum aliquid esse in consessu senatorum; senatum enim non puto),
私の予想では、あの買収された平和主義者(ウォルカキウス)はもう演説を終え、元老院、というよりは元老院議員の集まりで、すでに何らかの決議がなされた頃だろう――。
tamen suspensum (animum) meum detines, sed eo minus quod non dubito quid nobis agendum putes;
君はそうすることによって私の計画も未定のままにしているわけだが、私がなすべきことについて君がどう考えているかは明らかなので、これはそれほど重要ではない。
qui enim Flavio legionem et Siciliam dari scribas et id jam fieri,
シキリアと一個軍団がフラーウィウスに与えられることになっており、それはすでに実現していると君は書いているが、
quae tu scelera partim parari jam et cogitari, partim ex tempore futura censes?
いったいいかなる悪事が、あるいはすでに準備、計画されており、あるいは状況が整った折には遂行されると君は考えているのか。
ego vero Solonis, popularis(同国人) tui (ut puto, jam etiam mei), legem neglegam, qui capite sanxit(罰する) si qui in seditione non alterius utrius partis fuisset,
君の同胞であり、すでに私の同胞と言ってもいい賢者ソロンの「内乱の際にどちらの側にも属さない者は死刑に処す」という法律は無視することにして、
et nisi si tu aliter censes, et hinc abero et illim(illinc).
もし君が反対でないならば、こちらの陣営にもあちらの陣営にも加わらないつもりだ。
sed alterum mihi est certius, nec praeripiam(先走りする) tamen.
ただし、カエサル側に加わらないことはより明確だ。でも、話を先取りするのはやめよう。
exspectabo tuum consilium et eas litteras, nisi alias jam dedisti, quas scripsi ut Cephalioni dares.
君からの提案を待っている。また、もうすでに別の手紙を出したのでないのなら、私の奴隷(ケパリオ)に渡してくれるようお願いした手紙も待っている。
[3] Quod scribis, non quo alicunde audieris, sed te ipsum putare me attractum iri, si de pace agatur,
どこかから聞いた話ではなく、君自身の考えとして、和平交渉が行われた場合には私も引き込まれるだろうと君は言っているが、
mihi omnino non venit in mentem quae possit actio esse de pace,
私としては、そもそも和平交渉がありうることなど、まったく考えられない。
cum illi certissimum sit, si possit, exspoliare(奪う) exercitu et provincia Pompeium;
なにせカエサルは、何とかしてポンペイウスから軍隊と属州を奪い取ることを固く決めているんだから。
nisi forte iste nummarius ei potest persuadere ut, dum oratores eant redeant, quiescat.
それとも、両陣営の間を使者が行き来する間、カエサルにおとなしくしているように、あの金で動く男(ウォルカキウス)が説得できるとでもいうのか。
nihil video quod sperem aut quod jam putem fieri posse.
私には、何か希望を抱いたり、いまの考えが実現可能だとする理由は見出せない。
sed tamen hominis hoc ipsum probi(正直者) est?
そもそも、こんな事は誠実な人間のすべきことだろうか。
magnum et τῶν πολιτικώτατον σκεμμάτων(政治的問題), veniendumne sit in consilium(会議) tyranni si is aliqua de re bona deliberaturus sit.
もし暴君が公益について決定しようとしているなら、暴君の会議に参加すべきか否かは、重大かつ極めて政治的な問題だ。
qua re si quid ejus modi evenerit ut arcessamur
だから、もし私が呼び出されるようなことがあるなら
(quod equidem non credo: quid enim essem de pace dicturus dixi, ipse valde repudiavit),
(もっとも、そのようなことはないと思う。私は和平についての考えを彼に言ったが、彼はきっぱり拒否したのだ。)
sed tamen si quid acciderit, quid censeas mihi faciendum utique(ぜひ) scribito.
しかし、もしそのような事になったら、私がどうすべきとお考えか、書いてほしい。
nihil enim mihi adhuc accidit quod maioris consili esset.
これまで私に起きたことで、これほど慎重な検討を要したことはない。
Trebati, boni viri et civis, verbis te gaudeo delectatum,
トレバティウスは善良な人物、善良な市民だが、彼の言ったことがお気に召したと聞いて、うれしく思っている。
tuaque ista crebra ἐκφώνησις 'ὑπέρευ' me sola adhuc delectavit.
君が繰り返し「最高だ」と言っているのが、これまでになくうれしく思えた。
Litteras tuas vehementer exspecto; quas quidem credo jam datas esse.
君からの手紙を首を長くして待っているが、すでに発送されたものと思う。
10.[I-a] Scr. in Laterio Quinti fratris iv Non. Apr. an. 49
CICERO ATTICO SAL.
191
Tu cum Sexto servasti gravitatem eandem quam mihi praecipis. Celer tuus disertus magis est quam sapiens. de juvenibus quae ex Tullia audisti vera sunt. Mucianum istud quod scribis non mihi videtur tam re esse triste quam verbo. haec est ale in qua nunc sumus mortis instar. aut enim mihi libere inter malos politeuteon fuit aut vel periculose cum bonis. aut nos temeritatem bonorum sequamur aut audaciam improborum insectemur. Vtrumque periculosum est, at hoc quod agimus turpe nec tamen tutum. istum qui filium Brundisium de pace misit (de pace idem sentio quod tu, simulationem esse apertam, parari autem acerrime bellum), me legatum iri non arbitror, cuius adhuc, ut optavi, mentio facta nulla sit. eo minus habeo necesse scribere aut etiam cogitare quid sim facturus, si acciderit ut leger.
10.[II] Scr. in Arcano Quinti fratris postr. Non. Apr. an. 49
CICERO ATTICO SAL.
192
[1] ego cum accepissem tuas litteras Nonis Aprilibus quas Cephalio attulerat, essemque Menturnis postridie mansurus et inde protinus, sustinui me in Arcano fratris, ut, dum aliquid certius adferretur, occultiore in loco essemus agerenturque nihilo minus quae sine nobis agi possunt. Lalageusa jam adest et animus ardet, neque est quicquam, quo et qua.
[2] sed haec nostra erit cura et peritorum. tu tamen quod poteris, ut adhuc fecisti, nos consiliis juvabis. res sunt inexplicabiles. Fortunae sunt committenda omnia. Sine spe conamur ulla. Melius si quid acciderit, mirabimur. Dionysium nollem ad me profectum; de quo ad me Tullia mea scripsit. sed et tempus alienum est, et homini non amico nostra incommoda, tanta praesertim, spectaculo esse nollem; cui te meo nomine inimicum esse nolo.
10.[III] Scr. in Arcano vii Id. Apr. an. 49
CICERO ATTICO SAL.
193
[1] Cum quod scriberem plane nihil haberem, haec autem reliqua essent quae scire cuperem, profectusne esset, quo in statu urbem reliquisset, in ipsa Italia quem cuique regioni aut negotio praefecisset, ecqui essent ad Pompeium et ad consules ex senatus consulto de pace legati, ut igitur haec scirem dedita opera has ad te litteras misi. feceris igitur commode mihique gratum si me de his rebus et si quid erit aliud quod scire opus sit feceris certiorem. ego in Arcano opperior dum ista cognosco.
10.[IIIa] Scr. in Arcano vii Id. Apr. an. 49
CICERO ATTICO SAL.
194
[1] Alteram tibi eodem die hanc epistulam dictavi et pridie dederam mea manu longiorem. visum te aiunt in regia, nec reprehendo, quippe cum ipse istam reprehensionem non fugerim. sed exspecto tuas litteras neque jam sane video quid exspectem, sed tamen, etiam si nihil erit, id ipsum ad me velim scribas.
[2] Caesar mihi ignoscit per litteras quod non venerim, seseque in optimam partem id accipere dicit; facile patior. quod scribit, secum Titinium et Servium questos esse quia non idem sibi quod mihi remisisset. homines ridiculos! qui cum filios misissent ad Cn. Pompeium circumsedendum, ipsi in senatum venire dubitarint. sed tamen exemplum misi ad te Caesaris litterarum.
10.[IV] Scr. in Arcano vii Id. Apr. an. 49
CICERO ATTICO SAL.
195
四九年四月十四日、クマエ
キケロよりアッティクス宛
[1] Cum quod scriberem plane nihil haberem, haec autem reliqua essent quae scire cuperem, profectusne esset, quo in statu urbem reliquisset, in ipsa Italia quem cuique regioni aut negotio praefecisset, ecqui essent ad Pompeium et ad consules ex senatus consulto de pace legati, ut igitur haec scirem dedita opera has ad te litteras misi. feceris igitur commode mihique gratum si me de his rebus et si quid erit aliud quod scire opus sit feceris certiorem. ego in Arcano opperior dum ista cognosco.
10.[V] Scr. in Cumano xv K Mai an. 49
CICERO ATTICO SAL.
196
[1] de tota mea cogitatione scripsi ad te antea satis, ut mihi visus sum, diligenter. de die nihil sane potest scribi certi praeter hoc, non ante lunam novam.
[2] Curionis sermo postridie eandem habuit fere summam, nisi quod apertius significavit se harum rerum exitum non videre. quod mihi mandas de Quinto regendo, 'Arkadian'. tamen nihil praetermittam. atque utinam tu?, sed molestior non ero. epistulam ad Vestorium statim detuli, ac valde requirere solebat.
[3] Commodius tecum Vettienus est locutus quam ad me scripserat. sed mirari satis hominis neglegentiam non queo. Cum enim mihi Philotimus dixisset se HS L_ emere de Canuleio deversorium illud posse, minoris etiam empturum si Vettienum rogassem, rogavi ut, si quid posset, ex ea summa detraheret. promisit. ad me nuper se HS X_X_X_ emisse; ut scriberem cui vellem addici; diem pecuniae Idus Novembn esse. rescripsi ei stomachosius cum joco tamen familiari. nunc quoniam agit liberaliter, nihil accuso hominem scripsique ad eum me a te certiorem esse factum. tu de tuo itinere quid et quando cogites velim me certiorem facias. A.d.xv K. Maias.
10.[VI] Scr. in Cumano medio m. Apr. an. 49
CICERO ATTICO SAL.
197
[1] me adhuc nihil praeter tempestatem moratur. astute nihil sum acturus, fiat in Hispania quidlibet: et tamen † recitet et† . meas cogitationes omnis explicavi tibi superioribus litteris. Quocirca hae sunt breves, † et tamen† quia festinabam eramque occupatior.
[2] de Quinto filio fit a me quidem sedulo; sed nosti reliqua. quod dein me mones, et amice et prudenter me mones, sed erunt omnia facilia si ab uno illo cavero. Magnum opus est, mirabilia multa, nihil simplex, nihil sincerum. vellem suscepisses juvenem regendum; pater enim nimis indulgens, quicquid ego adstrinxi relaxat. si sine illo possem, regerem; quod tu potes. sed ignosco; magnum, inquam, opus est.
[3] Pompeium pro certo habemus per Illyricum proficisci in Galliam. ego nunc qua et quo videbo.
10.[VII] Scr. in Cumano circ. ix K. Mai. an. 49
CICERO ATTICO SAL.
198
[1] ego vero Apuliam et Sipontum et tergiversationem istam probo nec tuam rationem eandem esse duco quam meam, non quin in re publica rectum idem sit utrique nostrum, x vii M. TVLLI CICERONIS sed ea non agitur. regnandi contentio est, in qua pulsus est modestior rex et probior et integrior et is, qui nisi vincit, nomen populi Romani deleatur necesse est, sin autem vincit, Sullano more exemploque vincet. ergo hac in contentione neutrum tibi palam sentiendum et tempori serviendum est. mea causa autem alia est, quod beneficio vinctus ingratus esse non possum, nec tamen in acie (me sed Melitae aut alio in loco simili
[oppidulo] futurum puto. 'nihil' inquies 'iuvas eum in quem ingratus esse non vis?' immo minus fortasse voluisset. sed de hoc videbimus; exeamus modo. quod ut meliore tempore possimus facit Adriano mari Dolabella, Fretensi Curio.
[2] injecta autem mihi spes quaedam est velle mecum Ser. Sulpicium colloqui. ad eum misi Philotimum libertum cum litteris. si vir esse volet, praeclara sunodia, sin autem?, erimus nos qui solemus.
[3] Curio mecum vixit jacere Caesarem putans offensione populari Siciliaeque diffidens si Pompeius navigare coepisset. Quintum puerum accepi vehementer. avaritiam video fuisse et spem magni congiari. Magnum hoc malum est, sed scelus illud quod timueramus spero nullum fuisse. hoc autem vitium puto te existimare non (a nostra indulgentia sed a natura profectum. quem tamen nos disciplina regemus. de Oppiis Veliensibus quid placeat cum Philotimo videbis Epirum nostram putabimus sed alios cursus videbamur habituri.
10.[VIII] Scr. in Cumano vi Non. Mai. an. 49
CICERO ATTICO SAL.
199
四九年五月二日、クマエ
キケロよりアッティクス宛
[1] et res ipsa monebat et tu ostenderas et ego videbam de iis rebus quas intercipi periculosum esset finem inter nos scribendi fieri tempus esse. sed cum ad me saepe mea Tullia scribat orans ut quid in Hispania geratur exspectem et semper adscribat idem videri tibi idque ipse etiam ex tuis litteris intellexerim, non puto esse alienum me ad te quid de ea re sentiam scribere.
[2] consilium istud tunc esset prudens, ut mihi videtur, si nostras rationes ad Hispaniensem casum accommodaturi essemus; quod fieri . . . necesse est enim aut, id quod maxime velim, pelli istum ab Hispania aut trahi id bellum aut istum, ut confidere videtur, apprehendere Hispanias. si pelletur, quam gratus aut quam honestus tum erit ad Pompeium noster adventus, cum ipsum Curionem ad eum transiturum putem? sin trahitur bellum, quid exspectem aut quam diu? relinquitur ut, si vincimur in Hispania, quiescamus. id ego contra puto. istum enim victorem magis relinquendum puto quam victum et dubitantem magis quam fidentem suis rebus. nam caedem video si vicerit et impetum in privatorum pecunias et exsulum reditum et tabulas novas et turpissimorum honores et regnum non modo Romano homini sed ne Persae quidem cuiquam tolerabile.
[3] Tacita esse poterit indignitas nostra? pati poterunt oculi me cum Gabinio sententiam dicere, et quidem illum rogari prius? praesto esse clientem tuum Cloelium, C. Atei Plaguleium, ceteros? sed cur inimicos colligo, qui meos necessarios a me defensos nec videre in curia sine dolore nec versari inter eos sine dedecore potero? quid si ne id quidem est exploratum fore ut mihi liceat? scribunt enim ad me amici ejus me illi nullo modo satis fecisse quod in senatum non venerim. tamenne dubitemus an ei nos etiam cum periculo venditemus, quicum conjuncti ne cum praemio quidem voluimus esse?
[4] deinde hoc vide, non esse judicium de tota contentione in Hispaniis, nisi forte iis amissis arma Pompeium abjecturum putas, cuius omne consilium Themistocleum est. existimat enim qui mare teneat eum necesse (esse rerum potiri. itaque numquam id egit ut Hispaniae per se tenerentur, navalis apparatus ei semper antiquissima cura fuit. navigabit igitur, cum erit tempus, maximis classibus et ad Italiam accedet. in qua nos sedentes quid erimus? nam medios esse jam non licebit. classibus adversabimur igitur? quod maius scelus aut tantum denique? quid turpius? † anuival dehic† in absentis solus tuli scelus, ejusdem cum Pompeio et cum reliquis principibus non feram? quod si jam misso officio periculi ratio habenda est, ab illis est periculum si peccaro, ab hoc si recte fecero, nec ullum in his malis consilium periculo vacuum inveniri potest, ut non sit dubium quin turpiter facere cum periculo fugiamus, quod fugeremus etiam cum salute. † non simul cum Pompeio mare transierimus. omnino (non) potuimus† . exstat ratio dierum. sed tamen (fateamur enim quod est) ne condimus quidem ut possimus. fefellit ea me res quae fortasse non debuit, sed fefellit. pacem putavi fore. quae si esset iratum mihi Caesarem esse, cum idem amicus esset Pompeio, nolui. senseram enim quam idem essent. hoc verens in hanc tarditatem incidi. sed adsequor omnia si propero, si cunctor amitto.
[6] et tamen, mi Attice, auguria quoque me incitant quadam spe non dubia nec haec collegi nostri ab atto sed illa Platonis de tyrannis. nullo enim modo posse video stare istum diutius quin ipse per se etiam languentibus nobis concidat, quippe qui florentissimus ac novus vi, vii diebus ipsi illi egenti ac perditae multitudini in odium acerbissimum venerit, qui duarum rerum simulationem tam cito amiserit, mansuetudinis in Metello, divitiarum in aerario. jam quibus utatur vel sociis vel ministris? ii provincias, ii rem publicam regent quorum nemo duo menses potuit patrimonium suum gubernare?
[7] non sunt omnia colligenda quae tu acutissime perspicis, sed tamen ea pone ante oculos; jam intelleges id regnum vix semenstre esse posse. quod si me fefellerit, feram, sicut multi clarissimi homines in re publica excellentes tulerunt, nisi forte me Sardanapalli vicem [in suo lectulo] mori malle censueris quam (in) exsilio Themistocleo. qui cum fuisset, ut ait Thucydides, ton men paronton di' elachistes boules kratistos gnomon, ton de mellonton es pleiston tou genesomenou aristos eikastes, tamen incidit in eos casus quos vitasset si eum nihil fefellisset. etsi is erat ut ait idem, qui to ameinon kai to cheiron en toi aphanei eti heora malista, tamen non vidit nec quo modo Lacedaemoniorum nec quo modo suorum civium invidiam effugeret nec quid Artaxerxi polliceretur. non fuisset illa nox tam acerba Africano sapientissimo viro, non tam dirus ille dies Sullanus callidissimo viro C. Mario, si nihil utrumque eorum fefellisset. nos tamen hoc confirmamus illo augurio quo diximus, nec nos fallit nec aliter accidet. corruat iste necesse est aut per adversarios aut ipse per se qui quidem sibi est adversarius unus acerrimus. id spero vivis nobis fore; quamquam tempus est nos de illa perpetua jam, non de hac exigua vita cogitare. sin quid acciderit maturius, haud sane mea multum interfuerit utrum factum [fiat] videam an futurum esse multo ante viderim. quae cum ita sint, non est committendum ut iis paream quos contra me senatus, ne quid res publica detrimenti acciperet, armavit
[9] tibi sunt omnia commendata, quae commendationis meae pro tuo in nos amore non indigent. nec hercule ego quidem reperio quid scribam; sedeo enim ploudokon. etsi nihil umquam tam fuit scribendum quam nihil mihi umquam ex plurimis tuis jucunditatibus gratius accidisse quam quod meam Tulliam suavissime diligentissimeque coluisti. valde eo ipsa delectata est, ego autem non minus. cuius quidem virtus mirifica. quo modo illa fert publicam cladem, quo modo domesticas tricas! quantus autem animus in discessu nostro! est storge, est summa suntexis. tamen nos recte facere et bene audire vult.
[10] sed hac super re (ne ni)mis, ne meam ipse sumpatheian jam evocem. tu si quid de Hispaniis certius et si quid aliud, dum adsumus, scribes, et ego fortasse discedens dabo ad te aliquid eo etiam magis quod Tullia te non putabat hoc tempore ex Italia. Cum Antonio item est agendum ut cum Curione Melitae me velle esse, huic civili bello nolle interesse. eo velim tam facili uti posse et tam bono in me quam Curione. is ad Misenum vi Nonas venturus aicebatur, id est hodie. sed praemisit mihi odiosas litteras hoc exemplo:
10.[VIIIa] Scr. circa finem m. Apr. an. 49
ANTONIVS TRIB. PL. PRO PR. CICERONI IMP. SAL.
199A
四九年五月一日、発信地不明
護民官・前法務官アントニウスより将軍キケロ宛
[1] Nisi te valde amarem et multo quidem plus quam tu putas, non extimuissem rumorem qui de te prolatus est, cum praesertim falsum esse existimarem. sed quia te nimio plus diligo, non possum dissimulare mihi famam quoque, quamvis sit falsa, magni esse. te iturum esse trans mare credere non possum, cum tanti facias Dolabellam et Tulliam tuam, feminam lectissimam, tantique ab omnibus nobis fias; quibus me hercule dignitas amplitudoque tua paene carior est quam tibi ipsi. sed tamen non sum arbitratus esse amici non commoveri etiam improborum sermone atque eo feci studiosius quod judicabam duriores partis mihi impositas esse ab offensione nostra, quae magis a zelotupiai mea quam ab injuria tua nata est. sic enim volo te tibi persuadere, mihi neminem esse cariorem te excepto Caesare meo, meque illud una judicare Caesarem maxime in suis M. Ciceronem reponere.
[2] qua re, mi Cicero, te rogo ut tibi omnia integra serves, ejus fidem improbes qui tibi ut beneficium daret prius injuriam fecit, contra ne profugias qui te, etsi non amabit, quod accidere non potest, tamen salvum amplissimumque esse cupiet. dedita opera ad te Calpurnium familiarissimum meum misi, ut mihi magnae curae tuam vitam ac dignitatem esse scires. eodem die a Caesare Philotimus attulit hoc exemplo:
10.[VIIIb] Scr. ex itinere xv K Maias an. 49
CAESAR IMP. SAL. D. CICERONI IMP.
199B
[1] etsi te nihil temere, nihil imprudenter facturum judicaram, tamen permotus hominum fama scribendum ad te existimavi et pro nostra benevolentia petendum ne quo progredereris proclinata jam re quo integra etiam progrediendum tibi non existimasses. namque et amicitiae graviorem injuriam feceris et tibi minus commode consulueris, si non fortunae obsecutus videberis (omnia enim secundissima nobis, adversissima illis accidisse videntur), nec causam secutus (eadem enim tum fuit cum ab eorum consiliis abesse judicasti), sed meum aliquod factum condemnavisse; quo mihi gravius abs te nil accidere potest.
[2] quod ne facias pro jure nostrae amicitiae a te peto. postremo quid viro bono et quieto et bono civi magis convenit quam abesse a civilibus controversiis? quod non nulli cum probarent, periculi causa sequi non potuerunt; tu explorato et vitae meae testimonio et amicitiae judicio neque tutius neque honestius reperies quicquam quam ab omni contentione abesse. xv Kal. Maias ex itinere.
10.[IX] Scr. in Cumano v Non. Mai. an.49
CICERO ATTICO SAL.
200
[1] Adventus Philotimi (at cuius hominis, quam insulsi et quam saepe pro Pompeio mentientis!) exanimavit omnis qui mecum erant; nam ipse obdurui. dubitabat nostrum nemo quin Caesar itinera repressisset―volare dicitur; Petreius cum Afranio conjunxisset se―nihil adfert ejus modi. quid quaeris? etiam illud erat persuasum, Pompeium cum magnis copiis iter in Germaniam per Illyricum fecisse; id enim αὐθεντικῶς nuntiabatur. Melitam igitur opinor capessamus, dum quid in Hispania. quod quidem prope modum videor ex Caesaris litteris voluntate facere posse, qui negat neque honestius neque tutius mihi quicquam esse quam ab omni contentione abesse.
[2] dices, 'Vbi ergo tuus ille animus quem proximis litteris?' adest et idem est; sed utinam meo solum capite decernerem(賭ける)! lacrimae meorum me interdum molliunt precantium ut de Hispaniis exspectemus. M. Caeli quidem epistulam scriptam miserabiliter, cum hoc idem obsecraret ut exspectarem, ne fortunas meas, ne unicum filium, ne meos omnis tam temere proderem, non sine magno fletu legerunt pueri nostri; etsi meus quidem est fortior eoque ipso vehementius commovet nec quicquam nisi de dignatione laborat. Melitam igitur, deinde quo videbitur.
[3] tu tamen etiam nunc mihi aliquid litterarum et maxime si quid ab Afranio. ego si cum Antonio locutus ero, scribam ad te quid actum sit. ero tamen in credendo, ut mones, cautus; nam occultandi ratio cum difficilis tum etiam periculosa est. Servium exspecto ad Nonas, et adigit ita Postumia et Servius Flius. quartanam leviorem esse gaudeo. misi ad te Caeli etiam litterarum exemplum.
10.[IXa] Scr. Intimili xv K. Mai. an. 49 =ad fam. 8.16(153)
CAELIVS CICERONI SAL.
200A
[1] Exanimatus tuis litteris, quibus te nihil nisi triste cogitare ostendisti neque id quid esset perscripsisti neque non tamen quale esset quod cogitares aperuisti, has ad te ilico litteras scripsi. per fortunas tuas, Cicero, per liberos te oro et obsecro ne quid gravius de salute et incolumitate tua consulas. nam deos hominesque amicitiamque nostram testificor me tibi praedixisse neque temere monuisse sed, postquam Caesarem convenerim sententiamque ejus qualis futura esset parta victoria cognorim, te certiorem fecisse. si existimas eandem rationem fore Caesaris in dimittendis adversariis et condicionibus ferendis, erras; nihil nisi atrox et saevum cogitat atque etiam loquitur; iratus senatui exiit, his intercessionibus plane incitatus est; non me hercules erit deprecationi locus.
[2] qua re si tibi tu, si filius unicus, si domus, si spes tuae reliquae tibi carae sunt, si aliquid apud te nos, si vir optimus gener tuus valemus, quorum fortunam non debes velle conturbare, ut eam causam in cuius victoria salus nostra est odisse aut relinquere cogamur aut impiam cupiditatem contra salutem tuam habeamus?denique illud cogita, quod offensae fuerit in ista cunctatione te subisse. nunc te contra victorem Caesarem facere, quem dubiis rebus laedere noluisti, et ad eos fugatos accedere, quos resistentis sequi nolueris, summae stultitiae est. vide ne, dum pudet te parum optimatem esse, parum diligenter quid optimum sit eligas. quod si totum tibi persuadere non possum, saltem, dum quid de Hispaniis agamus scitur, exspecta; quas tibi nuntio adventu Caesaris fore nostras. quam isti spem habeant amissis Hispaniis nescio; quod porro tuum consilium sit ad desperatos accedere non medius fidius reperio.
[4] hoc quod tu non dicendo mihi significasti Caesar audierat ac, simul atque 'have' mihi dixit, statim quid de te audisset exposuit. negavi me scire, sed tamen ab eo petii ut ad te litteras mitteret, quibus maxime ad remanendum commoveri posses. me secum in Hispaniam ducit; nam nisi ita faceret, ego, prius quam ad urbem accederem, ubicumque esses, ad te percucurrissem et hoc a te praesens contendissem atque omni vi te retinuissem. etiam atque etiam, Cicero, cogita ne te tuosque omnis funditus evertas, ne te sciens prudensque eo demittas unde exitum vides nullum esse. quod si te aut voces optimatium commovent aut non nullorum hominum insolentiam et jactationem ferre non potes, eligas censeo aliquod oppidum vacuum a bello, dum haec decernuntur; quae jam erunt confecta. id si feceris, et ego te sapienter fecisse judicabo et Caesarem non offendes.
10.[X] Scr. in Cumano v Non. Mai. an. 49
CICERO ATTICO SAL.
201
四九年五月三日、クマエ
キケロよりアッティクス宛
[1] Me caecum qui haec ante non viderim! misi ad te epistulam Antoni. ei cum ego saepissime scripsissem nihil me contra Caesaris rationes cogitare, meminisse me generi mei, meminisse amicitiae, potuisse, si aliter sentirem, esse cum Pompeio, me autem, quia cum lictoribus invitus cursarem, abesse velle nec id ipsum certum etiam nunc habere, vide quam ad haec parainetikos:
[2] tuum consilium quam verum est. nam qui se medium esse vult in patria manet, qui proficiscitur aliquid de altera utra parte judicare videtur. sed ego is non sum qui statuere debeam jure quis proficiscatur necne; partis mihi Caesar has imposuit ne quem omnino discedere ex Italia paterer. qua re parvi refert me probare cogitationem tuam si nihil tamen tibi remittere possum. ad Caesarem mittas censeo et ab eo hoc petas. non dubito quin impetraturus sis, cum praesertim te amicitiae nostrae rationem habiturum esse pollicearis.
[3] habes skutalen Lakoniken. omnino excipiam hominem. erat autem v Nonas venturus vesperi, id est hodie. cras igitur ad me fortasse veniet. temptabo, † audeam† nihil properare; missurum ad Caesarem. clam agam, cum paucissimis alicubi occultabor, † carti† hinc istis invitissimis evolabo, atque utinam ad Curionem! Sunes ho toi lego Magnus dolor accessit. efficietur aliquid dignum nobis.
[4] Dusouria tua mihi valde molesta. medere amabo dum est arche. de Massiliensibus gratae tuae mihi litterae. quaeso ut sciam quicquid audieris. Ocellam cuperem, si possem palam, quod a Curione effeceram. hic ego Servium exspecto; rogor enim ab ejus uxore et filio et puto opus esse.
[5] hic tamen Cytherida secum lectica aperta portat, alteram uxorem. septem praeterea conjunctae lecticae amicarum sunt (an) amicorum. vide quam turpi leto pereamus et dubita, si potes, quin ille, seu victus seu victor redierit, caedem facturus sit. ego vero vel luntriculo, si navis non erit, eripiam me ex istorum parricidio. sed plura scribam cum illum convenero.
[6] juvenem nostrum non possum non amare sed ab eo nos non amari plane intellego. nihil ego vidi tam anethopoieton, tam aversum a suis, tam nescio quid cogitans. O vim incredibilem molestiarum! sed erit curae et est ut regatur. mirum est enim ingenium, ethous epimeleteon.
10.[XI] Scr. in Cumano iv Non. Mai. an. 49
CICERO ATTICO SAL.
202
[1] obsignata jam epistula superiore non placuit ei dari cui constitueram quod erat alienus. itaque eo die data non est. interim venit Philotimus et mihi a te litteras reddidit. quibus quae de fratre meo scribis, sunt ea quidem parum firma sed habent nihil hupoulon, nihil fallax, nihil non flexibile ad bonitatem, nihil quod non quo velis uno sermone possis perducere; ne multa, omnis suos, etiam quibus irascitur crebrius, tamen caros habet, me quidem se ipso cariorem. quod de puero aliter ad te scripsit et ad matrem de filio, non reprehendo. de Quinto et de sorore quae scribis molesta sunt eoque magis quod ea tempora nostra sunt ut ego iis mederi non possim. nam certe mederer; sed quibus in malis et qua in desperatione rerum simus vides.
[2] illa de ratione nummaria non sunt ejus modi (saepe enim audio ex ipso) ut non cupiat tibi praestare et in eo laboret. sed si mihi Q. Axius in hac mea fuga HS X_I_I_I_ non reddit quae dedi ejus filio mutua et utitur excusatione temporis, si Lepta, si ceteri, soleo mirari de nescio quis HS X_X_ cum audio ex illo se urgeri. vides enim profecto angustias. curari tamen ea tibi utique jubet. an existimas illum in isto genere lentulum aut restrictum? nemo est minus.
[3] de fratre satis. de ejus filio indulsit illi quidem suus pater semper sed non facit indulgentia mendacem aut avarum aut non amantem suorum, ferocem fortasse atque adrogantem et infestum facit. itaque habet haec quoque quae nascuntur ex indulgentia, sed ea sunt tolerabilia (quid enim dicam?) hac juventute; ea vero, quae mihi quidem qui illum amo sunt his ipsis malis in quis sumus miseriora, non sunt ab obsequio nostro. nam suas radices habent; quas tamen evellerem profecto, si liceret. sed ea tempora sunt ut omnia mihi sint patienda. ego meum facile teneo; nihil est enim eo tractabilius. cuius quidem misericordia languidiora adhuc consilia cepi et quo ille me certiorem vult esse eo magis timeo ne in eum exsistam crudelior.
[4] sed Antonius venit heri vesperi. jam fortasse ad me veniet aut ne id quidem, quoniam scripsit quid fieri vellet. sed scies continuo quid actum sit. nos jam nihil nisi occulte. de pueris quid agam? parvone navigio committam? quid mihi animi in navigando censes fore? recordor enim aestate cum illo Rhodiorum aphraktoi navigans quam fuerim sollicitus; quid duro tempore anni actuariola fore censes? O rem undique miseram! Trebatius erat mecum, vir plane et civis bonus. quae ille monstra, di immortales! etiamne Balbus in senatum venire cogitet? sed ei ipsi cras ad te litteras dabo. Vettienum mihi amicum, ut scribis, ita puto esse. Cum eo, quod apotomos ad me scripserat de nummis curandis, thumikoteron eram jocatus. id tu, si ille aliter acceperit ac debuit, lenies. 'MONETALI' autem adscripsi, quod ille ad me 'PRO COS.' sed quoniam est homo et nos diligit, ipse quoque a nobis diligatur. vale.
10.[XII] Scr. in Cumano iii Non. Mai. an. 49
CICERO ATTICO SAL.
203
[1] quidnam mihi futurum est aut quis me non solum infelicior sed jam etiam turpior? nominatim de me sibi imperatum dicit Antonius nec me tamen ipse adhuc viderat sed hoc Trebatio narravit. quid agam nunc cui nihil procedit caduntque ea quae diligentissime sunt cogitata taeterrime? ego enim Curionem nactus omnia me consecutum putavi. is de me ad Hortensium scripserat. Reginus erat totus noster. huic nihil suspicabamur cum .hoc mari negoti fore. quo me nunc vertam? Vndique custodior. sed satis lacrimis.
[2] Paraklepteon igitur et occulte in aliquam onerariam corrependum, non committendum ut etiam compacto prohibiti videamur. Sicilia petenda; quam si erimus nacti, maiora quaedam consequemur. sit modo recte in Hispaniis! quamquam de ipsa Sicilia utinam sit verum! sed adhuc nihil secundi. concursus Siculorum ad Catonem dicitur factus, orasse ut resisteret, omnia pollicitos; commotum illum dilectum habere coepisse. non credo, ut est luculentus auctor. potuisse certe teneri illam provinciam scio. ab Hispaniis autem jam audietur.
[3] hic nos C. Marcellum habemus eadem vere cogitantem aut bene simulantem; quamquam ipsum non videram sed ex familiarissimo ejus audiebam. tu, quaeso, si quid habebis novi; ego, si quid moliti erimus, ad te statim scribam. Quintum filium severius adhibebo. Vtinam proficere possim! tu tamen eas epistulas quibus asperius de eo scripsi aliquando concerpito, ne quando quid emanet; ego item tuas.
[4] Servium exspecto nec ab eo quicquam hugies. scies quicquid erit.
10.[XIIa] Scr. in Cumano prid. Nou. Mai. an. 49
CICERO ATTICO SAL.
204
[1] Sine dubio errasse nos confitendum est. 'at semel, at una in re.' immo omnia quo diligentius cogitata eo facta sunt imprudentius. alla ta men protetuchthai easomen achnumenoi per. in reliquis modo ne ruamus. jubes de profectione me providere. quid provideam? ita patent omnia quae accidere possunt ut, ea si vitem, sedendum sit cum dedecore et dolore, si neglegam, periculum sit ne in manus incidam perditorum. sed vide quantis in miseriis simus. optandum interdum videtur ut aliquam accipiamus ab istis quamvis acerbam injuriam, ut tyranno in odio fuisse videamur.
[2] quod si nobis is cursus quem speraram pateret, effecissem aliquid profecto, ut tu optas et hortaris, dignum nostra mora. sed mirificae sunt custodiae et quidem ille ipse Curio suspectus. qua re vi aut clam agendum est et si †vi forte ne cum pestate clamaut emistis. in quo si quod sphalma, vides quam turpe sit. trahimur, nec fugiendum si quid violentius.
[3] de Caelio saepe mecum agito nec, si quid habuero tale, a dimittam. Hispanias spero firmas esse. Massiliensium factum cum ipsum per se luculentum est tum mihi argumento est recte esse in Hispaniis. minus enim auderent, si aliter esset et scirent; nam et vicini et diligentes sunt. odium autem recte animadvertis significatum in theatro. legiones etiam has quas in Italia assumpsit alienissimas esse video. sed tamen nihil inimicius quam sibi ipse. illud recte times ne ruat. si desperarit, certe ruet. quo magis efficiendum aliquid est, fortuna velim meliore, animo Caeliano. sed primum quidque. quod, qualecumque erit, continuo scies.
[4] nos juveni, ut rogas, suppeditabimus et Peloponnesum ipsam sustinebimus. est enim indoles, modo aliquod †hoc sit ἦθος ἀκίμολον†. quod si adhuc nullum est, esse tamen potest, aut aret non est didakton, quod mihi persuaderi non potest.
10.[XIII] Scr. in Cumano Nou. Mai. an. 49
CICERO ATTICO SAL.
205
[1] epistula tua gratissima fuit meae Tulliae et me hercule mihi. semper speculam aliquam adferunt tuae litterae. scribes igitur ac si quid ad spem poteris ne dimiseris. tu Antoni leones pertimescas cave. nihil est illo homine jucundius. attende praxin politikou. evocavit litteris e municipiis decem primos et iiiiviros. venerunt ad villam ejus mane. primum dormiit ad h. Iii, deinde, cum esset nuntiatum venisse Neapolitanos et Cumanos (his enim est Caesar iratus), postridie redire jussit; lavari se velle et peri koiliolusian ginesthai. hoc here effecit. hodie autem in Aenariam transire constituit (ut) exsulibus reditum polliceretur. sed haec omittamus, de nobis aliquid agamus.
[2] ab Axio accepi litteras. de Tirone gratum. Vettienum diligo. Vestorio reddidi. Servius pr. Nonas Maias Menturnis mansisse dicitur, hodie in Liternino mansurus apud C. Marcellum. cras igitur nos mature videbit mihique dabit argumentum ad te epistulae. jam enim non reperio quod tibi scribam. illud admiror quod Antonius ad me ne nuntium quidem, cum praesertim me valde observarit. videlicet aliquid atrocius de me imperatum est. Coram negare mihi non vult, quod ego nec rogaturus eram nec, si impetrassem, crediturus. nos tamen aliquid excogitabimus.
[3] tu, quaeso, si quid in Hispaniis. jam enim poterit audiri et omnes ita exspectant ut, si recte fuerit, nihil negoti futurum putent. ego autem nec retentis iis confectam rem puto neque amissis desperatam. Silium et Ocellam et ceteros credo retardatos. te quoque a Curione impediri video. etsi, ut opinor, habes † EKITAONON.
10.[XIV] Scr. in Cumano viqi Id. Mai. an. 49
CICERO ATTICO SAL.
206
[1] O vitam miseram maiusque malum tam diu timere quam est illud ipsum quod timetur! Servius, ut antea scripsi, cum venisset Nonis Maus, postridie ad me mane venit. ne diutius te teneam, nullius consili exitum invenimus. numquam vidi hominem perturbatiorem metu; neque hercule quicquam timebat quod non esset timendum; illum sibi iratum, hunc non amicum; horribilem utriusque victoriam cum propter alterius crudelitatem, alterius audaciam, tum propter utriusque difficultatem pecuniariam; quae erui nusquam nisi ex privatorum bonis posset. atque haec ita multis cum lacrimis loquebatur ut ego mirarer eas tam diuturna miseria non exaruisse. mihi quidem etiam lippitudo haec, propter quam non ipse ad te scribo, sine ulla lacrima est sed saepius odiosa est propter vigilias.
[2] quam ob rem quicquid habes ad consolandum collige et illa scribe non ex doctrina neque ex libris (nam id quidem domi est, sed nescio quo modo imbecillior est medicina quam morbus), haec potius conquire de Hispaniis, de Massilia; quae quidem satis bella Servius adfert; qui etiam de duabus legionibus luculentos auctores esse dicebat. haec igitur si habebis et talia. et quidem paucis diebus aliquid audiri necesse est.
[3] sed redeo ad Servium. distulimus omnino sermonem in posterum, sed tardus ad exeundum 'multo se in suo lectulo malle, quicquid foret.' odiosus scrupulus de fili militia Brundisina. Vnum illud firmissime adseverabat, si damnati restituerentur, in exsilium se iturum. nos autem ad haec 'et (id) ipsum certo fore et quae jam fierent non esse leviora,' multaque colligebamus. verum ea non animum ejus augebant sed timorem, ut jam celandus magis de nostro consilio quam ad id (adhibendus) videretur. qua re in hoc non multum est. nos a te admoniti de Caelio cogitabimus.
10.[XV] Scr. in Cumano iv Id. Mai. an. 49
CICERO ATTICO SAL.
207
[1] Servius cum esset apud me, Cephalio cum tuis litteris vi Idus venit; quae nobis magnam spem attulerunt meliorum rerum de octo cohortibus. etenim eae quoque quae in his locis sunt labare dicuntur. eodem die Funisulanus a te attulit litteras in quibus erat confirmatius idem illud. ei de suo negotio respondi cumulate cum omni tua gratia. adhuc non satis faciebat; debet autem mihi multos nummos nec habetur locuples. nunc ait se daturum; cui expensum tulerit morari; † tabellarius si apud te esse quas satis fecissest dares. quantum sit Eros Philotimi tibi dicet. sed ad maiora redeamus.
[2] quod optas, Caelianum illud maturescit. itaque torqueor utrum ventum exspectem. vexillo opus est; convolabunt. quod suades ut palam, prorsus adsentior itaque me profecturum puto. tuas tamen interim litteras exspecto. Servi consilio nihil expeditur. omnes captiones in omni sententia occurrunt. Vnum C. Marcellum cognovi timidiorem; quem consulem fuisse paenitet. O polles agenneias! qui etiam Antonium confirmasse dicitur ut me impediret, quo ipse, credo, honestius.
[3] Antonius autem vi Idus Capuam profectus est. ad me misit se pudore deterritum ad me non venisse quod me sibi suscensere putaret. Ibitur igitur et ita quidem ut censes, nisi cuius gravioris personae suscipiendae spes erit ante oblata. sed vix erit tam cito. Allienus autem praetor putabat aliquem, si ego non, ex collegis suis. quivis licet dum modo aliquis.
[4] de sorore laudo. de Quinto puero datur opera; spero esse meliora. de Quinto fratre scito eum non mediocriter laborare de versura sed adhuc nihil a L. Egnatio expressit. Axius de duodecim milibus pudens! saepe enim ad (me scripsit ut Gallio quantum is vellet darem. quod si non scripsisset, possemne aliter? et quidem saepe sum pollicitus sed tantum voluit cito. me vero adjuvarent his in angustiis. sed di istos! verum alias. te a quartana liberatum gaudeo itemque Piliam. ego, dum panis et cetera in navem parantur, excurro in Pompeianum. Vettieno velim gratias quod studiosus sit; si quemquam nactus eris qui perferat, litteras des ante quam discedimus.
10.[XVI] Scr. in Cumano prid. Id. Mai. an. 49
CICERO ATTICO SAL.
208
[1] Commodum ad te dederam litteras de pluribus rebus cum ad me bene mane Dionysius fuit. cui quidem ego non modo placabilem me praebuissem sed totum remisissem, si advenisset qua mente tu ad me scripseras. erat enim sic in tuis litteris quas Arpini acceperam, eum venturum facturumque quod ego vellem. ego volebam autem vel cupiebam potius esse eum nobiscum. quod quia plane, cum in Formianum venisset, praeciderat, asperius ad te de eo scribere solebam. at ille perpauca locutus hanc summam habuit orationis ut sibi ignoscerem; se rebus suis impeditum nobiscum ire non posse. pauca respondi, magnum accepi dolorem, intellexi fortunam ab eo nostram despectam esse. quid quaeris? (fortasse miraberis) in maximis horum temporum doloribus hunc mihi scito esse. velim ut tibi amicus sit. hoc cum tibi opto, opto ut beatus sis; erit enim tam diu.
[2] consilium nostrum spero vacuum periculo fore. nam et dissimulavimus et, ut opinor, (non) acerrime adservabimur. navigatio modo sit qualem opto, cetera, quae quidem consilio provideri poterunt, cavebuntur. tu, dum adsumus, non modo quae scies audierisve sed etiam quae futura providebis scribas velim.
[3] Cato, qui Siciliam tenere nullo negotio potuit (et, si tenuisset, omnes boni ad eum se contulissent), Syracusis profectus est ante diem viii K. Mai., ut ad me Curio scripsit. Vtinam, quod aiunt, Cotta Sardiniam teneat! est enim rumor. O, si id fuerit, turpem Catonem!
[4] ego ut minuerem suspicionem profectionis aut cogitationis meae, profectus sum in Pompeianum a.d. iii Idus ut ibi essem dum quae ad navigandum opus essent pararentur. Cum ad villam venissem, ventum est ad me: 'centuriones trium cohortium, quae Pompeiis sunt, me velle postridie convenire'?haec mecum Ninnius noster,?'velle eos mihi se et oppidum tradere.' at ego abii postridie a villa ante lucem, ut me omnino illi ne viderent. quid enim erat in tribus cohortibus? quid si plures? quo apparatu? cogitavi eadem illa Caeliana quae legi in epistula tua quam accepi simul et in Cumanum veni eodem die, et [simul] fieri poterat ut temptaremur. omnem igitur suspicionem sustuli.
[5] sed, dum redeo, Hortensius venerat et ad me Terentiam salutatum deverterat. sermone erat usus honorifico erga me. jam eum, ut puto, videbo; misit enim puerum se ad me venire. hoc quidem melius quam collega noster Antonius, cuius inter lictores lectica mima portatur.
[6] tu quoniam quartana cares et novum morbum removisti sed etiam gravedinem, teque vegetum nobis in Graecia siste et litterarum aliquid interea.
10.[XVII] Scr. in Cumano xvii K Jun. an. 49
CICERO ATTICO SAL.
209
[1] Pr. Idus Hortensius ad me venit scripta epistula. † vellem cetera ejus† , quam in me incredibilem ekteneian! qua quidem cogito uti. deinde serapion cum epistula tua. quam prius quam aperuissem, dixi ei te ad me de eo scripsisse antea, ut feceras. deinde epistula † scripta† cumulatissime cetera. et hercule hominem probo; nam et doctum et probum existimo; quin etiam navi ejus me et ipso convectore usurum puto.
[2] crebro refricat lippitudo non illa quidem perodiosa sed tamen quae impediat scriptionem meam. valetudinem tuam jam confirmatam esse et a vetere morbo et a novis temptationibus gaudeo.
[3] Ocellam vellem haberemus; videntur enim esse haec paulo faciliora (futura. nunc quidem aequinoctium nos moratur quod valde perturbatum erat. † id si cras† erit, utinam idem maneat Hortensius! si quidem, (ut) adhuc erat, liberalius esse nihil potest.
[4] de diplomate admiraris quasi nescio cuius te flagiti insimularim. negas enim te reperire qui mihi id in mentem venerit. ego autem, quia scripseras te proficisci cogitare (etenim audieram nemini aliter licere, eo te habere censebam et quia pueris diploma sumpseras. habes causam opinionis meae. et tamen velim scire quid cogites in primisque si quid etiam nunc novi est. xvii K. Jun.
10.[XVIII] Scr. in Cumano xiv aut xiii K. Jun. an. 49
CICERO ATTICO SAL.
210
四九年五月十九日、クーマエ
キケロよりアッティクス宛
[1] Tullia mea peperit xiiii K. Jun. puerum ἑπταμηνιαῖον.
quod εὐτόκησεν gaudeo; quod quidem est natum perimbecillum(非常に弱い) est.
五月十九日に娘のトゥッリアが妊娠七ヵ月で男の子を産んだ。安産だったことは喜んでいるが、子供は非常に未熟児だ。
me mirificae tranquillitates adhuc tenuerunt atque maiori impedimento fuerunt quam custodiae quibus adservor.
私はいままで異常なまでの凪(なぎ)に引きとめられており、私のまわりにめぐらされている監視の目以上の障害となっている。
nam illa Hortensiana omnia † fuere infantia ita fiet† homo nequissimus a Salvio liberto depravatus est.
これまでのホルテンシウスの言葉はすべておためごかしだった。このことはいずれ明らかになるだろう。あの餓鬼は、解放奴隷のサルウィウスに惑わされたのだ。
itaque posthac non scribam ad te quid facturus sim sed quid fecerim; omnes enim Κωρυκαῖοι videntur subauscultare quae loquor.
だから、今後は私がこれから何をしようとしているか書くのはやめ、すでにやったことについてのみ書こう。ここいらのすべての「コリュコス人(=スパイ)」が私の話に耳をそばだてているようだ。
[2] tu tamen si quid de Hispaniis sive quid aliud perge(続ける), quaeso, scribere nec meas litteras exspectaris, nisi cum quo opto pervenerimus aut si quid ex cursu.
君の方からはスペインやその他のことについて、いままでどおり連絡をくれるよう、お願いする。私からは、私が望んでいる土地へ到着するまで手紙は期待しないでほしい。あるいは、途中で何か書くかもしれないが。
sed hoc quoque timide scribo; ita omnia tarda adhuc et spissa. Vt male posuimus initia sic cetera sequuntur.
しかし、このことを書くのにさえびくびくしている。これまでのところ、すべてが遅々として、思いどおりには進んでいない。出だしからして悪く、その後も失敗ばかり続いている。
[3] Formias nunc sequimur; eodem nos fortasse Furiae persequentur.
いまはフォルミアェに行くところだ。そこにも同じエリニュエスたちがついてくるかもしれない。
ex Balbi autem sermone quem tecum habuit, non probamus de Melita. dubitas igitur quin nos in hostium numero habeat?
バルブスが君に話したことからすると、マルタ島へ行く案はだめなようだ。カエサルが私を敵の一人に数えていると君は思わないのかね。
scripsi equidem Balbo te ad me et de benevolentia scripsisse et de suspicione.egi gratias; de altero ei me purgavi. ecquem tu hominem infeliciorem?
バルブスの私に対する好意と疑念について君から聞いたことを彼に書いて、彼の好意には感謝を述べ、もう一つの方については申し開きをしておいた。君は私以上に不幸な人間を知っているか。
[3] non loquor plura, ne te quoque excruciem. ipse conficior venisse tempus cum jam nec fortiter nec prudenter quicquam facere possim.
しかし、君までも苦しませないよう、これ以上書くのはやめよう。私自身は、もはやいかなる果敢な行為も賢明な行為も不可能な時がやって来たのだという思いに打ちのめされている。
M. TVLLI CICERONIS EPISTULARUM AD ATTICUM
LIBER VNDECIMVS
11.[I] Scr. in Epiro inter Non. et Id. Jan., ut videtur, an.48
CICERO ATTICO SAL.
211
[1] accepi a te signatum libellum quem Anteros attulerat; ex quo nihil scire potui de nostris domesticis rebus. de quibus acerbissime adflictor quod qui eas dispensavit neque adest istic neque ubi terrarum sit scio. omnem autem spem habeo existimationis privatarumque rerum in tua erga me mihi perspectissima benevolentia. quam si his temporibus miseris et extremis praestiteris, haec pericula quae mihi communia sunt cum ceteris fortius feram; idque ut facias te obtestor atque obsecro.
[2] ego in cistophoro in Asia habeo ad sestertium bis et viciens. huius pecuniae permutatione fidem nostram facile tuebere; quam quidem ego nisi expeditam relinquere me putassem credens ei cui tu scis jam pridem minime credere (me debere, commoratus essem paulisper nec domesticas res impeditas reliquissem. ob eamque causam serius ad te scribo quod sero intellexi quid timendum esset. te etiam atque etiam oro ut me totum tuendum suscipias, ut, si ii salvi erunt quibuscum sum, una cum iis possim incolumis esse salutemque meam benevolentiae tuae acceptam referre.
11.[II] Scr. in Epiro aliquanto post Non. Febr., ut videtur, an.48
CICERO ATTICO SAL.
212
[1] Litteras tuas accepi pr. Non. Febr. eoque ipso die ex testamento crevi hereditatem. ex multis meis miserrimis curis est una levata si, ut scribis, ista hereditas fidem et famam meam tueri potest; quam quidem intellego te etiam sine hereditate tuis opibus defensurum fuisse.
[2] de dote quod scribis, per omnis deos te obtestor ut totam rem suscipias et illam miseram mea culpa et neglegentia tueare meis opibus si quae sunt, tuis quibus tibi molestum non erit facultatibus. cui quidem deesse omnia, quod scribis, obsecro te, noli pati. in quos enim sumptus abeunt fructus praediorum? jam illa HS L_X_ quae scribis nemo mihi umquam dixit ex dote esse detracta; numquam enim essem passus. sed haec minima est ex iis iniuriis quas accepi; de quibus ad te dolore et lacrimis scribere prohibeor. ex ea pecunia quae fuit in Asia partem dimidiam fere exegi.
[3] tutius videbatur fore ibi ubi est quam apud publicanos. quod me hortaris ut firmo sim animo, vellem posses aliquid adferre quam ob rem id facere possem. sed si ad ceteras miserias accessit etiam id quod mihi Chrysippus dixit parari (tu nihil significasti) de domo, quis me miserior uno jam fuit? oro, obsecro, ignosce. non possum plura scribere. quanto maerore urgear profecto vides. quod si mihi commune cum ceteris esset qui videntur in eadem causa esse, minor mea culpa videretur et eo tolerabilior esset. nunc nihil est quod consoletur, nisi quid tu efficis, si modo etiam nunc effici potest ut ne qua singulari adficiar calamitate et injuria.
[4] tardius ad te remisi tabellarium quod potestas mittendi non fuit. A tuis et nummorum accepi HS L_X_X_ et vestimentorum quod opus fuit. quibus tibi videbitur velim des litteras meo nomine. Nosti meos familiaris. (si) signum requirent aut manum, dices me propter custodias ea vitasse.
11.[III] Scr. in castris Pompei Id. Jun. an.48
CICERO ATTICO SAL.
213
[1] quid hic agatur scire poteris ex eo qui litteras attulit. quem diutius tenui quia cottidie aliquid novi exspectabamus; neque nunc mittendi tamen ulla causa fuit praeter eam de qua tibi rescribi voluisti, quod ad Kal. Quint. pertinet quid vellem. Vtrumque grave est et tam gravi tempore periculum tantae pecuniae et dubio rerum exitu ista quam scribis abruptio. qua re ut alia sic hoc vel maxime tuae (curae benevolentiaeque permitto et illius consilio et voluntati; cui miserae consuluissem melius, si tecum olim coram potius quam per litteras de salute nostra fortunisque deliberavissem.
[2] quod negas praecipuum mihi ullum (in communibus) incommodis impendere, etsi ista res (non) nihil habet consolationis, tamen etiam praecipua multa sunt quae tu profecto vides et gravissima esse et me facillime vitare potuisse. ea tamen erunt minora si, (ut) adhuc factum est, administratione diligentiaque tua levabuntur.
[3] pecunia apud Egnatium est. sit a me ut est. neque enim hoc quod agitur videtur diuturnum esse posse, ut scire jam possim quid maxime opus sit; etsi egeo rebus omnibus, quod is quoque in angustiis est quicum sumus; cui magnam dedimus pecuniam mutuam opinantes nobis constitutis rebus eam rem etiam honori fore. tu ut antea fecisti, velim si qui erunt ad quos aliquid scribendum a me existimes ipse conficias. tuis salutem dic. cura ut valeas. in primis id quod scribis omnibus rebus cura et provide ne quid ei desit de qua scis me miserrimum esse. Idibus Juniis ex castris.
11.[IV] Scr. in castris Pompei Id. Quint an.48
CICERO ATTICO SAL.
215
[1] accepi ab Isidoro litteras et postea datas binas. ex proximis cognovi praedia non venisse. videbis ergo ut sustentetur per te. de Frusinati, si modo fruituri sumus, erit mihi res opportuna. meas litteras quod requiris, impedior inopia rerum quas nullas habeo litteris dignas, quippe cui nec quae accidunt nec quae aguntur ullo modo probentur. Vtinam coram tecum olim potius quam per epistulas! hic tua, ut possum, tueor apud hos. cetera Celer. ipse fugi adhuc omne munus eo magis quod ita nihil poterat agi ut mihi et meis rebus aptum esset.
11.[IVa] Scr. Dyrrhachi inter xvi et xii K Quint an.48
CICERO ATTICO SAL.
214
[1] quid sit gestum novi quaeris. ex Isidoro scire poteris. reliqua non videntur esse difficiliora. tu id velim quod scis me maxime velle cures, ut scribis et facis. me conficit sollicitudo ex qua etiam summa infirmitas corporis. qua levata ero una cum eo qui negotium gerit estque in spe magna. Brutus amicus; in causa versatur acriter. hactenus fuit quod caute a me scribi posset. vale. de pensione altera, oro te, omni cura considera quid faciendum sit, ut scripsi iis litteris quas Pollex tulit.
11.[V] Scr. Brundisi pr. Non. Nov. an.48
CICERO ATTICO SAL.
216
[1] quae me causae moverint, quam acerbae, quam graves, quam novae, coegerintque impetu magis quodam animi uti quam cogitatione, non possum ad te sine maximo dolore scribere. fuerunt quidem tantae ut id quod vides effecerint. itaque nec quid ad te scribam de meis rebus nec quid a te petam reperio; rem et summam negoti vides.
equidem ex tuis litteris intellexi et iis quas communiter cum aliis scripsisti et iis quas tuo nomine, quod etiam mea sponte videbam, te subita re quasi debilitatum novas rationes tuendi mei quaerere.
[2] quod scribis placere ut propius accedam iterque per oppida noctu faciam, non sane video quem ad modum id fieri possit. neque enim ita apta habeo deversoria ut tota tempora diurna in iis possim consumere, neque ad id quod quaeris multum interest utrum me homines in oppido videant an in via. sed tamen hoc ipsum sicut alia considerabo quem ad modum commodissime fieri posse videatur.
[3] ego propter incredibilem et animi et corporis molestiam conficere pluris litteras non potui; iis tantum rescripsi a quibus acceperam. tu velim et Basilo et quibus praeterea videbitur, etiam Servilio conscribas, ut tibi videbitur, meo nomine. quod tanto intervallo nihil omnino ad vos scripsi, his litteris profecto intellegis rem mihi desse de qua scribam, non voluntatem.
[4] quod de Vatinio quaeris, neque illius neque cuiusquam mihi praeterea officium desset, si reperire possent qua in re me juvarent. Quintus aversissimo a me animo Patris fuit. eodem Corcyra filius venit. Inde profectos eos una cum ceteris arbitror.
11.[VI] Scr. Brundisi iv K. Dec. an. 48
CICERO ATTICO SALVTEM DICIT.
217
四八年十一月二十七日、ブルンディシウム
マルクス・キケロよりアッティクス宛
[1] sollicitum esse te cum de tuis communibusque fortunis tum maxime de me ac de dolore meo sentio. qui quidem meus dolor non modo non minuitur cum socium sibi adjungit dolorem tuum sed etiam augetur. omnino pro tua prudentia sentis qua consolatione levari maxime possim. probas enim meum consilium negasque mihi quicquam tali tempore potius faciendum fuisse. addis etiam (quod etsi mihi levius est quam tuum judicium, tamen non est leve ceteris quoque, id est qui pondus habeant, factum nostrum probari. id si ita putarem, levius dolerem.
[2] 'crede' inquis 'mihi.' credo equidem sed scio quam cupias minui dolorem meum. me discessisse ab armis numquam paenituit. tanta erat in illis crudelitas, tanta cum barbaris gentibus conjunctio ut non nominatim sed generatim proscriptio esset informata, ut jam omnium judicio constitutum esset omnium vestrum bona praedam esse illius victoriae. 'vestrum' plane dico; numquam enim de te ipso nisi crudelissime cogitatum est. qua re voluntatis me meae numquam paenitebit, consili paenitet. in oppido aliquo mallem resedisse quoad accerserer; minus sermonis subissem, minus accepissem doloris, ipsum hoc me non angeret. Brundisi jacere in omnis partis est molestum. propius accedere, ut suades, quo modo sine lictoribus quos populus dedit possum? qui mihi incolumi adimi non possunt. quos ego non paulisper cum bacillis in turbam conjeci ad oppidum accedens ne quis impetus militum fieret. recipio tempore me domo te nunc.
[3] ad Oppium (et Balbum scripsi) [et] quonam iis placeret modo propius accedere ut hac de re considerarent. credo fore auctores. sic enim recipiunt, Caesari non modo de conservanda sed etiam de augenda mea dignitate curae fore, meque hortantur ut magno animo sim, ut omnia summa sperem. ea spondent, confirmant. quae quidem mihi exploratiora essent, si remansissem. sed ingero praeterita; vide, quaeso, igitur ea quae restant et explora cum istis et, si putabis opus esse et si istis placebit, quo magis factum nostrum Caesar probet quasi de suorum sententia factum, adhibeantur Trebonius, Pansa, si qui alii, scribantque ad Caesarem me quicquid fecerim de sua sententia fecisse.
[4] Tulliae meae morbus et imbecillitas corporis me exanimat. quam tibi intellego magnae curae esse, quod est mihi gratissimum.
[5] de Pompei exitu mihi dubium numquam fuit. tanta enim desperatio rerum ejus omnium regum et populorum animos occuparat ut quocumque venisset hoc putarem futurum. non possum ejus casum non dolere; hominem enim integrum et castum et gravem cognovi.
[6] de Fannio consoler te? perniciosa loquebatur de mansione tua. L. vero Lentulus Hortensi domum sibi et Caesaris hortos et Baias desponderat. omnino haec eodem modo ex hac parte fiunt, nisi quod illud erat infinitum. omnes enim qui in Italia manserant hostium numero habebantur. sed velim haec aliquando solutiore animo.
Quintum fratrem audio profectum in Asiam ut deprecaretur. de filio nihil audivi; sed quaere ex Diochare Caesaris liberto quem ego non vidi, qui istas Alexandrea litteras attulit. is dicitur vidisse Quintum euntem an jam in Asia. tuas litteras prout res postulat exspecto. quas velim cures quam primum ad me perferendas. iiii K. Decembr.
11.[VII] Scr. Brundisi iv K. Dec. an.48
CICERO ATTICO SALVTEM DICIT.
218
四八年十二月七日、クマエ
キケロよりアッティクス宛
[1] sollicitum esse te cum de tuis communibusque fortunis tum maxime de me ac de dolore meo sentio. qui quidem meus dolor non modo non minuitur cum socium sibi adjungit dolorem tuum sed etiam augetur. omnino pro tua prudentia sentis qua consolatione levari maxime possim. probas enim meum consilium negasque mihi quicquam tali tempore potius faciendum fuisse. addis etiam (quod etsi mihi levius est quam tuum judicium, tamen non est leve ceteris quoque, id est qui pondus habeant, factum nostrum probari. id si ita putarem, levius dolerem.
[2] 'crede' inquis 'mihi.' credo equidem sed scio quam cupias minui dolorem meum. me discessisse ab armis numquam paenituit. tanta erat in illis crudelitas, tanta cum barbaris gentibus conjunctio ut non nominatim sed generatim proscriptio esset informata, ut jam omnium judicio constitutum esset omnium vestrum bona praedam esse illius victoriae. 'vestrum' plane dico; numquam enim de te ipso nisi crudelissime cogitatum est. qua re voluntatis me meae numquam paenitebit, consili paenitet. in oppido aliquo mallem resedisse quoad accerserer; minus sermonis subissem, minus accepissem doloris, ipsum hoc me non angeret. Brundisi jacere in omnis partis est molestum. propius accedere, ut suades, quo modo sine lictoribus quos populus dedit possum? qui mihi incolumi adimi non possunt. quos ego non paulisper cum bacillis in turbam conjeci ad oppidum accedens ne quis impetus militum fieret. recipio tempore me domo te nunc.
[3] ad Oppium (et Balbum scripsi) [et] quonam iis placeret modo propius accedere ut hac de re considerarent. credo fore auctores. sic enim recipiunt, Caesari non modo de conservanda sed etiam de augenda mea dignitate curae fore, meque hortantur ut magno animo sim, ut omnia summa sperem. ea spondent, confirmant. quae quidem mihi exploratiora essent, si remansissem. sed ingero praeterita; vide, quaeso, igitur ea quae restant et explora cum istis et, si putabis opus esse et si istis placebit, quo magis factum nostrum Caesar probet quasi de suorum sententia factum, adhibeantur Trebonius, Pansa, si qui alii, scribantque ad Caesarem me quicquid fecerim de sua sententia fecisse.
[4] Tulliae meae morbus et imbecillitas corporis me exanimat. quam tibi intellego magnae curae esse, quod est mihi gratissimum.
[5] de Pompei exitu mihi dubium numquam fuit. tanta enim desperatio rerum ejus omnium regum et populorum animos occuparat ut quocumque venisset hoc putarem futurum. non possum ejus casum non dolere; hominem enim integrum et castum et gravem cognovi.
[6] de Fannio consoler te? perniciosa loquebatur de mansione tua. L. vero Lentulus Hortensi domum sibi et Caesaris hortos et Baias desponderat. omnino haec eodem modo ex hac parte fiunt, nisi quod illud erat infinitum. omnes enim qui in Italia manserant hostium numero habebantur. sed velim haec aliquando solutiore animo.
Quintum fratrem audio profectum in Asiam ut deprecaretur. de filio nihil audivi; sed quaere ex Diochare Caesaris liberto quem ego non vidi, qui istas Alexandrea litteras attulit. is dicitur vidisse Quintum euntem an jam in Asia. tuas litteras prout res postulat exspecto. quas velim cures quam primum ad me perferendas. iiii K. Decembr.
11.[VIII] Scr. Brundisi xiiii K. Jan. an.48
CICERO ATTICO SAL.
219
[1] quantis curis conficiar etsi profecto vides, tamen cognosces ex Lepta et Trebatio. maximas poenas pendo temeritatis meae quam tu prudentiam mihi videri vis; neque te deterreo quo minus id disputes scribasque ad me quam saepissime. non nihil enim me levant tuae litterae hoc tempore. per eos qui nostra causa volunt valentque apud illum diligentissime contendas opus est, per Balbum et Oppium maxime, ut de me scribant quam diligentissime. oppugnamur enim, ut audio, et a praesentibus quibusdam et per litteras. Iis ita est occurrendum ut rei magnitudo postulat.
[2] Fufius est illic, mihi inimicissimus. Quintus misit filium non solum sui deprecatorem sed etiam accusatorem mei. dictitat se a me apud Caesarem oppugnari, quod refellit Caesar ipse omnesque ejus amici. neque vero desistit, ubicumque est, omnia in me maledicta conferre. nihil mihi umquam tam incredibile accidit, nihil in his malis tam acerbum. qui ex ipso audissent cum Sicyone palam multis audientibus loqueretur nefaria quaedam, ad me pertulerunt. Nosti genus, etiam expertus es fortasse. in me id est omne conversum. sed augeo commemorando dolorem et facio etiam tibi. qua re ad illud redeo. cura ut huius rei causa dedita opera mittat aliquem Balbus. ad quos videbitur velim cures litteras meo nomine. vale. xiii Kal. Jan.
11.[IX] Scr. Brundisi iii Non. Jan. an.47
CICERO ATTICO SAL.
220
[1] ego vero et incaute, ut scribis, et celerius quam oportuit feci nec in ulla sum spe quippe qui exceptionibus edictorum retinear. quae si non essent sedulitate effectae et benivolentie va , liceret mihi abire in solitudines aliquas. nunc ne id quidem licet. quid autem me juvat quod ante initum tribunatum veni, si ipsum quod veni nihil juvat? jam quid sperem ab eo qui mihi amicus numquam fuit, cum jam lege etiam sim confectus et oppressus? cottidie jam Balbi ad me litterae languidiores multaeque multorum ad illum fortasse contra me. meo vitio pereo; nihil mihi mali casus attulit, omnia culpa contracta sunt. ego enim cum genus belli viderem, imparata et infirma omnia contra paratissimos, statueram quid facerem ceperamque consilium non tam forte quam mihi praeter ceteros concedendum.
[2] cessi meis vel potius parui. ex quibus unus qua mente fuerit, is quem tu mihi commendas, cognosces ex ipsius litteris quae ad te et ad alios misit. quas ego numquam aperuissem, nisi res acta sic esset. delatus est ad me fasciculus. solvi, si quid ad me esset litterarum. nihil erat, epistula Vatinio et ligurio altera. jussi ad eos deferri. illi ad me statim ardentes dolore venerunt scelus hominis clamantes; epistulas mihi legerunt plenas omnium in me probrorum. hic ligurius furere, 'se enim scire summo illum in odio fuisse Caesari. illum tamen non modo favisse sed etiam tantam illi pecuniam dedisse honoris mei causa. hoc ego dolore accepto volui scire quid scripsisset ad ceteros; ipsi enim illi putavi perniciosum fore, si ejus hoc tantum scelus percrebruisset. cognovi ejusdem generis. ad te misi. quas si putabis illi ipsi utile esse reddi, reddes. nil me laedet. nam quod resignatae sunt, habet, opinor, ejus signum Pomponia. hac ille acerbitate initio navigationis cum usus esset, tanto me dolore adfecit ut postea jacuerim, neque nunc tam pro se quam contra me laborare dicitur.
[3] ita omnibus rebus urgeor; quas sustinere vix possum vel plane nullo modo possum. quibus in miseriis una est pro omnibus quod istam miseram patrimonio, fortuna omni spoliatam relinquam. qua re te, (ut) polliceris, videre plane velim. Alium enim cui illam commendem habeo neminem, quoniam matri quoque eadem intellexi esse parata quae mihi. sed si me non offendes, satis tamen habeto commendatam patruumque in ea quantum poteris mitigato.
haec ad te die natali meo scripsi. quo utinam susceptus non essem aut ne quid ex eadem matre postea natum esset! plura scribere fletu prohibeor.
11.[X] Scr. Brundisi xii K Febn an.47
CICERO ATTICO SAL.
221
[1] ad meas incredibilis aegritudines aliquid novi accedit ex iis quae de Q. Q. ad me adferuntur. P. Terentius meus necessarius operas in portu et scriptura Asiae pro magistro(責任者代理) dedit. is Quintum filium Ephesi vidit vi Idus Decembr. eumque studiose propter amicitiam nostram invitavit; cumque ex eo de me percontaretur, eum sibi ita dixisse narrabat, se mihi esse inimicissimum, volumenque sibi ostendisse orationis quam apud Caesarem contra me esset habiturus. multa a se dicta contra ejus amentiam. multa postea Patris simili scelere secum Quintum patrem locutum; cuius furorem ex iis epistulis quas ad te misi perspicere potuisti. haec tibi dolori esse certo scio; me quidem excruciant et eo magis quod mihi cum illis ne querendi quidem locum futurum puto.
[2] de Africanis rebus longe alia nobis ac tu scripseras nuntiantur. nihil enim firmius esse dicunt, nihil paratius. accedit Hispania et alienata Italia, legionum nec vis eadem nec voluntas, urbanae res perditae. quid est ubi acquiescam, nisi quam diu tuas litteras lego? quae essent profecto crebriores, si quid haberes quo putares meam molestiam minui posse. sed tamen te rogo ut ne intermittas scribere ad me quicquid erit eosque qui mihi tam crudeliter inimici sunt, si odisse non potes, accuses tamen, non ut aliquid proficias sed ut tibi me carum esse sentiant. plura ad te scribam, si mihi ad eas litteras quas proxime ad te dedi rescripseris. vale. xii K. Febr.
11.[XI] Scr. Brundisi viri Id. Mart. an.47
CICERO ATTICO SAL.
222
[1] confectus jam cruciatu maximorum dolorum ne si sit quidem quod ad te debeam scribere facile id exsequi possim, hoc minus, quod res nulla est quae scribenda sit cum praesertim ne spes quidem ulla ostendatur fore melius. ita jam ne tuas quidem litteras exspecto, quamquam semper aliud adferunt quod velim. qua re tu quidem scribito, cum erit cui des. ego tuis proximis, quas tamen jam pridem accepi, nihil habeo quod rescribam; longo enim intervallo video immutata esse omnia; illa esse firma quae debeant, nos stultitiae nostrae gravissimas poenas pendere.
[2] P. Sallustio curanda sunt HS. x_x_x_ quae accepi a Cn. Sallustio. velim videas ut sine mora curentur. de ea re scripsi ad Terentiam. atque hoc ipsum jam prope consumptum est. qua re id quoque velim cum illa videas, ut sit qui utamur. hic fortasse potero sumere, si sciam istic paratum fore; sed, prius quam id scirem, nihil sum ausus sumere. qui sit omnium rerum status noster vides. nihil est mali quod non et sustineam et exspectem. quarum rerum eo gravior est dolor quo culpa maior. ille in Achaia non cessat de nobis detrahere. nihil videlicet tuae litterae profecerunt. vale. viii Idus Mart.
11.[XII] Scr. Brundisi viii Id. Mart. an.47
CICERO ATTICO SAL.
223
[1] Cephalio mihi a te litteras reddidit a.d. viii Id. Mart. vespere. eo autem die mane tabellarios miseram; quibus ad te dederam litteras. tuis tamen lectis litteris putavi jam aliquid rescribendum esse ea re maxime quod ostendis te pendere animi quamnam rationem sim Caesari adlaturus profectionis meae tum cum ex Italia discesserim. nihil opus est mihi nova ratione. saepe enim ad eum scripsi multisque mandavi me non potuisse, cum cupissem, sermones hominum sustinere, multaque in eam sententiam. nihil enim erat quod minus eum vellem existimare quam me tanta de re non meo consilio usum esse. posteaque cum mihi litterae a Balbo Cornelio minore missae essent illum existimare Quintum fratrem 'lituum' meae profectionis fuisse (ita enim scripsit), qui nondum cognossem quae de me Quintus scripsisset ad multos, etsi multa praesens in praesentem acerbe dixerat et fecerat, tamen nihilo minus his verbis ad Caesarem scripsi:
[2] do Quinto fratre meo non minus laboro quam de me ipso, sed eum tibi commendare hoc meo tempore non audeo. illud dumtaxat tamen audebo petere abs te quod potero, ne quid existimes ab illo factum esse quo minus mea in te officia constarent minusve te diligerem potiusque semper illum auctorem nostrae conjunctionis fuisse meique itineris comitem, non ducem. qua re ceteris in rebus tantum ei tribues quantum humanitas tua amicitiaque vestra postulat. ego ei ne quid apud te obsim, id te vehementer etiam atque etiam rogo.
[3] qua re si quis congressus fuerit mihi cum Caesare, etsi non dubito quin is lenis in illum futurus sit idque jam declaraverit, ego tamen is ero qui semper fui. sed, ut video, multo magis est nobis laborandum de Africa; quam quidem tu scribis confirmari cottidie magis ad condicionis spem quam victoriae. quod utinam ita esset! sed longe aliter esse intellego teque ipsum ita existimare arbitror, aliter autem scribere non fallendi sed confirmandi mei causa, praesertim cum adjungatur ad Africam etiam Hispania.
[4] quod me admones ut scribam ad Antonium et ad ceteros, si quid videbitur tibi opus esse, velim facias id quod saepe fecisti. nihil enim mihi venit in mentem quod scribendum putem. quod me audis erectiorem esse animo, quid putas cum videas accessisse ad superiores aegritudines praeclaras generi actiones? tu tamen velim ne intermittas, quod ejus facere poteris, scribere ad me, etiam si rem de qua scribas non habebis. semper enim adferunt aliquid mihi tuae litterae.
Galeonis hereditatem crevi. puto enim cretionem simplicem fuisse, quoniam ad me nulla missa est. viii Idus Martias.
11.[XIII] Scr. Brundisi circ. med. m. Mart. an.47
CICERO ATTICO SAL.
224
四七年三月中頃(?)、ブルンディシウム
キケロよりアッティクス宛
[1] A Murenae liberto(解放奴隷) nihil adhuc acceperam litterarum.
ムレナの解放奴隷からは、まだ何の手紙も受け取っていない。
P. Siser reddiderat(配達) eas quibus rescribo.
いま返事を書いている手紙は、プブリウス・シセルが届けてくれた。
de Servi patris litteris quod scribis, item in Syriam venisse quod ais esse qui(人がいる) nuntient, ne id quidem verum est.
君はセルウィウス(スルピキウス・ルフス)の父親の手紙について書いて、その父親がシリアに到着したと報告するものがいると君は言っているが、これは本当ではない。
quod certiorem te vis fieri quo quisque in me animo sit aut fuerit eorum qui huc venerunt, neminem alieno(嫌って) intellexi.
こちらに来た人々が私に対してどのような態度を取っているか、あるいは取ったかについて知りたいとのことだが、私の気づいたかぎりでは、特に敵対的な者はいない。
sed quantum id mea intersit existimare te posse certo scio.
しかし、それが私にとってどれだけの意味があるかについては、君にも推測できるものと思う。
mihi cum omnia sint intolerabilia ad dolorem,
いまの状況はすべて耐えがたく腹立たしいばかりだが、
tum maxime quod in eam causam venisse me video ut sola utilia mihi esse videantur quae semper nolui.
最も耐えがたいのは、私にとっての救いの道は私が常に避けようとしてきたことのうちにしかないという状況に至っていることが分かってきたことだ。
P. Lentulum patrem Rhodi esse aiunt, Alexandreae filium,
プブリウス・レントゥルスの父親の方はロドス島に、息子の方はアレクサンドリアにいると伝えられている。
Rhodoque Alexandream C. Cassium profectum esse constat.
ガイウス・カッシウスがロドス島からアレクサンドリアに向かったことについては、皆の報告が一致している。
[2] Quintus mihi per litteras satis facit multo asperioribus verbis quam cum gravissime accusabat.
クィントゥスは、手紙を通して、かつて私を最も激しく非難した時よりもはるかに辛辣な言葉で言い訳している。
ait enim se ex litteris tuis intellegere tibi non placere quod ad multos de me asperius scripserit,
大勢の人々に私についてよからぬことを書いたのが君の気に召さなかったことが君の手紙から分かったので、
itaque se paenitere quod animum tuum offenderit;
君の腹を立たせたことについては後悔しているが、
sed se jure fecisse.
自分がしたことは間違ってはいなかったと言っており、
deinde perscribit spurcissime(汚い) quas ob causas fecerit.
その上で自分がそのようにした理由をまったく汚らわしい言葉で書き連ねている。
sed neque hoc tempore nec antea patefecisset odium suum in me, nisi omnibus rebus me esse oppressum(打ちのめされた) videret.
しかし、クィントゥスも、もし私が八方塞がりの状態にあると見ていなかったなら、今回も、また以前も、私に対する憎しみをあらわにすることはなかっただろう。
atque utinam vel nocturnis, quem ad modum tu scripseras, itineribus propius te accessissem!
君が書いていたように、夜の間に移動してでも君の方へ近づいていればと思う。
nunc nec ubi nec quando te sim visurus possum suspicari.
いまの状態では、いつどこで君に会えるのか、想像もできない。
[3] De coheredibus Fufidianis nihil fuit quod ad me scriberes;
フフィディウスの土地の私の共同相続人たちについては、わざわざ私に書いてくれるまでのことはなかった。
nam et aecum postulant et quicquid egisses recte esse actum putarem.
彼らの要求は正当なものであり、君がどう対処しようとも、私はそれを認めただろう。
[4] De fundo Frusinati redimendo(購入する) jam pridem intellexisti voluntatem meam.
フルシノーの土地の購入については、私の希望をかなり前に伝えた。
etsi tum meliore loco res erant nostrae neque tam mihi desperatum iri videbantur,
あの頃は私の財政状況もいまよりはましで、これほど絶望的な状況に陥るとは思っていなかったが、
tamen in eadem sum voluntate.
私の希望は以前と同じだ。
id quem ad modum fiat tu videbis.
それをいかにして実現するかは、君が考えてほしい。
et velim, quod poteris(できるだけ), consideres ut sit unde nobis suppeditentur sumptus(複主 経費) necessarii.
それから、私が必要とする経費をまかなうための財源を確保できるように、君にできる範囲で検討してもらいたい。
si quas(何か) habuimus facultates(蓄え), eas Pompeio tum cum id videbamur sapienter facere detulimus(譲る).
私が手にしていた資金は、そうするのが賢明であると思われた時に、ポンペイウスに渡してしまった。
itaque tum et a tuo vilico(管理人) sumpsimus et aliunde mutuati(借りる) sumus
君の荘園の管理人から金を受け取ったり、他のところから借金したりしていたのは、そのためだ。
cum Quintus queritur per litteras sibi nos nihil dedisse, qui neque ab illo rogati sumus neque ipsi eam pecuniam aspeximus(目で見る).
クィントゥスは手紙の中で私があの頃自分には何もくれなかったと文句を言っているが、彼がそれを要求したことはなかったし、私自身、その現金を目にしてはいないのだ。
sed velim videas quid sit quod confici(する) possit quidque mihi de omnibus des consili; et causam nosti.
それはともあれ、そのために何ができるか、そしてどんなことでも何か助言を私にできるか考えてほしい。状況は君も知っているとおりだ。
[5] Plura ne scribam dolore impedior.
悲しみでこれ以上のことは書けない。
si quid erit quod ad quos(誰か) scribendum meo nomine putes, velim, ut soles, facias,
もし誰かに何か私の名で書くべきと思われることがあったら、いつもどおり、そうしてほしい。
quotiensque habebis cui des ad me litteras nolim praetermittas(無視する). vale.
そして、誰か手紙を託せる人がいる時には、私に手紙をくれるのを忘れないよう、お願いする。お元気で。
11.[XIV] Scr. Brundisii circ. vi K. Mai. an.47
CICERO ATTICO SAL.
225
四七年四月、ブルンディシウム
キケロよりアッティクス宛
[1] Non me offendit veritas litterarum tuarum
君の手紙の率直さを私は決して悪くは思っていない。
quod me cum communibus tum praecipuis(独自の) malis oppressum ne incipis quidem, ut solebas, consolari faterisque id fieri jam non posse.
君は国の不幸と個人の不幸に圧倒されているこの私を、君はいつもするように慰めようせず、もはやそうすることができないことを認めているからだ。
nec enim ea sunt quae erant antea cum, ut nihil aliud(少なくとも), comites me et socios habere putabam.
以前、少なくとも私にはまだ仲間や味方がいると思っていた頃といまとでは状況が違うからだ。
omnes enim Achaici deprecatores(哀願者) itemque in Asia quibus non erat ignotum(許す), etiam quibus erat, in Africam dicuntur navigaturi.
ギリシアで恩赦を請うている連中も、アジアにいる者たちで恩赦を得られなかったものも、恩赦を得られたものも、誰もかもアフリカに向かって船出しようとしていると伝えられている。
ita praeter Laelium neminem habeo culpae(責任) socium;
かくて私にはラエリウスを除いては責任をともにすることのできる者はいないが、
qui tamen hoc meliore in causa est quod jam est receptus.
そのラエリウスさえも、すでにカエサル派に許されたという点では、私よりもましな境遇にいる。
[2] De me autem non dubito quin ad Balbum et ad Oppium scripserit;
カエサルがバルブスとオッピウスに私のことについてすでに手紙を書いてきていることは間違いないが、
a quibus, si quid esset laetius, certior factus essem, tecum etiam essent locuti.
もし何かよい知らせがあったのなら、彼らは私に教えてくれるだろうし、君にも話したはずだ。
quibuscum tu de hoc ipso colloquare velim et ad me quid tibi responderint scribas,
特にこの点について彼らと話してみて、彼らがどのように答えたか教えてほしい。
non quod ab isto(カエサル) salus data quicquam habitura sit firmitudinis, sed tamen aliquid consuli et prospici(先を見る) poterit(未).
カエサルから与えられた安全の保障に何か確実性があるというわけではなく、ただ何らかの計画や見通しを立てられるからだ。
etsi omnium conspectum horreo, praesertim hoc genero(婿), tamen in tantis malis quid aliud velim non reperio.
特に持参金目当ての娘婿ドラベッラのことを考えると誰にも会いたくはないが、このような惨状の中では、許されてローマに帰ること以外には望むべきものを見出せない。
[3] Quintus pergit(続けるin me maledicere ), ut ad me et Pansa scripsit et Hirtius, isque item Africam petere cum ceteris dicitur.
パンサとヒルティウスが私に書いてきているところによれば、クィントゥスは相変わらず私の悪口を続けており、彼もまた他の人々と一緒にアフリカに向かっていると伝えられている。
ad Minucium Tarentum scribam et tuas litteras mittam;
タレントゥムにいる金貸しミヌキウスに手紙を書いて、君の手紙と一緒に送ることにする。
ad te scribam quid egerim(完).
この件の経過については手紙で君に知らせる。
HS x_x_x_ potuisse mirarer, nisi multa de Fufidianis praediis(地所).
フフィディウスの荘園からかなりの収益があったのでなければ、三万セステルティウスまで借りれたのは驚くべきことだ。
et ad<huc in urbe te impediri(足止め)> video, tamen exspecto ;
〈君はまだローマに引きとめられて〉いるようだが、君が来るのを待っている。
quem videre, si ullo modo potest (poscit enim res), pervelim(切望).
それが何らかの方法によって可能なら、いまの状況が必要としているように、君に会えることを心から望んでいる。
jam extremum concluditur(終わる);
いまや結末が近づいている。
quod ibi facile est, quale sit, hic gravius(困難) existimare. vale.
それがどんなものかは、そちらでなら容易に判断できるだろう。だが、こちらでは困難だ。お元気で。
11.[XV] Scr. Brundisi prid. Id. Mai. an.47
CICERO ATTICO SAL.
226
[1] quoniam justas causas adfers quor te hoc tempore videre non possim, quaeso, (cogita quid sit mihi faciendum. ille enim ita videtur Alexandream tenere ut eum scribere etiam pudeat de illis rebus, hi autem ex Africa jam adfuturi videntur, Achaici, item ex Asia redituri ad eos aut libero aliquo loco commoraturi. quid mihi igitur putas agendum? video difficile esse consilium. sum enim solus aut cum altero cui neque ad illos reditus sit neque ab his ipsis quicquam ad spem ostendatur. sed tamen scire velim quid censeas; idque erat cum aliis cur te, si fieri posset, cuperem videre.
[2] Minucium X_I_I_ sola curasse scripsi ad te antea. quod superest velim videas ut curetur. Quintus non modo non cum magna prece ad me sed acerbissime scripsit, filius vero mirifico odio. nihil fingi potest mali quo non urgear. omnia tamen sunt faciliora quam peccati dolor qui et maximus est et aeternus. cuius peccati si socios essem habiturus ego quos putavi, tamen esset ea consolatio tenuis. sed habet aliorum omnium ratio exitum, mea nullum. Alii capti, alii interclusi non veniunt in dubium de voluntate, eo minus scilicet cum se expedierint et una esse coeperint. ii autem ipsi qui sua voluntate ad Fufium venerunt nihil possunt nisi timidi existimari. multi autem sunt qui, quocumque modo ad illos se recipere volent, recipientur. quo minus debes mirari non posse me tanto dolori resistere. solius enim meum peccatum corrigi non potest et fortasse Laeli. sed quid me id levat? nam C. quidem Cassium aiunt consilium Alexandream eundi mutavisse.
[3] haec ad te scribo, non ut quem tuam demere sollicitudinem sed ut cognoscam ecquid tu ad ea adferas quae me conficiunt; ad quae gener accedit et cetera quae fletu reprimor ne scribam. quin etiam Aesopi filius me ex cruciat. prorsus nihil abest quin sim miserrimus. sed ad primum revertor quid putes faciendum, occultene aliquo propius veniendum an mare transeundum. nam hic maneri diutius non potest
[4] (de Fufidianis qua re nihil potuit confici? genus enim condicionis ejus modi fuit in quo non solet esse controversia, cum ea pars quae videtur esse minor licitatione expleri posset. hoc ego non sine causa quaero. suspicor enim coheredes dubiam nostram causam putare et eo rem in integro esse malle. vale. Pr. Idus Maias.
11.[XVI] Scr. Brundisi. iii Nou. luot. an.47
CICERO ATTICO SAL.
227
[1] non meo vitio fit hoc quidem tempore (ante enim est peccatum) ut me ista epistula nihil consoletur. nam et exigue scripta est et suspiciones magnas habet non esse ab illo; quas animadvertisse te existimo. de obviam itione ita faciam ut suades. neque enim ulla de adventu ejus opinio est neque si qui ex Asia veniunt quicquam auditum esse dicunt de pace; cuius ego spe in hanc fraudem incidi. nihil video quod sperandum putem, nunc praesertim cum ea plaga in Asia sit accepta, in Illyrico, in Cassiano negotio, in ipsa Alexandrea, in urbe, (in) Italia. ego vero etiam si rediturus ille est qui adhuc bellum gerere dicitur tamen ante reditum ejus negotium confectum iri puto. fuisse ut eam peterem ab illo, et eo minus quod huius consili jam ne socium quidem habeo quemquam. qui in Asia sunt rerum exitum exspectant, Achaici etiam Fufio spem deprecationis adferunt. Horum et timor idem fuit primo qui meus et constitutum; mora Alexandrina causam illorum correxit, meam evertit.
[3] quam ob rem idem a te nunc peto quod superioribus litteris, ut, si quid in perditis rebus dispiceres quod mihi putares faciendum, me moneres. si recipior ab his, quod vides non fieri, tamen quoad bellum erit quid agam aut ubi sim non reperio; sin jactor, eo minus. itaque tuas litteras exspecto easque ut ad me sine dubitatione scribas rogo.
[4] quod suades ut ad Quintum scribam de his litteris, facerem, si me quicquam istae litterae delectarent. etsi quidam scripsit ad me his verbis, 'ego ut in his malis Patris sum non invitus; essem libentius, si frater tuus ea de te loqueretur quae ego audire vellem.' quod ais illum ad te scribere me sibi nullas litteras remittere, semel ab ipso accepi. ad eas Cephalioni dedi qui multos mensis tempestatibus retentus est. Quintum filium ad me acerbissime scripsisse jam ante ad te scripsi. extremum est quod te orem, si putas rectum esse et a te suscipi posse, cum Camillo communices ut Terentiam moneatis de testamento. tempora monent ut videat ut satis faciat quibus debeat. auditum ex Philotimo est eam scelerate quaedam facere. credibile vix est, sed certe, si quid est quod fieri possit, providendum est. de omnibus rebus velim ad me scribas et maxime quid sentias de ea in qua tuo consilio egeo etiam si nihil excogitas. id enim mihi erit pro desperato. iii Non. Jun.
11.[XVII] Scr. Brundisi prid. Id. aut Id. Jun. an.47
CICERO ATTICO SAL.
228
[1] properantibus tabellariis alienis hanc epistulam dedi. eo brevior est et quod eram missurus nostros. Tullia mea venit ad me pr. Idus Junias deque tua erga se observantia benevolentiaque mihi plurima exposuit litterasque reddidit trinas. ego autem ex ipsius virtute, humanitate, pietate non modo eam voluptatem non cepi quam capere ex singulari filia debui sed etiam incredibili sum dolore adfectus tale ingenium in tam misera fortuna versari idque accidere nullo ipsius delicto summa culpa mea. itaque a te neque consolationem jam qua cupere te uti video nec consilium quod capi nullum potest exspecto teque omnia cum superioribus saepe litteris tum proximis temptasse intellego.
11.[XVIIa] Scr. Brundisi xvii K. Quint. an.47
CICERO ATTICO SAL.
229
[1] ego cum Sallustio Ciceronem ad Caesarem mittere cogitabam; Tulliam autem non videbam esse causam cur diutius mecum tanto in communi maerore retinerem. itaque matri eam, cum primum per ipsam liceret, eram remissurus. Paeto, †que ad modum consolandis scripsisti†, putato ea me scripsisse quae tu ipse intellegis responderi potuisse.
[2] quod Oppium tecum scribis locutum, non abhorret a mea suspicione ejus oratio. sed non dubito quin istis persuaderi nullo modo possit ea quae faciant mihi probari posse, quoquo modo loquar. ego tamen utar moderatione qua potero; quamquam quid mea intersit ut eorum odium subeam non intellego.
[3] te justa causa impediri quo minus ad nos venias video, idque mihi valde molestum est. illum ab Alexandrea discessisse nemo nuntiat constatque ne profectum quidem illim quemquam post Idus Martias nec post Idus Decembr. ab illo datas ullas litteras. ex quo intellegis illud de litteris a.d. v Idus Febr. datis, quod inane esset etiam si verum esset, non verum esse. L. Terentium discessisse ex Africa scimus Paestumque venisse. quid is adferat aut quo modo exierit aut quid in Africa fiat scire velim. dicitur enim per Nasidium emissus esse. id quale sit velim, si inveneris, ad me scribas. de HS X_, ut scribis, faciam. vale. xvii Kal. Quintilis.
11.[XVIII] Scr. Brundisi xii K. Quint an.47
CICERO ATTICO SAL.
230
[1] de illius Alexandrea discessu nihil adhuc rumoris, contraque opinio valde esse impeditum. itaque nec mitto, ut constitueram, Ciceronem et te rogo ut me hinc expedias. quodvis enim supplicium levius est hac permansione. hac de re et ad Antonium scripsi et ad Balbum et ad Oppium. Sive enim bellum in Italia futurum est sive classibus utetur, hic esse me minime convenit; quorum fortasse utrumque erit, alterum certe.
[2] intellexi omnino ex Oppi sermone quem tu mihi scripsisti quae istorum ira esset, sed ut eam flectas te rogo. nihil omnino jam exspecto nisi miserum, sed hoc perditius in quo nunc sum fieri nihil potest. qua re et cum Antonio loquare velim et cum istis et rem, (ut) poteris, expedias et mihi quam primum de omnibus rebus rescribas. vale. xii Kal. Quintil.
11.[XIX] Scr. Brundisi xi K Sext an.47
CICERO ATTICO SAL.
233
[1] Cum tuis dare possem litteras non praetermisi, etsi quod scriberem non habebam. tu ad nos et rarius scribis quam solebas et brevius, credo quia nihil habes quod me putes libenter legere aut audire posse. verum tamen velim (si) quid erit, qualecumque erit, scribas. est autem unum quod mihi sit optandum si quid agi de pace possit; quod nulla equidem habeo in spe; sed quia tu leviter interdum significas, cogis me sperare quod optandum vix est.
[2] Philotimus dicitur id. Sext. nihil habeo de illo amplius. tu velim ad ea mihi rescribas quae ad te antea scripsi. mihi tantum temporis satis est dum ut in pessimis rebus aliquid caveam qui nihil umquam cavi. vale. xi Kal. Sextil.
11.[XX] Scr. Brundisi xvi K. Sept an.47
CICERO ATTICO SAL.
235
[1] xvii K. Septembris venerat die xxviii Seleucea Pieria C. Treboni (libertus) qui se Antiocheae diceret apud Caesarem vidisse Quintum filium cum Hirtio; eos de Quinto quae voluissent impetrasse nullo quidem negotio. quod ego magis gauderem si ista nobis impetrata quicquam ad spem explorati haberent. sed et alia timenda sunt ab aliis (Quintis)que, et ab hoc ipso quae dantur, ut a domino, rursus in ejusdem sunt potestate. etiam Sallustio ignovit.
[2] omnino dicitur nemini negare; quod ipsum est suspectum, notionem ejus differri. M. Gallius Q. f. mancipia Sallustio reddidit. is venit ut legiones in Siciliam traduceret. eo protinus iturum Caesarem Patris. quod si faciet ego, quod ante mallem, aliquo propius accedam. tuas litteras ad eas quibus a te proxime consilium petivi vehementer ex specto. vale. xvi Kal. Septembris.
11.[XXI] Scr. Bruudi'si vi aut v K. Sept an.47
CICERO ATTICO SAL.
236
[1] accepi vi Kal. Sept. litteras a te datas xii Kal. doloremque quem ex Quinti scelere jam pridem acceptum jam abjeceram, lecta ejus epistula gravissimum cepi. tu etsi non potuisti ullo modo facere ut mihi illam epistulam non mitteres, tamen mallem non esse missam.
ad ea autem quae scribis de testamento, videbis quid et quo modo. de nummis et illa sic scripsit ut ego ad te antea, et nos, si quid opus erit, utemur ex eo de quo scribis.
[2] ille ad Kal. Sept. Athenis non videtur fore. multa eum in Asia dicuntur morari, maxime Pharnaces. legio xii, ad quam primam Sulla venit, lapidibus egisse hominem dicitur. nullam putant se commoturam. illum arbitrabantur protinus Patris in Siciliam. sed si hoc ita est, huc veniat necesse est. ac mallem illum ; aliquo enim modo hinc evasissem. nunc metuo ne sit exspectandum et cum reliquis etiam loci gravitas huic miserrimae perferenda.
[3] quod me mones ut ea quae (agam) ad tempus accommodem, facerem, si res pateretur et si ullo modo fieri posset. sed in tantis nostris peccatis tantisque nostrorum iniuriis nihil est quod aut facere dignum nobis aut simulare possim. Sullana confers; in quibus omnia genere ipso praeclarissima fuerunt, moderatione paulo minus temperata. haec autem ejus modi sunt ut obliviscar (mei) multoque malim quod omnibus sit melius (quam) quorum utilitatem meam junxi. tu ad me tamen velim quam saepissime scribas eoque magis quod praeterea nemo scribit ac, si omnes, tuas tamen maxime exspectarem. quod scribis illum per me Quinto fore placatiorem, scripsi ad te antea eum statim Quinto filio omnia tribuisse, nostri nullam mentionem. vale.
11.[XXII] Scr. Brundisi circ. K. Sept., ut videtur, an.47
CICERO ATTICO SAL.
237
[1] diligenter mihi fasciculum reddidit Balbi tabellarius. accepi enim a te litteras quibus videris vereri ut epistulas illas acceperim. quas quidem vellem mihi numquam redditas; auxerunt enim mihi dolorem (nec), si in aliquem incidissent, quicquam novi attulissent. quid enim tam pervulgatum quam illius in me odium et genus hoc litterarum? quod ne Caesar quidem ad istos videtur misisse, quasi qui illius improbitate offenderetur, sed, credo, uti notiora nostra mala essent. nam quod te vereri scribis ne illi obsint eique rei (me vis) mederi, ne rogari quidem se passus est de illo. quod quidem mihi molestum non est; illud molestius, istas impetrationes nostras nihil valere.
[2] Sulla, ut opinor, cras erit hic cum Messalla. currunt ad illum pulsi a militibus qui se negant usquam, nisi acceperint. ergo ille huc veniet, quod non putabant, tarde quidem. itinera enim ita facit ut multos dies in oppidum ponat. Pharnaces autem, quoquo modo aget, adferet moram. quid mihi igitur censes? jam enim corpore vix sustineo gravitatem huius caeli quae mihi languorem adfert in dolore. an his illuc euntibus mandem ut me excusent, ipse accedam propius? quaeso, attende et me, quod adhuc saepe rogatus non fecisti, consilio juva. scio rem difficilem esse, sed ut (in) malis etiam illud mea magni interest te ut videam. profecto aliquid profecero, si id acciderit. de testamento, ut scribis, animadvertes.
11.[XXIII] Scr. Brundisi vii Id. Quint an.47
CICERO ATTICO SAL.
232
[1] quod ad te scripseram ut cum Camillo communicares, de eo Camillus mihi scripsit (te secum locutum. tuas litteras exspectabam; nisi illud quidem mutari, si aliter est et oportet, non video posse. sed cum ab illo accepissem litteras, desideravi tuas (etsi putabam te certiorem factum non esse, modo valeres; scripseras enim te quodam valetudinis genere temptari.
[2] Agusius quidam Rhodo venerat viii Idus Quint. is nuntiabat Quintum filium ad Caesarem profectum iiii Kal. Jun., Philotimum Rhodum pridie eum diem venisse, habere ad me litteras. ipsum Agusium audies. sed tardius iter faciebat. eo feci ut [eo] celeriter eunti darem. quid sit in iis litteris nescio, sed mihi valde Quintus frater gratulatur. equidem in meo tanto peccato nihil ne cogitatione quidem adsequi possum quod mihi tolerabile possit esse.
[3] te oro ut de hac misera cogites et illud de quo ad te proxime scripsi, ut aliquid conficiatur ad inopiam propulsandam, et etiam de ipso testamento. illud quoque vellem antea sed omnia timuimus. Melius quidem in pessimis nihil fuit discidio. aliquid fecissemus ut viri vel tabularum novarum nomine vel nocturnarum expugnationum vel Metellae vel omnium malorum; nec res perisset et videremur aliquid doloris virilis habuisse. memini omnino tuas litteras sed et tempus illud; etsi quidvis praestitit. nunc quidem ipse videtur denuntiare; audimus enim de statua Clodi. generumne nostrum potissimum vel hoc vel tabulas novas? placet mihi igitur et item tibi nuntium remitti. petet fortasse tertiam pensionem. considera igitur tumne cum ab ipso nascetur an prius. ego si ullo modo potuero, vel nocturnis itineribus experiar ut te videam. tu et haec et si quid erit quod intersit mea scire scribas velim. vale.
11.[XXIV] Scr. Brundisi viii Id. Sext an.47
CICERO ATTICO SAL.
234
[1] Quae dudum ad me et quae etiam ad me visat Tulliam de me scripsisti, ea sentio esse vera. eo sum miserior, etsi nihil videbatur addi posse, quod mihi non modo irasci gravissima injuria accepta sed ne dolere quidem impune licet. qua re istuc feramus. quod cum tulerimus, tamen eadem erunt perpetienda quae tu ne accidant ut caveamus mones. ea enim est a nobis contracta culpa (ut) omni statu omnique populo exitum habitura videatur.
[2] sed ad meam manum redeo, erunt enim haec occultius agenda. vide, quaeso, etiam nunc de testamento, quod tum factum cum illa querere coeperat. non, credo, te commovit; neque enim rogavit ne me quidem. sed quasi ita sit, quoniam in sermonem jam venisti, poteris eam monere ut alicui committat cuius extra periculum huius belli fortuna sit. equidem tibi potissimum velim, si idem illa vellet. quam quidem celo miseram me hoc timere. de illo altero scio equidem venire nunc nil posse sed seponi et occultari possunt ut extra ruinam sint eam quae impendet.
[3] nam quod scribis nobis nostra et tua et Terentiae fore parata, tua credo, nostra quae poterunt esse? de Terentia autem (mitto cetera quae sunt innumerabilia quid ad hoc addi potest? scripseras ut HS X_I_I_ permutarem; tantum esse reliquum de argento. misit illa CCI[c][c] mihi et adscripsit tantum esse reliquum. Cum hoc tam parvum de parvo detraxerit, perspicis quid in maxima re fecerit.
[4] Philotimus non modo nullus venit sed ne per litteras quidem aut per nuntium certiorem facit me quid egerit. Epheso qui veniunt ibi se eum de suis controversiis in jus adeuntem vidisse nuntiant; quae quidem (ita enim veri simile est) in adventum Caesaris fortasse reiciuntur. ita aut nihil puto eum habere quod putet ad me celerius perferendum aut adeo me (in) malis esse despectum ut, etiam si quid habet, id nisi omnibus suis negotiis confectis ad me referre non curet. ex quo magnum equidem capio dolorem sed non tantum quantum videor debere. nihil enim mea minus interesse puto quam quid illinc adferatur. id quam ob rem te intellegere certo scio.
[5] quod me mones de vultu et oratione ad tempus accommodanda, etsi difficile est, tamen imperarem mihi, si mea quicquam interesse putarem. quod scribis litteris putare Africanum negotium confici posse, vellem scriberes cur ita putares; mihi quidem nihil in mentem venit qua re id putem fieri posse. tu tamen velim, si quid erit quod consolationis aliquid habeat, scribas ad me; sin, ut perspicio, nihil erit, scribas id ipsum. ego ad te, si quid audiero citius, scribam. vale. viii Idus Sextil.
11.[XXV] Scr. Brundisi iii Non. Quint an.47
CICERO ATTICO SAL.
231
[1] facile adsentior tuis litteris quibus exponis pluribus verbis nullum (consistere consilium quo a te possim juvari. consolatio certe nulla est quae levare possit dolorem meum. nihil est enim contractum casu (nam id esset ferendum), sed omnia fecimus iis erroribus et miseriis et animi et corporis quibus proximi utinam mederi maluissent! quam ob rem quoniam neque consili tui neque consolationis cuiusquam spes ulla mihi ostenditur, non quaeram haec a te posthac; tantum velim ne intermittas, scribas ad me quicquid veniet tibi in mentem cum habebis cui des et dum erit ad quem des; quod longum non erit.
[2] illum discessisse Alexandria rumor est non firmus ortus ex Sulpici litteris; quas cuncti postea nuntii confirmarunt. quod verum an falsum sit, quoniam mea nihil interest, utrum malim nescio.
[3] quod ad te jam pridem de testamento scripsi, apud epistulas velim ut possim adversas. ego huius miserrimae facultate confectus conflictor. nihil umquam simile atum puto. cui si qua re consulere aliquid possum, cupi a te admoneri. video eandem esse difficultatem quam in consilio dando ante. tamen hoc me magis sollicitat quam omnia. in pensione secunda caeci fuimus. aliud mallem; sed praeteriit. te oro, ut in perditis rebus si quid cogi, confici potest quod sit in tuto, ex argento atque satis multa ex supellectile, des operam. jam enim mihi videtur adesse extremum nec ulla fore condicio pacis eaque quae sunt etiam sine adversario peritura.
[4] haec etiam, si videbitur, cum Terentia loquere opportune. non queo omnia scribere. vale. iii Non. Quintil.
M. TVLLI CICERONIS EPISTULARUM AD ATTICUM
LIBER DVO DECIMVS
12.1
Scr. in Arpinati viii K. Dec. a. 708 (46).
CICERO ATTICO SAL.
248
Undecimo die, postquam a te discesseram, hoc litterularum exaravi egrediens e villa ante lucem atque eo die cogitabam in Anagnino, postero autem in Tusculano, ibi unum diem; v Kalend. igitur ad constitutum. atque utinam continuo ad complexum meae Tulliae, ad osculum Atticae possim currere! quod quidem ipsum scribe, quaeso, ad me ut, dum consisto in Tusculano, sciam quid garriat, sin rusticatur, quid scribat ad te; eique interea aut scribes salutem aut nuntiabis itemque Piliae. et tamen etsi continuo congressuri sumus, scribes ad me si quid habebis.
[2] cum complicarem hanc epistulam, noctuabundus ad me venit cum epistula tua tabellarius; qua lecta de Atticae febricula scilicet valde dolui. reliqua quae exspectabam ex tuis litteris cognovi omnia; sed quod scribis 'igniculum matutinum gerontikon ,' gerontikwteron est memoriola vacillare. ego enim iiii Kal. Axio dederam, tibi iii, Quinto quo die venissem, id est v Kal. Hoc igitur habebis, novi nihil. quid ergo opus erat epistula? quid, cum coram sumus et garrimus quicquid in buccam? est profecto quiddam lesxh , quae habet, etiam si nihil subest, collocutione ipsa suavitatem.
12.2
Scr. Romae ante med. m. Apr. a. 708 (46).
CICERO ATTICO SAL.
238
hic rumores tamen Murcum perisse naufragio, Asinium delatum vivum in manus militum, L navis delatas Vticam reflatu hoc, Pompeium non comparere nec in Balearibus omnino fuisse, ut Paciaecus adfirmat. sed auctor nullius rei quisquam. habes quae, dum tu abes, locuti sint. ludi interea Praeneste. ibi Hirtius et isti omnes.
[2] et quidem ludi dies viii. quae cenae, quae deliciae! res interea fortasse transacta est. O miros homines! at Balbus aedificat; ti gar au)tw? melei; verum si quaeris, homini non recta sed voluptaria quaerenti nonne bebiwtai ? tu interea dormis. jam explicandum est problhma , si quid acturus es. si quaeris quid putem, ego fructum puto. sed quid multa? jam te videbo et quidem, ut spero, de via recta ad me. simul enim et diem Tyrannioni constituemus et si quid aliud.
12.3
Scr. in Tusculano iii Id. Jun. a. 708 (46).
CICERO ATTICO SAL.
239
unum te puto minus blandum esse quam me et, si uterque nostrum est aliquando adversus aliquem, inter nos certe numquam sumus. audi igitur me hoc agohteutwj dicentem. ne vivam, mi Attice, si mihi non modo Tusculanum, ubi ceteroqui sum libenter, sed makarwnnhsoi tanti sunt ut sine te sim tot dies. qua re obduretur hoc triduum ut te quoque ponam in eodem paqei ; quod ita est profecto. sed velim scire hodiene statim de auctione et quo die venias. ego me interea cum libellis; ac moleste fero Vennoni me historiam non habere. sed tamen ne nihil de re, nomen illud, quod a Caesare, tris habet condiciones, aut emptionem ab hasta (perdere malo, etsi praeter ipsam turpitudinem hoc ipsum puto esse perdere aut delegationem a mancipe annua die (quis erit cui credam, aut quando iste Metonis annus veniet?) aut Vettieni condicione semissem. Skeyai igitur. ac vereor ne iste jam auctionem nullam faciat sed ludis factis Atupw? subsidio currat, ne talis vir aloghqh? . sed melhsei . tu Atticam, quaeso, cura et ei salutem et Piliae Tulliae quoque verbis plurimam.
12.4
Scr. in Tusculano xvii K. Quint a. 708 (46).
CICERO ATTICO SAL.
240
O gratas tuas mihi jucundasque litteras! quid quaeris? restitutus est mihi dies festus. angebar enim quod Tiro enereuqesteron te sibi esse visum dixerat. addam igitur, ut censes, unum diem
[2] sed de Catone problhma Arximhdeion est. non adsequor ut scribam quod tui convivae non modo libenter sed etiam aequo animo legere possint; quin etiam si a sententiis ejus dictis, si ab omni voluntate consiliisque quae de re publica habuit recedam yilwj que velim gravitatem constantiamque ejus laudare, hoc ipsum tamen istis odiosum akousma sit. sed vere laudari ille vir non potest nisi haec ornata sint, quod ille ea quae nunc sunt et futura viderit et ne fierent contenderit et facta ne videret vitam reliquerit. Horum quid est quod Aledio probare possimus? sed cura, obsecro, ut valeas eamque quam ad omnis res adhibes in primis ad convalescendum adhibe prudentiam.
12.5
Scr. in Tusculano in. m. Quint a. 708 (46).
CICERO ATTICO SAL.
242
Quintus pater quartum vel potius millesimum nihil sapit qui laetetur Luperco filio et Statio ut cernat duplici dedecore cumulatam domum. addo etiam Philotimum tertium. O stultitiam, nisi mea maior esset, singularem! quod autem os in hanc rem eranon a te! fac non ad 'diywsan krhnhn ' sed ad Peirhnhn eum venisse, 'ampneuma semnon Alfeiou ' in te 'krhnh? ,' ut scribis, haurire in tantis suis praesertim angustiis, poi tauta ara aposkhyei; ;
[2] sed ipse viderit. Cato me quidem delectat, sed etiam Bassum Lucilium sua.
12.5a
Scr. in Tusculano prid. K. Jun. an. 45
CICERO ATTICO SAL.
307
de Caelio tu quaeres, ut scribis; ego nihil novi. noscenda autem est natura, non facultas modo. de Hortensio et Verginio tu, si quid dubitabis. etsi quod magis placeat, ego quantum aspicio, non facile inveneris. Cum mustela, quem ad modum scribis, cum venerit Crispus. ad avium scripsi ut ea quae bene nosset de auro Pisoni demonstraret. tibi enim sane adsentior et istud nimium diu duci et omnia nunc undique contrahenda. te quidem nihil agere, nihil cogitare aliud nisi quod ad me pertineat facile perspicio meisque negotiis impediri cupiditatem tuam ad me veniendi. sed mecum esse te puto, non solum quod meam rem agis verum etiam quod videre videor quo modo agas. neque enim ulla hora tui mihi est operis ignota.
12.6
Scr. in Tusculano in interc. post a. 708 (46).
CICERO ATTICO SAL.
306
de Caelio vide, quaeso, ne quae lacuna sit in auro. ego ista non novi. sed certe in collubo est detrimenti satis. huc aurum si accedit--sed quid loquor? tu videbis. habes Hegesiae genus, quod Varro laudat.
[2] venio ad Tyrannionem. ain tu? verum hoc fuit? sine me? at ego quotiens, cum essem otiosus, sine te tamen nolui? quo modo hoc ergo lues? Vno scilicet si mihi librum miseris; quod ut facias etiam atque etiam rogo. etsi me non magis liber ipse delectabit quam tua admiratio delectavit. amo enim panta filhdeimona teque istam tam tenuem qewrian tam valde admiratum esse gaudeo. etsi tua quidem sunt ejus modi omnia. scire enim vis; quo uno animus alitur. sed, quaeso, quid ex ista acuta et gravi refertur ad teloj ?
sed longa oratio est, et tu occupatus es in meo quidem fortasse aliquo negotio. et pro isto asso sole quo tu abusus es in nostro pratulo a te nitidum solem unctumque repetemus. sed ad prima redeo. librum, si me amas, mitte. tuus est enim profecto, quoniam quidem est missus ad te.
Chremes, tantumne ab re tua est oti tibi, ut etiam oratorem legas?
macte virtute! mihi quidem gratum est et erit gratius si non modo in tuis libris sed etiam in aliorum per librarios tuos 'Aristophanem' reposueris pro 'Eupoli.'
[4] Caesar autem mihi inridere visus est 'quaeso' illud tuum, quod erat et eu)pinej et urbanum. ita porro te sine cura esse jussit ut mihi quidem dubitationem omnem tolleret. Atticam doleo tam diu; sed quoniam jam sine horrore est, spero esse ut volumus.
12.7
Scr. in Tusculano m. interc. post a. 708 (46).
CICERO ATTICO SAL.
244
quae desideras omnia scripsi in codicillis eosque Eroti dedi; breviter, sed etiam plura quam quaeris, in iis de Cicerone; cuius quidem cogitationis initium tu mihi attulisti. locutus sum cum eo liberalissime; quod ex ipso velim, si modo tibi erit commodum, sciscitere. sed quid differo? exposui te ad me detulisse et quid vellet et quid requireret. velle Hispaniam, requirere liberalitatem. de liberalitate dixi, quantum Publilius, quantum flamen Lentulus filio. de Hispania duo attuli, primum idem quod tibi, me vereri vituperationem. non satis esse si haec arma reliquissemus? etiam contraria? deinde fore ut angeretur cum a fratre familiaritate et omni gratia vinceretur. vellem magis liberalitate uti mea quam sua libertate. sed tamen permisi; tibi enim intellexeram non nimis displicere. ego etiam atque etiam cogitabo teque ut idem facias rogo. magna res est; simplex est manere, illud anceps. verum videbimus.
[2] de Balbo et in codicillis scripseram et ita cogito, simul ac redierit. sin ille tardius, ego tamen triduum, et, quod praeterii, Dolabella etiam mecum.
12.8
Scr. in Tusculano m. interc. post a. 708 (46).
CICERO ATTICO SAL.
245
de Cicerone multis res placet. Comes est idoneus. sed de prima pensione ante videamus. adest enim dies et ille currit. scribe, quaeso, quid referat Celer egisse Caesarem cum candidatis, utrum ipse in fenicularium an in Martium campum cogitet. et scire sane velim numquid necesse sit comitiis esse Romae. nam et Piliae satis faciendum est et utique Atticae.
12.9
Scr. Asturae vi K. Sext an. 45
CICERO ATTICO SAL.
246
ne ego essem hic libenter atque id cottidie magis, ni esset ea causa quam tibi superioribus litteris scripsi. nihil hac solitudine jucundius, nisi paulum interpellasset Amyntae filius. )W aperantologiaj ahdouj ! cetera noli putare amabiliora fieri posse villa, litore, prospectu maris, tumulis his rebus omnibus. sed neque haec digna longioribus litteris nec erat quod scriberem, et somnus urgebat.
12.10
Scr. Asturae v K. Sext. an. 45
CICERO ATTICO SAL.
247
male me hercule de Athamante. tuus autem dolor humanus is quidem sed magno opere moderandus. consolationum autem multae viae sed illa rectissima: impetret ratio quod dies impetratura est. Alexin vero curemus, imaginem Tironis, quem aegrum Romam remisi, et, si quid habet collis epidhmion , ad me cum testamento transferamus. tota domus vacat superior, ut scis. hoc puto valde ad rem pertinere.
12.11
Scr. in Tusculano m. interc. post. a. 708 (46).
CICERO ATTICO SAL.
249
male de Seio. sed omnia humana tolerabilia ducenda. ipsi enim quid sumus aut quam diu haec curaturi sumus? ea videamus quae ad nos magis pertinent, nec tamen multo, quid agamus de senatu. et ut ne quid praetermittam, Caesonius ad me litteras misit Postumiam Sulpici domum ad se venisse. de Pompei Magni filia tibi rescripsi nihil me hoc tempore cogitare; alteram vero illam quam tu scribis, puto, nosti: nihil vidi foedius. sed adsum. coram igitur. obsignata epistula accepi tuas. Atticae hilaritatem libenter audio. commotjunculis sumpasxw .
12.12
Scr. Asturae xvii K. Apr. an. 45
CICERO ATTICO SAL.
259
de dote tanto magis perpurga. Balbi regia condicio est delegandi. quoquo modo confice. turpe est rem impeditam jacere. Insula Arpinas habere potest germanam apoqewsin ; sed vereor ne minorem timhn habere videatur ektopismoj . est igitur animus in hortis; quos tamen inspiciam cum venero.
[2] de Epicuro, ut voles; etsi meqarmosomai . in posterum genus hoc personarum. incredibile est quam ea quidam requirant. ad antiquos igitur; anemeshton gar . nihil habeo ad te quod scribam, sed tamen institui cottidie mittere ut eliciam tuas litteras, non quo aliquid ex iis exspectem sed nescio quo modo tamen exspecto. qua re sive habes quid sive nil habes, scribe tamen aliquid teque cura.
12.13
Scr. Asturae Non. Mart. an. 45
CICERO ATTICO SAL.
250
commovet me Attica; etsi adsentior Cratero. Bruti litterae scriptae et prudenter et amice multas mihi tamen lacrimas attulerunt. me haec solitudo minus stimulat quam ista celebritas. te unum desidero; sed litteris non difficilius utor quam si domi essem. ardor tamen ille idem urget et manet non me hercule indulgente me sed tamen repugnante.
[2] quod scribis de Appuleio, nihil puto opus esse tua contentione nec Balbo et Oppio; quibus quidem ille receperat mihique etiam jusserat nuntiari se molestum omnino non futurum. sed cura ut excuser morbi causa in dies singulos. laenas hoc receperat. prende C. Septimium, L. Statilium. denique nemo negabit sc juraturum quem rogaris. quod si erit durius, veniam et ipse perpetuum morbum jurabo. cum enim mihi carendum sit conviviis, malo id lege videri facere quam dolore. Cocceium velim appelles. quod enim dixerat non facit. ego autem volo aliquod emere latibulum et perfugium doloris mei.
12.14
Scr. Asturae viii Id. Mart. an. 45
CICERO ATTICO SAL.
251
[1] De me excusando apud Appuleium dederam ad te pridie litteras. nihil esse negoti arbitror. quemcumque appellaris nemo negabit. sed Septimium vide et Laenatem et Statilium; tribus enim opus est. sed mihi laenas totum receperat.
[2] quod scribis a Junio te appellatum, omnino Cornificius locuples est; sed tamen scire velim quando dicar spopondisse et pro patre anne pro filio. neque eo minus, ut scribis, procuratores Cornifici et Appuleium praediatorem videbis.
[3] quod me ab hoc maerore recreari vis, facis ut omnia; sed me mihi non defuisse tu testis es. nihil enim de maerore minuendo scriptum ab ullo est quod ego non domi tuae legerim. sed omnem consolationem vincit dolor. quin etiam feci quod profecto ante me nemo ut ipse me per litteras consolarer. quem librum ad te mittam, si descripserint librarii. adfirmo tibi nullam consolationem esse talem. totos dies scribo, non quo proficiam quid sed tantisper impedior non equidem satis (vis enim urget),--sed relaxor tamen ad omniaque nitor non ad animum sed ad vultum ipsum, si queam, reficiendum idque faciens interdum mihi peccare videor, interdum peccaturus esse nisi faciam. solitudo aliquid adjuvat, sed multo plus proficeret, si tu tamen interesses. quae mihi una causa est hinc discedendi; nam pro malis recte habebat. quamquam id ipsum doleo. non enim jam in me idem esse poteris. perierunt illa quae amabas.
[4] De Bruti ad me litteris scripsi ad te antea. prudenter scriptae, sed nihil quod me adjuvarent quod ad te scripsit id vellem, ut ipse adesset. certe aliquid, quoniam me tam valde amat, adjuvaret. quod si quid scies, scribas ad me velim, maxime autem Pansa quando. de Attica doleo, credo tamen Cratero. Piliam angi veta. satis est me maerere pro omnibus.
12.15
Scr. Asturae vii Id. Mart an. 45
CICERO ATTICO SAL.
252
apud Appuleium, quoniam in perpetuum non placet, in dies ut excuser videbis. in hac solitudine careo omnium colloquio, cumque mane me in silvam abstrusi densam et asperam, non exeo inde ante vesperum. secundum te nihil est mihi amicius solitudine. in ea mihi omnis sermo est cum litteris. eum tamen interpellat fletus; cui repugno quoad possum, sed adhuc pares non sumus. Bruto ut suades, rescribam. eas litteras cras habebis. cum erit cui des, dabis.
12.16
Scr. Asturae vi Id. Mart an. 45
CICERO ATTICO SAL.
253
te tuis negotiis relictis nolo ad me venire, ego potius accedam, si diutius impediere. etsi ne discessissem qui dem e conspectu tuo, nisi me plane nihil ulla res adjuvaret. quod si esset aliquod levamen, id esset in te uno, et cum primum ab aliquo poterit esse, a te erit. nunc tamen ipsum sine te esse non possum. sed nec tuae domi probabatur nec meae poteram nec, si propius essem uspiam, tecum tamen essem. idem enim te impediret quo minus mecum esses, quod nunc etiam impedit. mihi nihil adhuc aptius fuit hac solitudine; quam vereor ne Philippus tollat heri enim vesperi venerat. me scriptio et litterae non leniunt sed obturbant.
12.17
Scr. Asturae iv Id. Mart. an. 45
CICERO ATTICO SAL.
255
Marcianus ad me scripsit me excusatum esse apud Appuleium a Laterense, Nasone, Laenate, Torquato, Strabone. iis velim meo nomine reddendas litteras cures gratum mihi eos fecisse. quod pro Cornificio me abhinc amplius annis xxv spopondisse dicit Flavius, etsi reus locuples est et Appuleius praediator liberalis, tamen velim des operam ut investiges ex consponsorum tabulis sitne ita (mihi enim ante aedilitatem meam nihil erat cum Cornificio. potest tamen fieri; sed scire certum velim), et appelles procuratores si tibi videtur. quamquam quid ad me? verum tamen--Pansae profectionem scribes cum scies. Atticam salvere jube et eam cura, obsecro, diligenter. Piliae salutem.
12.18
Scr. Asturae v Id. Mart an. 45
CICERO ATTICO SAL.
254
Dum recordationes fugio quae quasi morsu quodam dolorem efficiunt, refugio ad te admonendum. quod velim mihi ignoscas, cuicuimodi est. etenim habeo non nullos ex iis quos nunc lectito auctores qui dicant fieri id oportere quod saepe tecum egi et quod a te approbari volo, de fano(トゥリアの神殿) illo dico, de quo tantum quantum me amas velim cogites. equidem neque de genere dubito (placet enim mihi Cluati) neque de re (statutum est enim), de loco non numquam. velim igitur cogites. ego, quantum his temporibus tam eruditis fieri potuerit, profecto illam consecrabo omni genere monimentorum ab omnium ingeniis sumptorum et Graecorum et Latinorum. quae res forsitan sit refricatura vulnus meum. sed jam quasi voto quodam et promisso me teneri puto, longumque illud tempus cum non ero magis me movet quam hoc exiguum, quod mihi tamen nimium longum videtur. habeo enim nihil temptatis rebus omnibus in quo acquiescam. nam dum illud tractabam de quo ad te ante scripsi, quasi fovebam dolores meos; nunc omnia respuo nec quicquam habeo tolerabilius quam solitudinem; quam, quod eram veritus, non obturbavit Philippus. nam ut heri me salutavit, statim Romam profectus est.
[2] epistulam quam ad Brutum, ut tibi placuerat, scripsi misi ad te. curabis cum tua perferendam. ejus tamen misi ad te exemplum ut, si minus placeret, ne mitteres. domestica quod ais ordine administrari scribes quae sint ea. quaedam enim exspecto. Cocceius vide ne frustretur. nam Libo quod pollicetur, ut Eros scribit, non incertum puto. de sorte mea Sulpicio confido et Egnatio scilicet. de Appuleio quid est quod labores, cum sit excusatio facilis?
[4] tibi ad me venire, ut ostendis, vide ne non sit facile. est enim longum iter discedentemque te, quod celeriter tibi erit fortasse faciendum, non sine magno dolore dimittam. sed omnia ut voles. ego enim quicquid feceris id cum recte tum etiam mea causa factum putabo.
12.18a
Scr. Asturae iii Id. Mart. an. 45
CICERO ATTICO SAL.
256
四五年三月一三日、アストゥラ
キケロよりアッティクス宛
[1] Heri cum ex aliorum litteris cognovissem de Antoni adventu, admiratus sum nihil esse in tuis. sed erant pridie fortasse scriptae quam datae. neque ista quidem curo; sed tamen opinor propter praedes(担保) suos accucurrisse(急いで来る).
[2] quod scribis Terentiam de obsignatoribus mei testamenti loqui, primum tibi persuade me istaec non curare neque esse quicquam aut parvae curae aut novae loci. sed tamen quid simile? illa eos non adhibuit quos existimavit quaesituros nisi scissent quid esset. num id etiam mihi periculi fuit? sed tamen faciat illa quod ego. dabo meum testamentum legendum cui voluerit; intelleget non potuisse honorificentius a me fieri de nepote quam fecerim. nam quod non advocavi ad obsignandum, primum mihi non venit in mentem, deinde ea re non venit, quia nihil attinuit. tute scis, si modo meministi, me tibi tum dixisse ut de tuis aliquos adduceres. quid enim opus erat multis? equidem domesticos jusseram. tum tibi placuit ut mitterem ad Silium. inde est natum ut ad Publilium; sed necesse neutrum fuit. hoc tu tractabis ut tibi videbitur.
12.19
Scr. Asturae prid. Id. Mart. an. 45
CICERO ATTICO SAL.
257
est hic quidem locus amoenus et in mari ipso qui et Antio et Circeus aspici possit; sed ineunda nobis ratio est quem ad modum in omni mutatione dominorum, quae innumerabiles fieri possunt in infinita posteritate, si modo haec stabunt, illud quasi consecratum remanere possit. equidem jam nihil egeo vectigalibus et parvo contentus esse possum. cogito interdum trans Tiberim hortos aliquos parare et quidem ob hanc causam maxime: nihil enim video quod tam celebre esse possit. sed quos, coram videbimus, ita tamen ut hac aestate fanum absolutum sit. tu tamen cum Apella Chio confice de columnis.
[2] de Cocceio et Libone quae scribis approbo, maxime quod de judicatu meo. de sponsu si quid perspexeris et tamen quid procuratores Cornifici dicant velim scire, ita ut in ea re te cum tam occupatus sis, non multum operae velim ponere. de Antonio Balbus quoque ad me cum Oppio conscripsit idque tibi placuisse ne perturbarer. illis egi gratias. te tamen, ut jam ante ad te scripsi, scire volo me neque isto nuntio esse perturbatum nec jam ullo perturbatum iri.
[3] Pansa si hodie, ut putabas, profectus est, posthac jam incipito scribere ad me de Bruti adventu quid exspectes, id est quos ad dies. id, si scies ubi jam sit, facile conjectura adsequere.
[4] quod ad Tironem de Terentia scribis, obsecro te, mi Attice, suscipe totum negotium. vides et officium agi meum quoddam cui tu es conscius et, ut non nulli putant, Ciceronis rem. me quidem id multo magis movet quod mihi est et sanctius et antiquius, praesertim cum hoc alterum neque sincerum neque firmum putem fore.
12.20
Scr. Asturae Id. Mart. an. 45
CICERO ATTICO SAL.
258
四五年三月十五日、アストゥラ
〈キケロよりアッティクス宛)
Nondum videris(受) perspicere quam me nec Antonius commovent nec quicquam jam ejus modi possit commovere.
アントニウスは私を動揺させてはいないし、もはやこの種のいかなることも私を動揺させることはできないということを、どうやら君にまだ分かってもらえていないようだ。
de Terentia autem scripsi ad te eis litteris quas dederam pridie.
テレンティアについては、昨日送った手紙に書いた。
quod me hortaris idque a ceteris desiderari scribis ut dissimulem me tam graviter dolere,
私がこれほど悲嘆に暮れているということを人に見せないように勧めて、他の人々もそう望んでいると君は言っているが、
possumne magis quam cum totos dies consumo in litteris?
一日中書き物をしていること以外に、そのようにする手立てがあるだろうか。
quod etsi non dissimulationis sed potius leniendi et sanandi animi causa facio,
これは自分の悲しみを人に見せないためではなく、自分の気持ちを和らげ、癒すためにしていることだが、
tamen si mihi minus proficio(効果がある), simulationi certe facio satis.
それが自分の助けにはならなくとも、悲しみを人に見せないためには十分なことをしていると思っている。
[2] Minus multa ad te scripsi, quod exspectabam tuas litteras ad eas quas pridie dederam.
この手紙にはあまり多くのことを書かないが、それは昨日送った手紙に対する君からの返事を待っているからだ。
exspectabam autem maxime de fano(神殿), non nihil etiam de Terentia.
娘の神殿のことについての返事を特に待っているし、テレンティアの件についても、いくつかの返事を期待している。
velim me facias certiorem proximis litteris Cn. Caepio(主) Serviliae Claudi pater vivone patre suo naufragio perierit an mortuo, item Rutilia(主) vivone C. Cotta(奪) filio suo mortua sit an mortuo.
次の手紙で、クラウディウス(アッピウス・クラウディウス・プルケル54年執政官)の妻セルウィリアの父にあたるCn.カエピオ(105年財務官)が難破して死んだのは彼の父親(141年執政官)の生前か没後か、それと、ルティリアが死んだのは息子のガイウス・コッタの生前か役後か、教えてほしい。
pertinent ad eum librum(本) quem de luctu minuendo scripsimus.
これは私が悲痛の軽減について書いている本に関係することだ。
12.21
Scr. Asturae xvi K. Apr. an. 45
CICERO ATTICO SAL.
四五年三月十七日、アストゥラ
(キケロよりアッティクス宛)
260
Legi Bruti epistulam eamque tibi remisi
ブルートゥスからの手紙は読み終えたので、君に返す。
sane non prudenter rescriptum(返事) ad ea quae requisieras(requiro尋ねる).
手紙の中での君からの(ブルートゥス作の『カトー』に関する)疑問に対する彼の答えは、賢明なものではない。
sed ipse viderit. quamquam illud turpiter ignorat.
しかし、それは彼の問題だ。ただ、彼があのことを知らないのはショックだった。
Catonem primum sententiam putat de animadversione(処罰) dixisse quam omnes ante dixerant(過去完) praeter Caesarem
ブルートゥスはカティリナ派の処罰に関する意見を最初に述べたのはカトーだったと思っているが、それはカトーより前にカエサル以外のすべての人がすでに述べたものだ。
et, cum ipsius Caesaris tam severa fuerit qui tum praetorio loco dixerit, consularium putat leniores fuisse, Catuli, Servili, Lucullorum, Curionis, Torquati, Lepidi, Gelli, Volcaci, Figuli, Cottae, L. Caesaris, C. Pisonis, M'. Glabrionis, etiam Silani, Murenae designatorum consulum.
それから、次期法務官としてカエサルが述べたが非常に厳しいものだったのに対して、執政官経験者、カトゥルス、セルウィーリウス、ルクルス兄弟、クリオ、トルクワトゥス、レピドゥス、ゲッリウス、ウォルカキウス、フィグルス、コッタ、ルキウス・カエサル、ガイウス・ピソー、マニウス・グラブリオ、それに次期執政官のシラヌスとムレナの意見はもっと寛大なものだったとブルートゥスは思っているのだ。
cur ego in sententiam Catonis?
それでは、なぜカトーの意見に基づいて採決がなされたのかと言えば、
quia verbis luculentioribus et pluribus rem eandem comprehenderat(過去完 表現する).
それは彼の発言が同じ内容をより見事に、より多くの言葉を使って表したものだったからだ。
me autem hic laudat(現) quod rettulerim,
一方、ブルートゥスは私のことを褒めているが、それは私がこの議題を元老院に提議したからであって、
non quod patefecerim, quod cohortatus sim, quod denique ante quam consulerem(諮る) ipse judicaverim.
それはぼくが反乱の計画を暴露したり、元老院に断固とした態度を取るよう奨励したり、さらには元老院にはかる前にみずから判断を下したからではないんだ。
quae omnia quia Cato laudibus extulerat(過去完) in caelum perscribendaque censuerat(過去完), idcirco in ejus sententiam est facta discessio.
一方カトーはこれらの全てを天にまで賞賛して、議事録に記すよう主張したのだ。だからこそ、彼の提案で採決されたんだよ。
hic autem se etiam tribuere(敬意を表する) multum mi putat quod scripserit 'optimum consulem'
ブルートゥスは、私のことを「最高の執政官」と書くことで私に多大の敬意を払ったつもりでいるのだ。
quis enim jejunius(貧弱に) dixit inimicus?
しかし、私の敵でさえこんな陳腐な褒め言葉を使ったりしなかった。
ad cetera vero tibi quem ad modum rescripsit!
その他の疑問についても、彼の君に対する回答の仕方といったら!
tantum rogat de senatus consulto ut corrigas.
彼はただ君にあの元老院決議の内容を訂正して欲しがっているだけなのだ。
hoc quidem fecisset(接過去完), etiam si a librario admonitus(促す) esset. sed haec iterum ipse viderit.
こんなことは書記に聞いたら出来たはずなんだ。しかし、繰り返しになるが、これは彼自身がやればいいことだ。
[2] Ad hortos, quoniam probas, effice aliquid. rationes meas nosti.
郊外に土地については、君も賛成とのことなので、何とかしてほしい。私の経済状況はご存じのとおりだ。
si vero etiam a Faberio aliquid recedit(戻る), nihil negoti est.
カエサルの秘書ファベリウスからいくらか返ってくれば問題はないが、
sed etiam sine eo posse videor contendere(頑張る).
それがなくとも、事を進めるのは可能かと思われる。
venales certe sunt Drusi, fortasse etiam Lamiani et Cassiani. sed coram(面前で).
ドルーススの土地は確実に売りに出されており、ラミアやカッシウスの土地についても可能性がある。しかし、これは要面談。
[3] De Terentia non possum commodius scribere quam tu scribis.
テレンティアについては、君が言う以上にうまいやり方は思いつかない。
officium sit nobis antiquissimum(重要).
我々にとっては義務の問題が何より大切だと考えよう。
si quid nos fefellerit, illius malo me quam mei paenitere.
もし我々の思い通りにならなくても、彼女よりも私のほうに落ち度がないようにしたい。
[4] Oviae C. Lolli curanda sunt HS _c.
ロッリウスの妻オウィアに十万セステルティウスを支払わなければならない。
negat Eros posse sine me, credo, quod accipienda aliqua sit et danda aestimatio.
私が立ち会わなければだめだとエロースは言っているが、それは両方が査定を行わなければならないからだと思う。
vellem tibi dixisset.
エロースが君にこのことを言ってくれればよかったのだが。
si enim res est ut mihi scripsit parata
もし彼が書いてきたように、支払いの準備ができており、
nec in eo ipso mentitur,
このこと自体について彼が嘘をついているのでなければ、
per te confici potuit.
君の手で事を済ませてもらえたはずだから。
id cognoscas et conficias velim.
事情を調べて決着をつけてほしい。
[5] Quod me in forum vocas, eo vocas unde etiam bonis meis rebus fugiebam.
私にローマの中央広場に出て人々と会うようにと言っているが、あれは自分が幸せだった時でさえも避けていた場所だ。
quid enim mihi foro sine judiciis, sine curia, in oculos incurrentibus iis quos animo aequo videre non possum?
法廷や元老院に出る機会もないいま、私が平静な気持ちで顔を合わすことのできない人たちと出くわすだけの中央広場に行って何になるだろう。
quod autem a me homines postulare scribis ut Romae sim neque mihi ut absim concedere aut aliquatenus eos mihi concedere,
人々が私にローマに滞在するよう要求しており、不在でいることを許さない、あるいはある程度までしか許さないと君は言うが、
jam pridem scito esse, cum unum te pluris quam omnis illos putem.
私はずっと以前から彼ら全員を合わせたよりも君一人の意見の方を重要に思っていることを知っておいてほしい。
ne me quidem contemno meoque judicio multo stare malo quam omnium reliquorum.
それに、自分自身のことも軽んじてはいないし、他のすべての人の判断より自分の判断に従った方がよほどよい。
neque tamen progredior longius quam mihi doctissimi homines concedunt;
ただし、見識ある哲学者たちが私に認めてくれる範囲を越えることはない。
quorum scripta omnia quaecumque sunt in eam sententiam non legi solum,
私はこのことについての彼らのありとあらゆる書物を読破した。
quod ipsum erat fortis aegroti, accipere medicinam,
これ自体勇気ある病人のすることで、薬を飲むことであったが、
sed in mea etiam scripta transtuli,
それだけではなく、私はその内容を自分の書物にも取り入れた。
quod certe adflicti et fracti animi non fuit.
これは精神に異常をきたしている者にできることではない。
ab his me remediis noli in istam turbam vocare,
このような治療の場からあの喧噪の場へ私を呼び戻さないでほしい。
ne recidam(元の状態に戻る).
私の病気が再発しないように。
12.22
Scr. Asturae xv K. Apr. an. 45
CICERO ATTICO SAL.
261
de Terentia quod mihi omne onus imponis, non cognosco tuam in me indulgentiam. ista enim sunt ipsa vulnera quae non possum tractare sine maximo gemitu. moderare igitur, quaeso, ut potes. neque enim a te plus quam potes postulo.
[2] potes autem quid veri sit perspicere tu unus. de Rutilia quoniam videris dubitare, scribes ad me cum scies sed quam primum, et num Clodia D. Bruto consulari filio suo mortuo vixerit. id de Marcello aut certe de Postumia sciri potest, illud autem de M. Cotta aut de Syro aut de satyro.
[3] de hortis etiam atque etiam rogo. omnibus meis eorumque quos scio mihi non defuturos facultatibus (sed potero meis) enitendum mihi est. sunt etiam quae vendere facile possim. sed ut non vendam eique usuram pendam a quo emero non plus annum, possum adsequi quod volo, si tu me adjuvas. paratissimi sunt Drusi; cupit enim vendere. proximos puto Lamiae; sed abest. tu tamen, si quid potes, odorare. ne Silius quidem quicquam utitur et ust usuris facillime sustentabitur. habe tuum negotium nec quid res mea familiaris postulet quam ego non curo sed quid velim et cur velim existima.
12.23
Scr. Asturae xiv K Apr. an. 45
CICERO ATTICO SAL.
262
putaram te aliquid novi, quod ejus modi fuerat initium litterarum, 'quamvis non curarem quid in Hispania fieret,' tamen te scripturum; sed videlicet meis litteris respondisti ut de foro et de curia. sed domus est, ut ais, forum. quid ipsa domo mihi opus est carenti foro? occidimus, occidimus Attice, jam pridem nos quidem, sed nunc fatemur, postea quam unum quo tenebamur amisimus. itaque solitudinem sequor et tamen, si qua me res isto adduxerit, enitar, si quo modo potero (potero autem), ut praeter te nemo dolorem meum sentiat, si ullo modo poterit, ne tu quidem. atque etiam illa causa est non veniendi. meministi quid ex te Aledius quaesierit. qui etiam nunc molesti sunt, quid existimas, si venero?
[2] de Terentia ita cura ut scribis meque hac ad maximas aegritudines accessione non maxima libera. et ut scias me ita dolere ut non jaceam, quibus consulibus Carneades et ea legatio Romam venerit scriptum est in tuo annali. haec nunc quaero quae causa fuerit (de Oropo, opinor, sed certum nescio) et, si ita est, quae controversiae. praeterea, qui eo tempore nobilis Epicureus fuerit Athenisque praefuerit hortis, qui etiam Athenis politikoi fuerint illustres. quae etiam ex Apollodori puto posse inveniri.
[3] de Attica molestum, sed quoniam leviter, recte esse confido. de Gamala dubium non mihi erat. Vnde enim tam felix Ligus pater? nam quid de me dicam, cui ut omnia contingant quae volo, levari non possum? de Drusi hortis, quanti licuisse tu scribis, id ego quoque audieram et, ut opinor, heri ad te scripseram; sed quanti quanti bene emitur quod necesse est. mihi, quoquo modo tu existimas scio enim ego ipse quid de me existimem), levatio quaedam est, si minus doloris at offici debiti. ad Siccam scripsi, quod utitur L. Cotta. si nihil conficietur de Transtiberinis, habet in Ostiensi Cotta celeberrimo loco sed pusillum loci, ad hanc rem tamen plus etiam quam satis. id velim cogites. nec tamen ista pretia hortorum pertimueris. nec mihi jam argento nec veste opus est nec quibusdam amoenis locis; hoc opus est. video etiam a quibus adjuvari possim. sed loquere cum Silio; nihil enim est melius. mandavi etiam Siccae. rescripsit constitutum se cum eo habere. scribet igitur ad me quid egerit, et tu videbis.
12.24
Scr. Asturae xiii K. Apr. an. 45
CICERO ATTICO SAL.
263
bene fecit A. Silius qui transegerit. neque enim ei deesse volebam et quid possem timebam. de Ovia confice, ut scribis. de Cicerone tempus esse jam videtur; sed quaero, quod illi opus erit, Athenis permutarine possit an ipsi ferendum sit, de totaque re quem ad modum et quando placeat velim consideres. Publilius iturusne sit in Africam et quando ex Aledio scire poteris. quaeras et ad me scribas velim.
[2] et ut ad meas ineptias redeam, velim me certiorem facias P. Crassus Venuleiae filius vivone P. Crasso consulari patre suo mortuus sit, ut ego meminisse videor, an postea. item quaero de Regillo Lepidi filio rectene meminerim patre vivo mortuum.
[3] Cispiana explicabis itemque Preciana. de Attica optime. et ei salutem dices et Piliae.
12.25
Scr. Asturae xi K. Apr. an. 45
CICERO ATTICO SAL.
264
scripsit ad me diligenter Sicca de Silio seque ad te rem detulisse; quod tu idem scribis. mihi et res et condicio placet sed ita ut numerato malim quam aestimatione. voluptarias enim possessiones nolet Silius; vectigalibus autem ut his possum esse contentus quae habeo, sic vix minoribus. unde ergo numerato? HS DC exprimes ab Hermogene, cum praesertim necesse erit et domi video esse HS DC. reliquae pecuniae vel usuram Silio pendemus, dum a Faberio vel cum aliquo qui Faberio debet repraesentabimus. erit etiam aliquid alicunde. sed totam rem tu gubernabis.
[2] Drusianis vero hortis multo antepono neque sunt umquam comparati. mihi crede, una me causa movet in qua scio me tetufwsqai . sed, ut facis, obsequere huic errori meo. nam quod scribis 'egghrama ,' actum jam de isto est; alia magis quaero.
12.26
Scr. Asturae xi K. Apr. an. 45
CICERO ATTICO SAL.
265
Sicca, ut scribit, etiam si nihil confecerit cum A. Silio, tamen se scribit x Kal. esse venturum. tuis occupationibus ignosco eaeque mihi sunt notae. de voluntate tua ut simul simus vel studio potius et cupiditate non dubito.
[2] de Nicia quod scribis, si ita me haberem ut ejus humanitate frui possem, in primis vellem illum mecum habere. sed mihi solitudo et recessus provincia est. quod quia facile ferebat Sicca, eo magis illum desidero. praeterea nosti Niciae nostri imbecillitatem, mollitiam, consuetudinem victus. cur ergo illi molestus esse velim, cum mihi ille jucundus esse non possit? voluntas tamen ejus mihi grata est. unam rem ad me scripsisti; de qua decrevi nihil tibi rescribere. spero enim me a te impetrasse ut privares me ista molestia. Piliae et Atticae salutem.
12.27
Scr. Asturae x K. Apr. an. 45
CICERO ATTICO SAL.
266
de Siliano negotio, etsi mihi non est ignota condicio, tamen hodie me ex Sicca arbitror omnia cogniturum. Cottae quod negas te nosse, ultra Silianam villam est, quam puto tibi notam esse, villula sordida et valde pusilla, nil agri, ad nullam rem loci satis nisi ad eam quam quaero. sequor celebritatem. sed si perficitur de hortis Sili, hoc est si perficis (est enim totum positum in te, nihil est scilicet quod de Cottae cogitemus.
[2] de Cicerone ut scribis ita faciam; ipsi permittam de tempore. nummorum quantum opus erit ut permutetur tu videbis. ex Aledio quod scribas si quid inveneris scribes. et ego ex tuis animadverto litteris et profecto tu ex meis nihil habere nos quod scribamus: eadem cottidie quae jam jamque ipsa contrita sunt. tamen facere non possum quin cottidie ad te mittam ut tuas accipiam.
[3] de Bruto tamen, si quid habebis. sciri enim jam puto ubi Pansam exspectet. si, ut consuetudo est, in prima provincia, circiter Kal. adfuturus videtur. vellem tardius; valde enim urbem fugio multas ob causas. itaque id ipsum dubito an excusationem aliquam ad illum parem; quod quidem video facile esse sed habemus satis temporis ad cogitandum. Piliae, Atticae salutem.
12.28
Scr. Asturae ix K Apr. an. 45
CICERO ATTICO SAL.
267
de Silio nilo plura cognovi ex praesente Sicca quam ex litteris ejus. scripserat enim diligenter. si igitur tu illum conveneris, scribes ad me si quid videbitur. de quo putas ad me missum esse, sit missum necne nescio; dictum quidem mihi certe nihil est. tu igitur, ut coepisti, et si quid ita conficies, quod equidem non arbitror fieri posse, ut illi probetur, Ciceronem, si tibi placebit, adhibebis. ejus aliquid interest videri illius causa voluisse, mea quidem nihil nisi quod tu scis, quod ego magni aestimo.
[2] quod me ad meam consuetudinem revocas, fuit meum quidem jam pridem rem publicam lugere, quod faciebam, sed mitius; erat enim ubi acquiescerem. nunc plane nec ego victum nec vitam illam colere possum nec in ea re quid aliis videatur mihi puto curandum; mea mihi conscientia pluris est quam omnium sermo. quod me ipse per litteras consolatus sum, non paenitet me quantum profecerim. maerorem minui, dolorem nec potui nec, si possem, vellem.
[3] de Triario bene interpretaris voluntatem meam. tu vero nihil nisi ut illi volent. amo illum mortuum, tutor sum liberis, totam domum diligo. de Castriciano negotio, si Castricius pro mancipiis pecuniam accipere volet eamque ei solvi ut nunc solvitur, certe nihil est commodius. sin autem ita actum est ut ipsa mancipia abduceret, non mihi videtur esse aecum (rogas enim me ut tibi scribam quid mihi videatur); nolo enim negoti Quintum fratrem quicquam habere; quod videor mihi intellexisse tibi videri idem. Publilius, si aequinoctium exspectat, ut scribis Aledium dicere, navigaturus videtur. mihi autem dixerat per Siciliam. utrum et quando velim scire. et velim aliquando, cum erit tuum commodum, Lentulum puerum visas eique de mancipiis quae tibi videbitur attribuas. Piliae, Atticae salutem.
12.29
Scr. Asturae viii K. Apr. an. 45
CICERO ATTICO SAL.
268
Silius, ut scribis, hodie. cras igitur vel potius cum poteris scribes, si quid erit cum videris. nec ego Brutum vito nec tamen ab eo levationem ullam exspecto; sed erant causae cur hoc tempore istic esse nollem. quae si manebunt, quaerenda erit excusatio ad Brutum et, ut nunc est, mansurae videntur.
[2] de hortis, quaeso, explica. caput illud est quod scis. sequitur ut etiam mihi ipsi quiddam opus sit; nec enim esse in turba possum nec a vobis abesse. huic meo consilio nihil reperio isto loco aptius et de hac re quid tui consili sit. mihi persuasum est et eo magis quod idem intellexi tibi videri me ab Oppio et Balbo valde diligi. cum bis communices quanto opere et qua re velim hortos; sed id ita posse, si expediatur illud Faberianum; sint ne igitur auctores futuri. si qua etiam jactura facienda sit in repraesentando, quoad possunt adducito; totum enim illud desperatum. denique intelleges ecquid inclinent ad hoc meum consilium adjuvandum. si quid erit, magnum est adjumentum; si minus, quacumque ratione contendamus. vel tu illud 'egghrama ,' quem ad modum scripsisti, vel entafion putato. de illo Ostiensi nihil est cogitandum. si hoc non adsequimur (a Lamia non puto posse, Damasippi experiendum est.
12.30
Scr. Asturae vi Id. Apr. an. 45
CICERO ATTICO SAL.
270
quaero quod ad te scribam, sed nihil est: eadem cottidie. quod Lentulum invisis valde gratum. pueros attribue ei quot et quos videbitur. de Sili voluntate vendendi et de eo, quanti, tu vereri videris primum ne nolit, deinde ne tanti. Sicca aliter; sed tibi adsentior. qua re, ut ei placuit, scripsi ad Egnatium. quod Silius te cum Clodio loqui vult, potes id mea voluntate facere commodiusque est quam quod ille a me petit, me ipsum scribere ad Clodium.
[2] de mancipiis Castricianis commodissimum esse credo transigere Egnatium, quod scribis te ita futurum putare. Cum Ovia, quaeso, vide ut conficiatur. quoniam, ut scribis, nox erat, in hodierna epistula plura exspecto.
12.31
Scr. Asturae iv. K. Apr. an. 45
CICERO ATTICO SAL.
272
Silium mutasse sententiam Sicca mirabatur. equidem magis miror quod, cum in filium causam conferret quae mihi non iniusta videtur (habet enim qualem vult), ais te putare, si addiderimus aliud a quo refugiat, cum ab ipso id fuerit destinatum, venditurum.
[2] quaeris a me quod summum pretium constituam et quantum anteire istos hortos Drusi. accessi numquam; Coponianam villam et veterem et non magnam novi, silvam nobilem, fructum autem neutrius, quod tamen puto nos scire oportere. sed mihi utrivis istorum tempore magis meo quam ratione aestimandi sunt. possim autem adsequi necne tu velim cogites. si enim Faberianum venderem, explicare vel repraesentatione non dubitarem de Silianis, si modo adduceretur ut venderet. si venalis non haberet, transirem ad Drusum vel tanti quanti Egnatius illum velle tibi dixit. Magno etiam adjumento nobis Hermogenes potest esse in repraesentando. at tu concede mihi, quaeso, ut eo animo sim quo is debeat esse qui emere cupiat, et tamen ita servio cupiditati et dolori meo ut a te regi velim.
12.32
Scr. Asturae v K. Apr. an. 45
CICERO ATTICO SAL.
271
Egnatius mihi scripsit. is si quid tecum Jocutus erit (commodissime enim per eum agi potest) ad me scribes, et id agendum puto. nam cum Silio non video confici posse. Piliae et Atticae salutem. haec ad te mea manu. vide, quaeso, quid agendum sit. Publilia ad me scripsit matrem suam, cum Publilio loqueretur , ad me cum illo venturam et se una, si ego paterer. orat multis et supplicibus verbis ut liceat et ut sibi rescribam. res quam molesta sit vides. rescripsi mi etiam gravius esse quam tum cum illi dixissem me solum esse velle; qua re nolle me hoc tempore eam ad me venire. putabam si nihil rescripsissem illam cum matre venturam; nunc non puto. apparebat enim illas litteras non esse ipsius. illud autem quod fore video ipsum volo vitare ne illae ad me veniant, et una est vitatio ut ego avolem. nollem, sed necesse est. te hoc nunc rogo ut explores ad quam diem hic ita possim esse ut ne opprimar. ages, ut scribis, temperate.
[2] Ciceroni velim hoc proponas, ita tamen, si tibi non inicum videbitur, ut sumptus huius peregrinationis quibus, si Romae esset domumque conduceret, quod facere cogitabat, facile contentus futurus erat, accommodet ad mercedes Argileti et Aventini, et cum ei proposueris, ipse velim reliqua moderere quem ad modum ex iis mercedibus suppeditemus ei quod opus sit. praestabo nec Bibulum nec Acidinum nec Messallam, quos Athenis futuros audio maiores sumptus facturos quam quod ex eis mercedibus recipietur. itaque velim videas primum conductores qui sint et quanti, deinde ut sint qui ad diem solvant et quid viatici, quid instrumenti satis sit. iumento certe Athenis nihil opus est. quibus autem in via utatur domi sunt plura quam opus erat, quod etiam tu animadvertis.
12.33
Scr. Asturae vii K. Apr. an. 45
CICERO ATTICO SAL.
269
ego, ut heri ad te scripsi, si et Silius is fuerit quem tu putas nec Drusus facilem se praebuerit, Damasippum velim adgrediare. is, opinor, ita partis fecit in ripa nescio quotenorum jugerum ut certa pretia constitueret; quae mihi nota non sunt. scribes ad me igitur quicquid egeris.
[2] vehementer me sollicitat Atticae nostrae valetudo ut verear etiam ne quae culpa sit. sed et paedagogi probitas et medici adsiduitas et tota domus in omni genere diligens me rursus id suspicari vetat. cura igitur; plura enim non possum.
12.34
Scr. Asturae iii K. Apr. an. 45
CICERO ATTICO SAL.
273
ego hic vel sine Sicca (Tironi enim melius est) facillime possem esse ut in malis sed, cum scribas videndum mihi esse ne opprimar, ex quo intellegam te certum diem illius profectionis non habere, putavi esse commodius me istuc venire; quod idem video tibi placere. cras igitur in Siccae suburbano. Inde, quem ad modum suades, puto me in Ficulensi fore.
[2] quibus de rebus ad me scripsisti, quoniam ipse venio, coram videbimus. tuam quidem et in agendis nostris rebus et in consiliis ineundis mihique dandis in ipsis litteris quas mittis benevolentiam, diligentiam, prudentiam mirifice diligo. tu tamen si quid cum Silio, vel illo ipso die quo ad Siccam venturus ero, certiorem me velim facias, et maxime cuius loci detractionem fieri velit. quod enim scribis 'extremi,' vide ne is ipse locus sit cuius causa de tota re, ut scis, est a nobis cogitatum. Hirti epistulam tibi misi et recentem et benevole scriptam.
12.35
Scr. fort. in suburbano Siccae K. vesp. aut mane vi Non. Mai. an. 45
CICERO ATTICO SAL.
274
ante quam a te proxime discessi, numquam mihi venit in mentem, quo plus insumptum in monimentum esset quam nescio quid quod lege conceditur, tantundem populo dandum esse. quod non magno opere moveret, nisi nescio quo modo, alogwj fortasse, nollem illud ullo nomine nisi fani appellari. quod si volumus, vereor ne adsequi non possimus nisi mutato loco. hoc quale sit, quaeso, considera. nam etsi minus urgeor meque ipse prope modum collegi, tamen indigeo tui consili. itaque te vehementer etiam atque etiam rogo magis quam a me ns aut pateris te rogari ut hanc cogitationem toto pectore amplectare.
12.36
Scr. Asturae v Non. Mai. an. 45
CICERO ATTICO SAL.
275
Fanum fieri volo neque hoc mihi eripi potest. sepulcri similitudinem effugere non tam propter poenam legis studeo quam ut maxime adsequar apoqewsin . quod poteram, si in ipsa villa facerem; sed ut saepe locuti sumus, commutationes dominorum reformido. in agro ubicumque fecero, mihi videor adsequi posse ut posteritas habeat religionem. hae meae tibi ineptiae (fateor enim) ferendae sunt; nam habeo ne me quidem ipsum quicum tam audacter communicem quam tecum. sin tibi res, si locus, si institutum placet, lege, quaeso, legem mihique eam mitte. si quid in mentem veniet quo modo eam effugere possimus, utemur.
[2] ad Brutum si quid scribes, nisi alienum putabis, objurgato eum quod in Cumano esse noluerit propter eam causam quam tibi dixi. cogitanti enim mihi nihil tam videtur potuisse facere rustice. et si tibi placebit sic agere de fano ut coepimus, velim cohortere et exacuas Cluatium. nam etiam si alio loco placebit, illius nobis opera consilioque utendum puto. tu ad villam fortasse cras.
12.37
Scr. Asturae iv Non. Mai. an. 45
CICERO ATTICO SAL.
276
a te heri duas epistulas accepi, alteram pridie datam Hilaro, alteram eodem die tabellario, accepique ab Aegypta liberto eodem die Piliam et Atticam plane belle se habere. quod mihi Bruti litteras, gratum. ad me quoque misit; quae litterae mihi redditae sunt tertio decimo die. eam ipsam ad te epistulam misi et ad eam exemplum mearum litterarum.
[2] de fano, si nihil mihi hortorum invenis, qui quidem tibi inveniendi sunt, si me tanti facis quanti certe facis, valde probo rationem tuam de Tusculano. quamvis prudens ad cogitandum sis, sicut es, tamen nisi magnae curae tibi esset ut ego consequerer id quod magno opere vellem, numquam ea res tibi tam belle in mentem venire potuisset. sed nescio quo pacto celebritatem requiro; itaque hortos mihi conficias necesse est. maxima est in Scapulae celebritas, propinquitas praeterea ubi sis, ne totum diem in villam qua re ante quam discedis, Othonem, si Romae est, convenias pervelim. si nihil erit, etsi tu meam stultitiam consuesti .ferre, eo tamen progrediar uti stomachere. Drusus enim certe vendere vult. si ergo aliud non erit, mea erit culpa nisi emero. qua in re ne labar, quaeso, provide. providendi autem una ratio est si quid de Scapulanis possumus. et velim me certiorem facias quam diu in suburbano sis futurus.
[3] apud Terentiam tam gratia opus est nobis tua quam auctoritate. sed facies ut videbitur. scio enim si quid mea intersit tibi maiori curae solere esse quam mihi.
12.37a
Scr. Asturae iii Non. Mai. an. 45
CICERO ATTICO SAL.
277
Hirtius ad me scripsit Sex. Pompeium Corduba exisse et fugisse in Hispaniam citeriorem, Gnaeum fugisse nescio quo; neque enim curo. nihil praeterea novi. Litteras Narbone dedit xiiii Kal. Maias. tu mihi de Canini naufragio quasi dubia misisti. scribes igitur si quid erit certius. quod me a maestitia avocas, multum levaris si locum fano dederis. multa mihi eij apoqewsin in mentem veniunt, sed loco valde opus est. qua re etiam Othonem vide.
12.38
Scr. Asturae prid. Non. Mai. an. 45
CICERO ATTICO SAL.
278
non dubito quin occupatissimus fueris qui ad me nihil litterarum; sed homo nequam qui tuum commodum non exspectarit, cum ob eam unam causam missus esset. nunc quidem, nisi quid te tenuit, suspicor te esse in suburbano. at ego hic scribendo dies totos nihil equidem levor sed tamen aberro.
[2] Asinius Pollio ad me scripsit de impuro nostro cognato. quod Balbus minor nuper satis plane, Dolabella obscure, hic apertissime. ferrem graviter si novae aegrimoniae locus esset. sed tamen ecquid impurius? O hominem cavendum! quamquam mihi quidem--sed tenendus dolor est. tu, quoniam necesse nihil est, sic scribes ali quid si vacabis.
12.38a
Scr. Asturae Non. Mai. an. 45
CICERO ATTICO SAL.
279
quod putas oportere pervideri jam animi mei firmitatem graviusque quosdam scribis de me loqui quam aut te scribere aut Brutum, si qui me fractum esse animo et debilitatum putant sciant quid litterarum et cuius generis conficiam, credo, si modo homines sint, existiment me, sive ita levatus sim ut animum vacuum ad res difficilis scribendas adferam, reprehendendum non esse, sive hanc aberrationem a dolore delegerim quae maxime liberalis sit doctoque homine dignissima, laudari me etiam oportere.
[2] sed cum ego faciam omnia quae facere possim ad me adlevandum, tu effice id quod video te non minus quam me laborare. hoc mihi debere videor neque levari posse nisi solvero aut videro me posse solvere, id est locum qualem volo invenero. heredes Scapulae si istos hortos, ut scribis tibi Othonem dixisse, partibus quattuor factis liceri cogitant, nihil est scilicet emptori loci; sin venibunt, quid fieri possit videbimus. nam ille locus Publicianus qui est Treboni et Cusini erat ad me adlatus. sed scis aream esse. nullo pacto probo. Clodiae sane placent sed non puto esse venalis. de Drusi hortis, quamvis ab iis abhorreas, ut scribis, tamen eo confugiam nisi quid inveneris. aedificatio me non movet. nihil enim aliud aedificabo nisi id quod etiam si illos non habuero. Kuroj d e mihi sic placuit ut cetera Antisthenis, hominis acuti magis quam eruditi.
12.39
Scr. Asturae viii Id. Mai. an. 45
CICERO ATTICO SAL.
280
tabellarius ad me cum sine litteris tuis venisset, existimavi tibi eam causam non scribendi fuisse quod pridie scripsisses ea ipsa ad quam rescripsi epistula. exspectaram tamen aliquid de litteris Asini Pollionis. sed nimium ex meo otio tuum specto. quamquam tibi remitto, nisi quid necesse erit, necesse ne habeas scribere nisi eris valde otiosus.
[2] de tabellariis facerem quod suades, si essent ullae necessariae litterae, ut erant olim cum tamen brevioribus diebus cottidie respondebant tempori tabellam, et erat aliquid, Silius, Drusus, alia quaedam. nunc nisi Otho exstitisset, quod scriberemus non erat; id ipsum dilatum est. tamen adlevor cum loquor tecum absens, multo etiam magis cum tuas litteras lego. sed quoniam et abes (sic enim arbitror) et scribendi necessitas nulla est, conquiescent litterae nisi quid novi exstiterit.
12.40
Scr. Asturae vii Id. Mai. an. 45
CICERO ATTICO SAL.
281
qualis futura sit Caesaris vituperatio contra laudationem meam perspexi ex eo libro quem Hirtius ad me misit; in quo colligit vitia Catonis sed cum maximis laudibus meis. itaque misi librum ad Muscam ut tuis librariis daret. volo enim eum divulgari; quod quo facilius fiat imperabis tuis.
[2] Sumbouleutikon saepe conor. nihil reperio et quidem mecum habeo et Aristotelouj et Qeopompou libros proj Alecandron . sed quid simile? illi et quae ipsis honesta essent scribebant et grata Alexandro. ecquid tu ejus modi reperis? mihi quidem nihil in mentem venit. quod scribis te vereri ne et gratia et auctoritas nostra hoc meo maerore minuatur, ego quid homines aut reprehendant aut postulent nescio. ne doleam? qui potest? ne jaceam? quis umquam minus? dum tua me domus levabat, quis a me exclusus? quis venit qui offenderet? Asturam sum a te profectus. legere isti laeti qui me reprehendunt tam multa non possunt quam ego scripsi. quam bene, nihil ad rem, sed genus scribendi id fuit quod nemo abjecto animo facere posset. triginta dies in hortis fui. quis aut congressum meum aut facilitatem sermonis desideravit? nunc ipsum ea lego, ea scribo ut ii qui mecum sunt difficilius otium ferant quam ego laborem.
[3] si quis requirit cur Romae non sim: quia discessus est; cur non sim in iis meis praediolis quae sunt huius temporis: quia frequentiam illam non facile ferrem. ibi sum igitur ubi is qui optimas Baias habebat quotannis hoc tempus consumere solebat. cum Romam venero, nec vultu nec oratione reprehendar. hilaritatem illam qua hanc tristitiam temporum condiebam in perpetuum amisi, constantia et firmitas nec animi nec orationis requiretur.
[4] de hortis Scapulanis hoc videtur effici posse, aliud tua gratia, aliud nostra, ut praeconi subiciantur. id nisi fit, excludemur. sin ad tabulam venimus, vincemus facultates Othonis nostra cupiditate. nam quod ad me de Lentulo scribis, non est in eo . Faberiana modo res certa sit tuque enitare, quod facis, quod volumus consequemur.
[5] quod quaeris quam diu hic: paucos dies. sed certum non habeo. simul ac constituero, ad te scribam, et tu ad me quam diu in suburbano sis futurus. quo die ego ad te haec misi, de Pilia et Attica mihi quoque eadem quae scribis et scribuntur et nuntiantur.
12.41
Scr. Asturae v Id. Mai. an. 45
CICERO ATTICO SAL.
283
nihil erat quod scriberem. scire tamen volebam ubi esses; si abes aut afuturus es, quando rediturus esses. facies igitur certiorem. et quod tu scire volebas ego quando ex hoc loco, postridie Idus Lanuvi constitui manere, inde postridie in Tusculano aut Romae. utrum sim facturus eo ipso die scies.
[2] scis quam sit filaition sumfora , minime in te quidem, sed tamen avide sum adfectus de fano, quod nisi non dico effectum erit sed fieri videro (audebo hoc dicere et tu ut soles accipies), incursabit in te dolor meus non jure ille quidem sed tamen feres hoc ipsum quod scribo ut omnia mea fers ac tulisti. omnis tuas consolationes unam hanc in rem velim conferas. si quaeris quid optem, primum a Scapulae, deinde Clodiae, postea, si Silius nolet, Drusus aget iniuste, Cusini et Treboni. puto tertium esse dominum, Rebilum fuisse certo scio. sin autem tibi Tusculanum placet, ut significasti quibusdam litteris, tibi adsentiar. hoc quidem utique perficies, si me levari vis, quem jam etiam gravius accusas quam patitur tua consuetudo, sed facis summo amore et victus fortasse vitio meo. sed tamen si me levari vis, haec est summa levatio vel, si verum scire vis, una.
[4] Hirti epistulam si legeris, quae mihi quasi proplasma videtur ejus vituperationis quam Caesar scripsit de Catone, facies me quid tibi visum sit, si tibi erit commodum, certiorem. redeo ad fanum. nisi hac aestate absolutum erit quam vides integram restare, scelere me liberatum non putabo.
12.42
Scr. Asturae vi Id. Mai. an. 45
CICERO ATTICO SAL.
282
nullum a te desideravi diem litterarum; videbam enim quae scribis, et tamen suspicabar vel potius intellegebam nihil fuisse quod scriberes; a.d. vi Idus vero et abesse te putabam et plane videbam nihil te habere. ego tamen ad te fere cottidie mittam; malo enim frustra quam te non habere cui des, si quid forte sit quod putes me scire oportere. itaque accepi vi Idus litteras tuas inanis. quid enim habebas quod scriberes? mi tamen illud quicquid erat non molestum fuit, ut nihil aliud, scire me novi te nihil habere. scripsisti tamen nescio quid de Clodia. Vbi ergo ea est aut quando ventura? placet mihi res sic ut secundum
[2] Othonem nihil magis. sed neque hanc vendituram puto (delectatur enim et copiosa est), et illud alterum quam sit difficile te non fugit. sed, obsecro, enitamur ut aliquid ad id quod cupio excogitemus.
[3] ego me hinc postridie id. exiturum puto sed aut in Tusculanum aut domum, inde fortasse Arpinum. cum certum sciero, scribam ad te.
12.43
Scr. Asturae iv Id. Mai. an. 45
CICERO ATTICO SAL.
284
venerat mihi in mentem monere te ut id ipsum quod facis faceres. putabam enim commodius te idem istud domi agere posse interpellatione sublata. ego postridie Idus, ut scripsi ad te ante, Lanuvi manere constitui, inde aut Romae aut in Tusculano; scies ante utrum quod scies recte illam rem fore levamento, bene facis cum id esse mihi crede perinde ut existimare tu non potes. res indicat quanto opere id cupiam, cum tibi audeam confiteri quem id non ita valde probare arbitrer. sed ferendus tibi in hoc meus error. ferendus? immo vero etiam adjuvandus.
[2] de Othone diffido, fortasse quia cupio. sed tamen maior etiam res est quam facultates nostrae, praesertim adversario et cupido et locuplete et herede. proximum est ut velim Clodiae. sed si ista minus confici possunt, effice quidvis. ego me maiore religione quam quisquam fuit ullius voti obstrictum puto. videbis etiam Trebonianos, etsi absunt domini. sed, ut ad te heri scripsi, considerabis etiam de Tusculano ne aestas effluat; quod certe non est committendum.
12.44
Scr. Asturae iii Id. Mai. an. 45
CICERO ATTICO SAL.
285
et Hirtium aliquid ad te sumpaqwj de me scripsisse facile patior (fecit enim humane et te ejus epistulam ad me non misisse multo facilius; tu enim etiam humanius. illius librum quem ad me misit de Catone propterea volo divulgari a tuis ut ex istorum vituperatione sit illius maior laudatio.
[2] quod per mustelam agis, habes hominem valde idoneum meique sane studiosum jam inde a Pontiano. perfice igitur aliquid. quid autem aliud nisi ut aditus sit emptori? quod per quemvis heredem potest effici. sed mustelam id perfecturum, si rogaris, puto. mihi vero et locum quem opto ad id quod volumus dederis et praeterea egghrama . nam illa Sili et Drusi non satis oi)kodespotika mihi videntur. quid enim? sedere totos dies in villa? ista igitur malim, primum Othonis, deinde Clodiae. si nihil fiet, aut Druso ludus est suggerendus aut utendum Tusculano.
[3] quod domi te inclusisti ratione fecisti; sed, quaeso, confice et te vacuum redde nobis. ego hinc, ut scripsi antea, postridie Idus Lanuvi, deinde postridie in Tusculano. contudi enim animum et fortasse vici, si modo permansero. scies igitur fortasse cras, summum perendie. sed quid est, quaeso? Philotimus nec Carteiae Pompeium teneri (qua de re litterarum ad Clodium Patavinum missarum exemplum mihi Oppius et Balbus miserant, se id factum arbitrari) bellumque narrat reliquum satis magnum. solet omnino esse Fulviniaster. sed tamen, si quid habes. volo etiam de naufragio Caniniano scire quid sit.
[4] ego hic duo magna suntagmata absolvi; nullo enim alio modo a miseria quasi aberrare possum. tu mihi, etiam si nihil erit quod scribas, quod fore ita video, tamen id ipsum scribas velim te nihil habuisse quod scriberes, dum modo ne his verbis.
12.45
Scr. in Tusculano xvi K. Jun. an. 45
CICERO ATTICO SAL.
290
de Attica optime. Akhdia tua me movet, etsi scribis nihil esse. in Tusculano eo commodius ero quod et crebrius tuas litteras accipiam et te ipsum non numquam videbo; nam ceteroqui anektotera erant Asturae. nec haec quae refricant hic me magis angunt; etsi tamen, ubicumque sum, illa sunt mecum. de Caesare vicino scripseram ad te, quia cognoram ex tuis litteris. Eum sunnaon Quirini malo quam salutis. tu vero pervulga Hirtium. id enim ipsum putaram quod scribis, ut cum ingenium amici nostri probaretur, u(poqesij vituperandi Catonis inrideretur.
12.46
Scr. Asturae ld. Mai. an. 45
CICERO ATTICO SAL.
287
vincam, opinor, animum et Lanuvio pergam in Tusculanum. aut enim mihi in perpetuum fundo illo carendum est (nam dolor idem manebit, tantum modo occultius) aut nescio quid intersit utrum illuc nunc veniam an ad decem annos. neque enim ista maior admonitio quam quibus adsidue conficior et dies et noctes. 'quid ergo?' inquies, 'nihil litterae?' in hac quidem re vereor ne etiam contra; nam essem fortasse durior. exculto enim animo nihil agreste, nihil inhumanum est.
[2] tu igitur, ut scripsisti, nec id incommodo tuo. vel binae enim poterunt litterae. occurram etiam si necesse erit. ergo id quidem ut poteris.
12.47
Scr. Lanuvi xvii K. Jun. an. 45
CICERO ATTICO SAL.
288
de mustela, ut scribis, etsi magnum opus est. eo magis delabor ad Clodiam. quamquam in utroque Faberianum nomen explorandum est. de quo nihil nocuerit si aliquid cum Balbo eris locutus et quidem, ut res est, emere nos velle nec posse sine isto nomine nec audere re incerta. sed quando Clodia Romae futura est et quanti rem aestimas? eo prorsus specto, non quin illud malim sed et magna res est et difficile certamen cum cupido, cum locuplete, cum herede. etsi de cupiditate nemini concedam; ceteris rebus inferiores sumus. sed haec coram.
12.48
Scr. Lanuvi xvi K. Jun. an. 45
CICERO ATTICO SAL.
289
Hirti librum, ut facis, divulga. de Philotimo idem et ego arbitrabar. domum tuam pluris video futuram vicino Caesare. tabellarium meum hodie exspectamus. nos de Pilia et Attica certiores faciet. domi te libenter esse facile credo. sed velim scire quid tibi restet aut jamne confeceris. ego te in Tusculano exspecto eoque magis quod Tironi statim te venturum scripsisti et addidisti te putare opus esse.
12.49
Scr. in Tusculano xiv K. Jun. an. 45
CICERO ATTICO SAL.
292
sentiebam omnino quantum mihi praesens prodesses sed multo magis post discessum tuum sentio. quam ob rem, ut ante ad te scripsi, aut ego ad te totus aut tu ad me, quod licebit.
[2] heri non multo post quam tu a me discessisti, puto, quidam urbani ut videbantur ad me mandata et litteras attulerunt a C. Mario C. f. C. n. multis verbis 'agere mecum per cognationem quae mihi secum esset, per eum Marium quem scripsissem, per eloquentiam L. Crassi avi sui ut se defenderem,' causamque suam mihi perscripsit. rescripsi patrono illi nihil opus esse, quoniam Caesaris propinqui ejus omnis potestas esset, viri optimi et hominis liberalissimi; me tamen ei fauturum. O tempora! fore cum dubitet Curtius consulatum petere! sed haec hactenus.
[3] de Tirone mihi curae est. sed jam sciam quid agat. heri enim misi qui videret; cui etiam ad te litteras dedi. epistulam ad Ciceronem tibi misi. horti quam in diem proscripti sint velim ad me scribas.
12.50
Scr. in Tusculano xv K Jun. an. 45
CICERO ATTICO SAL.
291
ut me levarat tuus adventus sic discessus adfiixit. qua re cum poteris, id est cum Sexti auctioni operam dederis, revises nos. vel unus dies mihi erit utilis, quid dicam 'gratus'? ipse Romam venirem ut una essemus, si satis consultum quadam de re haberem.
12.51
Scr. in Tusculano xiii K. luit. an. 45
CICERO ATTICO SAL.
293
Tironem habeo citius quam verebar. venit etiam Nicias, et Valerium hodie audiebam esse venturum. quamvis multi sint, magis tamen ero solus quam si unus esses. sed exspecto te, a Peducaeo utique, tu autem significas aliquid etiam ante. verum id quidem ut poteris.
[2] de Vergilio, ut scribis. hoc tamen velim scire quando auctio. epistulam ad Caesarem mitti video tibi placere. quid quaeris? mihi quoque hoc idem maxime placuit et eo magis quod nihil est in ea nisi optimi civis, sed ita optimi ut tempora; quibus parere omnes politikoi praecipiunt. sed scis ita nobis esse visum ut isti ante legerent. tu igitur id curabis. sed nisi plane iis intelleges placere, mittenda non est. id autem utrum illi sentiant anne simulent tu intelleges. mihi simulatio pro repudiatione fuerit. Touto de mhlwsh?.
[3] de Caerellia quid tibi placeret Tiro mihi narravit; debere non esse dignitatis meae, perscriptionem tibi placere:
hoc metuere, alterum in metu non ponere.
sed et haec et multa alia coram. sustinenda tamen, si tibi videbitur, solutio est nominis Caerelliani dum et de Metone et de Faberio sciamus.
12.52
Scr. in Tusculano xii K. Jun. an. 45
CICERO ATTICO SAL.
294
L. Tullium Montanum nosti qui cum Cicerone profectus est. ab ejus sororis viro litteras accepi Montanum Planco debere, quod praes pro Flaminio sit, HS x_x_; de ea re nescio quid te a Montano rogatum. sane velim, sive Plancus est rogandus sive qua re potes illum juvare, juves. pertinet ad nostrum officium. si res tibi forte notior est quam mihi, aut si Plancum rogandum putas, scribas ad me velim ut quid rei sit et quid rogandum sciam.
[2] de epistula ad Caesarem quid egeris exspecto. de Silio non ita sane laboro. tu mi aut Scapulanos aut Clodianos efficias necesse est. sed nescio quid videris dubitare de Clodia; utrum quando veniat an sintne venales? sed quid est quod audio Spintherem fecisse divortium? de lingua Latina securi es animi. dices, qui talia a conscribis?' Apografa sunt, minore labore fiunt; verba tantum adfero quibus abundo.
12.53
Scr. in Tusculano xi K. Jun. an. 45
CICERO ATTICO SAL.
295
ego etsi nihil habeo quod ad te scribam, scribo tamen quia tecum loqui videor. hic nobiscum sunt Nicias et Valerius. hodie tuas litteras exspectabamus matutinas. erunt fortasse alterae posmeridianae, nisi te Epiroticae litterae impedient quas ego non interpello. misi ad te epistulas ad Marcianum et ad Montanum. eas in eundem fasciculum velim addas, nisi forte jam dedisti.
M. TVLLI CICERONIS EPISTULARUM AD ATTICUM
LIBER TERTIVS DECIMVS
13.1
Scr. in Tusculano x K. Jun. an. 45
CICERO ATTICO SAL.
296
ad Cicerone ita scripsisti ut neque severius neque temperatius scribi poterit nec magis [quam] quem ad modum ego maxime vellem; prudentissime etiam ad Tullios.
[2] qua re aut ista proficient aut aliud agamus. de pecunia vero video a te omnem diligentiam adhiberi vel potius jam adhibitam esse. quod si efficis, a te hortos habebo. nec vero ullum genus possessionis est quod malim, maxime scilicet ob eam causam quae suscepta est; cuius festinationem mihi tollis, quoniam de aestate polliceris vel potius recipis. deinde etiam ad καταβíωσιν maestitiamque minuendam nihil mihi reperiri potest aptius; cuius rei cupiditas impellit me interdum ut te hortari velim. sed me ipse revoco; non enim dubito quin, quod me valde velle putes, in eo tu me ipsum cupiditate vincas. itaque istuc jam pro facto habeo.
[3] exspecto quid istis placeat de epistula ad Caesarem. Nicias te, ut debet, amat vehementerque tua sui memoria delectatur. ego vero Peducaeum nostrum vehementer diligo; nam et quanti patrem feci, totum in hunc ipsum per se aeque amo atque illum amavi, te vero plurimum qui hoc ab utroque nostrum fieri velis. si hortos inspexeris et si de epistula certiorem me feceris, dederis mihi quod ad te scribam; si minus, scribam tamen aliquid. numquam enim deerit.
13.2
Scr. in Tusculano vi K. Jun. an. 45
CICERO ATTICO SAL.
297
Gratior mihi celeritas tua quam ipsa res. quid enim indignius sed iam ad ista obduruimus et humanitatem omnem exuimus. tuas litteras hodie exspectabam, nihil equidem ut ex iis novi ; quid enim verum tamen
13.2a
Scr. in Tusculano vi K. Jun. an. 45
CICERO ATTICO SAL.
301
Oppio et Balbo epistulas deferri jubebis, et tamen Pisonem sicubi de auro. Faberius si venerit, videbis ut tantum attribuatur, si modo attribuetur, quantum debetur. accipies ab Erote. Ariarathes Ariobarzani filius Romam venit.
[2] vult, opinor, regnum aliquod emere a Caesare; nam quo modo nunc est, pedem ubi ponat in suo non habet. omnino eum Sestius noster parochus publicus occupavit; quod quidem facile patior. verum tamen, quod mihi summo beneficio meo magna cum fratribus illius necessitudo est, invito eum per litteras ut apud me deversetur. ad eam rem cum mitterem Alexandrum, has ei dedi litteras.
13.2b
Scr. in Tusculano iv K. Jun. an. 45
CICERO ATTICO SAL.
304
cras igitur auctio Peducaei. Cum poteris ergo; etsi impediet fortasse Faberius. sed tamen cum licebit. Dionysius noster graviter queritur et tamen jure a discipulis abesse tam diu. multis verbis scripsit ad me, credo item ad te. mihi quidem videtur etiam diutius afuturus. ac nollem; valde enim hominem desidero. a te litteras exspectabam, nondum scilicet; nam has mane rescribebam.
13.3
Scr. in Tusculano iii K. Jun. an. 45
CICERO ATTICO SAL.
304,308
ego vero ista nomina sic probo ut nihil aliud me moveat nisi quod tu videris dubitare. illud enim non accipio in bonam partem, quod ad me refers; qui si ipse negotium meum gererem, nihil gererem nisi consilio tuo. sed tamen intellego magis te id facere diligentia qua semper uteris quam quod dubites de nominibus istis. etenim Caelium non probas, plura non vis. utrumque laudo. his igitur utendum espraes aliquando factus esset in his quidem tabulis. a me igitur omnia. quod dies longior est (teneamus modo quod volumus), puto fore istam etiam a praecone diem, certe ab heredibus.
[2] de Crispo et mustela videbis, et velim scire quae sit pars duorum. de Bruti adventu eram factus certior. attulerat enim ab eo Aegypta libertus litteras. misi ad te epistulam, quia commode scripta erat.
13.4
Scr. in Tusculano K. Jun. an. 45
CICERO ATTICO SAL.
311
habeo munus a te elaboratum decem legatorum: et quidem de Tuditano idem puto. nam filius anno post quaestor fuit quam consul Mummius. sed quoniam saepius de nominibus quaeris quid placeat, ego quoque tibi saepius respondeo placere. si quid poteris, cum Pisone conficies; avius enim videtur in officio futurus. velim ante possis, si minus, utique simul simus cum Brutus veniet in Tusculanum. Magni interest mea una nos esse. scies autem qui dies is futurus sit, si puero negotium dederis ut quaerat.
13.5
Scr. in Tusculano iv Non. Jun. an. 45
CICERO ATTICO SAL.
312
Sp. Mummium putaram in decem legatis fuisse sed videlicet (etenim eu)logon ) fratri fuisse. fuit enim ad Corinthum. misi tibi Torquatum. colloquere tu quidem cum Silio, ut scribis, et urge. illam diem negabat esse mense Maio, istam non negabat. sed tu ut omnia istuc quoque ages diligenter. de Crispo et mustela scilicet cum quid egeris.
[2] quoniam ad Bruti adventum fore te nobiscum polliceris, satis est, praesertim cum hi tibi dies in magno nostro negotio consumantur.
13.6
Scr. Asturae med. m. Mart., ut videtur, an. 45
CICERO ATTICO SAL.
310
de aquae ductu probe fecisti. Columniftum vide ne nullum debeamus; quamquam mihi videor isse a Camillo commutatam esse legem.
[2] Pisoni quid est quod honestius respondere possimus quam solitudinem Catonis? nec coheredibus solum Herennianis sed etiam, ut scis (tu enim mecum egisti), de puero Lucullo, quam pecuniam tutor (nam hoc quoque ad rem pertinet) in Achaia sumpserat. sed agit liberaliter, quoniam negat se quicquam facturum contra nostram voluntatem. coram igitur ut scribis, constituemus quem ad modum rem explicemus. quod reliquos coheredes convenisti, plane bene.
[3] quod epistulam meam ad Brutum poscis, non habeo ejus exemplum; sed tamen salvum est et ait Tiro te habere oportere et, ut recordor, una cum illius objurgatoria tibi meam quoque quam ad eum rescripseram misi.
[4] judiciali molestia ut caream videbis.
13.6a
Scr. in Titsculano prid. Non. Jun. an. 45
CICERO ATTICO SAL.
310
Tuditanum istum proavum Hortensi plane non noram et filium qui tum non potuerat esse legatus fuisse putaram. Mummium fuisse ad Corinthum pro certo habeo. saepe enim hic spurius, qui nuper est , epistulas mihi pronuntiabat versiculis facetis ad familiaris missas a Corintho. sed non dubito quin fratri fuerit legatus non in decem. atque hoc etiam accepi, non solitos maiores nostros eos legare in decem qui essent imperatorum necessarii, ut nos ignari pulcherrimorum institutorum aut neglegentes potius M. Lucullum et L. Murenam et ceteros conjunctissimos ad L. Lucullum misimus. illudque eu)logwtaton , illum fratri in primis ejus legatis fuisse. O operam tuam multam qui et haec cures et mea expedias et sis in tuis non multo minus diligens quam in meis!
13.7
Scr. in Tusculano v Id. Jun. an. 45
CICERO ATTICO SAL.
314
四五年六月十日、トゥスクルム
キケロよりアッティクス宛
Sestius apud me fuit et Theopompus pridie. venisse a Caesare narrabat litteras; hoc scribere, sibi certum esse Romae manere causamque eam ascribere quae erat in epistula nostra, ne se absente leges suae neglegerentur sicut esset neglecta sumptuaria (est eu)logon idque eram suspicatus sed istis mos gerendus est, nisi placet hanc ipsam sententiam nos persequi), et Lentulum cum Metella certe fecisse divortium. haec omnia tu melius. rescribes igitur quicquid voles, dum modo aliquid. jam enim non reperio quid te rescripturum putem, nisi forte de mustela aut si Silium videris
13.7a
Scr. in Tusculano iv Id. Jun. an. 45
CICERO ATTICO SAL.
315
Brutus heri venit in Tusculanum post horam decimam. hodie igitur me videbit ac vellem tum tu adesses. jussi equidem ei nuntiari te, quoad potuisses, exspectasse ejus adventum venturumque si audisses meque, ut facio, continuo te certiorem esse facturum.
13.8
Scr. in Tusculano vi Id. Jun. an. 45
CICERO ATTICO SAL.
313
plane nihil erat quod ad te scriberem; modo enim discesseras et paulo post triplicis remiseras. velim cures fasciculum ad Vestorium deferendum et alicui des negotium qui quaerat. Q. Staberi fundus num quis in Pompeiano Nolanove venalis sit. epitomen Bruti Caelianorum velim mihi mittas et a Philoxeno Panaitiou peri Pronoiaj . te Idibus videbo cum tuis.
13.9
Scr. in Tusculano xiv K Quint. an. 45
CICERO ATTICO SAL.
317
commodum discesseras heri cum Trebatius venit, paulo post Curtius, hic salutandi causa sed mansit invitatus. Trebatium nobiscum habemus. hodie mane Dolabella. multus sermo ad multum diem. nihil possum dicere ektenesteron , nihil filostorgoteron . ventum est tamen ad Quintum. multa afata , adihghta , sed unum ejus modi quod nisi exercitus sciret, non modo Tironi dictare sed ne ipse quidem auderem scribere. . . . sed hactenus.
Eu)kairwj ad me venit, cum haberem Dolabellam, Torquatus humanissimeque Dolabella quibus verbis secum egissem exposuit. Commodum enim egeram diligentissime; quae diligentia grata est visa Torquato.
[2] a te exspecto si quid de Bruto. quamquam Nicias confectum putabat sed divortium non probari. quo etiam magis laboro idem quod tu. si quid est enim offensionis, haec res mederi potest. mihi Arpinum eundum est. nam et opus est constitui a nobis illa praediola et vereor ne exeundi potestas non sit cum Caesar venerit: de cuius adventu eam opinionem Dolabella habet quam tu conjecturam faciebas ex litteris Messallae. cum illuc venero intellexeroque quid negoti sit, tum ad quos dies rediturus sim scribam ad te.
13.10
Scr. in Tusculano inter a.d. xiiii et xi K. Quint. an. 45
CICERO ATTICO SAL.
318
minime miror te et graviter ferre de Marcello et plura vereri periculi genera. quis enim hoc timeret quod neque acciderat antea nec videbatur natura ferre ut accidere posset? omnia igitur metuenda. sed illud irapa para' th'n istorian , tu praesertim, me reliquum consularem. quid? tibi Servius quid videtur? quamquam hoc nullam ad partem valet scilicet, mihi praesertim qui non minus bene actum cum illis putem. quid enim sumus aut quid esse possumus? domi an foris? quod nisi mihi hoc venisset in mentem scribere ista nescio quae, quo verterem me non haberem.
[2] ad Dolabellam, ut scribis, ita puto faciendum, koinotera quaedam et politikwtera . faciendum certe aliquid est; valde enim desiderat.
[3] Brutus si quid egerit, curabis ut sciam; cui quidem quam primum agendum puto, praesertim si statuit. sermunculum enim omnem aut restinxerit aut sedarit. sunt enim qui loquantur etiam mecum. sed haec ipse optime, praesertim si etiam tecum loquetur. mihi est in animo proficisci xi Kal. Hic enim nihil habeo quod agam, ne hercule illic quidem nec usquam sed tamen aliquid illic. hodie Spintherem exspecto. misit enim Brutus ad me. per litteras purgat Caesarem de interitu Marcelli; in quem ne si insidiis quidem ille interfectus esset caderet ulla suspicio. nunc vero cum de Magio constet, nonne furor ejus causam omnem sustinet? plane quid sit non intellego. explanabis igitur. quamquam nihil habeo quod dubitem nisi ipsi Magio quae fuerit causa amentiae; pro quo quidem etiam sponsor sum factus. et nimirum id fuit. solvendo enim non erat. credo eum petisse a Marcello aliquid et illum, aut erat , constantius respondisse.
13.11.
Scr. in Arpinati ix K. Quint an. 45
CICERO ATTICO SAL.
319
'Οὐ ταὐτὸν εἶδος.' credebam esse facile; totum est aliud postea quam sum a te dijunctior(離れた). sed fuit faciendum ut et constituerem mercedulas praediorum et ne magnum onus observantiae Bruto nostro imponerem. posthac enim poterimus commodius colere inter nos in Tusculano. hoc autem tempore, cum ille me cottidie videre vellet, ego ad illum ire non possem, privabatur omni delectatione Tusculani.
[2] tu igitur si Servilia venerit, si Brutus quid egerit, etiam si constituerit quando obviam, quicquid denique erit quod scire me oporteat scribes. Pisonem, si poteris, convenies. vides quam maturum sit. sed tamen quod commodo tuo fiat.
13.12
Scr. in Arpinati vhi K. Quint. an. 45
CICERO ATTICO SAL.
320
valde me memorderunt epistulae tuae de Attica nostra; eaedem tamen sanaverunt. quod enim te ipse consolabare eisdem litteris, id mihi erat satis firmum ad leniendam aegritudinem.
[2] Ligarianam praeclare vendidisti. posthac quicquid scripsero tibi praeconjum deferam. quod ad me de Varrone scribis, scis me antea orationes aut aliquid id genus solitum scribere ut Varronem nusquam possem intexere. postea autem quam haec coepi filologwtera , jam Varro mihi denuntiaverat magnam sane et gravem prosfwnhsin . biennium praeteriit cum ille Kallipidhj adsiduo cursu cubitum nullum processerit, ego autem me parabam ad id quod ille mihi misisset ut 'autw? tw? metrw? kai lwi†on ,' si modo potuissem; nam hoc etiam Hesiodus ascribit, 'ai) ke dunhai .' nunc illam peri Telwn suntacin sane mihi probatam Bruto, ut tibi placuit, despondimus, idque tu eum non nolle mihi scripsisti. ergo illam Akadhmikhn , in qua homines nobiles illi quidem sed nullo modo philologi nimis acute loquuntur, ad Varronem transferamus. etenim sunt Antiochia quae iste valde probat. Catulo et Lucullo alibi reponemus, ita tamen si tu hoc probas; deque eo mihi rescribas velim.
[4] de Brinniana auctione accepi a Vestorio litteras. ait sine ulla controversia rem ad me esse collatam. Romae videlicet aut in Tusculano me fore putaverunt a.d. viii Kal. Quint. dices igitur vel amico tuo S. Vettio coheredi meo vel Labeoni nostro paulum proferant auctionem; me circiter Nonas in Tusculano fore. cum Pisone Erotem habes. de Scapulanis hortis toto pectore cogitemus. dies adest.
13.13-14
Scr. in Arpinati vi K. Quint an. 45
CICERO ATTICO SAL.
321
commotus tuis litteris, quod ad me de Varrone scripseras, totam Academiam ab hominibus nobilissimis abstuli, transtuli ad nostrum sodalem et ex duobus libris contuli in quattuor. grandiores sunt omnino quam erant illi sed tamen multa detracta. tu autem mihi pervelim scribas qui intellexeris illum velle; illud vero utique scire cupio quem intellexeris ab eo zhlotupeisqai nisi forte Brutum. id hercle restabat! sed tamen scire pervelim. libri quidem ita exierunt nisi forte me communis filautia decipit, ut in tali genere ne apud Graecos quidem simile quicquam. tu illam jacturam feres aequo animo quod illa quae habes [de academicis] frustra descripta sunt. multo tamen haec erunt splendidiora, breviora, meliora.
[2] nunc autem aporw quo me vertam. volo Dolabellae valde desideranti; non reperio quid, et simul 'ai)deomai Trwaj ' neque, si aliquid, potero memyin effugere. aut cessandum igitur aut aliquid excogitandum. sed quid haec levia curamus?
[3] Attica mea, obsecro te, quid agit? quae me valde angit. sed crebro regusto tuas litteras; in his acquiesco. tamen exspecto novas.
[4] Brinni libertus coheres noster scripsit ad me velle, si mihi placeret, coheredes se et Sabinum Albium ad me venire. id ego plane nolo. hereditas tanti non est. et tamen obire auctionis diem facile poterunt (est enim iii Idus), si me in Tusculano postridie Nonas mane convenerint. quod si laxius volent proferre diem, poterunt vel biduum vel triduum vel ut videbitur; nihil enim interest. qua re nisi jam profecti sunt, retinebis homines. de Bruto, si quid egerit, de Caesare, si quid scies, si quid erit praeterea scribes.
13.14-15
Scr. in Arpinati v K Quint. an. 45
CICERO ATTICO SAL.
322
illud etiam atque etiam consideres velim, placeatne tibi mitti ad Varronem quod scripsimus. etsi etiam ad te aliquid pertinet. nam scito te ei dialogo adjunctum esse tertium. opinor igitur consideremus. etsi nomina jam facta sunt; sed vel induci vel mutari possunt.
[2] quid agit, obsecro te, Attica nostra? nam triduo abs te nullas acceperam; nec mirum. nemo enim venerat nec fortasse causa fuerat. itaque ipse quod scriberem non habebam. quo autem die has Valerio dabam exspectabam aliquem meorum. qui si venisset et a te quid attulisset, videbam non defuturum quod scriberem.
13.16
Scr. in Arpinati iv K Quint an. 45
CICERO ATTICO SAL.
323
nos cum flumina et solitudinem sequeremur quo facilius sustentare nos possemus, pedem e villa adhuc egressi non sumus; ita magnos et adsiduos imbris habebamus. illam Akadhmikhn suntacin totam ad Varronem traduximus. primo fuit Catuli, Luculli, Hortensi; deinde quia para to prepon videbatur, quod erat hominibus nota non illa quidem apaiedeusia sed in iis rebus atriyia , simul ac veni ad villam, eosdem illos sermones ad Catonem Brutumque transtuli. ecce tuae litterae de Varrone. nemini visa est aptior Antiochia ratio.
[2] sed tamen velim scribas ad me, primum placeatne tibi aliquid ad illum, deinde, si placebit, hocne potissimum. quid? Servilia jamne venit? Brutus ecquid agit et quando? de Caesare quid auditur? ego ad Nonas, quem ad modum dixi. tu cum Pisone, si quid poteris.
13.18
Scr. in Arpinati iii K. Quint an. 45
CICERO ATTICO SAL.
324
iv Kal. exspectabam Roma aliquid; non imperassem igitur aliquid tuis . nunc eadem illa, quid Brutus cogitet, aut si aliquid egit, ecquid a Caesare. sed quid ista quae minus curo? Attica nostra quid agat scire cupio. etsi tuae litterae (sed jam nimis veteres sunt) recte sperare jubent, tamen exspecto recens aliquid.
13.18
Scr. in Arpinati iii K. Quint an. 45
CICERO ATTICO SAL.
325
Vides propinquitas quid habeat. nos vero conficiamus hortos. Conloqui videbamur in Tusculano cum essem . tanta erat crebritas litterarum. sed id quidem jam erit. ego interea admonitu tuo perfeci sane argutulos libros ad Varronem sed tamen exspecto quid ad ea quae scripsi ad te, primum qui intellexeris eum desiderare a me cum ipse homo polugrafwtatoj numquam me lacessisset; deinde quem zhlotupein nisi forte Brutum, quem si non zhlotupeij multo Hortensium minus aut eos qui de re publica loquuntur. plane hoc mihi explices velim, in primis maneasne in sententia ut mittam ad eum quae scripsi, an nihil necesse putes. sed haec coram.
13.19
Scr. in Arpinati prid. K Quint an. 45
CICERO ATTICO SAL.
326
commodum discesserat Hilarus librarius iv Kal., cui dederam litteras ad te, cum venit tabellarius cum tuis litteris pridie datis; in quibus illud mihi gratissimum fuit quod Attica nostra rogat te ne tristis sis, quodque tu akinduna esse scribis.
[2] Ligarianam, ut video, praeclare auctoritas tua commendavit. scripsit enim ad me Balbus et Oppius mirifice se probare ob eamque causam ad Caesarem eam se oratiunculam misisse. hoc igitur idem tu mihi antea scripseras.
[3] in Varrone ista causa me non moveret ne viderer filendocoj (sic enim constitueram neminem includere in dialogos eorum qui viverent); sed quia scribis et desiderari a Varrone et magni illum aestimare, eos confeci et absolvi nescio quam bene, sed ita accurate ut nihil posset supra, academicam omnem quaestionem libris quattuor. in eis quae erant contra akatalhyian praeclare collecta ab Antiocho, Varroni dedi. ad ea ipse respondeo; tu es tertius in sermone nostro. si Cottam et Varronem fecissem inter se disputantis, ut a te proximis litteris admoneor, meum kwfon proswpon esset.
[4] hoc in antiquis personis suaviter fit, ut et Heraclides in multis et nos in vi 'de re publica' libris fecimus. sunt etiam 'de oratore' nostri tres mihi vehementer probati. in eis quoque eae personae sunt ut mihi tacendum fuerit. Crassus enim loquitur, Antonius, Catulus senex, C. Iulius frater Catuli, Cotta, Sulpicius. puero me hic sermo inducitur, ut nullae esse possent partes meae. quae autem his temporibus scripsi Aristoteleion morem habent in quo ita sermo inducitur ceterorum ut penes ipsum sit principatus. ita confeci quinque libros peri telwn ut Epicurea L. Torquato, Stoica M. Catoni, peripathtika M. Pisoni darem. Azhlotuphton id fore putaram quod omnes illi decesserant. haec 'academica,' ut scis, cum Catulo, Lucullo, Hortensio contuleram. sane in personas non cadebant; erant enim logikwtera quam ut illi de iis somniasse umquam viderentur. itaque ut legi tuas de Varrone, tamquam e(rmaion adripui. aptius esse nihil potuit ad id philosophiae genus quo ille maxime mihi delectari videtur, easque partis ut non sim consecutus ut superior mea causa videatur. sunt enim vehementer piqana Antiochia; quae diligenter a me expressa acumen habent Antiochi, nitorem orationis nostrum si modo is est aliquis in nobis. sed tu dandosne putes hos libros Varroni etiam atque etiam videbis. mihi quaedam occurrunt; sed ea coram.
13.20.
Scr. in Arpinati vi aut v Non. Quint an.45
CICERO ATTICO SAL.
328
a Caesare litteras accepi consolatorias datas pridie Kal. Maias Hispali. de urbe augenda quid sit promulgatum non intellexi. id scire sane velim. Torquato nostra officia grata esse facile patior eaque augere non desinam.
[2] ad Ligarianam de uxore Tuberonis et privigna neque possum jam addere (est enim pervulgata neque Tuberonem volo offendere; mirifice est enim filaitioj . theatrum quidem sane bellum habuisti.
[3] ego etsi hoc loco facillime sustentor tamen te videre cupio. itaque ut constitui adero. fratrem credo a te esse conventum. scire igitur studeo quid egeris.
[4] de fama nihil sane laboro; etsi scripseram ad te tunc stulte 'nihil melius'; curandum enim non est. atque hoc 'in omni vita sua quemque a recta conscientia traversum unguem non oportet discedere' viden quam filosofwj ? an tu nos frustra existimas haec in manibus habere? Dedhxqai te eo nollem, quod nihil erat. redeo enim rursus eodem. quicquamne me putas curare in toto, nisi ut ei ne desim? id ago scilicet ut judicia videar tenere. Mh gar autoij --.' vellem tam domestica ferre possem quam ista contemnere. Putas autem me voluisse aliquid quod perfectum non sit? non licet scilicet sententiam suam. sed tamen quae tum acta sunt non possum non probare et tamen non curare pulchre possum, sicuti facio. sed nimium multa de nugis.
13.21
Scr. Asturae iv K. Sext. an. 45
CICERO ATTICO SAL.
351
ad Hirtium dederam epistulam sane grandem quam scripseram proxime in Tusculano. huic quam tu mihi misisti rescribam alias.
[2] nunc alia malo. quid possum de Torquato, nisi aliquid a Dolabella? quod simul ac, continuo scietis. exspectabam hodie aut summum cras ab eo tabellarios; qui simul ac venerint, mittentur ad te. A Quinto exspecto. proficiscens enim e Tusculano viii Kal., ut scis, misi ad eum tabellarios.
[3] nunc ad rem ut redeam, 'inhibere' illud tuum, quod valde mihi adriserat, vehementer displicet. est enim verbum totum nauticum. quamquam id quidem sciebam sed arbitrabar sustineri remos cum inhibere essent remiges jussi. id non esse ejus modi didici heri cum ad villam nostram navis appelleretur. non enim sustinent sed alio modo remigant. id ab epoxh? remotissimum est. qua re facies ut ita sit in libro quem ad modum fuit. dices hoc idem Varroni, si forte mutavit. nec est melius quicquam quam ut Lucilius, 'sustineas currum ut bonus saepe agitator equosque.' semperque Carneades probolhn pugilis et retentionem aurigae similem facit epoxh? . inhibitio autem remigum motum habet et vehementiorem quidem remigationis navem convertentis ad puppim. vides quanto haec diligentius curem quam aut de rumore aut de Pollione.
[3] de Pansa etiam si quid certius (credo enim palam factum esse, de Critonio, si quid esset certe ne de Metello et Balbino.
13.21a
Scr. in Arpinati prid. K. aut K. Quint. an. 45
CICERO ATTICO SAL.
327
dic mihi, placetne tibi primum edere iniussu meo? hoc ne Hermodorus quidem faciebat, is qui Platonis libros solitus est divulgare, ex quo 'logoisin (Ermodwroj .' quid? illud rectumne existimas cuiquam ante quam Bruto, cui te auctore prosfwnw ? scripsit enim Balbus ad me se a te quintum 'de finibus' librum descripsisse; in quo non sane multa mutavi sed tamen quaedam. tu autem commode feceris si reliquos continueris, ne et adiorqwta habeat Balbus et e(wla Brutus. sed haec hactenus, ne videar peri mikra spoudazein . etsi nunc quidem maxima mihi sunt haec; quid est enim aliud?
Varroni quidem quae scripsi te auctore ita propero mittere ut jam Romam miserim describenda. ea si voles, statim habebis. scripsi enim ad librarios ut fieret tuis, si tu velles, describendi potestas. ea vero continebis quoad ipse te videam; quod diligentissime facere soles cum a me tibi dictum est.
[2] quo modo autem fugit me tibi dicere? mirifice Caerellia studio videlicet philosophiae flagrans describit a tuis istos ipsos 'de finibus' habet. ego autem tibi confirmo (possum falli ut homo) a meis eam non habere; numquam enim ab oculis meis afuerunt. tantum porro aberat ut binos scriberent; vix singulos confecerunt. tuorum tamen ego nullum delictum arbitror itemque te volo existimare; a me enim praetermissum est ut dicerem me eos exire nondum velle. Hui, quam diu de nugis! de re enim nihil habeo quod loquar.
[3] de Dolabella tibi adsentior. coheredes, ut scribis, in Tusculano. de Caesaris adventu scripsit ad me Balbus non ante Kal. Sextilis. de Attica optime, quod levius ac lenius et quod fert eu)kolwj .
[4] quod autem de illa nostra cogitatione scribis in qua nihil tibi cedo, ea quae novi valde probo, hominem, domum, facultates. quod caput est, ipsum non novi sed audio laudabilia, de Scrofa etiam proxime. accedit, si quid hoc ad rem, eu)genesteroj est etiam quam pater. coram igitur et quidem propenso animo ad probandum. accedit enim quod patrem, ut scire te puto plus etiam quam non modo tu sed quam ipse scit, amo idque et merito et jam diu.
13.22
Scr. in Arpinati iv Non. Quint an. 45
CICERO ATTICO SAL.
329
de Varrone non sine causa quid tibi placeat tam diligenter exquiro. occurrunt mihi quaedam. sed ea coram. te autem asmenaitata intexui faciamque id crebrius. proximis enim tuis litteris primum te id non nolle cognovi.
[2] de Marcello scripserat ad me Cassius antea, ta kata meroj Servius. O rem acerbam! ad prima redeo. scripta nostra nusquam malo esse quam apud te, sed ea tum foras dari cum utrique nostrum videbitur. ego et librarios tuos culpa libero neque te accuso et tamen aliud quiddam ad te scripseram, Caerelliam quaedam habere quae nisi a te habere non potuerit. Balbo quidem intellegebam sat faciendum fuisse, tantum nolebam aut obsoletum Bruto aut Balbo incohatum dari. Varroni, simul ac te videro, si tibi videbitur, mittam. quid autem dubitarim, cum videro te, scies .
[4] attributos quod appellas valde probe. te de praedio Oviae exerceri moleste fero. de Bruto nostro perodiosum, sed vita fert. mulieres autem vix satis humane quae inimico animo ferant, cum in utraque officio pareat. Tullium scribam nihil fuit quod appellares; nam tibi mandassem si fuisset. nihil enim est apud eum positum nomine voti, sed est quiddam apud illum meum. id ego in hanc rem statui conferre. itaque et ego recte tibi dixi ubi esset, et tibi ille recte negavit. sed hoc quoque ipsum continuo adoriamur. Lucum hominibus non sane probo quod est desertior, sed habet eu)logian . verum hoc quoque ut censueris, quippe qui omnia. ego, ut constitui, adero, atque utinam tu quoque eodem die! sin quid (multa enim), utique postridie. etenim coheredes a quis sine te opprimi militia est . alteris jam litteris nihil ad me de Attica. sed id quidem in optima spe pono; illud accuso non te sed illam, ne salutem quidem. at tu et illi et Piliae plurimam, nec me tamen irasci indicaris. epistulam Caesaris misi, si minus legisses.
13.23
Scr. in Tusculano vi Id. Quint. an. 45
CICERO ATTICO SAL.
331
ante meridianis tuis litteris heri statim rescripsi; nunc respondeo vespertinis. Brutus mallem me arcesseret. et aequius erat, cum illi iter instaret et subitum et longum, et me hercule nunc, cum ita simus adfecti ut non possimus plane simul vivere (intellegis enim profecto in quo maxime posita sit sumbiwsij ), facile patiebar nos potius Romae una esse quam in Tusculano.
[2] libri ad Varronem non morabantur, sunt enim deffecti , ut vidisti; tantum librariorum menda tolluntur. de quibus libris scis me dubitasse, sed tu videris. item quos Bruto mittimus in manibus habent librarii.
[3] mea mandata, scribis, explica. quamquam ista retentione omnis ait uti Trebatius; quid tu istos putas? Nosti domum. qua re confice eu)gagwgwj . incredibile est quam ego ista non curem. omni tibi adseveratione adfirmo, quod mihi credas velim, mihi maiori offensioni esse quam delectationi possessjunculas meas. magis enim doleo me non habere cui tradam quam habere qui utar laetor. atque illud Trebatius se tibi dixisse narrabat; tu autem veritus es fortasse ne ego invitus audirem. fuit id quidem humanitatis, sed, mihi crede, jam ista non curo. qua re da te in sermonem et perseca et confice et ita cum Polla loquere ut te cum illo Scaeva loqui putes nec existimes eos qui non debita consectari soleant quod debeatur remissuros. de die tantum videto et id ipsum bono modo.
13.24
Scr. in Tusculano v Id. Quint an. 45
CICERO ATTICO SAL.
332
quid est quod Hermogenes mihi Clodius Andromenem sibi dixisse se Ciceronem vidisse Corcyrae? ego enim audita tibi putaram. nil igitur ne ei quidem litterarum? an non vidit? facies ergo ut sciam. quid tibi ego de Varrone rescribam? quattuor difqerai sunt in tua potestate. quod egeris id probabo. nec tamen 'ai)deomai Trwaj .' quid enim? sed ipsi quam res illa probaretur magis verebar. sed quoniam tu suscipis, in alteram aurem.
[2] de retentione rescripsi ad tuas accurate scriptas litteras. conficies igitur et quidem sine ulla dubitatione aut retractatione. hoc fieri et oportet et opus est.
13.25
Scr. in Tusculano iv Id. Quint an. 45
CICERO ATTICO SAL.
332,333
de Andromene ut scribis ita putaram. Scisses enim mihique dixisses. tu tamen ita mihi de Bruto scribis ut de te nihil. quando autem illum putas? nam ego Romam pridie Idus. Bruto ita volui scribere (sed quoniam tu te legisse scribis, fui fortasse asafesteroj ) me ex tuis litteris intellexisse nolle eum me quasi prosequendi sui causa Romam nunc venire. sed, quoniam jam adest meus adventus, fac, quaeso, ne quid eum Idus impediant quo minus suo commodo in Tusculano sit. nec enim ad tabulam eum desideraturus eram (in tali enim negotio cur tu unus non satis es?) sed ad testamentum volebam, quod jam malo alio die ne ob eam causam Romam venisse videar. scripsi igitur ad Brutum jam illud, quod putassem, Idibus nihil opus esse. velim ergo totum hoc ita gubernes ut ne minima quidem re ulla Bruti commodum impediamus.
[3] sed quid est tandem quod perhorrescas quia tuo periculo jubeam libros dari Varroni? etiam nunc si dubitas, fac ut sciamus. nihil est enim illis elegantius. volo Varronem, praesertim cum ille desideret; sed est, ut scis, deinoj anhr: taxa ken kai anaition ai)tiow?to. ita mihi saepe occurrit vultus ejus querentis fortasse vel hoc, meas partis in iis libris copiosius defensas esse quam suas, quod me hercule non esse intelleges, si quando in Epirum veneris. nam nunc Alexionis epistulis cedimus. sed tamen ego non despero probatum iri Varroni et id, quoniam impensam fecimus in macrocolla, facile patior teneri. sed etiam atque etiam dico, tuo periculo fiet. qua re si addubitas, ad Brutum transeamus; est enim is quoque Antiochius. O Academiam volaticam et sui similem! modo huc, modo illuc. sed, quaeso, epistula mea ad Varronem valdene tibi placuit? male mi sit si umquam quicquam tam enitar. ergo ne Tironi quidem dictavi qui totas perioxaj persequi solet sed Spintharo syllabatim.
13.26
Scr. in Tusculano prid. Id. Mai. an. 45
CICERO ATTICO SAL.
286
de Vergili parte valde probo. sic ages igitur. et quidem id erit primum, proximum Clodiae. quod si neutrum, metuo ne turbem et inruam in Drusum. intemperans sum in ejus rei cupiditate quam nosti. itaque revolvor identidem in Tusculanum. quidvis enim potius quam ut non hac aestate absolvatur.
[2] ego, ut tempus est nostrum, locum habeo nullum ubi facilius esse possim quam Asturae. sed quia qui mecum sunt, credo, quod maestitiam meam non ferunt, domum properant, etsi poteram remanere, tamen, ut scripsi tibi, proficiscar hinc ne relictus videar. quo autem? Lanuvio conor equidem in Tusculanum. sed faciam te statim certiorem. tu litteras conficies. equidem credibile non est quantum scribam, quin etiam noctibus; nihil enim somni. heri etiam effeci epistulam ad Caesarem; tibi enim placebat. quam non fuit malum scribi, si forte opus esse putares; ut quidem nunc est, nihil sane est necesse mittere. sed id quidem, ut tibi videbitur. mittam tamen ad te exemplum fortasse Lanuvio, nisi forte Romam. sed cras scies.
13.27
Scr. in Tusculano viii K. Jun. an. 45
CICERO ATTICO SAL.
298
de epistula ad Caesarem nobis vero semper rectissime placuit ut isti ante legerent. aliter enim fuissemus et in hos inofficiosi et in nosmet ipsos, si illum offensuri fuimus, paene periculosi. isti autem ingenue; mihique gratum quod quid sentirent non reticuerunt, illud vero vel optime quod ita multa mutari volunt ut mihi de integro scribendi causa non sit. quamquam de Parthico bello quid spectare debui nisi quod illum velle arbitrabar? quod enim aliud argumentum epistulae nostrae nisi kolakeia fuit? an, si ea quae optima putarem suadere voluissem, oratio mihi defuisset? totis igitur litteris nihil opus est. ubi enim epiteugma magnum nullum fieri possit, apoteugma vel non magnum molestum futurum sit, quid opus est parakinduneuein ? praesertim cum illud occurrat, illum, cum antea nihil scripserim, existimaturum me nisi toto bello confecto nihil scripturum fuisse. atque etiam vereor ne putet me hoc quasi Catonis meiligma esse voluisse. quid quaeris? valde me paenitebat nec mihi in hac quidem re quicquam magis ut vellem accidere potuit quam quod spoudh nostra non est probata. incidissemus etiam in illos, in eis in cognatum tuum.
[2] sed redeo ad hortos. plane illuc te ire nisi tuo magno commodo nolo; nihil enim urget. quicquid erit, operam in Faberio ponamus. de die tamen auctionis, si quid scies. eum qui e Cumano venerat, quod et plane valere Atticam nuntiabat et litteras se habere aiebat, statim ad te misi.
13.28
Scr. in Tusculano Vii. K. Jun. an. 45
CICERO ATTICO SAL.
299
hortos quoniam hodie eras inspecturus, quid visum tibi sit cras scilicet. de Faberio autem, cum venerit.
[2] de epistula ad Caesarem, jurato mihi crede, non possum; nec me turpitudo deterret, etsi maxime debebat. quam enim turpis est adsentatio, cum vivere ipsum turpe sit nobis! sed, ut coepi, non me hoc turpe deterret. ac vellem quidem (essem enim qui esse debebam), sed in mentem nihil venit. nam quae sunt ad Alexandrum hominum eloquentium et doctorum suasiones vides quibus in rebus versentur. adulescentem incensum cupiditate verissimae gloriae, cupientem sibi aliquid consili dari quod ad laudem sempiternam valeret, cohortantur ad decus. non deest oratio; ego quid possum? tamen nescio quid e quercu exsculpseram quod videretur simile simulacri. in eo quia non nulla erant paulo meliora quam ea quae fiunt et facta sunt, reprehenduntur; quod me minime paenitet.
si enim pervenissent istae litterae, mihi crede, nos paeniteret. quid? tu non vides ipsum illum Aristoteli discipulum summo ingenio, summa modestia, postea quam rex appellatus sit, superbum, crudelem, immoderatum fuisse? quid? tu hunc de pompa Quirini contubernalem his nostris moderatis epistulis laetaturum putas? ille vero potius non scripta desideret quam scripta non probet. postremo ut volet. abiit illud quod tum me stimulabat cum tibi dabam problhma Arxidhmou . multo me hercule magis nunc opto casum Ulum quem tum timebam vel quem libebit. nisi quid te aliud impediet, mi optato veneris. Nicias a Dolabella magno opere arcessitus (legi enim litteras) etsi invito me tamen eodem me auctore profectus est.
[4] hoc manu mea. cum quasi alias res quaererem de philologis e Nicia, incidimus in Thalnam. ille de ingenio nihil nimis, modestum et frugi. sed hoc mihi non placuit. se scire aiebat ab eo nuper petitam Cornificiam, Q. filiam, vetulam sane et multarum nuptiarum; non esse probatum mulieribus, quod ita reperirent rem non maiorem d_c_c_c_. hoc putavi te scire oportere.
13.29
Scr. in Tusculano vi K. Jun. an. 45
CICERO ATTICO SAL.
299,300
de hortis ex tuis litteris cognovi et ex Chrysippo. in villa cuius insulsitatem bene noram video nihil aut pauca mutata; balnearia tamen laudat maiora, de minoribus ait hiberna effici posse. tecta igitur ambulatjuncula addenda est; quam ut tantam faciamus quantam in Tusculano fecimus prope dimidio minoris constabit isto loco. ad id autem quod volumus afidruma nihil aptius videtur quam lucus quem ego noram; sed celebritatem nullam tum habebat, nunc audio maximam. nihil est quod ego malim. in hoc ton tufon mou proj qewn tropoforhson . reliquum est, si Faberius nobis nomen illud explicat, noli quaerere quanti; Othonem vincas volo. nec tamen insaniturum illum puto; nosse enim mihi hominem videor. ita male autem audio ipsum esse tractatum ut mihi ille emptor non esse videatur. quid enim? pateretur? sed quid argumentor?
[2] si Faberianum explicas, emamus vel magno; si minus, ne parvo quidem possumus. Clodiam igitur. A qua ipsa ob eam causam sperare videor, quod et multo minoris sunt et Dolabellae nomen tam expeditum videtur ut etiam repraesentatione confidam. de hortis satis. cras aut te aut causam; quam quidem puto futuram Faberianam. sed si poteris. Ciceronis epistulam tibi remisi.
[3] O te ferreum qui illius periculis non moveris! me quoque accusat. eam tibi epistulam misissem . nam illam alteram de rebus gestis eodem exemplo puto. in Cumanum hodie misi tabellarium. ei dedi tuas ad Vestorium quas Pharnaci dederas.
13.30
Scr. in Tusculano post op xxxi v K. Jun. an. 45
CICERO ATtiCO SAL.
300,303
commodum ad te miseram Demean cum Eros ad me venit. sed in ejus epistula nihil erat novi nisi auctionem biduum. ab ea igitur, ut scribis, et velim confecto negotio Faberiano; quem quidem negat Eros hodie, cras mane putat. A te colendus est; istae autem kolakeiai ?at non longe absunt a scelere. te, ut spero, perendie.
[2] mi, sicunde potes, erues qui decem legati Mummio fuerint. Polybius non nominat. ego memini Albinum consularem et Sp. Mummium; videor audisse ex Hortensio Tuditanum. sed in Libonis annali xiiii annis post praetor est factus Tuditanus quam consul Mummius. non sane quadrat. volo aliquem Olympiae aut ubi visum politikon sullogon more Dicaearchi familiaris tui.
13.31
Scr. in Tusculano v K. Jun. an. 45
CICERO ATTICO SAL.
302
v Kal. mane accepi a Demea litteras pridie datas ex quibus aut hodie aut cras te exspectare deberem. sed, ut opinor, idem ego qui exspecto tuum adventum morabor te. non enim puto tam expeditum Faberianum negotium futurum, etiam si est futurum ut non habeat aliquid morae.
[2] cum poteris igitur. quoniam etiamnum abes, Dicaearchi quos scribis libros sane velim mi mittas, addas etiam katabasewj .
[3] de epistula ad Caesarem kekrika ; atque id ipsum quod isti aiunt illum scribere, se nisi constitutis rebus non iturum in Parthos, idem ego suadebam in illa epistula. utrum liberet facere posse auctore me. hoc enim ille exspectat videlicet neque est facturus quicquam nisi de meo consilio. obsecro abiciamus ista et semiliberi saltem simus; quod adsequemur et tacendo et latendo.
[4] sed adgredere Othonem, ut scribis. confice, mi Attice, istam rem. nihil enim aliud reperio ubi et in foro non sim et tecum esse possim. quanti autem, hoc mihi venit in mentem. C. Albanius proximus est vicinus. is ci[c] jugerum de M. Pilio emit, ut mea memoria est, HS c_x_v_. omnia scilicet nunc minoris. sed accedit cupiditas, in qua praeter Othonem non puto nos ullum adversarium habituros. sed eum ipsum tu poteris movere, facilius etiam si canum haberes. O gulam insulsam! pudet me patris. rescribes si quid voles.
13.32
Scr. in Tusculano iv K. Jun. an. 45
CICERO ATTICO SAL.
305
alteram a te epistulam cum hodie accepissem, nolui te una mea contentum. tu vero age, quod scribis, de Faberio. in eo enim totum est positum id quod cogitamus; quae cogitatio si non incidisset, mihi crede, istuc ut cetera non laborarem. quam ob rem, ut facis (istuc enim addi nihil potest), urge, insta, perfice.
[2] Dicaearchi peri yuxhj utrosque velim mittas et katabasewj . Tripolitikon non invenio et epistulam ejus quam ad Aristoxenum misit. tris eos libros maxime nunc vellem; apti essent ad id quod cogito.
[3] Torquatus Romae est. misi ut tibi daretur. Catulum et Lucullum, ut opinor, antea. his libris nova prohoemia sunt addita quibus eorum uterque laudatur. eas litteras volo habeas et sunt quaedam alia. et quod ad te de decem legatis scripsi parum intellexisti, credo, quia dia shmeiwn scripseram. de C. Tuditano enim quaerebam quem ex Hortensio audieram fuisse in decem. eum video in Libonis praetorem P. Popilio P. Rupilio coss. Annis xiiii ante quam praetor factus est legatus esse potuisset, nisi admodum sero quaestor est factus? quod non arbitror. video enim curulis magistratus eum legitimis annis perfacile cepisse. Postumium autem cuius statuam in Isthmo meminisse te dicis nesciebam fuisse. is autem est qui cos. cum L. Lucullo fuit; quem tu mihi addidisti sane ad illum sullogon personam idoneam. videbis igitur, si poteris, ceteros, ut possimus pompeusai kai toij proswpoij .
13.33
Scr. in Tusculano iii Non. Jun. an. 45
CICERO ATTICO SAL.
309
O neglegentiam miram! semelne putas mihi dixisse Balbum et Faberium professionem relatam? qui etiam eorum jussu miserim qui profiteretur. ita enim oportere dicebant. professus est Philotimus libertus. nosti, credo, librarium.
[2] sed scribes et quidem confectum. ad Faberium, ut tibi placet, litteras misi, cum Balbo autem puto te aliquid fecisse H in Capitolio . in Vergilio mihi nulla est duswpia . nec enim ejus causa sane debeo et, si emero, quid erit quod postulet? sed videbis ne is tum sit in Africa ut Caelius. de nomine tu videbis cum Cispio; sed si Plancus destinat, tum habet res difficultatem. te ad me venire uterque nostrum cupit; sed ista res nullo modo relinquenda est. Othonem quod speras posse vinci sane bene narras. de aestimatione, ut scribis, cum agere coeperimus; etsi nihil scripsit nisi de modo agri. cum Pisone, si quid poterit. Dicaearchi librum accepi et katabasew exspecto.
[3] * * * negotium dederis, reperiet ex eo libro in quo sunt servatus consulta Cn. Cornelio L. Mummio coss. de Tuditano autem quod putas, eu)logon est tum illum, quoniam fuit ad Corinthum (non enim temere dixit Hortensius), aut quaestorem aut tribunum mil. fuisse, idque potius credo. tu de Antiocho scire poteris vide etiam, quo anno quaestor aut tribunus mil. fuerit; si neutrum ea de in praefectis an in contubernalibus fuerit, modo fuerit in eo bello.
13.33a
Scr. in Tusculano vii. Id. Quint. an. 45
CICERO ATTICO SAL.
330
de Varrone loquebamur: lupus in fabula. venit enim ad me et quidem id temporis ut retinendus esset. sed ego ita egi ut non scinderem paenulam. memini enim tuum 'et multi erant nosque imparati.' quid refert? Paulo post C. Capito cum T. Carrinate. Horum ego vix attigi paenulam. tamen remanserunt ceciditque belle. sed casu sermo a Capitone de urbe augenda, a ponte Mulvio Tiberim duci secundum montis Vaticanos, campum Martium coaedificari, illum autem campum Vaticanum fieri quasi Martium campum. 'quid ais?' inquam; 'at ego ad tabulam ut, si recte possem, Scapulanos hortos.' 'cave facias' inquit; 'nam ista lex perferetur; vult enim Caesar.' audire me facile passus sum, fieri autem moleste fero. sed tu quid ais? quamquam quid quaero? nosti diligentiam Capitonis in rebus novis perquirendis. non concedit Camillo. facies me igitur certiorem de Idibus. ista enim me res adducebat. eo adjunxeram ceteras quas consequi tamen biduo aut triduo post facile potero.
[2] te tamen in via confici minime volo; quin etiam Dionysio ignosco. de Bruto quod scribis, feci ut ei liberum esset, quod ad me attineret. scripsi enim ad eum heri Idibus ejus opera mihi nihil opus esse.
13.34
Scr. Asturae vi K. Sext. an. 45
CICERO ATTICO SAL.
350
Asturam veni viii Kal. vesperi. vitandi enim caloris causa Lanuvi tris horas acquieveram. tu velim, si grave non erit, efficias ne ante Nonas mihi illuc veniendum sit (id potes per Egnatium maximum), illud in primis, cum Publilio me absente conficias. de quo quae fama sit scribes. id populus curat scilicet! non me hercule arbitror; etenim haec decantata erat fabula. sed complere paginam volui. quid plura? ipse enim adsum, nisi quid tu prorogas. scripsi enim ad te de hortis.
13.35-36
Scr. in Tusculano iii Id. Quint. an. 45
CICERO ATTICO SAL.
334
O rem indignam! gentilis tuus urbem auget quam hoc biennio primum vidit et ei parum magna visa est quae etiam ipsum capere potuerit. hac de re igitur exspecto litteras tuas. Varroni scribis te, simul ac venerit.
[2] dati igitur jam sunt nec tibi integrum est, hui, si scias quanto periculo tuo! aut fortasse litterae meae te retardarunt; sed eas nondum legeras cum has proximas scripsisti. scire igitur aveo quo modo res se habeat. de Bruti amore vestraque ambulatione etsi mihi nihil novi adfers sed idem quod saepe, tamen hoc audio libentius quo saepius, eoque mihi jucundius est quod tu eo laetaris certiusque eo est quod a te dicitur.
13.37
Scr. in Tusculano iv Non. Sext. an. 45
CICERO ATTICO SAL.
346
has alteras hodie litteras. de Xenonis nomine et de Epiroticis x_x_x_x_ nihil potest fieri nec commodius nec aptius quam ut scribis. id erat locutus mecum eodem modo Balbus minor.
[2] nihil novi sane nisi Hirtium cum Quinto acerrime pro me litigasse; omnibus eum locis furere maximeque in conviviis cum multa de me tum redire ad patrem; nihil autem ab eo tam aciopistwj dici quam alienissimos nos esse a Caesare; fidem nobis habendam non esse, me vero etiam cavendum (foberon an h)n nisi viderem scire regem me animi nihil habere, Ciceronem vero meum vexari; sed id quidem arbitratu suo.
[3] laudationem Porciae gaudeo me ante dedisse Leptae tabellario quam tuas acceperim litteras. eam tu igitur, si me amas, curabis, si modo mittetur, isto modo mittendam Domitio et Bruto.
[4] de gladiatoribus, de ceteris quae scribis anemoforhta , facies me cottidie certiorem. velim, si tibi videtur, appelles Balbum et Offilium. de auctione proscribenda equidem locutus sum cum Balbo. placebat (puto conscripta habere Offilium omnia; habet et Balbus) sed Balbo placebat propincum diem et Romae; si Caesar moraretur, posse diem differri. sed is quidem adesse videtur. totum igitur considera; placet enim Vestorio.
13.38
Scr. in Tusculano circ. prid. Non. Sext. an. 45
CICERO ATTICO SAL.
341
ante lucem cum scriberem contra Epicureos, de eodem oleo et opera exaravi nescio quid ad te et ante lucem dedi. deinde cum somno repetito simul cum sole experrectus essem, datur mi epistula a sororis tuae filio quam ipsam tibi misi; cuius est principium non sine maxima contumelia. sed fortasse ou)k epesthsen . est autem sic, 'ego enim quicquid non belle in te dici potest--.' posse vult in me multa dici non belle sed ea se negat approbare. hoc quicquam pote impurius? jam cetera leges (misi enim ad te judicabisque. Bruti nostri cottidianis adsiduisque laudibus quas ab eo de nobis haberi permulti mihi renuntiaverunt commotum istum aliquando scripsisse aliquid ad me credo et ad te, idque ut sciam facies. nam ad patrem de me quid scripserit nescio, de matre quam pie! 'volueram,' inquit 'ut quam plurimum tecum essem, conduci mihi domum et id ad te scripseram. neglexisti. ita minus multum una erimus. nam ego istam domum videre non possum; qua de causa scis. hanc autem causam pater odium matris esse dicebat.
[2] nunc me juva, mi Attice, consilio, 'poteron dika? teixoj u(yion ,' id est utrum aperte hominem asperner et respuam, h) skoliaij apataij .' Vt enim Pindaro sic 'dixa moi nooj atrekeian ei)pein .' omnino moribus meis illud aptius sed hoc fortasse temporibus. tu autem quod ipse tibi suaseris idem mihi persuasum putato. equidem vereor maxime ne in Tusculano opprimar. in turba haec essent faciliora. utrum igitur Asturae? quid si Caesar subito? juva me, quaeso, consilio. utar eo quod tu decreveris.
13.39
Scr. in Tusculano Nov. Sext. an. 45
CICERO ATTICO SAL.
342
O incredibilem vanitatem! ad patrem 'domo sibi carendum propter matrem,' ad matrem plenam pietatis. hic autem jam languescit et ait sibi illum jure iratum.
[2] sed utar tuo consilio; 'skolia ' enim tibi video placere. Romam, ut censes, veniam sed invitus; valde enim in scribendo haereo. 'Brutum' inquis 'eadem.' scilicet; sed nisi hoc esset, res me ista non cogeret. nec enim inde venit unde mallem neque diu afuit neque ullam litteram ad me. sed tamen scire aveo qualis ei totius itineris summa fuerit. libros mihi de quibus ad te antea scripsi velim mittas et maxime Faidrou peri Qew et PELLIDOS .
13.40
Scr. in Tusculano vii aut vi Id. Sext. an. 45
CICERO ATTICO SAL.
343
itane? nuntiat Brutus illum ad bonos viros? Eu)aggelia . sed ubi eos? nisi forte se suspendit. hic autem ut fultum est. Vbi igitur filtexnhma illud tuum quod vidi in Parthenone, Ahalam et Brutum? sed quid faciat? illud optime, 'sed ne is quidem qui omnium flagitiorum auctor bene de nostro.' at ego verebar ne etiam Brutus eum diligeret; ita enim significarat iis litteris quas ad me, 'at vellem aliquid degustasses de fabulis.' sed coram, ut scribis.
[2] etsi quid mi auctor es? advolone an maneo? equidem et in libris haereo et illum hic excipere nolo; ad quem, ut audio, pater hodie ad Saxa acrimonia. mirum quam inimicus ibat ut ego objurgarem. sed ego ipse kekepfwmai . itaque posthac. tu tamen vide quid de adventu meo censeas et ta o(la , cras si perspici potuerint, mane statim ut sciam.
13.41
Scr. in Tusculano vi aut v Id. Sext. an. 45
CICERO ATTICO SAL.
344
ego vero Quinto epistulam ad sororem misi. Cum ille quereretur filio cum matre bellum et se ob eam causam domo cessurum filio diceret, dixi illum commodas ad matrem litteras, ad te nullas. ille alterum mirabatur, de te autem suam culpam quod saepe graviter ad filium scripsisset de tua in illum injuria. quod autem relanguisse se dicit, ego ei tuis litteris lectis skoliaij apataij significavi me non fore . . . tum enim mentio Canae.
[2] omnino si id consilium placeret, esset necesse; sed, ut scribis, ratio est habenda gravitatis, et utriusque nostrum idem consilium esse debet, etsi in me graviores injuriae et certe notiores. si vero etiam Brutus aliquid adferet, nulla dubitatio est. sed coram. magna enim res et multae cautionis. cras igitur, nisi quid a te commeatus.
13.42
Scr. in Tusculano ex. m. Dec. an. 45
CICERO ATTICO SAL.
354
venit ille ad me kai mala kathfhj . et ego, 'Su de dh ti sunnouj; ' 'rogas?' inquit, 'cui iter instet et iter ad bellum idque cum periculosum tum etiam turpe!' 'quae vis igitur?' inquam. 'Aes' inquit 'alienum et tamen ne viaticum quidem.' hoc loco ego sumpsi quiddam de tua eloquentia; nam tacui. at ille, 'sed me maxime angit avunculus.' 'quidnam?' inquam. 'quod mihi' inquit 'iratus est.' 'cur pateris?' inquam, 'malo enim ita dicere quam cur committis?' 'non patiar' inquit, 'causam enim tollam.' et ego, 'rectissime quidem; sed si grave non est, velim scire quid sit causae.' 'quia, dum dubitabam quam ducerem, non satis faciebam matri; ita ne illi quidem. nunc nihil mihi tanti est. faciam quod volunt.' 'feliciter velim' inquam 'teque laudo. sed quando?' 'nihil ad me' inquit 'de tempore, quoniam rem probo.' 'at ego' inquam 'censeo prius quam proficiscaris. ita patri quoque morem gesseris.' 'faciam' inquit 'ut censes.' hic dialogus sic conclusus est.
[3] sed heus tu, diem meum scis esse iii Nonas Januarias; aderis igitur. scripseram jam: ecce tibi orat Lepidus ut veniam. opinor augures velle habere ad templum effandum. eatur; mh skordou . videbimus te igitur.
13.43
Scr. in Tusculano prid. Id. Quint. an. 45
CICERO ATTICO SAL.
335
ego vero utar prorogatione diei, tuque humanissime fecisti qui me certiorem feceris atque ita ut eo tempore acciperem litteras quo non exspectarem tuque ut ab ludis scriberes. sunt omnino mihi quaedam agenda Romae sed consequemur biduo post.
13.44
Scr. in Tusculano xiii aut xii K. Sext. an. 45
CICERO ATTICO SAL.
336
suavis tuas litteras! (etsi acerba pompa. verum tamen scire omnia non acerbum est, vel de Cotta populum vero praeclarum quod propter malum vicinum ne victoriae quidem ploditur! Brutus apud me fuit; cui quidem valde placebat me aliquid ad Caesarem. adnueram; sed pompa deterret.
[2] tu tamen ausus es Varroni dare! exspecto quid judicet. quando autem pelleget? de Attica probo. est quiddam etiam animum levari cum spectatione tum etiam religionis opinione et fama.
[3] Cottam mi velim mittas; Libonem mecum habeo et habueram ante Cascam. Brutus mihi T. Ligari verbis nuntiavit, quod appelletur L. Corfidius in oratione Ligariana, erratum esse meum. sed, ut aiunt, mnhmonikon a(marthma . sciebam Corfidium pernecessarium Ligariorum; sed eum video ante esse mortuum. da igitur, quaeso, negotium Pharnaci, Antaeo, Salvio ut id nomen ex omnibus libris tollatur.
13.45
Scr. in Tusculano iii Id. Sext an. 45
CICERO ATTICO SAL..
337
fuit apud me Lamia post discessum tuum epistulamque ad me attulit missam sibi a Caesare. quae quamquam ante data erat quam illae Diocharinae, tamen plane declarabat illum ante ludos Romanos esse venturum. in qua extrema scriptum erat ut ad ludos omnia pararet neve committeret ut frustra ipse properasset. prorsus ex his litteris non videbatur esse dubium quin ante eam diem venturus esset, itemque Balbo cum eam epistulam legisset videri Lamia dicebat. dies feriarum mihi additos video sed quam multos fac, si me amas, sciam. de Baebio poteris et de altero vicino Egnatio.
[2] quod me hortaris ut eos dies consumam in philosophia explicanda, currentem tu quidem; sed cum Dolabella vivendum esse istis diebus vides. quod nisi me Torquati causa teneret satis erat dierum ut Puteolos excurrere possem et ad tempus redire.
[3] Lamia quidem a Balbo, ut videbatur, audiverat multos nummos domi esse numeratos quos oporteret quam primum dividi, magnum pondus argenti; auctionem XIII M. TVLLI CICERONIS praeter praedia primo quoque tempore fieri oportere. scribas ad me velim quid tibi placeat. equidem si ex omnibus esset eligendum, nec diligentiorem nec officiosiorem nec me hercule nostri studiosiorem facile delegissem Vestorio, ad quem accuratissimas litteras dedi; quod idem te fecisse arbitror. mihi quidem hoc satis videtur. tu quid dicis? unum enim pungit ne neglegentiores esse videamur. exspectabo igitur tuas litteras.
13.46
Scr. ia Tusculano prid. Id. Sext. an. 45
CICERO ATTICO SAL.
338
Pollex quidem, ut dixerat ad Idus Sextilis, ita mihi Lanuvi pridie Idus praesto fuit, sed plane pollex, non index.
[2] cognosces igitur ex ipso. Balbum conveni--Lepta enim de sua munerum curatione laborans me ad eum perduxerat--in eo autem Lanuvino quod Lepido tradidit. ex eo hoc primum, 'Paulo ante acceperam eas litteras in quibus magno opere confirmat ante ludos Romanos.' legi epistulam. multa de meo Catone, quo saepissime legendo se dicit copiosiorem factum, Bruti Catone lecto se sibi visum disertum. tum ex eo cognovi cretionem Cluvi Vestorium neglegentem!) liberam cretionem testibus praesentibus sexaginta diebus. metuebam ne ille arcessendus esset. nunc mittendum est ut meo jussu cernat. idem igitur Pollex. etiam de hortis Cluvianis egi cum Balbo. nil liberalius. se enim statim ad Caesarem scripturum, Cluvium autem a T. Hordeonio legare et Terentiae HS i[c][c][c] et sepulcro multisque rebus, nihil a nobis. subaccusa, quaeso, Vestorium. quid minus probandum quam Plotium unguentarium per suos pueros omnia tanto ante Balbo, illum mi ne per meos quidem? de Cossinio doleo; dilexi hominem.
[4] Quinto delegabo si quid aeri meo alieno superabit et emptionibus ex quibus mi etiam aes alienum faciendum puto. de domo Arpini nil scio. Vestorium nil est quod accuses. jam enim obsignata hac epistula noctu tabellarius noster venit et ab eo litteras diligenter scriptas attulit et exemplum testamenti.
3.47
Scr. in Tusculano Id. Sext. an. 45
CICERO ATTICO SAL.
'postea quam abs te, Agamemno,' non 'ut venirem' (nam id quoque fecissem nisi Torquatus esset) sed ut scriberem 'tetigit auris nuntius, extemplo' instituta omisi; ea quae in manibus habebam abjeci, quod jusseras edolavi. tu velim e Pollice cognoscas rationes nostras sumptuarias. turpe est enim nobis illum, qualiscumque est, hoc primo anno egere. post moderabimur diligentius. idem Pollex remittendus ATTICO SAL.
Lepidus ad me heri vesperi litteras misit Antio. nam ibi erat. habet enim domum quam nos vendidimus. rogat magno opere ut sim Kal. in senatu; me et sibi et Caesari vehementer gratum esse facturum. puto equidem nihil esse. dixisset enim tibi fortasse aliquid Oppius, quoniam Balbus est aeger. sed tamen malui venire frustra quam desiderari, si opus esset. moleste ferrem postea. itaque hodie Anti cras ante meridiem domi. tu velim, nisi te impedivisti, apud nos pr. Kal. cum Pilia.
[2] te spero cum Publilio confecisse. equidem Kal. in Tusculanum recurram; me enim absente omnia cum illis transigi malo. Quinti fratris epistulam ad te misi non satis humane illam quidem respondentem meis litteris sed tamen quod tibi satis sit, ut equidem existimo. tu videbis.
13.47a
Scr. Asturae ih. K. SexA an. 45
CICERO ATTICO SAL.
352
Lepidus ad me heri vesperi litteras misit Antio. nam ibi erat. habet enim domum quam nos vendidimus. rogat magno opere ut sim Kal. in senatu; me et sibi et Caesari vehementer gratum esse facturum. puto equidem nihil esse. dixisset enim tibi fortasse aliquid Oppius, quoniam Balbus est aeger. sed tamen malui venire frustra quam desiderari, si opus esset. moleste ferrem postea. itaque hodie Anti cras ante meridiem domi. tu velim, nisi te impedivisti, apud nos pr. Kal. cum Pilia.
[2] te spero cum Publilio confecisse. equidem Kal. in Tusculanum recurram; me enim absente omnia cum illis transigi malo. Quinti fratris epistulam ad te misi non satis humane illam quidem respondentem meis litteris sed tamen quod tibi satis sit, ut equidem existimo. tu videbis.
13.48
Scr. in Tusculano Non. Sext an. 45
CICERO ATTICO SAL.
342
heri nescio quid in strepitu videor exaudisse cum diceres te in Tusculanum venturum. quod utinam! iterum utinam! tuo tamen commodo. Lepta me rogat ut, si quid sibi opus sit, accurram; mortuus enim Babullius. Caesar, opinor, ex uncia etsi nihil adhuc; sed Lepta ex triente. veretur autem ne non liceat tenere hereditatem, alogwj Omnino, sed veretur tamen. is igitur si accierit, accurram; si minus, non ante quam necesse erit. tu Pollicem, cum poteris.
[2] laudationem Porciae tibi misi correctam. adeo properavi ut, si forte aut Domitio filio aut Bruto mitteretur, haec mitteretur. id si tibi erit commodum magno opere cures velim et velim M. Varronis et olli mittas laudationem, olli utique. nam illam legi, volo tamen regustare. quaedam enim vix mihi credo legisse me.
13.49
Scr. in Tusculano circ xiii K. Sept an. 45
CICERO ATTICO SAL.
347
Atticae primum salutem (quam equidem ruri esse arbitror; multam igitur salutem) et Piliae. de Tigellio, si quid novi. qui quidem, ut mihi Gallus Fadius scripsit, memyin anaferei mihi quandam iniquissimam, me Phameae defuisse cum ejus causam recepissem. quam quidem receperam contra pueros Octavios Cn. filios non libenter; sed Phameae causa volebam. erat enim, si meministi, in consulatus petitione per te mihi pollicitus si quid opus esset; quod ego perinde tuebar ac si usus essem. is ad me venit dixitque judicem operam dare sibi constituisse eo die ipso quo de Sestio nostro lege Pompeia in consilium iri necesse erat. scis enim dies illorum judiciorum praestitutos fuisse. respondi non ignorare eum quid ego deberem Sestio. quem vellet alium diem si sumpsisset, me ei non defuturum. ita tum ille discessit iratus. puto me tibi narrasse. non laboravi scilicet nec hominis alieni iniustissimam iracundiam mihi curandam putavi.
[2] Gallo autem narravi, cum proxime Romae fui, quid audissem neque nominavi Balbum minorem. habuit suum negotium Gallus ut scribit. ait illum dicere me animi conscientia quod Phamean destituissem de se suspicari. qua re tibi hactenus mando, de illo nostro, si quid poteris, exquiras, de me ne quid labores. est bellum aliquem libenter odisse et quem ad modum non omnibus dormire, ita non omnibus servire. etsi me hercule, ut tu intellegis, magis mihi isti serviunt, si observare servire est.
13.50
Scr. in Tusculano circ. xi K. Sept an. 45
CICERO ATTICO SAL.
348
admonitus quibusdam tuis litteris ut ad Caesarem uberiores litteras mittere instituerem, cum mihi Balbus nuper in Lanuvino dixisset se et Oppium scripsisse ad Caesarem me legisse libros contra Catonem et vehementer probasse, conscripsi de iis ipsis libris epistulam Caesari quae deferretur ad Dolabellam; sed ejus exemplum misi ad Oppium et Balbum scripsique ad eos ut tum deferri ad Dolabellam juberent meas litteras si ipsi exemplum probassent. ita mihi rescripserunt nihil umquam se legisse melius epistulamque meam jusserunt dari Dolabellae.
[2] Vestorius ad me scripsit ut juberem mancipio dari servo suo pro mea parte Hetereio cuidam fundum Brinnianum ut ipse ei Puteolis recte mancipio dare posset. Eum servum, si tibi videbitur, ad me mittes; opinor enim ad te etiam scripsisse Vestorium.
[3] de adventu Caesaris idem quod a te mihi scriptum est ab Oppio et Balbo. miror te nihildum cum Tigellio, velut hoc ipsum, quantum acceperit: prorsus aveo scire nec tamen flocci facio.
[4] quaeris quid cogitem de obviam itione. quid censes nisi Alsium? et quidem ad Murenam de hospitio scripseram, sed opinor cum Matio profectum. Sallustius igitur urgebitur.
[5] scripto jam superiore versiculo Eros mihi dixit sibi Murenam liberalissime respondisse. eo igitur utamur. nam Silius culcitas non habet. dida autem, opinor, hospitibus totam villam concessit.
13.51
Scr. in Tusculano ix K. Sept an. 45
CICERO ATTICO SAL.
349
ad Caesarem quam misi epistulam ejus exemplum fugit me tum tibi mittere. nec id fuit quod suspicaris, ut me puderet tui ne ridicule micillus , nec me hercule scripsi aliter ac si proj i)son o(moion que scriberem. bene enim existimo de illis libris, ut tibi coram. itaque scripsi et akolakeutwj et tamen sic ut nihil eum existimem lecturum libentius.
[2] de Attica nunc demum mihi est exploratum; itaque ei de integro gratulare. Tigellium totum mihi et quidem quam primum; nam pendeo animi. narro tibi, Quintus cras; sed ad me an ad te nescio. mi scripsit Romam viii Kal. sed misi qui invitaret. etsi hercle jam Romam veniendum est ne ille ante advolet.
13.52
Scr. in Puteolano xiv K. Jan. an. 45
CICERO ATTICO SAL.
353
四五年十二月十九日、プテオリ(?)
キケロよりアッティクス宛
[1] O hospitem(客) mihi tam gravem ἀμεταμέλητον ! fuit enim perjucunde.
ああ、気を使わせるあの客(独裁者カエサル)が私に不愉快な後味を残さなかったとはね。むしろ実に愉快な客だった。
sed cum secundis Saturnalibus ad Philippum vesperi venisset, villa ita completa a militibus est ut vix triclinium(食堂) ubi cenaturus ipse Caesar esset vacaret; quippe hominum CIↃ CIↃ.
しかし、彼が十二月十八日の晩にピリップス(オクタウィアヌスの義父)のもとに来た時には、屋敷は兵士でいっぱいになって、カエサル本人が夕食を取る部屋がないほどだった。なにせ二千人もいたのだから。
sane sum commotus quid futurum esset postridie; ac mihi Barba Cassius subvenit, custodes dedit.
翌日はどうなることかと私は本当にはらはらしたが、バルバ・カッシウスが助けに来てくれて、見張りをつけてくれた。
castra in agro, villa defensa est. ille tertiis Saturnalibus apud Philippum ad H. vii nec quemquam admisit;
戸外に宿営が置かれ、屋敷が警護された。三日目の十九日には、カエサルは午後一時までピリップスの家にいて、屋敷には誰もいれなかった。
rationes(putabat), opinor, cum Balbo.
思うに、部下のバルブスと話をつけていたのだろう。
inde ambulavit in litore. post H. viii in balneum.
その後、カエサルは浜辺を散歩した。それから彼は二時過ぎに風呂に入った(キケロの家で)。
tum audivit de Mamurra, vultum non mutavit.
その時に彼はマームッラ(部下で富豪)のことを聞いたが、顔色も変えなかった。
unctus est, accubuit. ἐμετικὴν(吐剤) agebat. itaque et edit et bibit ἀδεῶς et jucunde,
彼は香油を塗ってから食卓についた。吐剤療法を行っていたので、はばかることなく愉快に食べかつ飲んだ。
opipare(豪華に) sane et apparate(ぜいたくに) nec id solum sed
実に豪勢で盛大なばかりでなく、また、
'bene cocto(coquo) et
condito, sermone bono et, si quaeris, libenter.'
「見事な調理と味つけがなされて、話も弾み、実際、楽しい食事だった」(ルキリウス)
[2] praeterea tribus tricliniis accepti οἱ περì αὐτὸν valde copiose.
さらに彼の側近たちが三つの食堂で実に豪華にもてなされた。
libertis(解放奴隷) minus lautis servisque nihil defuit.
もっと身分の低い解放奴隷や奴隷たちにも食事は行き届いた。
nam lautiores eleganter accepi.
私はより高位の者たちには上品なもてなしを提供した。
quid multa? homines visi sumus.
もう沢山だろう。私も世間並みの人間であることを示したわけだ。
hospes tamen non is cui diceres, 'amabo te(どうぞ), eodem ad me cum revertere.' semel satis est.
だが、あの客は「近くにお立ち寄りの節はまたどうぞ」と言えるような相手ではない、一度で充分だ。
σπουδαῖον οὐδὲν in sermone, φιλóλογα multa.
彼との会話には政治的な話はなく学問的なことが多かった。
quid quaeris?(要するに) delectatus est et libenter fuit. Puteolis se aiebat unum diem fore, alterum ad Baias.
要するに、彼は上機嫌で楽しく過ごした。プテオリで一日、バイアェの近くでもう一日過ごすつもりだと言っていた。
habes hospitium(もてなし) sive ἐπισταθμείαν(宿の提供) odiosam(面倒な) mihi, dixi, non molestam.
以上が彼に対する歓待あるいはおもてなしのいきさつだ。前に言ったとおり嫌々だったが不愉快ではなかった。
ego paulisper hic, deinde in Tusculanum.
私はもう少しここに滞在してからトゥスクルムの家に戻る。
Dolabellae villam cum praeteriret(接未完), omnis armatorum copia dextra sinistra ad equum nec usquam alibi. hoc ex Nicia.
彼がドラベッラの屋敷の前だけは、馬に乗った護衛がそろって彼の左右に並んで通過したそうだ。これはニキアス(文法家)から聞いた話だ。
M. TVLLI CICERONIS EPISTULARUM AD ATTICUM
LIBER QVARTVS DECIMVS
14.1
Scr. in suburbano Mati vii Id. Apr. an. 44
CICERO ATTICO SAL.
355
四四年四月七日、ローマ近郊のマティウスの邸
キケロよりアッティクス宛
Deverti(泊まる) ad illum de quo tecum mane.
今朝君と話した話題の人(マティウス)のところに宿泊した。
nihil perditius; explicari(解決) rem non posse.
まったくどうしようもない。事態は解決のしようがないと彼は言う、
'etenim si ille tali ingenio exitum non reperiebat, quis nunc reperiet?'
「あれほどの才能ある人が出口を見出せなかったのだから、誰がいま見出せようか?」
quid quaeris? perisse omnia aiebat
要するに、何もかもおしまいだと言う
(quod haud scio an ita sit; verum ille gaudens)
それはそうかもしれない、だが彼はそれを喜んでいるのだ。
adfirmatque minus diebus xx tumultum(反乱) Gallicum.
そして二十日以内にガリアで反乱が起こると断言した。
in sermonem se post Idus Martias praeterquam Lepido venisse nemini.
彼自身は三月のイドゥス(カエサル暗殺日)以降、レピドゥスの他には誰とも話し合ってはいないそうだ。
ad summam(要するに) non posse istaec sic abire(終わる).
結局、この状態はこのままで終わるはずがないと言う。
O prudentem Oppium! qui nihilo minus illum desiderat(惜しむ), sed loquitur nihil quod quemquam bonum offendat.
おお、賢明なるオッピウスよ!彼もやはりカエサルの死を惜しんではいるが、しかし誰かよき人が聞いたら怒るようなことは何も言わない。
sed haec hactenus.
だが、このことはここまでとしよう。
[2] Tu, quaeso, quicquid novi (multa autem exspecto) scribere ne pigrere(ためらう),
どうか、君には何でも新しい知らせを――それもたくさん期待している――ためらわずに書き送ってもらいたい。
in his de Sexto satisne certum, maxime autem de Bruto nostro.
中でも、セクストゥス(ポンペイウス)のこと(スペインで反乱)は本当なのかどうか、また、とくに僕たちのブルートゥスについて知らせてほしいのだ。
de quo quidem ille ad quem deverti, Caesarem solitum dicere,
彼について、私が寄宿した人(マティウス)の話では、カエサルはいつもこう言っていたそうだ、
'Magni refert hic quid velit, sed quicquid vult valde vult';
「この男が何を望んでいるかは大問題だ。だが何を望むにしても彼は強く望む」と。
idque eum animadvertisse cum pro Deiotaro Nicaeae dixerit;
そのことにカエサルが気づいたのはブルートゥスがデイオタルス王のためにニカイアで弁じた時のことで、
valde vehementer eum visum et libere dicere;
実に激しく、また自由闊達に弁じていると思ったのだという。
atque etiam (ut enim quidque succurrit(思いつく) libet(〜したい) scribere proxime(最近), cum Sesti rogatu(求め) apud eum fuissem exspectaremque sedens quoad vocarer,
それにまた――何でも思いつくまま好き勝手に書くが――ごく最近も、私がセスティウスの要請によってカエサルの屋敷に行き、呼ばれるまで座って待っていた時のこと、
dixisse eum, 'ego dubitem quin(疑うかことができるか) summo in odio sim cum M. Cicero sedeat nec suo commodo me convenire possit?
彼はこう言ったそうだ、「私はひどく憎まれているんだろうな。マルクス・キケロが私に会うのに自分の都合どおりにはできず、座って待っているのだから。
atqui si quisquam est facilis, hic est.
もっとも、誰か気の良い人があるとすれば、彼こそがそうだ。
tamen non dubito quin me male oderit.'
しかし、私をひどく嫌っているのは間違いない」と。
haec et ejus modi multa.
こんな話やその類いの話がいろいろ出た。
sed ad propositum(主題). quicquid erit non modo magnum sed etiam parvum scribes.
だが、話を元に戻せば、重大なことも些細なことも、とにかく何でも書き送ってもらいたい。
equidem(私としては) nihil intermittam(間を空ける).
私の方は決して中断させないつもりだ。
14.2
Scr. in suburbano Mati vi Id. Apr. an. 44
CICERO ATTICO SAL.
356
四四年四月八日、ローマ近郊のマティウスの邸(?)
キケローよりアッティクス宛
[1] Duas a te accepi epistulas heri. ex priore theatrum Publiliumque cognovi, bona signa consentientis multitudinis. plausus(拍手) vero L. Cassio datus etiam facetus(面白い) mihi quidem visus est.
昨日、君からの二通の手紙を受け取った。最初の手紙で劇場であったこととプブリウス(シェルス、劇作家、解放者たちを称える芝居をうった)の芝居のことを知った。大衆の気持ちが一つにまとまっているというよいしるしだ。実際、ルキウス・カッシウス(解放者の弟、44年護民官)には拍手喝采が送られたというのはおもしろい。
[2] Altera epistula de Madaro(ハゲ) scripta, apud quem nullum φαλάκρωμα(ハゲ), ut putas. processit(進む) enim, sed minus .
もう一通はハゲのマティウスについての手紙だが、君が考えるほど彼はズルムケではない。彼のハゲは進行しているが、それほどでもない。
diutius sermone ejus sum retentus. quod autem ad te scripseram obscure fortasse, id ejus modi(次のような) est.
私たちは彼の話に長く引きとめられた。君宛に書いたことは、あるいは不明瞭だったかもしれないが、つまりこういうことだ。
aiebat Caesarem secum, quo tempore Sesti rogatu(依頼) veni ad eum, cum exspectarem sedens, dixisse, 'ego nunc tam sim stultus ut hunc ipsum facilem hominem putem mihi esse amicum cum tam diu sedens meum commodum exspectet?'
そのマティウスの話によれば、私がセスティウスの要請によってカエサルのもとに出向いて座って待っていた時に、カエサルが彼に、「私の都合がつくまでこんなに長いこと座って待たされているあの気のいい男が、自分の味方でいてくれると思うとしたら、私は大馬鹿者だろう」と言ったというのだ。
habes igitur φαλάκρωμα inimicissimum oti(平和), id est Bruti.
これでお分かりだろう、あの禿頭が平和を嫌い、ブルートゥスを嫌っていることが。
[4] in Tusculanum hodie, Lanuvi cras, inde Asturae cogitabam.
今日はトゥスクルムへ行き、明日はラヌウィウムで、それからアストゥラで過ごそうと考えている。
Piliae paratum est hospitium(歓迎), sed vellem Atticam; verum tibi ignosco. quarum utrique salutem.
奥さんのピリアさんをお迎えする用意はできている。でも娘さんのアッティカちゃんも連れてくればよかったのに。だが、それは許そう。彼女たち二人によろしく。
14.3
Scr. in Tusculano v Id. Apr. an. 44
CICERO ATTICO SAL.
357
四四年四月九日、トゥスクルム
キケロよりアッティクス宛
Tranquillae tuae quidem litterae. quod utinam diutius! nam Matius posse negabat.
君の手紙は穏やかそのものだ。それがもっと長いことそうあってほしいものだ。マティウスはそれはありえないと言ったが。
ecce autem structores(左官) nostri ad frumentum profecti, cum inanes redissent, rumorem adferunt magnum Romae domum ad Antonium frumentum omne portari.
ところで、おい、私の家に来ている大工たちが穀物調達に出かけて手ぶらで戻ってきて、ローマの穀物はすべてアントニウスの家へ運び込まれている、というたいへんな噂をもたらした。
πανικόν certe; scripsisses enim.
デマに違いない、さもなくば、君が手紙に書いているはずだ。
Corumbus Balbi nullus adhuc: est mihi notum nomen; bellus enim esse dicitur architectus.
バルブスの言うコルンブスは、まだ姿を見せていない。私も名前は知っている、なかなか優れた大工だという話だ。
[2] Ad obsignandum tu adhibitus non sine causa videris. volunt enim nos ita putare; nescio cur non(多分) animo quoque sentiant(接). sed quid haec ad nos? odorare(嗅ぎ取る) tamen Antoni διάθεσιν ; quem quidem ego epularum(料理) magis arbitror rationem habere quam quicquam mali cogitare.
君が署名捺印するよう(=カエサル派に)呼ばれたことは意味があるのだろう。彼らは私がそう(=彼らは私に友好的だと)考えることを望んでいるのだ。多分彼らは本気なのだ。だが、それが私に何の意味があるというのか?しかし、君はアントニウスの本心を嗅ぎつけている。私に言わせれば、彼は悪事を企むより、むしろ料理のメニューを心配するような男なのだ(=この頃はキケロはアントニウスを警戒していなかった)。
tu si quid πραγματικόν habes rescribe; sin minus, populi ἐπισημασίαν(兆候) et mimorum dicta perscribito. Piliae et Atticae salutem.
何かはっきりしたことが分かったら、返事をもらいたい。さもなければ、民衆の喝采とミーモス劇(=前の手紙)の役者の台詞をすっかり書き送ってほしい。ピリアとアッティカによろしく。
14.4
Scr. Lanuvi iv Id. Apr. an. 44
CICERO ATTICO SAL.
358
四四年四月十日、ラヌウィウム
キケローよりアッティクス宛
[1] Numquid putas me Lanuvi? ac ego te istic cottidie aliquid novi suspicor.
ラヌウィウムで私が何事か知りうることがあると思うかね。だが、君はそちらのローマで毎日何か新しい知らせを得ていることだろう。
tument(ふくれる) negotia(事態). nam cum Matius, quid censes ceteros? equidem doleo, quod numquam in ulla civitate accidit, non una cum libertate rem publicam reciperatam.
いまや大事になってきた。マティウスがああでは、他の人たちはどんなありさまだろうか。自由は回復したのに共和制は回復しなかったことを私は嘆かわしく思う。かつてどこの国でも起こったことがないことだ。
horribile est quae loquantur, quae minitentur. ac vereor Gallica etiam bella, ipse Sextus quo evadat.
人々が話していること、何が起こると脅して言っていることには、身震いするだろう。それにガリアでの戦乱のことも心配だし、セクストゥス(=ポンペイウスの息子)が最後にどうなるかも心配だ。
sed omnia licet concurrant, Idus Martiae consolantur. nostri autem ἥρωες , quod per ipsos confici potuit, gloriosissime et magnificentissime confecerunt; reliquae res opes et copias desiderant, quas nullas habemus.
だが、すべてが怒りが私の頭上に降りかかるとしても、私には三月のイドゥスは慰めになる。われらが英雄たちは、みずからの力で成し遂げうることをいとも輝かしく、いとも堂々と成し遂げたのだ。その後のことは資金と軍隊が必要だが、私たちにはまったくない。
haec ego ad te. tu, si quid novi (nam cottidie aliquid exspecto), confestim ad me et, si novi nihil, nostro more tamen ne patiamur intermitti litterulas. equidem non committam.
私が君に言うことはこれだけだ。君はもし何か新しい知らせがあったなら(私は毎日何かを期待している)、すぐに知らせてほしい。もし何もなくても、私たちの習慣どおりに短い便りを欠かさないようにしよう。少なくとも、私は怠らないつもりだ。
14.5
Scr. Asturae it Id. Apr. an. 44
CICERO ATTICO S. D.
359
四四年四月十一日、アストゥラ
キケローよりアッティクス宛
[1] Spero tibi jam esse ut volumus, quoniam quidem ἠσίτησας(絶食) cum leviter commotus(不安定な) esses; sed tamen velim scire quid agas.
君は少し体調を崩したが、そのあと絶食したので、もう私たちが望むとおり(元気)になったものと願っている。しかし、いまどんな具合なのか知りたい。
signa bella quod Calvena moleste fert se suspectum esse Bruto; illa signa non bona si cum signis legiones veniunt e Gallia.
カルウェント(=マティウス)がブルートゥスに疑われているのをつらく思っているというのは結構なしるしだ。だが、旗印とともに軍団がガリアからやって来るのは、よいしるしではない。
quid tu illas putas quae fuerunt in Hispania? nonne idem postulaturas? quid, quas Annius transportavit? C. Asinium volui sed μνημονικόν ἁμάρτημα.
ヒスパニアにいた軍団はどうすると君は思う。同じ要求を出してくるのではないか。アンニウスが移動させた軍団はどうするだろうか――アシニウスと書くつもりだったが、記憶違いだ。
A balneatore(風呂屋) φυρμός(混乱) πολύς . nam ista quidem Caesaris libertorum conjuratio(陰謀) facile opprimeretur, si recte saperet Antonius.
風呂屋のアントニウスせいで大混乱だ。もしアントニウスが分別をもっていたなら、カエサルの解放奴隷どものそんな陰謀など、容易に制圧できただろう。
[2] O meam stultam verecundiam! qui legari noluerim ante res prolatas(延期する), ne deserere(見捨てる) viderer hunc rerum tumorem(騒然);
ああ、わが愚かしき羞恥心よ。私は公休期間以前に無任所の使節職の委任を受けるのを断ったのだ。いまの紛糾した事態を見捨てたと思われたくないばかりに。
cui certe si possem mederi(治療), desse non deberem. sed vides magistratus, si quidem illi magistratus, vides tamen tyranni satellites in imperiis, vides ejusdem(magistratus) exercitus, vides in latere veteranos, quae sunt εὐρίπιστα(不安定) omnia,
もしも私がそれを治療することができるのなら、たしかに不在でいてはならなかっただろう。だが、見てのとおりの政務官たち――もしあれが政務官ならばだが、また見てのとおり独裁者の手下どもが命令権を握り、見てのとおり同じ独裁者の軍隊、見てのとおり側面には古参兵がいて、そのどれもが皆すぐにも燃え出しそうなのだ。
eos autem qui orbis terrae custodiis non modo saepti verum etiam magni esse debebant tantum modo laudari atque amari, sed parietibus contineri.
だが、全世界から防御されるだけでなく、また偉大な人たちされるべき人たち(=解放者)が、ただ称えられ愛されるばかりで、壁の中に閉じ込められている。
atque illi quoquo modo beati, civitas misera.
それでも、彼らはどのような状態であれ幸せだが、国家は惨めだ。
[3] sed velim scire quid adventus Octavi, num qui concursus ad eum, num quae νεωτερισμοῦ suspicio. non puto equidem, sed tamen, quicquid est, scire cupio. haec scripsi ad te proficiscens Astura iii Idus.
だが、私は、オクタウィウスの到着はどうだったのか、彼のもとに人が集まるのかどうか、革命の気配があるのかどうかを知りたい。私はそうは思わないが、それでも何であれ知りたいと思う。君へのこの手紙は、十一日にアストゥラを出発する時に書いた。
14.6
Scr. Fundis prid. Id. Apr. an. 44
CICERO ATTICO S. D.
360
四四年四月十二日、フンディー
キケローよりアッティクス宛
[1] Pri(=pridie. Id(=idus). Fundis accepi tuas litteras cenans. primum igitur melius esse, deinde meliora te nuntiare. odiosa illa enim fuerant, legiones venire.
十二日にフンディーで夕食を取っている時に君の手紙を受け取った。それで、まずは君の具合がよくなったこと、次に君の知らせもよくなったことを知った。あの、数個軍団がやって来るという知らせは、嫌な知らせだった。
nam de Octavio susque deque(どうでもよい). exspecto quid de Mario; quem quidem ego sublatum rebar(思う) a Caesare.
オクタウィウスについては、どうでもいい。(偽)マリウスについては、どうなのか期待している。彼はカエサルによって排除されたと私は思っていた。
Antonio colloquium cum heroibus nostris pro re nata(現状では) non incommodum.
アントニウスがわれらの英雄たちと行った会談は、現状では不都合なものではない。
sed tamen adhuc me nihil delectat praeter Idus Martias.
しかし、これまでのところ私がうれしく思えるのは、三月十五日(=暗殺日)の他は何もない。
nam quoniam Fundis sum cum Ligure nostro, discrucior(悩まされる) Sextili fundum a verberone(ならず者) Curtilio possideri. quod cum dico, de toto genere dico.
というのは、われらの友人リグスと一緒にフンディーにいるので、セクスティリウス(=ポンペイウス派、没収された)の農地をならず者のクルティリウスが自分のものにしていることに苛立たしいのだ。私がこのことを言うのは、あのこと全体(=没収の正当化)を言っているのだ。
[2] quid enim miserius quam ea nos tueri propter quae illum oderamus? etiamne consules et tribunos pl. in biennium quos ille voluit?
あの男(カエサル)に対する私たちの憎しみの理由となったことを、私たち自身が擁護するほど惨めなことがあろうか。その上、彼が望んだ執政官と護民官がこの先二年間も続くのか。
nullo modo reperio quem ad modum possim πολιτεύεσθαι. nihil enim tam σόλοικον quam tyrannoctonos in caelo esse(褒められる), tyranni facta defendi. sed vides consules, vides reliquos magistratus, si isti magistratus, vides languorem bonorum.
私はどうすれば国政に参加することができるのか、どうしても分からない。独裁者を殺した人々を天にまで褒め上げておいて、独裁者のしたことを弁護するほど奇妙なことはない。だが、見てのとおりの執政官、見てのとおりの他の政務官――もしもあれでも政務官ならばだが――、見てのとおりのよき人々の無気力ぶりだ。
exsultant laetitia in municipiis. dici enim non potest quanto opere gaudeant, ut ad me concurrant, ut audire cupiant mea verba de re publica, nec ulla interea decreta. sic enim πεπολιτεύμεθα ut victos metueremus(未完).
地方自治市では人々は(カエサル暗殺を)小躍りして喜んでいる。彼らがどれほど喜んでいるか、どんなに私のところに馳せ参じ、いかに国政に関する私の言葉を聞きたがっているかは、言葉に尽くせないほどだ。しかし、その一方で、(地方からは)何の宣言も出されていない。我々のこれまでの政治のやり方は、我々が打ち破った相手(カエサルたち)を怖がっているかのようなっている。
haec ad te scripsi apposita secunda mensa; plura et πολιτικώτερα postea, et tu quid agas quidque agatur.
君宛のこの手紙は、デザートを食べながら書いた。もっといろいろな、より政治向きのことは、またのちほど。君はどんな具合なのか、またどんな情勢なのかを(書き送ってほしい)。
14.7
Scr. in Formiano xvii K. Mai. an. 44
CICERO ATTICO SAL.
361
[1] Postridie Idus Paulum Caietae vidi. is mihi de Mario et de re publica quaedam sane pessima. A te scilicet nihil; nemo enim meorum. sed Brutum nostrum audio visum sub Lanuvio. Vbi tandem est futurus? nam cum reliqua tum de hoc scire aveo omnia. ego e Formiano exiens xvii Kal. ut inde altero die in Puteolanum scripsi haec.
[2] A Cicerone mihi litterae sane pepinwmenai et bene longae. cetera autem vel fingi possunt, pinoj litterarum significat doctiorem. nunc magno opere a te peto, de quo sum nuper tecum locutus, ut videas ne quid ei desit. id cum ad officium nostrum pertinet tum ad existimationem et dignitatem; quod idem intellexi tibi videri. omnino si ego, ut volo, mense Quintili in Graeciam, sunt omnia faciliora; sed cum sint ea tempora ut certi nihil esse possit quid honestum mihi sit, quid liceat, quid expediat, quaeso, da operam ut illum quam honestissime copiosissimeque tueamur.
haec et cetera quae ad nos pertinebunt, ut soles, cogita bis ad meque aut quod ad rem pertineat aut, si nihil erit, quod in buccam venerit scribes.
14.8
Scr. in Sinuessano xvii K. Mai. an. 44
CICERO ATTICO SAL.
362
四四年四月十六日、シヌエッサ
〈キケローよりアッティクス宛)
[1] Tu me jam rebare(未完受2), cum scribebas, in actis(海辺の保養地) esse nostris, et ego accepi xvii Kal. in deversoriolo(宿) Sinuessano(シヌエッサの) tuas litteras.
君は手紙を書いた時に私がもう海辺の別荘にいると思ったのだろう。だが、君の手紙は、十五日にシヌエッサ近くの小さな旅宿で受け取った。
de Mario probe, etsi doleo L. Crassi nepotem. optime jam etiam Bruto nostro probari Antonium.
マリウスについては、結構なことだ、ルキウス・クラッススの孫の死は悲しい。しかし、アントニウスがわれらのブルートゥスに認められているのは何より結構なことだ。
nam quod Juniam scribis moderate et amice scriptas litteras attulisse, mihi Paulus dedit ad se a fratre missas;
穏やかで友好的な文面の手紙をユニアがもってきたと君の手紙にあったが、私にはパウルスが彼宛の弟からの手紙を見せてくれた。
quibus in extremis erat sibi insidias fieri; se id certis auctoribus comperisse. hoc nec mihi placebat et multo illi minus.
その手紙の最後には、彼自身に対する陰謀があり、自分はそれを確かな筋から知ったと記されている。これには私も不愉快だったが、パウルスにとってははるかにそうだろう。
Reginae fuga mihi non molesta est. Clodia quid egerit scribas ad me velim.
女王クレオパトラの逃亡は、結構なことだと私は思う。クローディアがどうしているか、私に書き送ってほしい。
de Byzantiis curabis ut cetera et Pelopem ad te arcesses. ego, ut postulas, Baiana negotia(連中) chorumque(集団) illum de quo scire vis, cum perspexero(未来完), tum scribam(未), ne quid ignores.
ビザンチンの人々の件は、他のことと同様に気を配り、ビザンチンのペロプスを君のもとに呼び寄せてもらいたい。私の方も、君の要求どおりに、君が知りたがっている例のバイアエのカエサル派の一座(ヒルティウス、パンサ、バルブス)のことを、はっきりと分かり次第に書くつもりだ、君が何一つ知らぬことのないように。
[2] quid Galli, quid Hispani, quid Sextus agat vehementer exspecto. ea scilicet tu declarabis qui cetera. nauseolam(吐き気) tibi tuam causam oti dedisse facile patiebar videbare enim mihi legenti tuas litteras requiesse paulisper. de Bruto semper ad me omnia perscribito, ubi sit, quid cogitet. quem quidem ego spero jam tuto vel solum tota urbe vagari posse. verum tamen--.
ガリア人やヒスパニア人、またセクストゥス(・ポンペイウス)が何をしているのか、知らせがとても待し遠しい。これらも他のことと同様に、きっと君は明確に教えてくれるだろう。だが、少し吐き気があるなら、事を休むのも仕方がない――手紙からすると、君は少し休養していたようだから。ブルートゥスについては、絶えず何もかも私に書き送ってほしい、どこにいて、何を考えているのかを。彼はいまはもう一人きりでもローマ中を安全に歩きまわれるはずだと思う。だが、それでもやはり(知らせがほしい)。
14.9
Scr. in Cumano xv K. Mai. an. 44
CICERO ATTICO SAL.
363
de re publica multa cognovi ex tuis litteris quas quidem multiiuges accepi uno tempore a Vestori liberto. ad ea autem quae requiris brevi respondebo. primum vehementer me Cluviana delectant. sed quod quaeris quid arcessierim Chrysippum, tabernae mihi duae corruerunt reliquaeque rimas agunt, itaque non solum inquilini sed mures etiam migraverunt. hanc ceteri calamitatem vocant, ego ne incommodum quidem. O Socrate et Socratici viri! numquam vobis gratiam referam. di immortales, quam mihi ista pro nihilo! sed tamen ea ratio aedificandi initur, consiliario quidem et auctore Vestorio, ut hoc damnum quaestuosum sit.
[2] hic turba magna est eritque, ut audio, maior. duo quidem quasi designati consules. O di boni! vivit tyrannis, tyrannus occidit! ejus interfecti morte laetamur cuius facta defendimus! itaque quam severe nos M. Curtius accusat ut pudeat vivere, neque injuria. nam mori miliens praestitit quam haec pati quae mihi videntur habitura etiam vetustatem.
[3] et Balbus hic est multumque mecum. ad quem a vetere litterae datae pridie Kal. Januar. cum a se Caecilius circumsederetur et jam teneretur, venisse cum maximis copiis Pacorum Parthum; ita sibi esse eum ereptum multis suis amissis. in qua re accusat Volcacium. ita mihi videtur bellum illud instare. sed Dolabella et Nicias viderint. idem Balbus meliora de Gallia. xxi die litteras habebat Germanos illasque nationes re audita de Caesare legatos misisse ad Aurelium qui est praepositus ab Hirtio, se quod imperatum esset esse facturos. quid quaeris? omnia plena pacis, aliter ac mihi Calvena dixerat.
14.10
Scr. in Cumano xiii K. Mai. an. 44
CICERO ATTICO SAL.
364
itane vero? hoc meus et tuus Brutus egit ut Lanuvi esset, ut Trebonius itineribus deviis proficisceretur in provinciam, ut omnia facta, scripta, dicta, promissa, cogitata Caesaris plus valerent quam si ipse viveret? meministine me clamare illo ipso primo Capitolino die debere senatum in Capitolium a praetoribus vocari? di immortales, quae tum opera effici potuerunt laetantibus omnibus bonis, etiam sat bonis, fractis latronibus! Liberalia tu accusas. quid fieri EPP. AD ATTICUM XIV. x tum potuit? jam pridem perieramus. meministine te clamare causam perisse si funere elatus esset? at ille etiam in foro combustus laudatusque miserabiliter servique et egentes in tecta nostra cum facibus immissi. quae deinde? ut audeant dicere, 'tune contra Caesaris nutum?' haec et talia ferre non possum. itaque 'ghn pro ghj ' cogito; tua tamen u(phnemioj .
[2] nausea jamne plane abiit? mihi quidem ex tuis litteris conjectanti ita videbatur. redeo ad Tebassos, Scaevas, Fangones. hos tu existimas confidere se illa habituros stantibus nobis? in quibus plus virtutis putarunt quam experti sunt. pacis isti scilicet amatores et non latrocini auctores. at ego, cum tibi de Curtilio scripsi Sextilianoque fundo, scripsi de Censorino, de Messalla, de Planco, de Postumo, de genere toto. Melius fuit perisse illo interfecto, quod numquam accidisset, quam haec videre.
[3] Octavius Neapolim venit xiiii Kal. Ibi eum Balbus mane postridie eodemque die mecum in Cumano, illum hereditatem aditurum. sed, ut scribis,r(icoqemin magnam cum Antonio. Buthrotia mihi tua res est, ut debet, eritque curae. quod quaeris, jamne ad centena Cluvianum, adventare videtur. scilicet primo anno L_X_X_X_ detersimus.
[4] Quintus pater ad me gravia de filio, maxime quod matri nunc indulgeat cui antea bene merenti fuerit inimicus. ardentis in eum litteras ad me misit. ille autem quid agat si scis nequedum Roma es profectus, scribas ad me velim et hercule si quid aliud. vehementer delector tuis litteris.
14.11
Scr. in Cumano xi K. Mai. an. 44
CICERO ATTICO SAL.
365
四四年四月二十一日、プテオリ(?)
キケロよりアッティクス宛
[1] Nudius tertius(おととい) dedi ad te epistulam longiorem; nunc ad ea quae proxime. velim me hercule Asturae Brutus. Akolasian istorum scribis. an censebas aliter? equidem etiam maiora exspecto. cum [equidem] contionem lego 'de tanto viro, de clarissimo civi,' ferre non queo. etsi ista jam ad risum. sed memento, sic alitur consuetudo perditarum contionum ut nostri illi non heroes sed di futuri quidem in gloria sempiterna sint, sed non sine invidia, ne sine periculo quidem. verum illis magna consolatio conscientia maximi et clarissimi facti, nobis quae? qui interfecto rege liberi non sumus. sed haec fortuna viderit, quoniam ratio non gubernat.
[2] de Cicerone quae scribis jucunda mihi sunt; velim sint prospera. quod curae tibi est ut ei suppeditetur ad usum et cultum copiose per mihi gratum est, idque ut facias te etiam atque etiam rogo. de Buthrotiis et tu recte cogitas et ego non dimitto istam curam. suscipiam omnem etiam actionem quam video cottidie faciliorem. de Cluviano, quoniam in re mea me ipsum diligentia vincis, res ad centena perducitur. ruina rem non fecit deteriorem, haud scio an etiam fructuosiorem. hic mecum Balbus, Hirtius, Pansa. modo venit Octavius et quidem in proximam villam Philippi mihi totus deditus; Lentulus Spinther hodie apud me; cras mane vadit.
14.12
Scr. Puteoli x K. Mai. an. 44
CICERO ATTICO SAL.
366
四四年四月二十一日、プテオリ
キケロよりアッティクス宛
[1] O mi Attice, vereor ne nobis Idus Martiae nihil dederint praeter laetitiam et odi poenam ac doloris. quae mihi istim adferuntur! quae hic video! )W pracewj kalhj men, atelouj de. . scis quam diligam Siculos et quam illam clientelam honestam judicem. multa illis Caesar neque me invito, etsi latinitas erat non ferenda. verum tamen--. ecce autem Antonius accepta grandi pecunia fixit legem a dictatore comitiis latam qua Siculi cives Romani; cuius rei vivo illo mentio nulla. quid? Deiotari nostri causa non similis? dignus ille quidem omni regno sed non per Fulviam. sescenta similia. verum illuc me refero. tam claram tamque testatam rem tamque justam Buthrotiam non tenebimus aliqua ex parte? et eo quidem magis quo iste plura? nobiscum hic perhonorifice et peramice Octavius(オクタウィアヌス).
[2] quem quidem sui Caesarem salutabant, Philippus non, itaque ne nos quidem; quem nego posse esse bonum civem. ita multi circumstant qui quidem nostris mortem minitantur. negant haec ferri posse. quid censes cum Romam puer venerit ubi nostri liberatores tuti esse non possunt? qui quidem semper erunt clari, conscientia vero facti sui etiam beati. sed nos, nisi me fallit, jacebimus. itaque exire aveo 'ubi nec Pelopidarum,' inquit. haud amo vel hos designatos qui etiam declamare me coegerunt, ut ne apud aquas quidem acquiescere liceret. sed hoc meae nimiae facilitatis. nam id erat quondam quasi necesse, nunc, quoquo modo se res habet, non est item.
[3] quam dudum nihil habeo quod ad te scribam! scribo tamen non ut delectem his litteris sed ut eliciam tuas. tu si quid erit de ceteris, de Bruto utique quicquid. haec conscripsi x Kal. accubans apud Vestorium, hominem remotum a dialecticis, in arithmeticis satis exercitatum.
14.13
Scr. in Cumano vi K. Mai. an. 44
CICERO ATTICO SAL.
367
septimo denique die litterae mihi redditae sunt quae erant a te xiii Kal. datae; quibus quaeris atque etiam me ipsum nescire arbitraris utrum magis tumulis prospectuque an ambulatione a(litenei delecter. est me hercule, ut dicis, utriusque loci tanta amoenitas ut dubitem utra anteponenda sit.
all' ou) daitos ephratou erga memhlen,
alla lihn mega phma, diotrefes, ei)sorowntes
deidimen: en doih| de sawsemen h) apolesqai.
[2] quamvis enim tu magna et mihi jucunda scripseris de D. Bruti adventu ad suas legiones in quo spem maximam video, tamen si est bellum civile futurum (quod certe erit si Sextus in armis permanebit, quem permansurum esse certo scio), quid nobis faciendum sit ignoro. neque enim jam licebit quod Caesaris bello licuit neque huc neque illuc. quemcumque enim haec pars perditorum laetatum Caesaris morte putabit (laetitiam autem apertissime tulimus omnes), hunc in hostium numero habebit; quae res ad caedem maximam spectat. restat ut in castra Sexti aut, si forte, Bruti nos conferamus. res odiosa et aliena nostris aetatibus et incerto exitu [belli], et nescio quo pacto tibi ego possum, mihi tu dicere,
teknon emon, ou) toi dedotai polemhia erga,
alla su g' i(meroenta meterxeo erga logoio
[3] sed haec fors viderit, ea quae talibus in rebus plus quam ratio potest. nos autem id videamus quod in nobis ipsis esse debet, ut quicquid accideret fortiter et sapienter feramus et accidisse hominibus meminerimus, nosque cum multum litterae tum non minimum Idus quoque Martiae consolentur.
[4] suscipe nunc meam deliberationem qua sollicitor. ita multa veniunt in mentem in utramque partem. proficiscor, ut constitueram, legatus in Graeciam: caedis impendentis periculum non nihil vitare videor sed casurus in aliquam vituperationem quod rei publicae defuerim tam gravi tempore. sin autem mansero, fore me quidem video in discrimine sed accidere posse suspicor ut prodesse possim rei publicae. jam illa consilia privata sunt, quod sentio valde esse utile ad confirmationem Ciceronis me illuc venire; nec alia causa profectionis mihi ulla fuit tum cum consilium cepi legari a Caesare. tota igitur hac de re, ut soles, si quid ad me pertinere putas, cogitabis.
[5] redeo nunc ad epistulam tuam. scribis enim esse rumores me ad lacum quod habeo venditurum, minusculam vero villam [utique] Quinto traditurum vel impenso pretio, quo introducatur, ut tibi Quintus filius dixerit, dotata Aquilia. ego vero de venditione nihil cogito nisi quid quod magis me delectet invenero. Quintus autem de emendo nihil curat hoc tempore. satis enim torquetur debitione dotis in qua mirificas Q. Egnatio gratias agit; a ducenda autem uxore sic abhorret ut libero lectulo neget esse quicquam jucundius. sed haec quoque hactenus.
[6] redeo enim ad miseram seu nullam potius rem publicam. M. Antonius ad me scripsit de restitutione Sex. Cloeli; quam honorifice, quod ad me attinet, ex ipsius litteris cognosces (misi enim tibi exemplum), quam dissolute, quam turpiter quamque ita perniciose ut non numquam Caesar desiderandus esse videatur facile existimabis. quae enim Caesar numquam neque fecisset neque passus esset, ea nunc ex falsis ejus commentariis proferuntur. ego autem Antonio facillimum me praebui. etenim ille, quoniam semel induxit animum sibi licere quod vellet, fecisset nihilo minus me invito. itaque mearum quoque litterarum misi tibi exemplum.
14.13a
Scr. Romae c. x Kal. Mai. an. 44
M. ANTONIVS COS. S. D. M. CICERONI.
367A
四四年四月二十日頃、ローマ
執政官M.アントニウスよりM.キケロ宛
[1] Occupationibus est factum meis et subita tua profectione ne tecum coram de hac re agerem.
私の仕事とあなたの突然のご出発のために、この件について直接あなたとお会いしてご相談することができなくなりました。
quam ob causam vereor ne absentia mea levior sit apud te.
そのため、離れているせいで私はあなたに軽く扱われはしないかと心配しております。
quod si bonitas tua responderit judicio meo quod semper habui de te, gaudebo.
しかし、もしもあなたが常々私があなたについて抱いている見方通りの親切な人であれば、私の欣快とするところであります。
[2] A Caesare petii ut Sex. Cloelium restitueret; impetravi. erat mihi in animo etiam tum sic uti beneficio ejus si tu concessisses. quo magis laboro ut tua voluntate id per me facere nunc liceat.
私はカエサルにセクストゥス・クロエリウス(訳注)の召還を求め、承認を頂いております。もしあなたのご承認がいただけましたなら、その時にカエサルの好意を実行に移す所存でありました。そのため、私がこれを実行するために、いまこそあなたの賛同を頂きたいと心を砕いているところであります。
前52年のクローディウス暗殺事件後の暴動の首謀者として追放された。アントニウスはカエサルの許可があったと称して自分の仲間を増やすために召喚しようとしている。
quod si duriorem te ejus miserae et adflictae fortunae praebes, non contendam ego adversus te, quamquam videor debere tueri commentarium Caesaris.
とはいえ、もしあなたが彼の惨めに打ちひしがれた境遇に厳しい態度で臨まれるのならば、私はあなたのご意向に逆らうつもりはありませんが、やはりカエサルの覚え書きは守らねばならないと考えております。
sed me hercule, si humaniter et sapienter et amabiliter in me cogitare(態度をとる) vis, facilem profecto te praebebis
しかし、もしあなたが私に対して人情あふれ分別があり親切な態度で接する気持ちがおありなら、必ずやあなたは寛大に振る舞ってくださり、
et voles P. Claudium, in optima spe puerum repositum(見做す), existimare non te insectatum(苦しめる) esse, cum potueris, amicos paternos.
P.クラウディウス(訳注)の父親の友人(アントニウス)たちにあえて辛く当たらなかったと、この前途有望な少年に思われるようにされることでしょう。
訳注 クローディウスの子、父の死後アントニウスが育てた。クロエリウスの帰還をアントニウスに頼んだのでここに言及されている)
[3] patere(命2受), obsecro, te pro re publica videri gessisse simultatem(敵対) cum patre ejus, non quod contempseris hanc familiam.
どうか、あなたと彼の父親との敵対関係は国政のためであって、彼の家に対する軽蔑のせいではないと思えるようになさってくださるようお願いいたします。
honestius enim et libentius deponimus inimicitias rei publicae nomine susceptas quam contumaciae(頑固).
なぜなら、私たちは、個人的な確執から生じた敵対関係はともかく、国政ゆえに生じた敵対関係は、潔く喜んで捨てられるからであります。
me deinde sine ad hanc opinionem jam nunc dirigere(導く) puerum et tenero animo ejus persuadere non esse tradendas posteris inimicitias.
そのうえ、私がいまこの子を導いて、彼の幼い心に敵対関係を子孫に伝えてはならぬと言い聞かせられるようして頂きたいのであります。
quamquam tuam fortunam, Cicero, ab omni periculo abesse certum habeo(確かだと思う), tamen arbitror malle te quietam senectutem et honorificam potius agere quam sollicitam(不安な).
キケロ殿、私はあなたの今の境遇は何の危険もないと信じておりますが、あなたも老いて不安な暮らしをするよりは穏やかに人に敬われた生活をしたいとお考えのことと思います。
postremo meo jure te hoc beneficium rogo; nihil enim non tua causa feci.
最後に、あなたにこのご好意をお願いするのは、私の権利でもあります。私は何事もすべてあなたのためを考えて行ってきたのでありますから。
quod si non impetro, per me Cloelio daturus(許す) non sum, ut intellegas quanti apud me auctoritas tua sit atque eo te placabiliorem(なだめらる) praebeas(見せる).
しかしながら、もしあなたの同意が頂けない場合には、私の独断でクロエリウスに帰還を許すつもりはありません。それは、あなたの権威が私にとっていかに重いかをあなたに分かっていただき、それだけあなたに寛容になっていただきたいからであります。
14.13b
Scr. in Puteolano vi K. Mai. an. 44
CICERO ANTONIO COS. S. D.
四四年四月二六日、プテオリ
キケロより執政官アントニウス宛
367B
[1] Quod mecum per litteras agis unam ob causam mallem coram egisses.
あなたが私に手紙で申し出られたことは、直接面談の上でしていただきたかった理由が一つだけあります。
non enim solum ex oratione sed etiam ex vultu et oculis et fronte, ut aiunt, meum erga te amorem perspicere potuisses.
というのは、そうすれば単に言葉だけでなく、いわゆる表情とか目つき顔つきから、あなたに対する私の親愛の情をはっきりとお分かりいただけたでしょうから。
nam cum te semper amavi primum tuo studio, post etiam beneficio provocatus, tum his temporibus res publica te mihi ita commendavit ut cariorem habeam neminem.
私は常にあなたに親愛の気持ちを抱いてきました、初めはあなたの熱意のゆえに、その後はさらにご恩にも与ったからですし、また現在は、国家があなたを私にとって最も大切な人として推賞しているのです。
[2] Litterae vero tuae cum amantissime tum honorificentissime scriptae sic me adfecerunt ut non dare tibi beneficium viderer sed accipere a te
そしていま、私はあなたの深い親愛の情と敬意に満ちたお手紙に感服して、あなたに恩恵を与えるどころか、むしろあなたからご恩を受けていると思うほどです。
ita petente ut inimicum meum, necessarium tuum me invito servare nolles, cum id nullo negotio facere posses.
なぜなら、この依頼に際して、私の敵でありあなたの友人である人を助けることは、あなたには何の苦もなくできるにもかかわらず、私が反対なら助ける気はないと言われているからです。
ego vero tibi istuc, mi Antoni, remitto
しかし、親愛なるアントニウスよ、私はその件はあなたにお任せします。
atque ita ut me a te, cum iis verbis scripseris, liberalissime atque honorificentissime tractatum existimem,
それと同時に、あなたのこうした文面によって私はあなたから大いなる寛容と敬意をもって遇されたと考えます。
idque cum totum, quoquo modo se res haberet, tibi dandum putarem, tum do etiam humanitati et naturae meae.
そして、事情はどうあれ、このことはすべてあなたに委ねるべきだと考えていますし、それが私の生来の人間性にも相応しいと思っています。
nihil enim umquam non modo acerbum in me fuit sed ne paulo quidem tristius aut severius quam necessitas rei publicae postulavit.
なぜなら、もともと私の中には冷酷さなど微塵もありませんし、国家のためにやむをえぬ場合以外は、いささかも峻烈さや厳格さなどないのですから。
accedit ut ne in ipsum quidem Cloelium meum insigne odium fuerit umquam, semperque ita statui, non esse insectandos inimicorum amicos, praesertim humiliores, nec his praesidiis nosmet ipsos esse spoliandos.
これに加えて、クロエリウス本人に対しても、私はことさら憎悪を向けたことはありませんし、また敵対者の友人たち、特に地位の低い者たちを困らせるべきではなく、また私たち自身もこうした人々の支持を失ってはならぬと常々肝に銘じているのです。
[4] Nam de puero Clodio tuas partis esse arbitror ut ejus animum tenerum, quem ad modum scribis, iis opinionibus imbuas(教える) ut ne quas inimicitias residere in familiis nostris arbitretur.
少年クローディウスに対するあなたの役割は、あなたもお書きのとおり、私たち両家の間にはいかなる敵意も根づいてなどいないと考えるように、彼の柔らかな心を導くことであると思います。
contendi cum P. Clodio cum ego publicam causam, ille suam defenderet.
私は彼の父親のP.クローディウスと対立しましたが、私は国家の大義を、彼もみずからのそれを擁護したのでした。
nostras concertationes res publica dijudicavit. si viveret, mihi cum illo nulla contentio jam maneret.
私たちの確執には国家が裁定を下しました。もし彼が生きていたならば、私と彼の間にはもう何の対立も残ってはいなかったでしょう。
[5] qua re quoniam hoc a me sic petis ut, quae tua potestas est, ea neges te me invito usurum, puero quoque hoc a me dabis, si tibi videbitur,
ですから、あなたは私にこの要請をするにあたって、あなたにはそうする力があるのに、私が反対すればその力を行使しないと譲歩してくださるからには、私もまた譲歩することをよければ少年に伝えていただきたいのです。
non quo aut aetas nostra ab illius aetate quicquam debeat periculi suspicari aut dignitas mea ullam contentionem extimescat, sed ut nosmet ipsi inter nos conjunctiores simus quam adhuc fuimus.
それは、私の年齢になれば彼の世代からの危険に何らか思いを致すべきだからとか、私が体面上何らかの争い事を恐れるからではなく、私たち自身がこれまで以上に互いに親密になれるようにと考えるからです。
interpellantibus(邪魔する) enim his inimicitiis animus tuus mihi magis patuit quam domus. sed haec hactenus.
このところの敵対的関係に阻まれながらも、あなたの心は私に対してあなたの屋敷にもまして開かれていたのですから。しかし、このことはここまでといたしましょう。
illud extremum. ego quae te velle quaeque ad te pertinere arbitrabor semper sine ulla dubitatione summo studio faciam. hoc velim tibi penitus persuadeas.
最後に一つ、私はあなたのご希望にかない、利益に関わると考える事柄は、常に何のためらいもなく全力をもって行うつもりです。このことを心から納得していただきたいと思っています。
14.14
Scr. in Cumano a.d. v K. Mai. an. 44
CICERO ATTICO S. D.
368
四四年四月二十八日あるいは二十九日、プテオリ
キケロよりアッティクス宛
[1] 'Iteradum eadem ista mihi.' coronatus Quintus noster parilibus! [parilibus.] solusne? etsi addis Lamiam quod demiror equidem, sed scire cupio qui fuerint alii; quamquam satis scio nisi improbum neminem. explanabis igitur hoc diligentius. ego autem casu cum dedissem ad te litteras vi Kal. satis multis verbis, tribus fere horis post accepi tuas et magni quidem ponderis. itaque joca tua plena facetiarum de haeresi Vestoriana et de Pherionum more Puteolano risisse me satis nihil est necesse rescribere. Politikwtera illa videamus.
[2] ita Brutos Cassiumque defendis quasi eos ego reprehendam; quos satis laudare non possum. rerum ego vitia collegi, non hominum. sublato enim tyranno tyrannida manere video. nam quae ille facturus non fuit ea fiunt, ut de Cloelio de quo mihi exploratum est illum non modo non facturum sed etiam ne passurum quidem fuisse. sequetur rufio Vestorianus, Victor numquam scriptus, ceteri, quis non? cui servire ipsi non potuimus ejus libellis paremus. nam Liberalibus quis potuit in senatum non venire? fac id potuisse aliquo modo; num etiam, cum venissemus, libere potuimus sententiam dicere? nonne omni ratione veterani qui armati aderant cum praesidi nos nihil haberemus defendendi fuerunt? illam sessionem Capitolinam mihi non placuisse tu testis es. quid ergo? ista culpa Brutorum? minime illorum quidem sed aliorum brutorum qui se cautos ac sapientis putant; quibus satis fuit laetari, non nullis etiam gratulari, nullis permanere.
[3] sed praeterita omittamus; istos omni cura praesidioque tueamur et, quem ad modum tu praecipis, contenti Idibus Martiis simus; quae quidem nostris amicis divinis viris aditum ad caelum dederunt, libertatem populo Romano non dederunt. recordare tua. nonne meministi clamare te omnia perisse si ille funere elatus esset? sapienter id quidem. itaque ex eo quae manarint vides.
[4] quae scribis K. Juniis Antonium de provinciis relaturum, ut et ipse Gallias habeat et utrisque dies prorogetur, licebitne decerni libere? si licuerit, libertatem esse reciperatam laetabor; si non licuerit, quid mihi attulerit ista domini mutatio praeter laetitiam quam oculis cepi justo interitu tyranni?
君の手紙によると、アントニウスは六月一日に属州に関して、両ガリアはみずからが担当し、両執政官ともその属州担当の任期を延長する、と提案するつもりだそうだが、自由な決議ができるのだろうか?もしできるのなら、自由が回復されたことを私は喜びたい。もしできないなら、独裁者の正当な死によって目にすることのできた喜び以外には、ただ主人が替わっただけで何の得るところもなかったことになる。
[5] rapinas scribis ad Opis fieri; quas nos quoque tum videbamus. ne nos et liberati ab egregiis viris nec liberi sumus. ita laus illorum est, culpa nostra. et hortaris me ut historias scribam, ut colligam tanta eorum scelera a quibus etiam nunc obsidemur! poterone eos ipsos non laudare qui te obsignatorem adhibuerint? nec me hercule me raudusculum movet, sed homines benevolos, qualescumque sunt, grave est insequi contumelia.
[6] sed de omnibus meis consiliis, ut scribis, existimo exploratius nos ad K. Junias statuere posse. ad quas adero et omni ope atque opera enitar, adjuvante me scilicet auctoritate tua et gratia et summa aequitate causae, ut de Buthrotiis senatus consultum quale scribis fiat. quod me cogitare jubes, cogitabo equidem, etsi tibi dederam superiore epistula cogitandum. tu autem quasi jam reciperata re publica vicinis tuis Massiliensibus sua reddis. haec armis, quae quam firma habeamus ignoro, restitui fortasse possunt, auctoritate non possunt.
[7] epistula brevis quae postea a te scripta est sane mihi fuit jucunda de Bruti ad Antonium et de ejusdem ad te litteris. posse videntur esse meliora quam adhuc fuerunt. sed nobis ubi simus et quo jam nunc nos conferamus providendum est.
14.15
Scr. in Cumano K. Mart an. 44
CICERO ATTICO SAL.
369
[1] O mirificum Dolabellam meum! jam enim dico meum; antea, crede mihi, subdubitabam. magnam anaqewrhsin res habet, de saxo, in crucem, columnam tollere, locum illum sternendum locare! quid quaeris? heroica. sustulisse mihi videtur simulationem desideri adhuc quae serpebat in dies, et inveterata verebar ne periculosa nostris tyrannoctonis esset.
[2] nunc prorsus adsentior tuis litteris speroque meliora. quamquam istos ferre non possum qui, dum se pacem velle simulant, acta nefaria defendunt. sed non possunt omnia simul. incipit res melius ire quam putaram. nec vero discedam nisi cum tu me id honeste putabis facere posse. Bruto certe meo nullo loco deero idque, etiam si mihi cum illo nihil fuisset, facerem propter ejus singularem incredibilemque virtutem.
[3] Piliae nostrae villam totam quaeque in villa sunt trado in Pompeianum ipse proficiscens K. Maus. quam velim Bruto persuadeas ut Asturae sit!
14.16
Scr. in Puteolano sive hortis Cluvianis v Non. Mai. an. 44
CICERO ATTICO SAL.
370
v Nonas conscendens ab hortis Cluvianis in phaselum epicopum bas dedi litteras, cum Piliae nostrae villam ad Lucrinum, vilicos, procuratores tradidissem. ipse autem eo die in Paeti nostri tyrotarichum imminebam; perpaucis diebus in Pompeianum, post in haec Puteolana et Cumana regna renavigare. O loca ceteroqui valde expetenda, interpellantium autem multitudine paene fugienda!
[2]sed ad rem ut veniam, o Dolabellae nostri magnam aristeian ! quanta est anaqewrhsij ! equidem laudare eum et hortari non desisto. recte tu omnibus epistulis significas quid de re, quid de viro sentias. mihi quidem videtur Brutus noster jam vel coronam auream per forum ferre posse. quis enim audeat laedere proposita cruce aut saxo, praesertim tantis plausibus, tanta approbatione infimorum?
[3] nunc, mi Attice, me fac ut expedias. cupio, cum Bruto nostro adfatim satis fecerim, excurrere in Graeciam. Magni interest Ciceronis vel mea potius vd me hercule utriusque me intervenire discenti. nam epistula Leonidae quam ad me misisti quid habet, quaeso, in quo magno opere laetemur? numquam ille mihi satis laudari videbitur cum ita laudabitur, 'quo modo nunc est.' non est fidentis hoc testimonium sed potius timentis. Herddi autem mandaram ut mihi kata miton scriberet. A quo adhuc nulla littera est. vereor ne nihil habuerit quod mihi, cum cognossem, jucundum putaret fore.
[4] quod ad Xenonem scripsisti, valde mihi gratum est; nihil enim deesse Ciceroni cum ad officium tum ad existimationem meam pertinet. Flammam Flaminium audio Romae esse. ad eum scripsi me tibi mandasse per litteras ut de Montani negotio cum eo loquerere, et velim cures epistulam quam ad eum misi reddendam et ipse, quod commodo tuo fiat, cum eo colloquare. puto, si quid in homine pudoris est, praestaturum eum ne sero cum damno dependatur. de Attica pergratum mihi fecisti quod curasti ante scirem recte esse quam non belle fuisse.
14.17
Scr. in Pompeiano iv Non. Mai. an. 44
CICERO ATTICO SAL.
371
in Pompeianum veni v Nonas Maias, cum pridie, ut antea ad te scripsi, Piliam in Cumano collocavissem. ibi mihi cenanti litterae tuae sunt redditae quas dederas Demetrio liberto pr. Kal.; in quibus multa sapienter, sed tamen talia, quem ad modum tute scribebas, ut omne consilium in fortuna positum videretur. itaque his de rebus ex tempore et coram.
[2] de Buthrotio negotio utinam quidem Antonium conveniam! multum profecto proficiam. sed non arbitrantur eum a Capua declinaturum; quo quidem metuo ne magno rei publicae malo venerit. quod idem L. Caesari videbatur quem pridie Neapoli adfectum graviter videram. quam ob rem ista nobis ad Kal. Junias tractanda et perficienda sunt. sed hactenus.
[3] Quintus filius ad patrem acerbissimas litteras misit quae sunt ei redditae cum venissemus in Pompeianum. quarum tamen erat caput Aquiliam novercam non esse laturum. sed hoc tolerabile fortasse, illud vero, se a Caesare habuisse omnia, nihil a patre, reliqua sperare ab Antonio--o perditum hominem! sed melhsei .
[4] ad Brutum nostrum, ad Cassium, ad Dolabellam epistulas scripsi. earum exempla tibi misi, non ut deliberarem reddendaene essent. plane enim judico esse reddendas, quod non dubito quin tu idem existimaturus sis.
[5] Ciceroni meo, mi Attice, suppeditabis quantum videbitur meque hoc tibi onus imponere patiere. quae adhuc fecisti mihi sunt gratissima.
[6] Librum meum illum anekdoton nondum, ut volui, perpolivi; ista vero quae tu contexi vis aliud quoddam separatum volumen exspectant. ego autem, credas mihi velim, minore periculo existimo contra illas nefarias partis vivo tyranno dici potuisse quam mortuo. ille enim nescio quo pacto ferebat me quidem mirabiliter; nunc quacumque nos commovimus, ad Caesaris non modo acta verum etiam cogitata revocamur. de Montano, quoniam Flamma venit, videbis. puto rem meliore loco esse debere.
14.17a
Scr. in Pompeiano v Nou. Mai. an. 44 =ad fam. 9.14.(326)
CICERO DOLABELLAE COS. SVO SAL.
371A
[1] Etsi contentus eram, mi Dolabella, tua gloria satisque ex ea magnam laetitiam voluptatemque capiebam, tamen non possum non confiteri cumulari me maximo gaudio quod vulgo hominum opinio socium me ascribat tuis laudibus. neminem conveni (convenio autem cottidie plurimos. sunt enim permulti optimi viri qui valetudinis causa in haec loca veniant; praeterea ex municipiis frequentes necessarii mei) quin omnes; cum te summis laudibus ad caelum extulerunt, mihi continuo maximas gratias agant. negant enim se dubitare quin tu meis praeceptis et consiliis obtemperans praestantissimum te civem et singularem consulem praebeas.
[2] quibus ego quamquam verissime possum respondere te quae facias tuo judicio et tua sponte facere nec cuiusquam egere consilio, tamen neque plane adsentior, ne imminuam tuam laudem si omnis a meis consiliis profecta videatur, neque valde nego. sum enim avidior etiam quam satis est gloriae. et tamen non alienum est dignitate tua, quod ipsi Agamemnoni regum regi fuit honestum, habere aliquem in consiliis capiendis Nestorem, mihi vero gloriosum te juvenem consulem florere laudibus quasi alumnum disciplinae meae.
[3] L. quidem Caesar, cum ad eum aegrotum Neapolim venissem, quamquam erat oppressus totius corporis doloribus, tamen ante quam me plane salutavit, 'O mi Cicero' inquit 'gratulor tibi cum tantum vales apud Dolabellam quantum si ego apud sororis filium valerem, jam salvi esse possemus. Dolabellae vero tuo et gratulor et gratias ago, quem quidem post te consulem solum possumus vere consulem dicere.' deinde multa de facto ac de re gesta tua; nihil magnificentius, nihil praeclarius actum umquam, nihil rei publicae salutarius. atque haec una vox omnium est.
[4] A te autem peto ut me hanc quasi falsam hereditatem alienae gloriae sinas cernere meque aliqua ex parte in societatem tuarum laudum venire patiare. quamquam, mi Dolabella (haec enim jocatus sum), libentius omnis meas, si modo sunt aliquae meae laudes ad te transfuderim quam aliquam partem exhauserim ex tuis. nam cum te semper tantum dilexerim quantum tu intellegere potuisti, tum his tuis factis sic incensus sum ut nihil umquam in amore fuerit ardentius. nihil est enim, mihi crede, virtute formosius, nihil pulchrius, nihil amabilius.
[5] semper amavi, ut scis, M. Brutum propter ejus summum ingenium, suavissimos mores, singularem probitatem atque constantiam; tamen Idibus Martiis tantum accessit ad amorem ut mirarer locum fuisse augendi in eo quod mihi jam pridem cumulatum etiam videbatur. quis erat qui putaret ad eum amorem quem erga te habebam posse aliquid accedere? tantum accessit ut mihi nunc denique amare videar, antea dilexisse.
[6] qua re quid est quod ego te horter ut dignitati et gloriae servias? proponam tibi claros viros, quod facere solent qui hortantur? neminem habeo clariorem quam te ipsum. te imitere oportet, tecum ipse certes.
[7] ne licet quidem tibi jam tantis rebus gestis non tui similem esse. quod cum ita sit, hortatio non est necessaria, gratulatione magis utendum est. contigit enim tibi, quod haud scio an nemini, ut summa severitas animadversionis non modo non invidiosa sed etiam popularis esset et cum bonis omnibus tum infimo cuique gratissima. hoc si tibi fortuna quadam contigisset, gratularer felicitati tuae, sed contigit magnitudine cum animi tum etiam ingeni atque consili. legi enim contionem tuam. nihil illa sapientius. ita pedetemptim et gradatim tum accessus a te ad causam facti, tum recessus, ut res ipsa maturitatem tibi animadvertendi omnium concessu daret.
[8] liberasti igitur et urbem periculo et civitatem metu neque solum ad tempus maximam utilitatem attulisti sed etiam ad exemplum. quo facto intellegere debes in te positam esse rem publicam tibique non modo tuendos sed etiam ornandos illos viros a quibus initium libertatis profectum est. sed his de rebus coram plura prope diem, ut spero. tu quoniam rem publicam nosque conservas, fac ut diligentissime te ipsum, mi Dolabella, custodias.
14.18
Scr. in Pompeiano vii Id. Mai. an. 44
CICERO ATTICO SAL.
373
saepius me jam agitas quod rem gestam Dolabellae nimis in caelum videar efferre. ego autem, quamquam sane probo factum, tamen ut tanto opere laudarem adductus sum tuis et unis et alteris litteris. sed totum se a te abalienavit Dolabella ea de causa qua me quoque sibi inimicissimum reddidit. O hominem impudentem! Kal. Jan. debuit, adhuc non solvit, praesertim cum se maximo aere alieno Faberi manu liberarit et opem ab ope petierit licet enim jocari, ne me valde conturbatum putes. atque ego ad eum viii Idus litteras dederam bene mane, eodem autem die tuas litteras vesperi acceperam in Pompeiano sane celeriter tertio abs te die. sed, ut ad te eo ipso die scripseram,satis aculeatas ad Dolabellam litteras dedi; quae si nihil profecerint, puto fore ut me praesentem non sustineat
[2] Albianum te confecisse arbitror. de Patulciano nomine, quod mihi suspendiatus est , gratissimum est et simile tuorum omnium. sed ego Erotem ad ista expedienda factum mihi videbar reliquisse; cuius non sine magna culpa vacillarunt. sed cum ipso videro.
[3] de Montano, ut saepe ad te scripsi, erit tibi tota res curae. Servius proficiscens quod desperanter tecum locutus est minime miror neque ei quicquam in desperatione concedo.
[4] Brutus noster, singularis vir, si in senatum non est Kal. Juniis venturus, quid facturus sit in foro nescio. sed hoc ipse melius. ego ex iis quae parari video non multum Idibus Martiis profectum judico. itaque de Graecia cottidie magis et magis cogito. nec enim Bruto meo exsilium, ut scribit ipse, meditanti video quid prodesse possim. Leonidae me litterae non satis delectarunt. de Herode tibi adsentior. Saufei legisse vellem. ego ex Pompeiano vi Idus Mai. cogitabam.
14.19
Scr. in Pompeiano vhi Id. Mai. an.44.
CICERO ATTICO SAL.
372
四四年五月八日 ポンペイイ
キケロよりアッティクス宛
[1] Nonis Maus cum essem in Pompeiano, accepi binas a te litteras, alteras sexto die, alteras quarto. ad superiores igitur prius. quam mihi jucundum opportune tibi Barnaeum litteras reddidisse!
tu vero cum Cassio ut cetera.
君は他のことと同様、カッシウスと話し合ってほしい。
quam commode autem quod id ipsum quod me mones quadriduo(4日) ante ad eum scripseram exemplumque mearum litterarum ad te miseram(過去完)!
だが、実に好都合なことに、君が私に忠告しているまさにそのとおりのことを、私は四日前に彼宛の手紙にしたため、その私の手紙の写しを君に送っておいたのだ。
sed cum ex Dolabellae ἀριστείᾳ (sic enim tu ad me scripseras) magna desperatione adfectus essem, ecce tibi et Bruti et tuae litterae!
ドラーベッラの勲し(=カエサルの霊柱を破壊)――そう君は私宛の手紙に書いていた――によって私が大きな絶望から立ち直った時、そこにまさにブルートゥスと君の手紙が来た。
ille exsilium meditari. nos autem alium portum propiorem huic aetati videbamus;
彼は亡命を考えている。私はこの年齢により近い別の港(=死)を視野に入れていた。
in quem mallem equidem pervehi florente Bruto nostro constitutaque re publica.
だが、その港に入るのは、われらがブルートゥスが全盛を極め、国家も確固としてからでよいと思う。
sed nunc quidem, ut scribis, non utrumvis.
しかし、いまは君が書いているとおり、どちらでもいいとはいえない。
adsentiris enim mihi nostram aetatem a castris, praesertim civilibus, abhorrere.
私たちの歳では戦陣、特に内乱の陣営には向かないことは、君も同意見なのだから。
[2] Antonius ad me tantum de Cloelio rescripsit, meam lenitatem et clementiam et sibi esse gratam et mihi voluptati magnae fore.
マルクス・アントニウスは、クロエリウス(=追放中)のことで私に返事をよこし、私の寛大さと慈悲深さに感謝しており、私にも大いに喜ばしい結果になるだろう、とだけ書いてきた。
sed Pansa furere videtur de Cloelio itemque de Deiotaro et loquitur severe, si velis credere.
だが、パンサは、クロエリウスとさらにデイオタルスのことで憤慨しているらしく、厳しいことを言っている――もし信用できればだ。
illud tamen non belle, ut mihi quidem videtur, quod factum Dolabellae vehementer improbat.
しかし、彼がドラベッラの行為をひどく非難しているのはよくない、少なくとも私はそう思う。
[3] de coronatis, cum sororis tuae filius a patre accusatus esset, rescripsit se coronam habuisse honoris Caesaris causa, posuisse luctus gratia; postremo se libenter vituperationem subire quod amaret etiam mortuum Caesarem.
(=カエサル追悼の)冠を被った連中についてだが、君の妹の息子は父親から非難されたあと、自分はカエサルの栄誉のために冠を被り、追悼のために外したのだという返事をよこし、自分は死後もなおカエサルを愛しているので、非難は甘んじて受けると結んでいる。
[4] ad Dolabellam, quem ad modum tibi dicis placere, scripsi diligenter. ego etiam ad Siccam; tibi hoc oneris non impono. nolo te illum iratum habere.
ドラベッラには、君の忠告どおりの仕方で、入念な手紙を書いた。君にこんな面倒はかけない。君が彼に恨まれるのは嫌だからね。
Servi orationem cognosco; in qua plus timoris video quam consili.
セルウィウス(スルピキウス・ルフス51年執政官)の話は了解した。その中には思慮よりも恐れの方が多く見て取れる。
sed quoniam perterriti omnes sumus, adsentior Servio.
だが、私たちは皆すっかり恐怖に捕われているので、私もセルウィウスに賛成だ。
Publilius tecum tricatus est. huc enim Caerellia missa ab istis est legata ad me; cui facile persuasi mihi id quod rogaret ne licere quidem, non modo non lubere. Antonium si videro, accurate agam de Buthroto.
ブブリリウス(=キケロの前妻の親類)は君をごまかしてきた。この私のところへカエレッリアがその連中からの使いとしてやって来た。彼女の求めは私には望ましくないばかりか許されないということを、私は彼女に難なく納得させた。アントニウスに会ったら、ブトロトンのことを注意深く交渉するつもりだ。
[5] Venio ad recentiores litteras; quamquam de Servio jam rescripsi. 'me facere magnam πρᾶξιν Dolabellae.' mihi me hercule ita videtur, non potuisse maior tali re talique tempore.
最近の方の手紙に移る。だが、セルウィウスについては、もう返答済みだ。「君はドラベッラの行為を大きく評価している」(と君は言う)。まさにそのとおりだ、このような時と状況において、これ以上大きなことはありえないと私は思う。しかし、私が彼の功績と認めたことは、すべて君の手紙を拠り所にして認めたのだ。
sed tamen quicquid ei tribuo, tribuo ex tuis litteris. tibi vero adsentior maiorem πρᾶξιν ejus fore si mihi quod debuit dissolverit. Brutus velim sit Asturae.
だが、もし彼が私に借金を返したなら、彼の行為はもっと大きなものになるだろうことは君に同意する。ブルートゥスにはアストゥラにいてほしいと思う。
[6] quod autem laudas me quod nihil ante de profectione constituam quam ista quo evasura sint videro, muto sententiam. neque quicquam tamen ante quam te videro. Atticam meam gratias mihi agere de matre gaudeo; cui quidem ego totam villam cellamque tradidi eamque cogitabam v Idus videre. tu Atticae salutem dices. nos Piliam diligenter tuebimur.
14.20
Scr. in Futeolaizo v Id. Mai a. 7Z0 (44).
CICERO ATTICO SAL.
374
四四年五月一〇日、プテオリ
キケロよりアッティクス宛
[1] E Pompeiano navi advectus sum in Luculli nostri hospitium vi Idus hora fere tertia. egressus autem e navi accepi tuas litteras quas tuus tabellarius in Cumanum attulisse dicebatur Nonis Maus datas. A Lucullo postridie eadem fere hora veni in Puteolanum. ibi accepi duas epistulas, alteram Nonis, alteram vii Idus Lanuvio datas.
[2] audi igitur ad omnis. primum, quae de re mea gesta et in solutione et in Albiano negotio, grata. de tuo autem Buthroto, cum in Pompeiano essem, Misenum venit Antonius. Inde ante discessit quam illum venisse audissem, in Samnium A quo vide quid speres. Romae igitur de Buthroto. L. Antoni horribilis contio, Dolabellae praeclara. jam vel sibi habeat nummos, modo numeret Idibus. Tertullae nollem abortum. tam enim Cassii sunt jam quam Bruti serendi. de regina velim atque etiam de Caesare illo. persolvi primae epistulae, venio ad secundam.
[3] de Quintis, Buthroto, cum venero, ut scribis. quod Ciceroni suppeditas, gratum. quod errare me putas qui rem publicam putem pendere e Bruto, sic se res habet. aut nulla erit aut ab isto istisve servabitur. quod me hortaris ut scriptam contionem mittam, accipe a me, mi Attice, kaqolikon qewrhma earum rerum in quibus satis exercitati sumus. nemo umquam neque poeta neque orator fuit qui quemquam meliorem quam se arbitraretur. hoc etiam malis contingit; quid tu Bruto putas et ingenioso et erudito? de quo etiam experti sumus nuper in edicto. scripseram rogatu tuo. meum mihi placebat, illi suum. quin etiam cum ipsius precibus paene adductus scripsissem ad eum 'de optimo genere dicendi,' non modo mihi sed etiam tibi scripsit sibi illud quod mihi placeret non probari. qua re sine, quaeso, sibi quemque scribere,
Suam cuique sponsam, mihi meam; suum cuique
amorem, mihi meum.
non scite. hoc enim Atilius, poeta durissimus. atque utinam liceat isti contionari! cui si esse in urbe tuto licebit, vicimus. ducem enim novi belli civilis aut nemo sequetur aut ii sequentur qui facile vincantur.
[4] venio ad tertiam. gratas fuisse meas litteras Bruto et Cassio gaudeo. itaque iis rescripsi. quod Hirtium per me meliorem fieri volunt, do equidem operam et ille optime loquitur sed vivit habitatque cum Balbo qui item bene loquitur. quid credas videris.
三通目に移る。私の手紙がブルートゥスとカッシウスを喜ばせたのはうれしい。彼らにもそう返事を書いた。私の力でヒルティウスをよりよき人にすることを彼らが望んでいるとのことだが、私も努力はしているし、彼も最もよき人の話しぶりだが、やはり同じくよき話しぶりのバルブスとは同じ穴の狢だ。どう考えるべきかは、君が判断してほしい。
Dolabellam valde placere tibi video; mihi quidem egregie. Cum Pansa vixi in Pompeiano. is plane mihi probabat se bene sentire et cupere pacem. causam armorum quaeri plane video.
ドラベッラを君はずいぶん気に入っていると見た。ともかく私は頗るそうだ。パンサとはポンペイの別荘で一緒に過ごした。彼はみずからの誠意と平和を望む気持ちをはっきり私に請け合った。だが、戦いの口実を探しているのがはっきり分かる。
edictum Bruti et Cassi probo. quod hortaris ut suscipiam cogitationem(熟慮する) quidnam(一体何を) istis agendum putem, consilia temporum sunt quae in horas commutari vides. Dolabellae et prima illa actio et haec contra Antonium contio mihi profecisse permultum videtur.
ブルートゥスとカッシウスの声明(=地方からの支持者を帰らせる)はいいと思う。彼らが何をすべきだと思うか、熟慮するように君は求めているが、刻一刻移り変わっていく状況次第で考えも変わる。ドラベッラ(キケロの娘婿、44年補充執政官)のあの最初の行動と今度のアントニウスに対抗する集会演説は大いに事態を前進させたと私は思う。
prorsus melius ibat res; nunc autem videmur habituri ducem; quod unum municipia bonique desiderant.
事態はいい方向に進行している。われわれは指導者(=ドラベッラ)を得ることになるように思れる。その一点こそ、諸自治都市とよき人々が必要としていることだ。
[5] Epicuri mentionem facis et audes dicere mh politeuesqai . non te Bruti nostri vulticulus ab ista oratione deterret? Quintus filius, ut scribis, Antoni est dextella. per eum igitur quod volemus facile auferemus. exspecto, si, ut putas, L. Antonius produxit Octavium, qualis contio fuerit.
haec scripsi; statim enim Cassi tabellarius. eram continuo Piliam salutaturus, deinde ad epulas Vestori navicula. Atticae plurimam salutem.
14.21
Scr. in Puteolano v Id. Mafl an. 44
CICERO ATTICO SAL.
375
四四年五月十一日、プテオリ
キケロよりアッティクス宛
[1] Cum paulo ante dedissem ad te Cassi tabellario litteras, v Idus venit noster tabellarius et quidem, portenti simile, sine tuis litteris. sed cito conjeci Lanuvi te fuisse. Eros autem festinavit, ut ad me litterae Dolabellae perferrentur non de re mea (nondum enim meas acceperat) sed rescripsit ad eas quarum exemplum tibi miseram sane luculente.
[2] ad me autem, cum Cassi tabellarium dimisissem, statim Balbus. O dei boni, quam facile perspiceres timere otium! et nosti virum quam tectus(慎重な). sed tamen Antoni consilia narrabat; illum circumire veteranos ut acta Caesaris sancirent idque se facturos esse jurarent, ut castra omnes haberent eaque duoviri omnibus mensibus inspicerent. questus est etiam de sua invidia eaque omnis ejus oratio fuit ut amare videretur Antonium. quid quaeris? nihil sinceri.
[3] Mihi autem non est dubium quin res spectet ad castra. Acta enim illa res est animo virili, consilio puerili. quis enim hoc non vidit, regni heredem relictum? quid autem absurdius? hoc metuere, alterum in metu non ponere! quin etiam hoc ipso tempore multa u(posoloika . Ponti Neapolitanum a matre tyrannoctoni possideri! legendus mihi saepius est 'Cato maior' ad te missus. amariorem enim me senectus facit. stomachor omnia. sed mihi quidem bebiwtai ; viderint juvenes. tu mea curabis, ut curas.
[4] haec scripsi seu dictavi apposita secunda mensa apud Vestorium. postridie apud Hirtium cogitabam et quidem penteloipon . sic hominem traducere ad optimatis paro. Lhroj poluj . nemo est istorum qui otium non timeat. qua re talaria videamus. quidvis enim potius quam castra.
Atticae salutem plurimam velim dicas. exspecto Octavi contionem et si quid aliud, maxime autem ecquid Dolabella tinniat an in meo nomine tabulas novas fecerit.
14.22
Scr. in Puteolano prid. Id. Mai. an. 44
CICERO ATTICO SAL.
376
certior a Pilia factus mitti ad te Idibus tabellarios statim hoc nescio quid exaravi. primum igitur scire te volui me hinc Arpinum xvi Kalend. Jun. eo igitur mittes si quid erit posthac; quamquam ipse jam jamque adero. cupio enim ante quam Romam venio odorari diligentius quid futurum sit. quamquam vereor ne nihil conjectura aberrem. minime enim obscurum est quid isti moliantur; meus vero discipulus qui hodie apud me cenat valde amat illum quem Brutus noster sauciavit. et si quaeris (perspexi enim plane, timent otium; u(poqesin autem hanc habent eamque prae se ferunt, clarissimum virum interfectum, totam rem publicam illius interitu perturbatam, irrita fore quae ille egisset simul ac desisteremus timere, clementiam illi malo fuisse, qua si usus non esset, nihil ei tale accidere potuisse.
[2] mihi autem venit in mentem, si Pompeius cum exercitu firmo veniat, quod est eu)logon , certe fore bellum. haec me species cogitatioque perturbat. neque enim jam quod tibi tum licuit nobis nunc licebit. nam aperte laetati sumus. deinde habent in ore nos ingratos. nullo modo licebit quod tum et tibi licuit et multis. Fainoproswphteon ergo et i)teon in castra? miliens mori melius, huic praesertim aetati. itaque me Idus Martiae non tam consolantur quam antea. magnum enim mendum continent. etsi illi juvenes alloij en esqloij tond' apwqountai yogon sed si tu melius quidpiam speras, quod et plura audis et interes consiliis, scribas ad me velim simulque cogites quid agendum nobis sit super legatione votiva. equidem in his locis moneor a multis ne in senatu Kalendis. dicuntur enim occulte milites ad eam diem comparari et quidem in istos qui mihi videntur utivis tutius quam in senatu fore.
M. TVLLI CICERONIS EPISTULARUM AD ATTICUM
LIBER QVINTVS DECIMVS
15.1
Scr. in Puteolano xvi K. Jun. an. 44
CICERO ATTICO SAL.
377
[1] O factum male de Alexione! incredibile est quanta me molestia adfecerit, nec me hercule ex ea parte maxime quod plerique mecum, 'ad quem igitur te medicum conferes?' quid mihi jam medico? aut si opus est, tanta inopia est? amorem erga me, humanitatem suavitatemque desidero. etiam illud. quid est quod non pertimescendum sit cum hominem temperantem, summum medicum tantus improviso morbus oppresserit? sed ad haec omnia una consolatio est quod ea condicione nati sumus ut nihil quod homini accidere possit recusare debeamus.
[2] de Antonio jam antea tibi scripsi non esse eum a me conventum. venit enim Misenum cum ego essem in Pompeiano. Inde ante profectus est quam ego eum venisse cognovi. sed casu, cum legerem tuas litteras, Hirtius erat apud me in Puteolano. ei legi et egi. primum quod attinet, nihil mihi concedebat, deinde ad summam arbitrum me statuebat non modo huius rei sed totius consulatus sui. Cum Antonio autem sic agemus ut perspiciat, si in eo negotio nobis satis fecerit, totum me futurum suum. Dolabellam spero domi esse.
[3] Redeamus ad nostros. de quibus tu bonam spem te significas habere propter edictorum humanitatem. ego autem perspexi, cum a me xvii Kal. de Puteolano Neapolim Pansae conveniendi causa proficisceretur Hirtius, omnem ejus sensum.
われらの友人たちのことに戻ろう。彼らについて君は、出された布告が人間的だから明るい希望がもてると言う。だが、十六日にヒルティウスがプテオリーの私の別荘からパンサに会いにネアポリスへ出かける時に、私は彼の考えをすべて見抜いた。
seduxi enim et ad pacem sum cohortatus. non poterat scilicet negare se velle pacem, sed non minus se nostrorum arma timere quam Antoni, et tamen utrosque non sine causa praesidium habere, se autem utraque arma metuere. quid quaeris? οὐδέν ὑγιές.
私は彼を脇に呼んで平和を目指すように説きつけた。むろん、平和を望まないとは言えなかったけれども、アントニウスの武力に劣らずわれらの友人たちの武力が恐ろしい、だが双方とも防備を固めるのには訳があるし、自分としてはどちらの武力も恐れていると彼は言った。要するに、まったく真実味がない。
[4] de Quinto filio tibi adsentior. patri quidem certe gratissimae bellae tuae litterae fuerunt. Caerelliae vero facile satis feci; nec valde laborare mihi visa est, et si illa, ego certe non laborarem. istam vero quam tibi molestam scribis esse auditam a te esse omnino demiror. nam quod eam collaudavi apud amicos audientibus tribus filiis ejus et filia tua, to ek toutou quid est hoc?
quid est autem cur ego personatus ambulem?
parumne foeda persona est ipsius senectutis? quod Brutus rogat ut ante Kalendas, ad me quoque scripsit et fortasse faciam. sed plane quid velit nescio. quid enim illi adferre consili possum, cum ipse egeam consilio et cum ille suae immortalitati melius quam nostro otio consuluerit? de regina rumor exstinguitur. de Flamma, obsecro te, si quid potes.
15.1a
Scr. in Sinuessano xv K. Jun. an. 44
CICERO ATTICO SAL.
378
Heri dederam ad te litteras exiens e Puteolano deverteramque in Cumanum. ibi bene valentem videram Piliam. quin etiam paulo post Cumis eam vidi. venerat enim in funus; cui funeri ego quoque operam dedi. Cn. Lucullus familiaris noster matrem efferebat. mansi igitur eo die in Sinuessano atque inde mane postridie Arpinum proficiscens hanc epistulam exaravi.
[2] erat autem nihil novi quod aut scriberem aut ex te quaererem, nisi forte hoc ad rem putas pertinere. Brutus noster misit ad me orationem suam habitam in contione Capitolina petivitque a me ut eam ne ambitiose corrigerem ante quam ederet. est autem oratio scripta elegantissime sententiis, verbis, ut nihil possit ultra. ego tamen si illam causam habuissem, scripsissem ardentius. U(poqesij vides quae sit et persona dicentis. itaque eam corrigere non potui. quo enim in genere Brutus noster esse vult et quod judicium habet de optimo genere dicendi, id ita consecutus in ea oratione est ut elegantius esse nihil possit; sed ego secutus aliud sum sive hoc recte sive non recte. tu tamen velim eam orationem legas, nisi forte jam legisti, certioremque me facias quid judices ipse. quamquam vereor ne cognomine tuo lapsus u(perattikoj sis in judicando. sed si recordabere Dhmosqenouj fulmina, tum intelleges posse et attikwtata et gravissime dici. sed haec coram. nunc nec sine epistula nec cum inani epistula volui ad te Metrodorum venire.
15.2
Scr. in Vescino xv K. Jun. an. 44
CICERO ATTICO SAL.
379
四四年五月十八日、ウェスキア
キケロよりアッティクス宛
[1] XV Kal. e Sinuessano proficiscens cum dedissem ad te litteras devertissemque acutius in Vescino accepi a tabellario tuas litteras; in quibus nimis multa de Buthroto. non enim tibi ea res maiori curae aut est aut erit quam mihi. sic enim decet te mea curare, tua me. quam ob rem id quidem sic susceptum est mihi ut nihil sim habiturus antiquius.
[2] L. Antonium contionatum esse cognovi tuis litteris et aliis sordide; sed id quale fuerit nescio; nihil enim scripti. de Menedemo probe. Quintus certe ea dictitat quae scribis. consilium meum a te probari quod ea non scribam quae tu a me postularis facile patior, multoque magis id probabis, si orationem eam de qua hodie ad te scripsi legeris. quae de legionibus scribis, ea vera sunt. sed non satis hoc mihi videris tibi persuasisse qui de Buthrotiis nostris per senatum speres confici posse quod puto. tantum enim video, non videmur esse victuri, sed, ut jam nos hoc fallat, de Buthroto te non fallet.
[3] de Octavi contione idem sentio quod tu, ludorumque ejus apparatus et Matius ac Postumus mihi procuratores non placent; Saserna collega dignus. sed isti omnes, quem ad modum sentis, non minus otium timent quam nos arma. Balbum levari invidia per nos velim, sed ne ipse quidem id fieri posse confidit. itaque alia cogitat.
[4] quod prima disputatio Tusculana te confirmat sane gaudeo; neque enim ullum est perfugium aut melius aut paratius. Flamma quod bene loquitur non moleste fero. Tyndaritanorum causa, de qua causa laborat, quae sit ignoro. hos tamen . . . . Penteloipon movere ista videntur in primis erogatio pecuniae. de Alexione doleo, sed quoniam inciderat in tam gravem morbum, bene actum cum illo arbitror. quos tamen secundos heredes scire velim et diem testamenti.
15.3
Scr. in Arpinati xi K. Jun. an. 44(§1)
CICERO ATTICO SAL.
380
四四年五月二十二日、アルピヌム
キケロよりアッティクス宛
[1] Undecimo Kal. accepi in Arpinati duas epistulas tuas, quibus duabus meis respondisti. Vna erat xv Kal., altera xii data. ad superiorem igitur prius. accurres in Tusculanum, ut scribis; quo me vi Kal. venturum arbitrabar. quod scribis parendum victoribus, non mihi quidem cui sunt multa potiora. nam illa quae recordaris Lentulo et Marcello consulibus acta in aede Apollinis, nec causa eadem est nec simile tempus, praesertim cum Marcellum scribas aliosque discedere. erit igitur nobis coram odorandum et constituendum tutone Romae esse possimus. Novi conventus habitatores sane movent; in magnis enim versamur angustiis. sed sunt ista parvi; quin et maiora contemnimus. calvae testamentum cognovi, hominis turpis ac sordidi; tabula Demonici quod tibi curae est gratum. de malo scripsi jam pridem ad Dolabellam accuratissime, modo redditae litterae sint. ejus causa et cupio et debeo.
[2] venio ad propiorem. cognovi de Alexione quae desiderabam. Hirtius est tuus. Antonio, quoniam est, volo pejus esse. de Quinto filio, ut scribis, A. M. C. de patre coram agemus. Brutum omni re qua possum cupio juvare. cuius de oratiuncula idem te quod me sentire video. sed parum intellego quid me velis scribere quasi a Bruto habita oratione, cum ille ediderit. qui tandem convenit? an sic ut in tyrannum jure optimo caesum? multa dicentur, multa scribentur a nobis sed alio modo et tempore. de sella Caesaris bene tribuni; praeclaros etiam xiv ordines! Brutum apud me fuisse gaudeo, modo et libenter fuerit et sat diu.
15.4
Scr. in Arpinati ix K Jun. an. 44
CICERO ATTICO SAL.
381
四四年五月二十四日、アルピヌム
キケロよりアッティクス宛
[1] IX K. H. x fere a Q. Fufio venit tabellarius. nescio quid ab eo litterularum, uti me sibi restituerem; sane insulse, ut solet, nisi forte, quae non ames omnia videntur insulse fieri. scripsi ita ut te probaturum existimo. mihi duas a te epistulas reddidit, unam xi, alteram x ad recentiorem prius et leniorem laudo; si vero etiam Carfulenus, ' anw potamwn .' Antoni consilia narras turbulenta. atque utinam potius per populum agat quam per senatum! quod quidem ita credo. sed mihi totum ejus consilium ad bellum spectare videtur, si quidem D. Bruto provincia eripitur. quoquo modo ego de illius nervis existimo, non videtur fieri posse sine bello. sed non cupio, quoniam cavetur Buthrotiis. rides? aps condoleo non mea potius adsiduitate, diligentia, gratia perfici.
[2] quod scribis te nescire quid nostris faciendum sit, jam pridem me illa aporia sollicitat. itaque stulta jam Iduum Martiarum est consolatio. animis enim usi sumus virilibus, consiliis, mihi crede, puerilibus. excisa enim est arbor, non evulsa. itaque quam fruticetur vides. redeamus igitur, quoniam saepe usurpas, ad Tusculanas disputationes. Saufeium de te celemus; ego numquam indicabo. quod te a Bruto scribis, ut certior fieret quo die in Tusculanum essem venturus, ut ad te ante scripsi, vi Kal., et quidem ibi te quam primum per videre velim. puto enim nobis Lanuvium eundum et quidem non sine multo sermone. sed melhsei .
[3] redeo ad superiorem. ex qua praetereo illa prima de Buthrotiis; quae 'mihi sunt inclusa medullis,' sit modo, ut scribis, locus agendi. de oratione Bruti prorsus contendis cum iterum tam multis verbis agis. egone ut eam causam quam is scripsit? ego scribam non rogatus ab eo? nulla paregxeirhsij fieri potest contumeliosior. 'at' inquis ' (Hrakleideion aliquod.' non recuso id quidem, sed et componendum argumentum est et scribendi exspectandum tempus maturius. licet enim de me ut libet existimes (velim quidem quam optime, si haec ita manant ut videntur (feres quod dicam), me Idus Martiae non delectant. ille enim numquam revertisset, nos timor confirmare ejus acta non coegisset, aut, ut in Saufei eam relinquamque Tusculanas disputationes ad quas tu etiam Vestorium hortaris, ita gratiosi eramus apud illum (quem di mortuum perduint!) ut nostrae aetati, quoniam interfecto domino liberi non sumus, non fuerit dominus ille fugiendus. rubeo, mihi crede, sed jam scripseram; delere nolui.
[4] de Menedemo vellem verum fuisset, de regina velim verum sit. cetera coram, et maxime quid nostris faciendum sit, quid etiam nobis, si Antonius militibus obsessurus est senatum. hanc epistulam si illius tabellario dedissem, veritus sum ne solveret. itaque misi dedita. erat enim rescribendum tuis.
15.4a
Scr. in Tusculano vi K. Jun. an. 44
CICERO ATTICO SAL.
382
quam vellem Bruto studium tuum navare potuisses! ego igitur ad eum litteras. ad Dolabellam Tironem misi cum mandatis et litteris. eum ad te vocabis et si quid habebis quod placeat scribes. ecce autem de traverso L. Caesar ut veniam ad se rogat in nemus aut scribam quo se venire velim; Bruto enim placere se a me conveniri. O rem odiosam et inexplicabilem! puto me ergo iturum et inde Romam, nisi quid mutaro. summatim adhuc ad te; nihildum enim a Balbo. tuas igitur exspecto nec actorum solum sed etiam futurorum.
15.5
Scr. in Tusculano v K. Jun. an. 44
CICERO ATTICO SAL.
383
四四年五月二十七日あるいは二十八日、トゥスクルム
〈キケローよりアッティクス宛)
[1] A Bruto tabellarius rediit; attulit et ab eo et Cassio. consilium meum magno opere exquirunt, Brutus quidem utrum de duobus. O rem miseram! plane non habeo quid scribam. itaque silentio puto me usurum, nisi quid aliud tibi videtur; sin tibi quid venit in mentem, scribe, quaeso.
ブルートゥスのもとから配達人が、彼とカッシウスからの手紙を携えて戻ってきた。彼らは私の忠告を頼りに求めており、ブルートゥスは二つの選択肢のどちらにすべきか尋ねている。ああ、惨めなことだ。私は何と書くべきか皆目分からない。だから、私は沈黙を通そうと思う、もし君が何か違うやり方がいいと言うなら別だが。だが、何か思いついたなら、どうか手紙を書いてほしい。
Cassius vero vehementer orat ac petit ut Hirtium quam optimum faciam. sanum putas? γναφεύς ἄνθρακας. epistulam tibi misi.
カッシウスはヒルティウスをできるだけよき人にするようにと私に強く求めている。正気だと思うかね?黒人を洗っても白くはならない。彼の手紙を君に送る。
[2] Ut tu de provincia Bruti et Cassi per senatus consultum, ita scribit et Balbus et Oppius. Hirtius quidem se afuturum (etenim jam in Tusculano est) mihique ut absim vehementer auctor est, et ille quidem periculi causa quod sibi etiam fuisse dicit, ego autem, etiam ut nullum periculum sit, tantum abest ut Antoni suspicionem fugere nunc curem ne videar ejus secundis rebus non delectari, ut mihi causa ea sit cur Romam venire nolim ne illum videam.
[3] Varro autem noster ad me epistulam misit sibi a nescio quo missam (nomen enim delerat); in qua scriptum erat veteranos eos qui reiciantur (nam partem esse dimissam) improbissime loqui, ut magno periculo Romae sint futuri qui ab eorum partibus dissentire videantur. quis porro noster itus, reditus, vultus, incessus inter istos? quod si, ut scribis, L. Antonius in D. Brutum, reliqui in nostros, ego quid faciam aut quo me pacto geram? mihi vero deliberatum est, ut nunc quidem est, abesse ex ea urbe in qua non modo florui cum summa verum etiam servivi cum aliqua dignitate; nec tam statui ex Italia exire, de quo tecum deliberabo, quam istuc non venire.
15.6
Scr. in Tusculano vi K. Jun. vesperi an. 44
CICERO ATTICO SAL.
386
四四年六月二日(?)トゥスクルム
キケロよりアッティクス
[1] Cum ad me Brutus noster scripsisset et Cassius, ut Hirtium, qui adhuc bonus fuisset (sciebam, neque eum confidebam fore mea auctoritate meliorem; Antonio est enim fortasse iratior, causae vero amicissimus), tamen ad eum scripsi eique dignitatem Bruti et Cassi commendavi. ille quid mihi rescripsisset scire te volui, si forte idem tu quod ego existimares, istos etiam nunc vereri ne forte ipsi nostri plus animi habeant quam habent
HIRTIVS CICERONI SVO SAL.
ヒルティウスより友人キケロー宛
[2] Rurene jam redierim quaeris. an ego, cum omnes caleant, ignaviter aliquid faciam? etiam ex urbe sum profectus, utilius enim statui abesse. has tibi litteras exiens in Tusculanum scripsi. noli autem me tam strenuum putare ut ad Nonas recurram.
もう田舎からローマへ戻ったのか、とあなたはお尋ねです。誰もが皆、熱くなっている時に、私だけ呑気に構えていられましょうか。(いったんローマに戻って)いま再び都を離れるところです。私はいない方がよいと考えたからです。この手紙は、トゥスクルムの別荘に向けて出立する際に書いています。でも、五日までにまた戻ってくるほど私が精力的だとは思わないでください。
nihil enim jam video opus esse nostra cura, quoniam praesidia sunt in tot annos provisa. Brutus et Cassius utinam quam facile a te de me impetrare possunt ita per te exorentur(受) ne quod calidius ineant consilium!
いまや私が配慮すべきことは何もないと考えます、(=アントニウスには)何年も先までの防御が整えられたのですから。ブルートゥスとカッシウスについては、お願いがあります。彼らがあなたのおかげで私に関わる希望をかなえてもらえるのと同様に、どうか彼らにあまり過激な企てに走らぬように、あなたから諌めていただきたいのです。
[3] Cedentis enim haec ais scripsisse--quo aut qua re? Retine, obsecro te, Cicero, illos et noli sinere haec omnia perire, quae funditus medius fidius rapinis, incendiis, caedibus pervertuntur.
彼らがそのような手紙を書いてきたのは出立の間際だったとのことですが、それはどこへ、また何のためだったのでしょうか。キケロよ、どうかお願いです、彼らを引きとめてください、そしてこの国のすべてを滅びるがままにしないでください。いまやこの国は、誓って言いますが、略奪と放火と殺戮によって根こそぎ覆されようとしているのです。
tantum si quid timent caveant, nihil praeterea moliantur. non medius fidius acerrimis consiliis plus quam etiam inertissimis, dum modo diligentibus, consequentur. haec enim quae fluunt per se diuturna non sunt; in contentione praesentis(複対) ad nocendum habent viris. quid speres de illis in Tusculanum ad me scribe.
何か彼らが恐れていることがあるなら、ただ用心だけしていただきたい、それ以上には何も企てないでほしいのです。誓って言いますが、あまりに激しい考え方では、ただ細心なだけでまったく消極的な考え方と同じで、事を成就できないでしょう。現在の体制は本来流動的なものであって、長続きはしません。でも争いとなれば損害を与えるだけの力はもっています。彼らのことで何を期待されているのか、トゥスクルムの私のもとにお手紙をください。
[4] habes Hirti epistulam. cui rescripsi nil illos calidius cogitare idque confirmavi. hoc qualecumque esset te scire volui.
これがヒルティウスからの手紙だ。これに対して私は彼らは何もそう過激なことは考えていないと答え、それを請け合った。このことを、その中身はどうあれ、君に知っておいてもらいたい。
obsignata jam Balbus ad me Serviliam redisse, confirmare non discessuros. nunc exspecto a te litteras.
すでに封印をしたあとでバルブスからの手紙が来た、セルウィリアは帰った、彼ら(=息子たち)は(=戦いに)出かけないと確認しているとのことだ。いまは君からの手紙を待っている。
15.7
Scr. in Tusculano v aut iv K. Jun. an. 44
CICERO ATTICO SAL.
384
四四年九月二十八日あるいは二十九日、トュスクルム
キケロよりアッティクス宛
Gratum quod mihi epistulas; quae quidem me delectarunt, in primis Sexti nostri. dices, 'quia te laudat.' puto me hercule id quoque esse causae, sed tamen etiam ante quam ad eum locum veni, valde mihi placebat cum sensus ejus de re publica cum tum scribendi. Servius(セルウィウス・スルピキウス・ルフス) vero pacificator(和平調停役) cum librariolo suo videtur obisse legationem et omnis captiunculas pertimescere. debuerat autem non 'ex jure manum consertum' sed quae sequuntur; tuque scribes.
15.8
Scr. in Tusculano prid. K. Jun. an. 44
CICERO ATTICO SAL.
385
四四年五月三十一日、トゥスクルム
キケロよりアッティクス宛
[1] Post tuum discessum binas a Balbo (nihil novi) itemque ab Hirtio, qui se scribit vehementer offensum esse veteranis. exspectat animus quidnam agam de K. [Mart.]. misi igitur Tironem et cum Tirone pluris quibus singulis, ut quidque accidisset, dares litteras, atque etiam scripsi ad Antonium de legatione, ne, si ad Dolabellam solum scripsissem, iracundus homo commoveretur. quod autem aditus ad eum difficilior esse dicitur, scripsi ad Eutrapelum ut is ei meas litteras redderet; legatione mihi opus esse. honestior est votiva, sed licet uti utraque.
[2] de te, quaeso, etiam atque etiam vide. velim possis coram; si minus [possis], litteris idem consequemur. Graeceius ad me scripsit C. Cassium sibi scripsisse homines comparari qui armati in Tusculanum mitterentur. id quidem mihi videbatur ; sed cavendum tamen ut ille quae plures videndae. sed aliquid crastinus dies ad cogitandum nobis dare .
15.9
Scr. in Tusculano iv Non. Jun. an. 44
CICERO ATTICO SAL.
387
iiiii non. vesperi a Balbo redditae mihi litterae fore Nonis senatum, ut Brutus in Asia, Cassius in Sicilia frumentum emendum et ad urbem mittendum curarent. O rem miseram! primum ullam ab istis, dein, si aliquam, hanc legatoriam provinciam! atque haud scio an melius sit quam ad Eurotam sedere. sed haec casus gubernabit. ait autem eodem tempore decretum iri ut et iis et reliquis praetoriis provinciae decernantur. hoc certe melius quam illa Persikh porticus; nolo enim Lacedaemonem longinquo cum Lanuvium existimavit. 'rides' inquies 'in talibus rebus?' quid faciam? plorando fessus sum.
[2] di immortales! quam me conturbatum tenuit epistulae tuae prior pagina! quid autem iste in domo tua casus armorum? sed hunc quidem nimbum cito transisse laetor. tu quid egeris tua cum tristi tum etiam difficili ad consiliandum legatione vehementer exspecto; est enim inexplicabilis. ita circumsedemur copiis omnibus. me quidem Bruti litterae quas ostendis a te lectas ita perturbarunt ut, quamquam ante egebam consilio, tamen animi dolore sim tardior. sed plura, cum ista cognoro. hoc autem tempore quod scriberem nihil erat, eoque minus quod dubitabam tu bas ipsas litteras essesne accepturus. erat enim incertum visurusne te esset tabellarius. ego tuas litteras vehementer exspecto.
15.10
Scr. in Tusculano Non. Jun. aut postr:die an. 44
CICERO ATTICO SAL.
388
O Bruti amanter scriptas litteras! o inicum tuum tempus qui ad eum ire non possis! ego autem quid scribam? ut beneficio istorum utantur? quid turpius? ut moliantur aliquid? nec audent nec jam possunt. age, quiescant auctoribus nobis; quis incolumitatem praestat? si vero aliquid de Decimo gravius, quae nostris vita, etiam si nemo molestus sit? ludos vero non facere! quid foedius? frumentum imponere! quae est alia Dionis legatio aut quod munus in re publica sordidius? prorsus quidem consilia tali in re ne iis quidem tuta sunt qui dant; sed possim id neglegere proficiens; frustra vero qui ingrediar? matris consilio cum utatur vel etiam precibus, quid me interponam? sed tamen cogitabo quo genere utar litterarum; nam silere non possum. statim igitur mittam vel Antium vel Circeios.
15.11
Scr. in Antiati a.d. vi Id. Jun. an. 44
CICERO ATTICO SAL.
389
[1] Antium veni a.d. vi Idus. Bruto jucundus noster adventus. deinde multis audientibus, Servilia, Tertulla, Porcia, quaerere quid placeret. aderat etiam Favonius. ego quod eram meditatus in via suadere ut uteretur Asiatica curatione frumenti; nihil esse jam reliqui quod ageremus nisi ut salvus esset; in eo etiam ipsi rei publicae esse praesidium. quam orationem cum ingressus essem, Cassius intervenit. ego eadem illa repetivi. hoc loco fortibus sane oculis Cassius (Martem spirare diceres) se in Siciliam non iturum. 'egone ut beneficium accepissem contumeliam?' 'quid ergo agis?' inquam. at ille in Achaiam se iturum. 'quid tu' inquam 'Brute?' 'Romam,' inquit 'si tibi videtur.' 'mihi vero minime; tuto enim non eris.' 'quid? si possem esse, placeretne?' 'atque ut omnino neque nunc neque ex praetura in provinciam ires; sed auctor non sum ut te urbi committas.' dicebam ea quae tibi profecto in mentem veniunt cur non esset tuto futurus.
[2] Multo inde sermone querebantur atque id quidem Cassius maxime, amissas occasiones Decimumque graviter accusabant. ego negabam oportere praeterita, adsentiebar tamen. cumque ingressus essem dicere quid oportuisset, nec vero quicquam novi sed ea quae cottidie omnes, nec tamen illum locum attingerem, quemquam praeterea oportuisse tangi, sed senatum vocari, populum ardentem studio vehementius incitari, totam suscipi rem publicam, exclamat tua familiaris, 'hoc vero neminem umquam audivi!' ego me repressi. sed et Cassius mihi videbatur iturus (etenim Servilia pollicebatur se curaturam ut illa frumenti curatio de senatus consulto tolleretur), et noster cito dejectus est de illo inani sermone velle esse dixerat. constituit igitur ut ludi absente se fierent suo nomine. proficisci autem mihi in Asiam videbatur ab Antio velle.
[3] Ne multa, nihil me in illo a itinere praeter conscientiam meam delectavit. non enim fuit committendum ut ille ex Italia prius quam a me conis ventus esset discederet. hoc dempto munere amoris atque offici sequebatur, ut mecum ipse, 'ἡ δεῦρ᾽ ὁδός σοι τί δύναται νῦν, θεοπρόπε;' prorsus dissolutum offendi navigium vel potius dissipatum. nihil consilio, nihil ratione, nihil ordine. itaque etsi ne antea quidem dubitavi, tamen nunc eo minus evolare hinc idque quam primum, 'ubi nec Pelopidarum facta neque famam audiam.'
[4] et heus tu! ne forte sis nescius, Dolabella me sibi legavit a.d. iii Nonas. id mihi heri vesperi nuntiatum est. votiva ne tibi quidem placebat; etenim erat absurdum, quae si stetisset res publica vovissem, ea me eversa illa vota dissolvere. et habent, opinor, liberae legationes definitum tempus lege Iulia nec facile addi potest. aveo genus legationis ut, cum velis, introire exire liceat; quod nunc mihi additum est. bella est autem huius juris quinquenni licentia. quamquam quid de quinquennio cogitem? contrahi mihi negotium videtur. sed blasfhma mittamus.
15.12
Scr. in Antiati v aut iv Id. Jun. an. 44
CICERO ATTICO SAL.
390
四四年六月九日頃、アストゥラ(?)
キケロよりアッティクス宛
[1] Bene me hercule de Buthroto. at ego Tironem ad Dolabellam cum litteris, quia jusseras, miseram. quid nocet? de nostris autem Antiatibus satis videbar plane scripsisse, ut non dubitares quin essent otiosi futuri usurique beneficio Antoni contumelioso. Cassius frumentariam rem aspernabatur; eam Servilia sublaturam ex senatus consulto se esse dicebat. noster vero kai mala semnwj in Asiam, postea quam mihi est adsensus tuto se Romae esse non posse (ludos enim absens facere malebat), statim ait se iturum simul ac ludorum apparatum iis qui curaturi essent tradidisset. navigia colligebat; erat animus in cursu. interea in isdem locis erant futuri.
[2] Brutus quidem se aiebat Asturae. L. quidem Antonius liberaliter litteris sine cura me esse jubet. habeo unum beneficium, alterum fortasse, si in Tusculanum venerit. O negotia non ferenda! quae feruntur tamen. Twnde ai)tian twn Broutwn tij exei. in Octaviano, ut perspexi, sa tis ingeni, satis animi, videbatur que erga nostros h(rwaj ita fore ut nos vellemus animatus. sed quid aetati credendum sit, quid nomini, quid hereditati, quid kathxhsei , magni consili est vitricus quidem nihil censebat; quem Asturae vidimus. sed tamen alendus est et, ut nihil aliud, ab Antonio sejungendus. Marcellus praeclare, si praecipit nostro nostri . cui quidem ille deditus mihi videbatur. Pansae autem et Hirtio non nimis credebat. bona indoles, ean diameinh? .
15.13
Scr. in Puteolano viii K Nov. an. 44
CICERO ATTICO SAL.
416
四四年十月二五日
キケロよりアッティクス宛
[1] VIII Kal. duas a te accepi epistulas. respondebo igitur priori prius. adsentior tibi ut nec duces simus nec agmen cogamus, faveamus tamen. orationem tibi misi. ejus custodiendae et proferendae arbitrium tuum. sed quando illum diem cum tu edendam putes?
[2] indutias quas scribis non intellego fieri posse. melior est anantifwnhsia qua me usurum arbitror. quod scribis legiones duas Brundisium venisse, vos omnia prius. scribes igitur quicquid audieris.
[3] Varronis dialogon exspecto. jam probo (Hrakleideion , praesertim cum tu tanto opere delectere; sed quale velis velim scire. quod ad te antea atque adeo prius scripsi (sic enim mavis), ad scribendum tibi vere dicere fecisti me alacriorem. ad tuum enim judicium quod mihi erat notum addidisti Peducaei auctoritatem magnam quidem apud me et in primis gravem. enitar igitur ne desideres aut industriam meam aut diligentiam. Vettienum, ut scribis, et Faberium foveo. Cloelium nihil arbitror malitiose; quamquam--sed quod egerit. de libertate retinenda, qua certe nihil est dulcius, tibi adsentior. itane Gallo Caninio? O hominem nequam! quid enim dicam aliud? cautum Marcellum! me sic, sed non tamen cautissimum.
[4] longiori epistulae superiorique respondi. nunc breviori propiorique quid respondeam nisi eam fuisse dulcissimam? res Hispanienses valde bonae, modo Balbilium incolumem videam, subsidium nostrae senectutis. de Anniano item, quod me valde observat Visellia. sed haec quidem humana. de Bruto te nihil scire dicis,
sed Servilia venisse M. Scaptium eumque non qua pompa ad se tamen clam venturum sciturumque me omnia;
だが、セルウィリアは、マルクス・スカプティウスが来たこと、また以前ほど派手にではなくひそかに彼女のところへ来るだろうから、私は何でも知ることができるだろうと教えてくれた。
quae ego statim.
それらの情報を私はすぐに君にも知らせよう。
interea narrat eadem Bassi servum venisse qui nuntiaret legiones Alexandrinas in armis esse, Bassum arcessi, Cassium exspectari.
他方、同じセルウィリアの話では、バッススの奴隷がやって来て、アレクサンドリアの諸軍団は戦備を整えてバッススを呼び寄せ、カッシウスを待っていると報告したという。
quid quaeris? videtur res publica jus suum reciperatura. sed ne quid ante(捕らぬたぬきの皮算用をするな). nosti horum exercitationem(行い) in latrocinio(不正) et amentiam.
要するに、国家は正道に復そうとしている。だが、早計は禁物だ。君もこちらの連中の悪逆非道と狂気のことは承知のはずだ。
15.13a
Scr. in Puteolano vel Cumo c.v. Kal Nov. an. 44
CICERO ATTICO SAL.
417
[1] Dolabella vir optimus, etsi, cum scribebam secunda mensa apposita, venisse eum ad Baias audiebam, tamen ad me ex Formiano scripsit, quas litteras cum e balineo exissem accepi, sese de attributione omnia summa fecisse. Vettienum accusat (tricatur scilicet ut monetalis), sed ait totum negotium Sestium nostrum suscepisse, optimum quidem illum virum nostrique amantissimum. quaero autem quid tandem Sestius in hac re facere possit quod non quivis nostrum. sed si quid praeter spem erit, facies ut sciam; sin est, ut arbitror, negotium perditum, scribes tamen neque ista res commovebit.
[2] nos hic filosofoumen (quid enim aliud?) et ta peri tou kaqhkontoj magnifice explicamus prosfwnoumen que Ciceroni; qua de re enim potius pater filio? deinde alia. quid quaeris? exstabit opera peregrinationis huius. Varronem hodie aut cras venturum putabant; ego autem in Pompeianum properabam, non quo hoc loco quicquam pulchrius sed interpellatores illic minus molesti. sed perscribe, quaeso, quae causa sit Myrtili (poenas quidem illum pependisse audivi) et satisne pateat unde corruptus.
[3] haec cum scriberem, tantum quod existimabam ad te orationem esse perlatam. Hui, quam timeo quid existimes! etsi quid ad me? quae non sit foras proditura nisi re publica reciperata. de quo quid sperem non audeo scribere.
15.14
Scr. in Tusculano v K. Quint. an. 44
CICERO ATTICO SAL.
402
vi Kalend. accepi a Dolabella litteras. quarum exemplum tibi misi. in quibus erat omnia se fecisse quae tu velles. statim ei rescripsi et multis verbis gratias egi. sed tamen ne miraretur cur idem iterum facerem, hoc causae sumpsi quod ex te ipso coram antea nihil potuissem cognoscere. sed quid multa? litteras hoc exemplo dedi:
CICERO DOLABELLAE COS. SVO.
[2] antea cum litteris Attici nostri de tua summa liberalitate summoque erga se beneficio certior factus essem cumque tu ipse etiam ad me scripsisses te fecisse ea quae nos voluissemus, egi tibi gratias per litteras iis verbis ut intellegeres nihil te mihi gratius facere potuisse. postea vero quam ipse Atticus ad me venit in Tusculanum huius unius rei causa tibi ut apud me gratias ageret, cuius eximiam quandam et admirabilem in causa Buthrotia voluntatem et singularem erga se amorem perspexisset, teneri non potui quin tibi apertius illud idem his litteris declararem. ex omnibus enim, mi Dolabella, studiis in me et officiis quae summa sunt hoc scito mihi et amplissimum videri et gratissimum esse quod perfeceris ut Atticus intellegeret quantum ego te, quantum tu me amares.
quod reliquum est, Buthrotiam a et causam et civitatem, quamquam a te constituta est (beneficia autem nostra tueri solemus), tamen velim receptam in fidem tuam a meque etiam atque etiam tibi commendatam auctoritate et auxilio tuo tectam velis esse. satis erit in perpetuum Buthrotiis praesidi magnaque cura et sollicitudine Atticum et me liberaris, si hoc honoris mei causa susceperis ut eos semper a te defensos velis. quod ut facias te vehementer etiam atque etiam rogo.
[4] his litteris scriptis me ad suntaceij dedi; quae quidem vereor ne miniata cerula tua pluribus locis notandae sint. ita sum metewroj et magnis cogitationibus impeditus.
15.15
Scr. in Antiati Id. Jun. an. 44
CICERO ATTICO SAL.
393
L. Antonio male sit, si quidem Buthrotiis molestus est! ego testimonium composui quod cum voles obsignabitun nummos Arpinatium, si L. Fadius aedilis petet, vel omnis reddito. ego ad te alia epistula scripsi de HS C_X_ quae Statio curarentur. si ergo petet Fadius, ei volo reddi, praeter Fadium nemini. apud me item puto depositum id scripsi ad Erotem ut redderet.
[2] reginam odi. id me jure facere scit sponsor promissorum ejus Ammonius, quae quidem erant filologa et dignitatis meae ut vel in contione dicere auderem. Saran autem, praeterquam quod nefarium hominem, cognovi praeterea in me contumacem. semel eum omnino domi meae vidi. cum filofronwj ex eo quaererem quid opus esset, Atticum se dixit quaerere. superbiam autem ipsius reginae, cum esset trans Tiberim in hortis, commemorare sine magno dolore non possum. nihil igitur cum istis; nec tam animum me quam stomachum habere arbitrantur.
[3] profectionem meam, ut video, Erotis dispensatio impedit. nam cum ex reliquis quae Nonis Aprilibus fecit abundare debeam, cogor mutuari, quodque ex istis fructuosis rebus receptum est, id ego ad illud fanum sepositum putabam. sed haec Tironi mandavi quem ob eam causam Romam misi; te nolui impeditum impedire.
[4] Cicero noster quo modestior est eo me magis commovet. ad me enim de hac re nihil scripsit ad quem nimirum potissimum debuit; scripsit hoc autem ad Tironem, sibi post Kalend. Aprilis (sic enim annuum tempus confici) nihil datum esse. tibi pro tua natura semper placuisse teque existimasse id etiam ad dignitatem meam pertinere eum non modo perliberaliter a nobis sed etiam ornate cumulateque tractari. qua re velim cures (nec tibi essem molestus, si per alium hoc agere possem) ut permutetur Athenas quod sit in annuum sumptum ei. scilicet Eros numerabit. ejus rei causa Tironem misi. curabis igitur et ad me si quid tibi de eo videbitur scribes.
15.16
Scr. in Antiati iii aut prid. Id. Jun. an. 44
CICERO ATTICO SAL.
391
tandem a Cicerone tabellarius et me hercule litterae pepinwmenwj scriptae, quod ipsum prokophn aliquam significat, itemque ceteri praeclara scribunt; Leonides tamen retinet suum illud 'adhuc,' summis vero laudibus Herodes. quid quaeris? vel verba mihi dari facile patior in hoc meque libenter praebeo credulum. tu velim, si quid tibi est a Statio scriptum quod pertineat ad me, certiorem me facias.
15.16a
Scr. in Arpinati xiv aut xiii K Jun. an. 44
CICERO ATTICO SAL.
392
narro tibi, haec loca venusta sunt, abdita certe et, si quid scribere velis, ab arbitris libera. sed nescio quo modo oi)koj filoj . itaque me referunt pedes in Tusculanum. et tamen haec r(wpografia ripulae videtur habitura celerem satietatem. equidem etiam pluvias metuo, si 'prognostica' nostra vera sunt; rarae enim r(htoreuousin . tu, quaeso, fac sciam ubi Brutum nostrum et quo die videre possim.
15.17
Scr. in Antiati postr. Id. Jun. an. 44
CICERO ATTlCO SAL.
394
duas accepi postridie Idus, alteram eo die datam, alteram Idibus. prius igitur superiori. de D. Bruto, cum scies. de consulum ficto timore cognoveram. Sicca enim filostorgwj ille quidem sed tumultuosius ad me etiam illam suspicionem pertulit. quid tu autem? ' ta men didomena --,? nullum enim verbum a Siregio . non placet. de Plaetono vicino tuo permoleste tuli quemquam prius audisse quam me. de Syro prudenter. L. Antonium per Marcum fratrem, ut arbitror, facillime deterrebis. Antroni vetui; sed nondum acceperas litteras, ne cuiquam nisi L. Fadio aedili. aliter enim nec caute nec jure fieri potest. quod scribis tibi deesse HS c_ quae Ciceroni curata sint, velim ab Erote quaeras ubi sit merces insularum. Arabioni de Sittio nihil irascor. ego de itinere nisi explicato Λ nihil cogito; quod idem tibi videri puto.
[2] habes ad superiorem. nunc audi ad alteram. tu vero facis ut omnia quod Serviliae non dees, id est Bruto. de regina gaudeo te non laborare, teste m etiam tibi probari. Erotis rationes et ex Tirone cognovi et vocavi ipsum. gratissimum quod polliceris Ciceroni nihil defuturum; de quo mirabilia Messalla qui Lanuvio rediens ab illis venit ad me, et me hercule ipsius litterae sic et filostorgwj et eu)pinwj scriptae ut eas vel in acroasi audeam legere. quo magis illi indulgendum puto. de Buciliano Sestium puto non moleste ferre. ego, si Tiro ad me, cogito in Tusculanum. tu vero, quicquid erit quod me scire par sit, statim.
15.18
Scr. in itinere ex Antiati in Tusculanum xvi K. Quint an. 44
CICERO ATTICO SAL.
395
xvii Kal. etsi satis videbar scripsisse ad te quid mihi opus esset et quid te facere vellem, si tibi commodum esset, tamen cum profectus essem et in lacu navigarem, Tironem statui ad te esse mittendum, ut iis negotiis quae agerentur interesset, atque etiam scripsi ad Dolabellam me, si ei videretur, velle proficisci petiique ab eo de mulis vecturae.
[2] ut in his (quoniam intellego te distentissimum esse qua de Buthrotiis qua de Bruto, cuius etiam ludorum sumptuosorum curam et administrationem suspicor ex magna parte ad te pertinere ut ergo in ejus modi re tribues nobis paulum operae; nec enim multum opus est.
mihi res ad caedem et eam quidem propinquam spectare videtur. vides homines, vides arma. prorsus non mihi videor esse tutus. sin tu aliter sentis, velim ad me scribas. domi enim manere, si recte possum, multo malo.
15.19
Scr. in Tusculano inter a.d. xv et xi K. Quint an. 44
CICERO ATTICO SAL.
396
quidnam est quod agendum amplius de Buthrotiis sit? sat egisse enim te frustra scribis. quid autem se refert Brutus? doleo me hercules te tam esse distentum, quod decem hominibus referendum est acceptum. est illud quidem ergwdej sed anekton mihique gratissimum. de armis nihil vidi apertius. fugiamus igitur et, ut ais, coram. Theophanes quid velit nescio. scripserat enim ad me. cui rescripsi ut potui. mihi autem scribit venire ad me se velle ut et de suis rebus et quaedam quae ad me pertinerent. tuas litteras exspecto. vide, quaeso, ne quid temere fiat.
[2] Statius scripsit ad me locutum secum esse Q. Ciceronem valde adseveranter se haec ferre non posse; certum sibi esse ad Brutum et Cassium transire. hoc enim vero nunc discere aveo, hoc ego quid sit interpretari non possum. potest aliquid iratus Antonio, potest gloriam jam novam quaerere, potest totum esse sxediasma ; et nimirum ita est. sed tamen et ego vereor et pater conturbatus est; scit enim quae ille de hoc, mecum quidem afata Olim. plane quid velit nescio. a Dolabella mandata habebo quae mihi videbuntur, id est nihil. dic mihi, C. Antonius voluitne fieri septemvir? fuit certe dignus. de Menedemo est ut scribis. facies omnia mihi nota.
15.20
Scr. in Tusculano inter xv et xi K. Quint. an. 44
CICERO ATTICO SAL.
397
四四年六月二十日、トゥスクルム
キケロよりアッティクス宛
[1] Egi gratias Vettieno; nihil enim potuit humanius. Dolabellae mandata sint quaelibet, mihi aliquid, vel quod Niciae nuntiem. quis enim haec, ut scribis, anteno ? nunc dubitare quemquam prudentem quin meus discessus desperationis sit, non legationis?
[2] Quod ais extrema quaedam jam homines de re publica loqui et eos quidem viros bonos, ego quo die audivi illum tyrannum in contione 'clarissimum virum' appellari subdiffidere coepi. postea vero quam tecum Lanuvi vidi nostros tantum spei habere ad vivendum quantum accepissent ab Antonio, desperavi. itaque, mi Attice, (fortiter hoc velim accipias, ut ego scribo), genus illud interitus †quo causurus est† foedum ducens et quasi denuntiatum nobis ab Antonio ex hac nassa(仕掛け) exire constitui non ad fugam sed ad spem mortis melioris. haec omnis culpa Bruti.
[3] Pompeium Carteia receptum scribis; jam igitur contra hunc exercitum. Vtra ergo castra? Media enim tollit Antonius. illa infirma, haec nefaria. properemus igitur. sed juva me consilio, Brundisione an Puteolis. Brutus quidem subito sed sapienter. Pasxw ti . quando enim illum? sed humana ferenda. tu ipse eum videre non potes. di illi mortuo qui umquam Buthrotum! sed acta missa; videamus quae agenda sint.
[4] rationes Erotis, etsi ipsum nondum vidi, tamen et ex litteris ejus et ex eo quod Tiro cognovit prope modum cognitas habeo. versuram scribis esse faciendam mensum quinque, id est ad Kal. Nov., HS C_C_; in eam diem cadere nummos qui a Quinto debentur. velim igitur, quoniam Tiro negat tibi placere me ejus rei causa Romam venire, si ea te res nihil offendet, videas unde nummi sint, mihi feras expensum. hoc video in praesentia opus esse. reliqua diligentius ex hoc ipso exquiram, in his de mercedibus dotalium praediorum. quae si fideliter Ciceroni curabuntur, quamquam volo laxius, tamen ei prope modum nihil deerit. equidem video mihi quoque opus esse viaticum; sed ei ex praediis ut cadet ita solvetur, mihi autem opus est universo. equidem etsi mihi videtur iste qui umbras timet ad caedem spectare, tamen nisi explicata solutione non sum discessurus. sitne autem explicata necne tecum cognoscam. hanc putavi mea manu scribendam, itaque feci. de Fadio, ut scribis, utique alii nemini. rescribas velim hodie.
15.21
Scr. in Tusculano x K. Quint. an. 44
CICERO ATTICO SAL.
398
narro tibi, Quintus pater exsultat laetitia. scripsit enim filius se idcirco profugere ad Brutum voluisse quod, cum sibi negotium daret Antonius ut eum dictatorem efficeret, praesidium occuparet, id recusasset; recusasse autem se ne patris animum offenderet; ex eo sibi illum hostem. 'tum me' inquit 'collegi verens ne quid mihi ille iratus tibi noceret. itaque eum placavi. et quidem c_c_c_c_ certa, reliqua in spe.' scribit autem Statius illum cum patre habitare velle (hoc vero mirum) et id gaudet. ecquem tu illo certiorem nebulonem?
[2] )Epoxhn vestram de re Cani [deliberationis] probo. nihil eram suspicatus de tabulis, akeraiwj restitutam arbitrabar. quae differs ut mecum coram exspectabo. tabellarios quoad voles tenebis; es enim occupatus. quod ad Xenonem, probe. quod scribo, cum absolvero. Quinto scripsisti te ad eum litteras. nemo attulerat. Tiro negat jam tibi placere Brundisium et quidem dicere aliquid de militibus. at ego jam destinaram Hydruntem quidem. movebant me tuae quinque horae. hic autem quantus plouj ! sed videbimus. nullas a te xi Kal. Quippe, quid enim jam novi? Cum primum igitur poteris, venies. ego propero ne ante Sextus, quem adventare aiunt.
15.22
Scr. in Tusculano v K. Quint. mane an. 44
CICERO ATTICO SAL.
399
四四年六月二二あるいは二三日、トゥスクルム
キケロよりアッティクス宛
[1] Gratulor nobis Quintum filium exisse. molestus non erit. Pansam bene loqui credo. semper enim conjunctum esse cum Hirtio scio; amicissimum Bruto et Cassio puto, si expediet (sed quando illos videbit?), inimicum Antonio, quando aut cur? quousque ludemur? ego autem scripsi Sextum adventare, non quo jam adesset sed quia certe id ageret ab armisque nullus discederet. certe si pergit, bellum paratum est. hic autem noster Cytherius nisi victorem neminem victurum. quid ad haec Pansa? utrobi erit, si bellum erit? quod videtur fore. sed et haec et alia coram hodie quidem, ut scribis, aut cras.
15.23
Scr. in Tusculano viW aut vii K. Quint an. 44
CICERO ATTICO SAL.
400
mirifice torqueor, sine dolore tamen; sed permulta mihi de nostro itinere in utramque partem occurrunt. 'quousque?' inquies. quoad erit integrum; erit autem usque dum ad navem. Pansa si tuae rescripserit, et meam tibi et illius epistulam mittam. Silium exspectabam; cui hypomnema compositum, si quid novi. ego litteras misi ad Brutum. cuius de itinere etiam ex te velim si quid scies cognoscere.
15.24
Scr. in Tusculano vi K. Quint mane, ut videtur, an. 44
CICERO ATTICO SAL.
401
tabellarius quem ad Brutum miseram ex itinere rediit vii Kal. Ei Servilia dixit eo die Brutum his profectum. sane dolui meas litteras redditas non esse. Silius ad me non venerat. causam composui; eum libellum tibi misi. te quo die exspectem velim scire.
15.25
Scr. in Tusculano iii K Quint an. 44
CICERO ATTICO SAL.
403
de meo itinere variae sententiae; multi enim ad me. sed tu incumbe, quaeso, in eam curam. Magna res est. an probas, si ad Kal. Jan. cogitamus? meus animus est aequus, sic tamen ut si nihil offensionis sit. et tu etiam scire quo die Olympia cum mysteria scilicet. Vt tu scires , casus consilium nostri itineris judicabit. dubitemus igitur. est enim hiberna navigatio odiosa, eoque ex te quaesieram mysteriorum diem. Brutum, ut scribis, visum iri a me puto. ego hinc volo prid. Kal.
15.26
Scr. in Arpinati vi Non. Quint an. 44
CICERO ATTICO SAL.
404
de Quinti negotio video a te omnia facta. ille tamen dolet dubitans utrum morem gerat Leptae an fidem infirmet filio. inaudivi L. Pisonem velle exire legatum yeudeggrafw? senatus consulto. velim scire quid sit. tabellarius ille quem tibi dixeram me ad Brutum esse missurum in Anagninum ad me venit ea nocte quae proxima ante Kal. fuit litterasque ad me attulit; in quibus unum alienum summa sua prudentia, idem illud, ut spectem ludos suos. rescripsi scilicet primum me jam profectum, ut non integrum sit; deinde atopwtaton esse me qui Romam omnino post haec arma non accesserim neque id tam periculi mei causa fecerim quam dignitatis subito ad ludos venire. tali enim tempore ludos facere illi honestum est cui necesse est, spectare mihi ut non est necesse sic ne honestum. quidem est. equidem illos celebrari et esse quam gratissimos mirabiliter cupio idque ita futurum esse confido et tecum ago ut jam ab ipsa commissione ad me quem ad modum accipiantur hi ludi, deinde omnia reliquorum ludorum in dies singulos persequare. sed de ludis hactenus.
[2] reliqua pars epistulae est illa quidem in utramque partem, sed tamen non nullos interdum jacit igniculos virilis. quod quale tibi videretur ut posses interpretari, misi ad te exemplum epistulae; quamquam mihi tabellarius noster dixerat tibi quoque se attulisse litteras a Bruto easque ad te e Tusculano esse delatas.
[3] ego itinera sic composueram ut Nonis Quintilibus Puteolis essem; valde enim festino, ita tamen ut quantum homo possit quam cautissime navigem.
[4] M. Aelium cura liberabis; me paucos pedes in extremo fundo et eos quidem subterraneos servitutis putasse aliquid habituros. id me jam jam nolle neque mihi aquam esse tanti. sed ut mihi dicebas, quam lenissime, potius ut cura liberetur quam ut me suscensere aliquid suspicetur. item de illo Tulliano capite libere cum Cascellio loquere. parva res est, sed tu bene attendisti. nimis callide agebatur. ego autem si mihi imposuisset aliquid, quod paene fecit nisi tua malitia adfuisset, animo iniquo tulissem. itaque, ut ut erit, rem impediri malo. octavam partem tuli luminarum medium ad strane memineris cui Caerellia videris mancipio dare ad eam summam quae sub praecone fuit maxima. id opinor esse C_C_C_L_X_X_X. _.
[5] novi si quid erit atque etiam si quid prospicies quod futurum putes, scribas ad me quam saepissime velim, Varroni, quem ad modum tibi mandavi, memineris excusare tarditatem litterarum mearum. mundus iste cum M. Ennio quid egerit de testamento (curiosus sum enim) facias me velim certiorem. ex Arpinati vi non.
15.27
Scr. in Arpinati. v Non. Quint. an. 44
CICERO ATTICO SAL.
406
gaudeo id te mihi suadere quod ego mea sponte pridie feceram. nam cum ad te vi Nonas darem, eidem tabellario dedi etiam ad Sestium scriptas panu filostorgwj . ille autem, quod Puteolos persequitur, humane, quod queritur, iniuste. non enim ego tam illum exspectare dum de Cosano rediret debui quam ille aut non ire ante quam me vidisset aut citius reverti. sciebat enim me celeriter velle proficisci seseque ad me in Tusculanum scripserat esse venturum.
[2] te, ut a me discesseris, lacrimasse moleste ferebam. quod si me praesente fecisses, consilium totius itineris fortasse mutassem. sed illud praeclare quod te consolata est spes brevi tempore congrediendi; quae quidem exspectatio me maxime sustentat. meae tibi litterae non deerunt. de Bruto scribam ad te omnia. librum tibi celeriter mittam de gloria.' excudam aliquid (Hrakleideion quod lateat in thesauris tuis. de Planco memini.
[3] Attica jure queritur. quod me de Bacchi, de statuarum coronis certiorem fecisti, valde gratum; nec quicquam posthac non modo tantum sed ne tantulum quidem praeterieris. et de Herode et mettio meminero et de omnibus quae te velle suspicabor modo. O turpem sororis tuae filium! Cum haec scriberem, adventabat au)th? boulusei cenantibus nobis.
15.28
Scr. in Arpinati v Non. Quint an. 44
CICERO ATTICO SAL.
405
ego, ut ad te pridie scripseram, Nonis constitueram venire in Puteolanum. ibi igitur cottidie tuas litteras exspectabo et maxime de ludis; de quibus etiam ad Brutum tibi scribendum est. cuius epistulae quam interpretari ipse vix poteram exemplum pridie tibi miseram. Atticae meae velim me ita excuses ut omnem culpam in te transferas et ei tamen confirmes me immutatum amorem meum mecum abstulisse.
15.29
Scr. in Formiano prid. Non. Quint. an. 44
CICERO ATTICO SAL.
408
四四年七月六日、フォルミアエ
キケロよりアッティクス宛
[1] Bruti ad te epistulam misi. di boni, quanta amhxania ! cognosces cum legeris. de celebratione ludorum Bruti tibi adsentior. ad M. Aelium nullus tu quidem domum sed sicubi inciderit. de Tulliano semisse M. Axianum adhibebis, ut scribis. quod cum Cosano egisti, optime. quod non solum mea verum etiam tua re me expedis, gratum. legationem probari meam gaudeo. quod promittis di faxint! quid enim mihi meis jucundius? sed istam quam tu excipis metuo. Brutum cum convenero, 8perscribam omnia. de Planco et Decimo sane velim. Sextum scutum abicere nolebam. de mundo, si quid scies.
[2] rescripsi ad omnia tua; nunc nostra accipe. Quintus filius usque Puteolos (mirus civis, ut tu Favonium Asinium dicas) et quidem duas ob causas,et ut mecum et ut speisasqai vult cum Bruto et Cassio. sed tu quid ais? scio enim te familiarem esse Othonum. ait hic sibi Iuliam ferre; constitutum enim esse discidium. quaesivit ex me pater qualis esset fama. dixi nihil sane me audisse (nesciebam enim cur quaereret) nisi de ore et patre. sed quorsus?' inquam. at ille filium velle. tum ego, etsi ebdeluttomhn , tamen negavi probabilia esse vera. Skopoj (hoc est enim) huic nostro nihil praebere, illa autem ou) para touto . ego tamen suspicor hunc, ut solet, alucinari. sed velim quaeras (facile autem potes) et me certiorem.
[3] obsecro te, quid est hoc? signata jam epistula Formiani qui apud me cenabant Plancum se aiebant hunc Buthrotium pridie quam hoc scribebam, id est III non., vidisse demissum, sine phaleris; servulos autem dicere eum et agripetas ejectos a Buthrotiis. macte! sed, amabo te, perscribe mihi totum negotium.
M. TVLLI CICERONIS EPISTULARUM AD ATTICUM
LIBER SEXTVS DECIMVS
16.1
Scr. in Puteolano vi Id. Quint. an. 44
CICERO ATTICO SAL.
409
四四年七月八日、プテオリ
キケロよりアッティクス宛
[1] Nonis Quintilibus veni in Puteolanum. postridie iens ad Brutum in Nesidem haec scripsi. sed eo die quo veneram cenanti Eros tuas litteras. itane? NONIS IVLIIS? di hercule istis! sed stomachari totum diem licet. quicquamne turpius quam Bruto IVLIIS? redeo ad meum igitur 'et' ewmen ;' nihil vidi.
[2] sed quid est, quaeso, quod agripetas Buthroti concisos audio? quid autem Plancus tam cursim (ita enim inaudiebam) diem et noctem? sane cupio scire quid sit.
[3] meam profectionem laudari gaudeo. videndum est ut mansio laudetur. Dymaeos agro pulsos mare infestum habere nil mirum. )En o(moploia? Bruti videtur aliquid praesidi esse, sed, opinor, minuta navigia. sed jam sciam et ad te cras.
[4] de Ventidio panikon puto. de Sexto pro certo habebatur ad arma. quod si verum est, sine bello civili video serviendum. quid ergo? ad Kal. Jan. in Pansa spes? Lhroj poluj in vino et in somno istorum.
[5] de c_c_x_ optime. Ciceronis rationes explicentur. Ovius enim recens. is multa quae vellem, in iis ne hoc quidem malum in mandatis si habunde HS L_X_X_I_I_ satis esse, adfatim prorsus, sed Xenonem perexigue et glisxrwj praebere [id est minutatim]. quod plus permutasti quam ad fructum insularum, id ille annus habeat in quem itineris sumptus accessit. hinc ex Kal. Apr. ad HS L_x_x_x_ accommodetur. nunc enim insulae tantum. videndum enim est quid, cum Romae erit. non enim puto socrum illam ferendam. Pindaro de Cumano negaram.
[6] nunc cuius rei causa tabellarium miserim accipe. Quintus filius mihi pollicetur se Catonem. egit autem et pater et filius ut tibi sponderem sed ita ut tum crederes cum ipse cognosses. huic ego litteras ipsius arbitratu dabo. eae te ne moverint. has scripsi in eam partem ne me motum putares. di faxint ut faciat ea quae promittit! commune enim gaudium. sed ego--nihil dico amplius. is hinc vii Idus. ait enim attributionem in Idus, se autem urgeri acriter. tu ex meis litteris quo modo respondeas moderabere. plura, cum et Brutum videro et Erotem remittam. Atticae meae excusationem accipio eamque amo plurimum; cui et Piliae salutem.
16.2
Scr. in Puteolano v Id. Quint. an. 44
CICERO ATTICO SAL.
412
四四年七月十一日、プテオリ
キケロよりアッティクス宛
[1] Vi Idus duas epistulas accepi, unam a meo tabellario, alteram a Bruti. de Buthrotiis longe alia fama in his locis fuerat, sed cum aliis multis hoc ferendum. Erotem remisi citius quam constitueram, ut esset qui Hortensio et quia et quibus quidem ait se Idibus constituisse. Hortensius vero impudenter. nihil enim debetur ei nisi ex tertia pensione quae est Kal. Sext.; ex qua pensione ipsa maior pars est ei soluta aliquanto ante diem. sed haec Eros videbit Idibus.
de Publilio autem, quod perscribi oportet, moram non puto esse faciendam. sed cum videas quantum de jure nostro decesserimus qui de residuis C_C_C_C_ HS C_C_ praesentia solverimus, reliqua rescribamus, loqui cum eo, si tibi videbitur, poteris eum commodum nostrum exspectare debere, cum tanta sit a nobis jactura facta juris.
[2] sed amabo te, mi Attice, (videsne quam blande?), omnia nostra, quoad eris Romae, ita gerito, regito, gubernato ut nihil a me exspectes. quamquam enim reliqua satis apta sunt ad solvendum, tamen fit saepe ut ii qui debent non respondeant ad tempus. si quid ejus modi acciderit, ne quid tibi sit fama mea potius. non modo versura verum etiam venditione, si ita res coget, nos vindicabis.
[3] Bruto tuae litterae gratae erant. fui enim apud illum multas horas in Neside, cum paulo ante tuas litteras accepissem. delectari mihi Tereo videbatur et habere maiorem Accio quam Antonio gratiam. mihi autem quo laetiora sunt, eo plus stomachi et molestiae est populum Romanum manus suas non in defendenda re publica sed in plaudendo consumere. mihi quidem videntur istorum animi incendi etiam ad repraesentandam improbitatem suam. sed tamen
dum modo doleant aliquid, doleant quidlibet.
[4] consilium meum quod ais cottidie magis laudari non moleste fero exspectabamque si quid de eo ad me scriberes. ego enim in varios sermones incidebam. quin etiam idcirco trahebam ut quam diutissime integrum esset. sed quoniam furcilla extrudimur, Brundisium cogito. facilior enim et exploratior devitatio legionum fore videtur quam piratarum qui apparere dicuntur.
Sestius vi Idus exspectabatur sed non venerat, quod sciam. Cassius cum classicula sua venerat. ego cum eum vidissem, v id. in Pompeianum cogitabam, inde Aeculanum. Nosti reliqua. de Tutia ita putaram.
[5] de Aebutio non credo nec tamen curo plus quam tu. Planco et Oppio scripsi equidem quoniam rogaras, sed, si tibi videbitur, ne necesse habueris reddere. cum enim tua causa fecerint omnia, vereor ne meas litteras supervacaneas arbitrentur. Oppio quidem utique quem tibi amicissimum cognovi. verum ut voles.
[6] tu quoniam scribis hiematurum te in Epiro, feceris mihi gratum si ante eo veneris quam mihi in Italiam te auctore veniendum est. litteras ad me quam saepissime; si de rebus minus necessariis, aliquem nactus; sin autem erit quid maius, domo mittito.
(Hrakleideion , si Brundisium salvi, adoriemur. 'de gloria' misi tibi. custodies igitur, ut soles, sed notentur eklogai quas Salvius bonos auditores nactus in convivio dumtaxat legat. mihi valde placent, mallem tibi. etiam atque etiam vale.
16.3
Scr. in Pompeiano xvi K Sext. an. 44
CICERO ATTICO SAL.
413
四四年七月十七日、ポンペイ
キケロよりアッティクス宛
[1] Tu vero sapienter (nunc demum enim rescribo iis litteris quas mihi misisti convento Antonio Tiburi) sapienter igitur quod manus dedisti quodque etiam ultro gratias egisti. certe enim, ut scribis, deseremur ocius a re publica quam a re familiari. quod vero scribis te magis et magis delectare 'O Tite, si quid,' auges mihi scribendi alacritatem. quod Erotem non sine munusculo exspectare te dicis, gaudeo non fefellisse eam rem opinionem tuam; sed tamen idem suntagma misi ad te retractatius et quidem arxetupon ipsum crebris locis inculcatum et refectum. hunc tu tralatum in macrocollum lege arcano convivis tuis sed, si me amas, hilaris et bene acceptis, ne in me stomachum erumpant cum sint tibi irati.
[2] de Cicerone velim ita sit ut audimus. de Xenone coram cognoscam; quamquam nihil ab eo arbitror neque indiligenter neque illiberaliter. de Herode faciam ut mandas et ea quae scribis ex Saufeio et e Xenone cognoscam. de Quinto filio gaudeo tibi meas litteras prius a tabellario meo quam ab ipso redditas; quamquam te nihil fefellisset. verum tamen--. sed exspecto quid ille tecum, quid tu vicissim, nec dubito quin suo more uterque. sed eas litteras Curium mihi spero redditurum. qui quidem etsi per se est amabilis a meque diligitur, tamen accedet magnus cumulus commendationis tuae.
[4] litteris tuis satis responsum est; nunc audi quod, etsi intellego scribi necesse non esse, scribo tamen. multa me movent in discessu, in primis me hercule quod dijungor a te. movet etiam navigationis labor alienus non ab aetate solum nostra verum etiam a dignitate tempusque discessus subabsurdum.
relinquimus enim pacem ut ad bellum revertamur,
私は戦いに戻ってくるために、平和をあとにしている。
quodque temporis in praediolis nostris et belle aedificatis et satis amoenis consumi potuit in peregrinatione consumimus. consolantur haec: aut proderimus aliquid Ciceroni aut quantum profici possit judicabimus. deinde tu jam, ut spero et ut promittis, aderis. quod quidem si acciderit, omnia nobis erunt meliora.
[5] maxime autem me angit ratio reliquorum meorum. quae quamquam explicata sunt, tam en, quod et Dolabellae nomen in iis est et in attributione mihi nomina ignota, conturbor, nec me ulla res magis angit ex omnibus. itaque non mihi videor errasse quod ad Balbum scripsi apertius ut, si quid tale accidisset ut non concurrerent nomina, subveniret meque tibi etiam mandasse ut, si quid ejus modi accidisset, cum eo communicares. quod facies, si tibi videbitur, eoque magis, si proficisceris in Epirum.
[6] haec ego conscendens e Pompeiano tribus actuariolis decemscalmis. Brutus erat in Neside etiam nunc, Neapoli Cassius. ecquid amas Deiotarum et non amas Hieram? qui, ut Blesamius venit ad me, cum ei praescriptum esset ne quid sine Sexti nostri sententia ageret, neque ad illum neque ad quemquam nostrum rettulit. Atticam nostram cupio absentem suaviari. ita mi dulcis salus visa est per te missa ab illa. referes igitur ei plurimam itemque Piliae dicas velim.
16.4
Scr. in Puteolano vi Id. Quint. an. 44
CICERO ATTICO SAL.
411
四四年七月十日、プテオリ
キケロよりアッティクス宛
[1] Ita ut heri tibi narravi vel fortasse hodie (Quintus enim altero die se aiebat), in Nesida viii Idus. ibi Brutus. quam ille doluit de NONIS IVLIIS! mirifice est conturbatus. itaque sese scripturum aiebat ut venationem eam quae postridie ludos Apollinaris futura est proscriberent in III IDVS QVINTILIS. Libo intervenit. is Philonem Pompei libertum et Hilarum suum libertum venisse a Sexto cum litteris ad consules sive quo alio nomine sunt. earum exemplum nobis legit, si quid videretur. pauca para lecin , ceteroqui et satis graviter et non contumaciter. tantum addi placuit, quod erat coss. solum, ut esset PRAETT., TRIBB. PL., SENATVI, ne illi non proferrent eas quae ad ipsos missae essent.
[2] Sextum autem nuntiant cum una solum legione fuisse Karthagine eique eo ipso die quo oppidum Baream cepisset nuntiatum esse de Caesare, capto oppido miram laetitiam commutationemque animorum concursumque undique; sed illum ad sex legiones quas in ulteriore reliquisset revertisse. ad ipsum autem Libonem scripsit nihil esse nisi ad larem suum liceret. summa postulatorum ut omnes exercitus dimittantur qui ubique sint. haec fere de Sexto.
[3] de Buthrotiis undique quaerens nihil reperiebam. Alii concisos agripetas, alii Plancum acceptis nummis relictis illis aufugisse. itaque non video sciturum me quid ejus sit ni statim aliquid litterarum.
[4] iter illud Brundisium de quo dubitabam sublatum videtur. legiones enim adventare dicuntur. haec autem navigatio habet quasdam suspiciones periculi. itaque constituebam uti o(moploia? . paratiorem enim offendi Brutum quam audiebam. nam et ipse et Domitius bona plane habet dicrota suntque navigia praeterea luculenta Sesti, Buciliani, ceterorum. nam Cassi classem quae plane bella est non numero ultra fretum. illud est mihi submolestum quod parum Brutus properare videtur. primum confectorum ludorum nuntios exspectat; deinde, quantum intellego, tarde est navigaturus consistens in locis pluribus. tamen arbitror esse commodius tarde navigare quam omnino non navigare; et si, cum processerimus, exploratiora videbuntur, etesiis utemur.
16.5
Scr. in Puteolano vii Id. Quint an. 44
CICERO ATTICO SAL.
410
tuas jam litteras Brutus exspectabat. cui quidem ego [non] novum attuleram de Tereo Acci. ille Brutum putabat. sed tamen rumoris nescio quid adflaverat commissione Graecorum frequentiam non fuisse; quod quidem me minime fefellit; scis enim quid ego de Graecis ludis existimem.
[2] nunc audi quod pluris est quam omnia. Quintus fuit mecum dies compluris et, si ego cuperem, ille vel pluris fuisset; sed quam diu fuit, incredibile est quam me in omni genere delectarit in eoque maxime in quo minime satis faciebat. sic enim commutatus est totus et scriptis meis quibusdam quae in manibus habebam et adsiduitate orationis et praeceptis ut tali animo in rem publicam quali nos volumus futurus sit. hoc cum mihi non modo confirmasset sed etiam persuasisset, egit mecum accurate multis verbis tibi ut sponderem se dignum et te et nobis futurum; neque se postulare ut statim crederes sed, cum ipse perspexisses, tum ut se amares.
quod nisi fidem mihi fecisset judicassemque hoc quod dico firmum fore, non fecissem id quod dicturus sum. duxi enim mecum adulescentem ad Brutum. sic ei probatum est quod ad te scribo ut ipse crediderit, me sponsorem accipere noluerit eumque laudans amicissime mentionem tui fecerit, complexus osculatusque dimiserit. quam ob rem etsi magis est quod gratuler tibi quam quod te rogem, tamen etiam rogo ut, si quae minus antea propter infirmitatem aetatis constanter ab eo fieri videbantur, ea judices illum abjecisse mihique credas multum adlaturam vel plurimum potius ad illius judicium confirmandum auctoritatem tuam.
[3] Bruto cum saepe injecissem de o(moploia? , non perinde atque ego putaram adripere visus est. existimabam metewro(teron esse, et hercule erat et maxime de ludis. at mihi cum ad villam redissem, Cn. Lucceius qui multum utitur Bruto narravit illum valde morari non tergiversantem sed exspectantem si qui forte casus. itaque dubito an Venusiam tendam et ibi exspectem de legionibus. si aberunt, ut quidam arbitrantur, Hydruntem, si neutrum erit asfalej , eodem revertar. jocari me putas? moriar si quisquam me tenet praeter te. etenim circumspice, sed ante quam erubesco.
[4] O dies in auspicus Lepidi lepide descriptos et apte ad consilium reditus nostri! magna r(oph ad proficiscendum in tuis litteris. atque utinam te illic! sed ut conducere putabis.
[5] Nepotis epistulam exspecto. cupidus ille meorum? qui ea quibus maxime gauriw legenda non putet. et ais 'met' amumona '! tu vero amumwn , ille quidem ambrotoj . mearum epistularum nulla est sunagwgh ; sed habet Tiro instar septuaginta, et quidem sunt a te quaedam sumendae. eas ego oportet perspiciam, corrigam; tum denique edentur.
16.6
Scr. Vibone viii K Sext an. 44
CICERO ATTICO SAL.
414
ego adhuc (perveni enim Vibonem ad Siccam) magis commode quam strenue navigavi; remis enim magnam partem, prodromi nulli. illud satis opportune, duo sinus fuerunt quos tramitti oporteret, Paestanus et Vibonensis. utrumque pedibus aequis tramisimus. veni igitur ad Siccam octavo die e Pompeiano, cum unum diem Veliae constitissem; ubi quidem fui sane libenter apud Thalnam nostrum nec potui accipi, illo absente praesertim, liberalius. viiii Kal. igitur ad Siccam. ibi tamquam domi meae scilicet. itaque obduxi posterum diem. sed putabam, cum Regium venissem, fore ut illic 'dolixon ploon o(rmainontej cogitaremus corbitane Patras an actuariolis ad Leucopetram Tarentinorum atque inde Corcyram et, si oneraria, statimne freto an Syracusis. hac super re scribam ad te Regio.
[2] me hercule, mi Attice, saepe mecum, H( deur' o(doj soi ti dunatai; cur ego tecum non sum? cur ocellos Italiae, villulas meas, non video? sed id satis superque tecum me non esse, quid fugientem? periculumne? at id nunc quidem, nisi fallor, nullum est. ad ipsum enim revocat me auctoritas tua; scribis enim in caelum ferri profectionem meam sed ita si ante K. Januar. redeam; quod quidem certe enitar. malo enim vel cum timore domi esse quam sine timore Athenis tuis. sed tamen perspice quo ista vergant mihique aut scribe aut, quod multo malim, adfer ipse. haec hactenus.
[3] illud velim in bonam partem accipias me agere tecum quod tibi maiori curae sciam esse quam ipsi mihi. nomina mea, per deos, expedi, exsolve. bella reliqua reliqui; sed opus est diligentia coheredibus pro Cluviano Kal. Sextil. persolutum ut sit. Cum Publilio quo modo agendum sit videbis. non debet urgere, quoniam jure non utimur. sed tamen ei quoque satis fieri plane volo. Terentiae vero quid ego dicam? etiam ante diem, si potes. quin si, ut spero, celeriter in Epirum, hoc quod satis dato debeo peto a te ut ante provideas planeque expedias et solutum relinquas.
[4] sed de his satis, metuoque ne tu nimium putes. nunc neglegentiam meam cognosce. 'de gloria' librum ad te misi. at in eo prohoemium idem est quod in academico tertio. id evenit ob eam rem quod habeo volumen prohoemiorum. ex eo eligere soleo cum aliquod suggrama institui. itaque jam in Tusculano, qui non meminissem me abusum isto prohoemio, conjeci id in eum librum quem tibi misi. Cum autem in navi legerem academicos, adgnovi erratum meum. itaque statim novum prohoemium exaravi et tibi misi. tu illud desecabis, hoc adglutinabis. Piliae salutem dices et Atticae, deliciis atque amoribus meis.
16.7
Scr. navigans ad Pompeianum xiv K. Sept. an. 44
CICERO ATTICO SAL.
415
四四年八月十九日、ポンペイに向かう船上
キケロよりアッティクス宛
[1] VIII Id. Sext.(8月6日) cum a Leucopetra profectus (inde enim tramittebam) stadia circiter ccc processissem, rejectus sum austro(南風) vehementi ad eandem Leucopetram.
八月六日にレウコペトラを出発して―――そこからギリシアに渡るつもりだったのだ―――約300スタディオンほど進んだところで、激しい南風のために同じレウコペトラに吹き戻された。
ibi cum ventum exspectarem (erat enim villa Valeri nostri, ut familiariter essem et libenter), Regini quidam illustres homines eo venerunt Roma sane recentes, in iis Bruti nostri hospes(客) qui Brutum Neapoli reliquisset.
そこで風を待っていた時、われらの友人ウァレリウスの別荘があって、私は親しく楽しいもてなしを受けた―――、レギウムの名望ある人々が何人かそこへやって来たが、つい最近ローマから戻ったばかりとのことで、中にはわれらのブルートゥスの客となってネアポリスでブルートゥスと別れてきたという人もいた。
haec adferebant, edictum(布告) Bruti et Cassi, et fore frequentem senatum Kalendis, a Bruto et Cassio litteras missas ad consularis et praetorios, ut adessent rogare.
この人たちが、ブルートゥスとカッシウスの布告のこと、八月一日には元老院は盛会になるだろうこと、ブルートゥスとカッシウスは執政官級と法務官級の人々に出席を要請する書簡を送ったことなどの知らせをもたらしてくれた。
summam spem nuntiabant fore ut Antonius cederet, res conveniret, nostri Romam redirent. addebant etiam me desiderari, subaccusari(苦情を言う).
彼らは、アントニウスが譲歩して妥協が成立し、われらの友人たちがローマに戻れる希望は大いにあると告げた。さらに、私の不在を惜しみ、非難する向きもあるとも付け加えた。
Quae cum audissem, sine ulla dubitatione(ためらい) abjeci consilium(計画) profectionis(旅立ち) quo me hercule ne antea quidem delectabar.
これらを聞いた時、私は躊躇なくギリシア行きの計画を放棄した。実を言えば、もともと気の進まぬ計画だったのだ。
[2] lectis vero tuis litteris admiratus equidem sum te tam vehementer sententiam commutasse, sed non sine causa arbitrabar.
しかし、君の手紙を読んで、君がこれほど大きく考えを変えたことに驚いたが、それも理由のないことではないと思う。
etsi, quamvis non fueris suasor et impulsor profectionis meae, at(少なくとも) probator certe fuisti, dum modo Kal. Jan. Romae essem.
とはいえ、君が私に旅立ちを勧めたり駆り立てたりしなかったとしても、私が一月一日にローマに戻ってさえいるなら賛成してくれたのは確かだ。
ita fiebat ut, dum minus periculi videretur, abessem, in flammam ipsam venirem.
これはあまり危険とは思えぬ時に去って、火が燃え立ってから戻るということだった。
sed haec, etiam si non prudenter, tamen ἀνεμέσητα(咎はない) sunt, primum quod de mea sententia acta sunt, deinde etiam si te auctore(助言), quid debet qui consilium dat praestare(保証) praeter fidem?
しかし、これは、賢明ではないにしても、非難にはあたらない。なぜなら、第一に、これは私が自分の考えでしたことであるし、第二に、たとえ君が勧めたとしても、忠告を与える者が保証すべきものは誠意以外に何があろうか。
illud admirari satis non potui quod scripsisti his verbis,
君の手紙の次の言葉には驚きを禁じえなかった。
'bene igitur tu qui εὐθανασίαν(高貴な死), bene! relinque patriam.'
「君は立派な死を云々するが、それでいいんだ。祖国を捨てたまえ。それでいいんだ」と。
an ego relinquebam aut tibi tum relinquere videbar? tu id non modo non prohibebas verum etiam adprobabas.
では、私は祖国を捨てようとしたのか。あるいはあの時、君にはそう見えたのか。君は、それを止めようともしなかったばかりか、賛成さえしたのに。
graviora quae restant: 'velim σχόλιον(ノート) aliquod elimes(磨く) ad me oportuisse te istuc facere.' itane, mi Attice? defensione eget meum factum, praesertim apud te qui id mirabiliter adprobasti?
そのあとの言葉はもっとひどい。「君がそうせねばならなかったことの説明を何か小論文に仕上げて私に送ってくれたまえ」と。そうなのか、アッティクスよ、私の行動には釈明が必要なのか。とりわけそれにひどく賛成してくれた君相手に。
ego vero istum ἀπολογισμόν συντάξομαι, sed ad eorum aliquem quibus invitis et dissuadentibus profectus sum.
わかったよ、私は君の言う弁明論をまとめよう。それは私の旅立ちに反対して思い留まらせようとした人に向けてだ。
etsi quid jam opus est σχολίῳ? si perseverassem, opus fuisset. 'at hoc ipsum(その行動) non constanter.' nemo doctus umquam (multa autem de hoc genere scripta sunt) mutationem consili inconstantiam dixit esse.
そもそも、そんな論文は必要がない。もし私が旅立ちの計画をやり通していたら、必要だったろう。旅立ちをやめたことを一貫性の欠如というなら分かるが、どんな哲学者も――このテーマについては多くのことが書かれているが――計画の変更を一貫性の欠如だとは言っていない。
[4] deinceps igitur haec, 'nam si a Phaedro nostro esses, expedita excusatio esset; nunc quid respondemus?' ergo id erat meum factum quod Catoni probare non possim? flagiti(破廉恥) scilicet plenum et dedecoris. Vtinam a primo ita tibi esset visum! tu mihi, sicut esse soles, fuisses Cato.
それから、君はこう言う、「もし君がエピクロス派の徒なら、言い訳は簡単に見つかったろうに。さて、我々はどう答えたらいい」と。すると、私の行動はカトーには認めてもらえないようなものだったと言うのかね。たしかに、恥ずべき破廉恥な行動だった。君は初めからそう言えばよかったのだ。そうすれば君は、いつものように私にとってのカトーだったろうに。
[5] Extremum illud vel molestissimum: 'nam Brutus noster silet,' hoc est, non audet hominem id aetatis monere. aliud nihil habeo quod ex iis a te verbis significari(意味する) putem, et hercule(確かに) ita est.
最後がいちばん痛烈だ。「われらがブルートゥスは沈黙している」。つまり、彼はこの年齢のわたしに敢えて忠告はしない。君が言いたいのはまさにそういうことだろう。たしかにそのとおりだ。
nam xvi Kal. Sept. cum venissem Veliam, Brutus audivit; erat enim cum suis navibus apud Haletem fluvium citra Veliam mil. pass. III. pedibus ad me statim. di immortales, quam valde ille reditu vel potius reversione mea laetatus effudit illa omnia quae tacuerat! ut recordarer illud tuum. 'nam Brutus noster silet.' maxime autem dolebat me Kal. Sext. in senatu non fuisse. Pisonem ferebat in caelum;
というのは、八月十七日に私がウェリアに着くと、ブルートゥスはそれを聞きつけた。自分の船団を伴ってウェリアの北3マイルのハレス河口にいたのだ。すぐに歩いて私に会いに来た。いや、実にもう、彼は私の帰還、いや、むしろ引き返しをいたく喜んで、それまで黙っていたことをすべて吐露したことだ。それで、君の言う「われらがブルートゥスは沈黙している」を思い出したのだ。彼は私が八月一日に元老院を欠席したことを何よりも残念がったのだ。そしてピソーを天まで褒め上げた。
se autem laetari quod effugissem duas maximas vituperationes, unam, quam itinere faciendo me intellegebam suscipere, desperationis ac relictionis rei publicae (flentes mecum vulgo querebantur quibus de meo celeri reditu non probabam),
それから、私が二つの大きな非難を(この帰還で)免れるのがうれしいと彼は言った。一つは、私がこの旅行をすることで被ると理解し始めていた、共和国に絶望して見捨てたという非難であり――私はすぐ戻るからと言っても分かってくれずに、皆涙を流して私に抗議していたものだが――、
alteram, de qua Brutus et qui una erant (multi autem erant) laetabantur, quod eam vituperationem effugissem, me existimari ad Olympia.
もう一つの非難は、ブルートゥスとその場にいた大勢の人々が私が免れるのを喜んでくれたのだが、私がオリンピックの見に行こうとしていると言う非難だ。
hoc vero nihil turpius
rei publicae tempore, sed hoc ἀναπολόγητον. ego vero austro gratias miras qui me a tanta infamia averterit(接完).
たしかに、国がどんな時でもけしからんことだが、いまの状況では弁解の余地はない。私としては、これほどの不名誉を免れさせてくれた南風には感謝しようがない。
[6] Reversionis has speciosas(立派な) causas habes, justas illas quidem et magnas; sed nulla justior quam quod tu idem aliis litteris, 'provide, si cui quid debetur, ut sit unde par pari respondeam. mirifica enim δυσχρηστία(金融引き締め) est propter metum armorum.'
以上は引き返しの公式な理由だが、たしかに正当で重要なものだ。でも、君がやはり別の手紙で示したこと以上に正当な理由はない、「君が誰かに借金があるなら、私が対応するから、資金を準備してくれ。戦争への恐れから驚くほどの貸し渋りの状態なのだ」と。
in freto(海峡) medio hanc epistulam legi, ut quid possem providere in mentem mihi non veniret nisi ut praesens me ipse defenderem. sed haec hactenus; reliqua coram.
海峡の真ん中でこの手紙を読んだが、私自身が現場にいて自分で守る以外にどんな備えができるのか、私には思いつかなかった。だが、この話はここまでにして、あとは会ってからに。
[7] Antoni edictum legi a Bruto et horum contra scriptum praeclare; sed quid ista edicta valeant aut quo spectent plane non video.
ブルートゥスとカッシウスが送ってくれたアントニウスの布告と、これに対する彼らの見事な返答を読んだ。だが、これらの布告にどういう意味があり、どんな狙いがあるのか、率直に言って分からない。
nec ego nunc, ut Brutus censebat(考える), istuc ad rem publicam capessendam(関わる) venio. quid enim fieri potest? num quis Pisoni est adsensus? num rediit ipse postridie? sed abesse hanc aetatem longe a sepulcro negant(許さない) oportere.
それに私は、ブルートゥスが勧めるように国政に参与すべくローマへ戻るわけではない。だって、何ができよう。誰かがピソーを支持したのか。本人は翌日もまた来たのか。だが、この歳になれば、墓からそう遠ざかっていてはならないと言われよう。
[8] sed obsecro te, quid est quod audivi de Bruto? Piliam πειράζεσθαι παραλύσει te scripsisse aiebat. valde sum commotus. etsi idem te scribere sperare melius. ita plane velim et ei dicas plurimam salutem et suavissimae Atticae. haec scripsi navigans cum prope Pompeianum accederem xiiii Kal.
だが、お願いだ、教えてくれ。ブルートゥスから聞いたのだが、いったいどういうことだ。君の妻のピリアが卒中になったと君の手紙にあった、と彼は言っている。私は驚いている、回復の希望はあると書いてあるとブルートゥスは言うが、ぜひそうあってほしい。そして彼女とかわいい娘アッティカにくれぐれもよろしく言ってほしい。この手紙は、ボンペイの別荘に近づきつつある船上で書いた。
十九日
16.8
Scr. in Puteolano iv Non. Nov. an. 44
CICERO ATTICO SAL.
418
四四年十一月二日あるいは三日、プテオリ
キケロよりアッティクス宛
[1] Cum sciam quo die venturus sim, faciam ut scias. impedimenta exspectanda sunt quae Anaunia veniunt et familia aegra est. Kal. vesperi litterae mihi ab Octaviano. Magna molitur. veteranos qui sunt Casilini et Calatiae perduxit ad suam sententiam. nec mirum, quingenos denarios dat. cogitat reliquas colonias obire. plane hoc spectat ut se duce bellum geratur cum Antonio. itaque video paucis diebus nos in armis fore. quem autem sequamur? vide nomen, vide aetatem. atque a me postulat primum ut clam colloquatur mecum vel Capuae vel non longe a Capua. puerile hoc quidem, si id putat clam fieri posse. docui per litteras id nec opus esse nec fieri posse.
[2] misit ad me Caecinam quendam Volaterranum familiarem suum; qui haec pertulit, Antonium cum legione alaudarum ad urbem pergere, pecunias municipiis imperare, legionem sub signis ducere. consultabat utrum Romam cum ci[c] ci[c] ci[c] veteranorum proficisceretur an Capuam teneret et Antonium venientem excluderet an iret ad tris legiones Macedonicas quae iter secundum mare superum faciunt; quas sperat suas esse. eae congiarium ab Antonio accipere noluerunt, ut hic quidem narrat, et ei convicium grave fecerunt contionantemque reliquerunt. quid quaeris? ducem se profitetur nec nos sibi putat deesse oportere. equidem suasi ut Romam pergeret. videtur enim mihi et plebeculam urbanam et, si fidem fecerit, etiam bonos viros secum habiturus. O Brute, ubi es? quantam eu)kairian amittis! non equidem hoc divinavi sed aliquid tale putavi fore. nunc tuum consilium exquiro. Romamne venio an hic
maneo an Arpinum (asfaleian habet is locus) fugiam? Romam, ne desideremur si quid actum videbitur. hoc igitur explica. numquam in maiore aporia? fui.
16.9
Scr. in Puteolano prid. Non. Nov. an. 44
CICERO ATTICO SAL.
419
四四年十一月四日、プテオリ
キケロよりアッティクス宛
[1] Binae uno die mihi litterae ab Octaviano, nunc quidem ut Romam statim veniam; velle se rem agere per senatum. cui ego non posse senatum ante K. Januar., quod quidem ita credo. ille autem addit 'consilio tuo.' quid multa? ille urget, ego autem skhptomai . non confido aetati, ignoro quo animo. nil sine Pansa tuo volo. vereor ne valeat Antonius nec a mari discedere libet et metuo ne quae aristeia me absente. Varroni quidem displicet consilium pueri, mihi non. si firmas copias habet, Brutum habere potest, et rem gerit palam. centuriat Capuae, dinumerat. jam jamque video bellum. ad haec rescribe. tabellarium meum Kalend. Roma profectum sine tuis litteris miror.
16.10
Scr. in Sinuessano vi Id. Nov. an. 44
CICERO ATTICO SAL.
[1] VII id. veni ad me in Sinuessanum. eodem die vulgo loquebantur Antonium mansurum esse Casilini. itaque mutavi consilium; statueram enim recta Appia Romam. facile me ille esset adsecutus. aiunt enim eum Caesariana uti celeritate. verti igitur me a Menturnis Arpinum versus. constitueram ut v Idus aut Aquini manerem aut in Arcano.
[2] nunc, mi Attice, tota mente incumbe in hanc curam; magna enim res est. tria sunt autem, maneamne Arpini an propius accedam an veniam Romam. quod censueris faciam. sed quam primum. avide exspecto tuas litteras. vi Idus mane e Sinuessano.
16.11
Scr. in Puteolano Non. Nov. an. 44
CICERO ATTICO SAL.
420
四四年十一月五日、プテオリ
キケロよりアッティクス宛
[1] Nonis accepi a te duas epistulas quarum alteram Kal. dederas, alteram pridie. igitur prius ad superiorem. nostrum opus tibi probari laetor; ex quo anqh ipsa posuisti. quae mihi florentiora sunt visa tuo judicio; cerulas enim tuas miniatulas illas extimescebam. de Sicca ita est ut scribis; ab asta ea aegre me tenui. itaque perstringam sine ulla contumelia Siccae aut Septimiae, tantum ut sciant 'paidej paidwn ' sine fallw? Luciliano eum ex C. Fadi filia liberos habuisse. atque utinam eum diem videam cum ista oratio ita libere vagetur ut etiam in Siccae domum introeat! sed illo tempore opus est quod fuit illis iiiviris. moriar nisi facete! tu vero leges Sexto ejusque judicium mihi perscribes. 'Ei(j emoi murioi .' Caleni interventum et Calvenae cavebis.
[2] quod vereris ne adolesxoj mihi tu, quis minus? cui, ut Aristophani Archilochi jambus, sic epistula tua longissima quaeque optima videtur. quod me admones, tu vero etiam si reprenderes, non modo facile paterer sed etiam laetarer, quippe cum in reprensione sit prudentia cum eu)meneia? . ita libenter ea corrigam quae a te animadversa sunt, 'eodem jure quo Rubriana' potius quam 'quo Scipionis,' et de laudibus Dolabellae deruam cumulum. ac tamen est isto loco bella, ut mihi videtur, ei)rwnaia , quod eum ter contra civis in acie. illud etiam malo 'indignissimum est hunc vivere' quam 'quid indignius?'
[3] Peplografian Varronis tibi probari non moleste fero; a quo adhuc (Hrakleideion illud non abstuli. quod me hortaris ad scribendum, amice tu quidem, sed me scito agere nihil aliud. gravedo tua mihi molesta est. quaeso, adhibe quam soles diligentiam. 'O Tite' tibi prodesse laetor. 'Anagnini' sunt mustela taciarxhj et Laco qui plurimum bibit. Librum quem rogas perpoliam et mittam.
[4] haec ad posteriorem. ta peri tou kaqhkontoj quatenus Panaetius, absolvi duobus. illius tres sunt; sed cum initio divisisset ita, tria genera exquirendi offici esse, unum, cum deliberemus honestum an turpe sit, alterum, utile an inutile, tertium, cum haec inter se pugnare videantur, quo modo judicandum sit, qualis causa Reguli, redire honestum, manere utile, de duobus primis praeclare disseruit, de tertio pollicetur se deinceps sed nihil scripsit. Eum locum Posidonius persecutus est. ego autem et ejus librum arcessivi et ad Athenodorum Calvum scripsi ut ad me ta kefalaia mitteret; quae exspecto. quem velim cohortere et roges ut quam primum. in eo est peri tou kata peristasin kaqhkontoj . quod de inscriptione quaeris, non dubito quin kaqhkon 'officium' sit, nisi quid tu aliud; sed inscriptio plenior 'de officiis.' Prosfwnw autem Ciceroni filio. visum est non anoikeion .
[5] de Myrtilo dilucide. O qualis tu semper istos! itane? in D. Brutum? di istis!
[6] ego me, ut scripseram, in Pompeianum non abdidi primo tempestatibus quibus nil taetrius; deinde ab Octaviano cottidie litterae ut negotium susciperem, Capuam venirem, iterum rem publicam servarem, Romam utique statim. ai)desqen men anhnasqai, deisan d' u(podexqai. is tamen egit sane strenue et agit. Romam veniet cum manu magna, sed est plane puer. putat senatum statim. quis veniet? si venerit, quis incertis rebus offendet Antonium? Kal. Januar. erit fortasse praesidio aut quidem ante depugnabitur. puero municipia mire favent. iter enim faciens in Samnium venit cales, mansit Teani. mirifica apanthsij et cohortatio. hoc tu putares? ob hoc ego citius Romam quam constitueram. simul et constituero scribam.
[7] etsi nondum stipulationes legeram (nec enim Eros venerat), tamen rem pridie Idus velim conficias. epistulas Catinam, Tauromenium, Syracusas commodius mittere potero si Valerius interpres ad me nomina gratiosorum scripserit. Alii enim sunt alias, nostrique familiares fere demortui. publice tamen scripsi, si uti vellet eis Valerius; aut mihi nomina mitteret.
[8] de Lepidianis feriis Balbus ad me usque ad iii Kal. Exspectabo tuas litteras meque de Torquati negotiolo sciturum puto. Quinti litteras ad te misi ut scires quam valde eum amaret quem dolet a te minus amari. Atticae, quoniam, quod optimum in pueris est, hilarula est, meis verbis suavium des volo.
16.12
Scr. in Puteolano vii Id. Nov. an. 44
CICERO ATTICO SAL.
421
Oppi epistulae, quia perhumana erat, tibi misi exemplum. de Ocella, dum tu muginaris nec mihi quicquam rescribis, cepi consilium domesticum itaque me pr. Idus arbitror Romae futurum. Commodius est visum frustra me istic t esse, cum id non necesse esset, quam, si opus esset, non adesse, et simul ne intercluderer metuebam. ille enim jam adventare potest. etsi varii rumores multique quos cuperem veros, nihil tamen certi. ego vero, quicquid est, tecum potius quam animi pendeam, cum a te absim, et de te et de me. sed quid tibi dicam? bonum animum. de (Hrakleideiw? Varronis negotia salsa. me quidem nihil umquam sic delectavit. sed haec et alia maiora coram.
16.13
Scr. Aquini iv Id. Nov. an. 44
CICERO ATTICO SAL.
423
O casum mirificum! v Idus cum ante lucem de Sinuessano surrexissem venissemque diluculo ad pontem Tirenum qui est Menturnis, in quo flexus est ad iter Arpinas, obviam mihi fit tabellarius, qui me offendit 'dolixon ploon o(rmainonta .' at ego statim 'cedo' inquam 'si quid ab Attico.' nondum legere poteramus; nam et lumina dimiseramus nec satis lucebat. Cum autem luceret, ante scripta epistula ex duabus tuis prior mihi legi coepta est. illa omnium quidem elegantissima. ne sim salvus si aliter scribo ac sentio. nihil legi humanius. itaque veniam quo vocas, modo adjutore te. sed nihil tam aprosdionuson mihi primo videbatur quam ad eas litteras quibus ego a te consilium petieram te mihi ista rescribere.
[2] ecce tibi altera qua hortaris 'par' h)nemoenta Mimanta, nhsou epi Yurihj ,' Appiam scilicet 'ep' arister' exonta .' itaque eo die mansi Aquini. longulum sane iter et via mala. Inde postridie mane proficiscens has litteras dedi.
[3] * * * et quidem, ut a me dimitterem invitissimus fecerunt Erotis litterae. rem tibi Tiro narrabit. tu quid faciendum sit videbis. praeterea possimne propius accedere (malo enim esse in Tusculano aut uspiam in suburbano) an etiam longius discedendum putes crebro ad me velim scribas. erit autem cottidie cui des.
[4] quod praeterea consulis, quid tibi censeam faciundum difficile est cum absim. verum tamen si pares aeque inter se, quiescendum, sin, latius manabit et quidem ad nos; deinde communiter.
16.13a
Scr. in Arpinati iii Id. Nov. an. 44
CICERO ATTICO SAL.
424
四四年十一月十日、アクイヌム
キケロよりアッティクス宛
[1] Avide tuum consilium exspecto. timeo ne absim cum adesse me sit honestius; temere venire non audeo. de Antoni itineribus nescio quid aliter audio atque ut ad te scribebam. omnia igitur velim explices et ad me certa mittas.
[2] de reliquo quid tibi ego dicam? ardeo studio historiae (incredibiliter enim me commovet tua cohortatio) quae quidem nec institui nec effici potest sine tua ope. Coram igitur hoc quidem conferemus. in praesentia mihi velim scribas quibus consulibus C. Fannius M. f. tribunus pl. fuerit. videor mihi audisse P. Africano L. Mummio censoribus. id igitur quaero. tu mihi de iis rebus quae novantur omnia certa, clara. iii Idus ex Arpinati.
16.14
Scr. in Arpinati medio mense Novembri an. 44
CICERO ATTICO SAL.
425
四四年一一月一二日、アルピヌム
キケロよりアッティクス宛
[1] Nihil erat plane quod scriberem. nam cum Puteolis essem, cottidie aliquid novi de Octaviano, multa etiam falsa de Antonio. ad ea autem quae scripsisti (tris enim acceperam iii Idus a te epistulas), valde tibi adsentior, si multum possit Octavianus, multo firmius acta tyranni comprobatum iri quam in telluris atque id contra Brutum fore. sin autem vincitur, vides intolerabilem Antonium, ut quem velis nescias.
[2] O Sesti tabellarium hominem nequam! postridie Puteolis Romae se dixit fore. quod me mones ut pedetemptim, adsentior; etsi aliter cogitabam. nec me Philippus aut Marcellus movet. Alia enim eorum ratio est et, si non est, tamen videtur. sed in isto juvene, quamquam animi satis, auctoritatis parum est. tamen vide, si forte in Tusculano recte esse possum, ne id melius sit. ero libentius; nihil enim ignorabo. an hic, cum Antonius venerit?
[3] sed, ut aliud ex alio, mihi non est dubium quin quod Graeci kaqhkon , nos 'officium.' id autem quid dubitas quin etiam in rem publicam praeclare caderet? nonne dicimus 'consulum officium, senatus officium, imperatoris officium'? praeclare convenit; aut da melius.
[4] male narras de Nepotis filio. valde me hercule moveor et moleste fero. nescieram omnino esse istum puerum. Caninium perdidi, hominem, quod ad me attinet, non ingratum. Athenodorum nihil est quod hortere. misit enim satis bellum u(pomnhma . gravedini, quaeso, omni ratione subveni. avi tui pronepos scribit ad patris mei nepotem se ex Nonis iis quibus nos magna gessimus aedem Opis explicaturum idque ad populum. videbis igitur et scribes. Sexti judicium exspecto.
16.15
Scr. in Arpinati ante v Id. Dec. an. 44
CICERO ATTICO SAL.
426
四四年十一月十二日以降、アルピヌム
キケロよりアッティクス宛
[1] Noli putare pigritia me facere quod non mea manu scribam, sed me hercule pigritia. nihil enim habeo aliud quod dicam. et tamen in tuis quoque epistulis Alexim videor agnoscere. sed ad rem venio. ego si me non improbissime Dolabella tractasset, dubitassem fortasse utrum remissior essem an summo jure contenderem. nunc vero etiam gaudeo mihi causam oblatam in qua et ipse sentiat et reliqui omnes me ab illo abalienatum, idque prae me feram et quidem me causa facere et rei publicae cui illum oderim, quod, cum eam me auctore defendere coepisset, non modo deseruerit emptus pecunia sed etiam, quantum in ipso fuerit, everterit.
[2] quod autem quaeris quo modo agi placeat, cum dies venerit, primum velim ejus modi sit ut non alienum sit me Romae esse; de quo ut de ceteris faciam ut tu censueris. de summa autem agi prorsus vehementer et severe volo. etsi sponsores appellare videtur habere quandam δυσωπίαν , tamen hoc quale sit consideres velim. possumus enim, ut sponsores appellemus, procuratorem introducere; neque enim illi litem contestabuntur. quo facto non sum nescius sponsores liberari. sed et illi turpe arbitror eo nomine quod satis dato debeat procuratores ejus non dissolvere, et nostrae gravitatis jus nostrum sine summa illius ignominia persequi. de hoc quid placeat rescribas velim; nec dubito quin hoc totum lenius administraturus sis.
[3] redeo ad rem publicam. multa me hercule a te saepe ἐν πολιτικῷ? genere prudenter sed his litteris nihil prudentius. quamquam enim †postea† in praesentia belle iste puer retundit Antonium, tamen exitum exspectare debemus. at quae contio! nam est missa mihi. jurat 'ita sibi parentis honores consequi liceat' et simul dextram intendit ad statuam. μηδὲ σωϑείην ὑπό γε τοιούτου! sed, ut scribis, certissimum esse video discrimen Cascae nostri tribunatum, de quo quidem ipso dixi Oppio, cum me hortaretur ut adulescentem totamque causam(運動) manumque veteranorum complecterer(受け入れる), me nullo modo facere posse, ni mihi exploratum esset eum non modo non inimicum tyrannoctonis verum etiam amicum fore.
cum ille diceret ita futurum, 'quid igitur festinamus?' inquam. 'illi enim mea opera ante Kal. Jan. nihil opus est, nos autem ejus voluntatem ante Idus Decembr. perspiciemus in Casca.' valde mihi adsensus est. quam ob rem haec quidem hactenus. quod reliquum est, cottidie tabellarios habebis et, ut ego arbitror, etiam quod scribas habebis cottidie. Leptae litterarum exemplum tibi misi ex quo mihi videtur stratullac ille dejectus de gradu. sed tu, cum legeris, existimabis.
[4] obsignata jam epistula litteras a te et a Sexto accepi. nihil jucundius litteris Sexti, nihil amabilius. nam tuae breves, priores erant [litterae] uberrimae. tu quidem et prudenter et amice suades ut in his locis potissimum sim, quoad audiamus haec quae commota sunt quorsus evadant.
[5] sed me, mi Attice, non sane hoc quidem tempore movet res publica, non quo aut sit mihi quicquam carius aut esse debeat sed desperatis etiam Hippocrates vetat adhibere medicinam. qua re ista valeant; me res familiaris movet. rem dico? immo vero existimatio. Cum enim tanta reliqua sint mihi, ne Terentiae quidem adhuc quod solvam expeditum est. Terentiam dico? scis nos pridem jam constituisse Montani nomine HS x_x_v_ dissolvere. pudentissime hoc Cicero petierat ut fide sua. Liberalissime, ut tibi quoque placuerat, promiseram Erotique dixeram ut sepositum habe ret. non modo sed iniquissimo faenore versuram facere Aurelius coactus est. nam de Terentiae nomine Tiro ad me scripsit te dicere nummos a Dolabella fore. male eum credo intellexisse, si quisquam male intellegit, potius nihil intellexisse. tu enim ad me scripsisti Coccei responsum et isdem paene verbis Eros.
[6] veniendum est igitur vel in ipsam flammam. turpius est enim privatim cadere quam publice. itaque ceteris de rebus quas ad me suavissime scripsisti perturbato animo non potui, ut consueram, rescribere. consenti in hac cura, ubi sum , ut me expediam; quibus autem rebus venit quidem mihi in mentem sed certi constituere nihil possum prius quam te videro. qui minus autem ego istic recte esse possim quam est Marcellus? sed non id agitur neque id maxime curo; quid curem vides. adsum igitur.
16.16
Scr. in Tusculano inter v et prid. Non. Quint an. 44
CICERO SVO SAL. DIC. ATTICO
407
[1] Jucundissimas tuas legi litteras. ad Plancum scripsi, misi. habes exemplum. Cum Tirone quid sit locutus cognoscam ex ipso.
[2] cum sorore ages attentius, si te occupatione ista relaxaris.
16.16a
Scr. in Tusculano eodem tempore.
M. CICERO L. PLANCO PRAET. DESIG. SAL.
407A
Attici nostri te valde studiosum esse cognovi, mei vero ita cupidum ut me hercule paucos aeque observantis atque amantis me habere existimem. ad paternas enim magnas et veteres et justas necessitudines magnam attulit accessionem tua voluntas erga me meaque erga te par atque mutua.
[2] Buthrotia tibi causa ignota non est. egi enim saepe de ea re tecum tibique totam rem demonstravi, quae est acta hoc modo. ut primum Buthrotium agrum proscriptum vidimus, commotus Atticus libellum composuit. Eum mihi dedit ut darem Caesari; eram enim cenaturus apud eum illo die. Eum libellum Caesari dedi. probavit causam, rescripsit Attico aequa eum postulare, admonuit tamen ut pecuniam reliquam Buthrotii ad diem solverent.
[3] Atticus qui civitatem conservatam cuperet pecuniam numeravit de suo. quod cum esset factum, adiimus ad Caesarem, verba fecimus pro Buthrotiis, liberalissimum decretum abstulimus; quod est obsignatum ab amplissimis viris. quae cum essent acta, mirari e quidem solebam pati Caesarem convenire eos qui agrum Buthrotium concupissent, neque solum pati sed etiam ei negotio te praeficere. itaque et ego cum illo locutus sum et saepius quidem, ut etiam accusarer ab eo quod parum constantiae suae confiderem, et M. Messallae et ipsi Attico dixit ut sine cura essent aperteque ostendebat se praesentium animos (erat enim popularis, ut noras) offendere nolle; cum autem mare transissent, curaturum se ut in alium agrum deducerentur.
[4] haec illo vivo. post interitum autem Caesaris, ut primum ex senatus consulto causas consules cognoscere instituerunt, haec quae supra scripsi ad eos delata sunt. probaverunt causam sine ulla dubitatione seque ad te litteras daturos esse dixerunt. ego autem, mi Plance, etsi non dubitabam quin et senatus consultum et lex et consulum decretum ac litterae apud te plurimum auctoritatis haberent teque ipsius Attici causa velle intellexeram, tamen hoc pro conjunctione et benevolentia nostra mihi sumpsi ut id a te peterem quod tua singularis humanitas suavissimique mores a te essent impetraturi. id autem est ut hoc quod te tua sponte facturum esse certo scio honoris nostri causa libenter, prolixe, celeriter facias.
[5] mihi nemo est amicior nec jucundior nec carior Attico; cuius antea res solum familiaris agebatur eaque magna, nunc accessit etiam existimatio, ut quod consecutus est magna et industria et gratia et vivo Caesare et mortuo id te adjuvante obtineat. quod si a te erit impetratum, sic velim existimes me de tua liberalitate ita interpretaturum ut tuo summo beneficio me adfectum judicem. ego quae te velle quaeque ad. te pertinere arbitrabor studiose diligenterque curabo. da operam ut valeas.
16.16b
Scr. paulo post ep. 16A.
CICERO PLANCO PRAET. DESIG. SAL.
407B
iam antea petivi abs te per litteras ut, cum causa Buthrotiorum probata a consulibus esset quibus et lege et senatus consulto permissum erat ut de Caesaris actis cognoscerent, statuerent, judicarent, eam rem tu adjuvares Atticumque nostrum cuius te studiosum cognovi et me qui non minus laboro molestia liberares. omnibus enim rebus magna cura, multa opera et labore confectis in te positum est ut nostrae sollicitudinis finem quam primum facere possimus. quamquam intellegimus ea te esse prudentia ut videas, si ea decreta consulum quae de Caesaris actis interposita sunt non serventur, magnam perturbationem rerum fore.
[2] equidem cum multa (quod necesse erat in tanta occupatione non probentur quae Caesar statuerit, tamen oti pacisque causa acerrime illa soleo defendere. quod tibi idem magno opere faciendum censeo; quamquam haec epistula non suasoris est sed rogatoris. igitur, mi Plance, rogo te et etiam oro, sic medius fidius ut maiore studio magisque ex animo agere non possim, ut totum hoc negotium ita agas, ita tractes, ita conficias ut, quod sine ulla dubitatione apud consules obtinuimus propter summam bonitatem et aequitatem causae, id tu nos obtinuisse non modo facile patiare sed etiam gaudeas. qua quidem voluntate te esse erga Atticum saepe praesens et illi ostendisti et vero etiam mihi. quod si feceris, me quem voluntate et paterna necessitudine conjunctum semper habuisti maximo beneficio devinctum habebis idque ut facias te vehementer etiam atque etiam rogo.
16.16c
Scr. eodem tempore quo ep. 16 B.
CICERO CAPITONI SVO SAL.
407C
[1] Numquam putavi fore ut supplex ad te venirem; sed hercule facile patior datum tempus in quo amorem experirer tuum. Atticum quanti faciam scis. amabo te, da mihi et