PRO C. RABIRIO POSTVMO ORATIO

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48

キケロ『ラビリウス・ポストゥムス弁護』(前54年)

 シリアの総督だったガビニウスがエジプトの王位を奪われたプトレマイオス12世アウレテスから賄賂を受けて、元老院の許可を得ずにエジプトを侵略してアウレテスを復位させたことが問題になった時に、その金を王に融資したとして告発されたガイウス・ラビリウス・ポストゥモス(=ガイウス・ラビリウスの養子で、実父はガイウス・クルティウス)をキケロが弁護する。

I. Si quis est, judices, qui C. Rabirium, quod fortunas suas, fundatas praesertim atque optime constitutas opes, potestati regiae libidinique commiserit, reprehendendum putet, ascribat ad judicium suum non modo meam sed huius etiam ipsius qui commisit sententiam;

陪審員の皆さん、ガイウス・ラビリウスくんが自分の確立された申し分のない運命をあの王の権力の気まぐれにゆだねたことを非難に値すると思う人が皆さんの中にいるなら、その人の評決には私の一票だけでなくラビリウス君本人の一票も得られると思っていいでしょう。

nec enim cuiquam eius consilium vehementius quam ipsi displicet. quamquam hoc plerumque facimus ut consilia eventis ponderemus et, cui bene quid processerit, multum illum providisse, cui secus, nihil sensisse dicamus. si exstitisset in rege fides, nihil sapientius Postumo, quia fefellit rex, nihil hoc amentius dicitur, ut iam nihil esse videatur nisi divinare sapientis.

なぜなら、自分の行動を一番悔いているのがラビリウス君本人なのですから。しかしながら、我々ははものごとを結果で判断しがちであります。何かがうまく行ったら先見の明があったと言い、失敗すれば考えが足りなかったと我々は言いいます。だから、あの王に信義があれば、ラビリウス君ほど賢い男はいないとなったところが、王が嘘つきだったので、彼は大馬鹿者と言われているのです。その結果、人間の知恵は予知力そのものではないかと思われることになってしまっているのです。

[2] Sed tamen, si quis est, judices, qui illam Postumi sive inanem spem sive inconsultam rationem sive, ut gravissimo verbo utar, temeritatem vituperandam putet, ego eius opinioni non repugno; illud tamen deprecor ut, cum ab ipsa fortuna crudelissime videat huius consilia esse multata, ne quid ad eas ruinas quibus hic oppressus est addendum acerbitatis putet.

しかしながら、陪審員の皆さん、ラビリウス君の愚かな野望、浅はかな計算、もっと厳しい言い方をするなら、その向こう見ずな行動が非難に値すると考える人が皆さんの中にいるなら、私もその意見におおいに賛同いたします。しかし、それでも私はラビリウス君が自分のしたことで無慈悲な運命の罰を受けたことをご存知なら、彼を打ちのめした不幸をさらに残酷なものにしたいとお考えにならないようにお願いしたいのです。

satis est homines imprudentia lapsos non erigere, urgere vero jacentis aut praecipitantis impellere certe est inhumanum, praesertim, judices, cum sit hoc generi hominum prope natura datum uti, qua in familia laus aliqua forte floruerit, hanc fere qui sint eius stirpis, quod sermone hominum ac memoria patrum virtutes celebrantur, cupidissime persequantur, si quidem non modo in gloria rei militaris Paulum Scipio aut Maximum filius, sed etiam in devotione vitae et in ipso genere mortis imitatus est P. Decium filius.

自分の愚かさのために倒れた人には助け起こさないだけで十分であり、倒れている人を押さえつけたり、没落する人を突き落としたりするのは少なくとも不人情なことであります。そのうえ、人間の特性として、卓越した名声を誇る名家の生まれの人間は、祖先の英雄的行為が人口に膾炙しているために、自分もその名声を熱心に追求しようとするものであります。そこで、軍事的な名声についてパウルスをスキピオが真似、マキシムスをその息子が真似ただけでなく、国に命を捧げた死に様でさえプブリウス・デキウスをその息子が真似たほどなのであります。

II. [3] Sint igitur similia, judices, parva magnis. fuit enim pueris nobis huius pater, C. Curtius, princeps ordinis equestris, fortissimus et maximus publicanus, cuius in negotiis gerendis magnitudinem animi non tam homines probassent, nisi in eodem benignitas incredibilis fuisset, ut in augenda re non avaritiae praedam, sed instrumentum bonitati quaerere videretur.

そこで、陪審員の皆さん、この偉大な先例と、取るに足らぬ例を比べてみましょう。ラビリウス君の父ガイウス・クルティウス・ラビリウス氏は私が子供の頃にはまだご存命で騎士階級のリーダーとして最強かつ最大の徴税請負人でした。彼の仕事における寛大さがあれほど大きな称賛の的となったのは、彼が思いのほか親切心にあふれた人で、彼が金儲けをしていたのは自分の欲望を満たすためではなく人に親切にする手段を手に入れるためだったからにほかなりません。

[4] Hoc ille natus, quamquam patrem suum numquam viderat, tamen et natura ipsa duce, quae plurimum valet, et assiduis(不断の) domesticorum sermonibus in paternae disciplinae similitudinem deductus est. multa gessit, multa contraxit, magnas partis habuit publicorum; credidit populis; in pluribus provinciis eius versata res est; dedit se etiam regibus; huic ipsi Alexandrino grandem iam antea pecuniam credidit; nec interea locupletare amicos umquam suos destitit, mittere in negotium, dare partis, augere <re>, fide sustentare. quid multa? cum magnitudine animi, tum liberalitate vitam patris et consuetudinem expresserat. pulsus interea regno Ptolomaeus dolosis consiliis, ut dixit Sibylla, sensit Postumus, Romam venit. cui egenti et roganti hic infelix pecuniam credidit, nec tum primum; nam regnanti crediderat absens; nec temere se credere putabat, quod erat nemini dubium quin is in regnum restitueretur a senatu populoque Romano.

[5] In dando autem et credendo processit longius nec suam solum pecuniam credidit sed etiam amicorum, stulte; quis negat, aut quis iam audebit, quod male cecidit, bene consultum putare? sed est difficile, quod cum spe magna sis ingressu, id non exsequi usque ad extremum.



III. Supplex erat rex, multa rogabat, omnia pollicebatur, ut iam metuere Postumus cogeretur ne quod crediderat perderet, si credendi constituisset modum. nihil autem erat illo blandius, nihil hoc benignius, ut magis paeniteret coepisse quam liceret desistere.



[6] Hinc primum exoritur crimen illud; senatum corruptum esse dicunt. O di immortales! haec est illa exoptata judiciorum severitas? corruptores nostri causam dicunt; nos qui corrupti sumus non dicimus? quid ergo? senatum<ne> defendam hoc loco, judices? omni equidem loco debeo; ita de me est meritus ille ordo; sed nec id agitur hoc tempore nec cum Postumi causa res ista coniuncta est. quamquam ad sumptum itineris, ad illam magnificentiam apparatus comitatumque regium suppeditata pecunia a Postumo est, factaeque syngraphae sunt in Albano Cn. Pompei, cum ille Roma profectus esset, tamen non debuit is qui dabat, cur ille qui accipiebat tum sumeret, quaerere. non enim latroni, sed regi credidit, nec regi inimico populi Romani, sed ei cuius reditum consuli commendatum <a> senatu videbat, nec ei regi qui alienus ab hoc imperio esset, sed ei quicum foedus feriri in Capitolio viderat. quod si creditor est in culpa, [7] non is qui improbe credita pecunia usus <est>, damnetur is qui fabricatus gladium est et vendidit, non is qui illo gladio civem aliquem interemit. quam ob rem neque tu, C. Memmi, hoc facere debes ut senatum, cuius auctoritati te ab adulescentia dedidisti, in tanta infamia versari velis, neque ego id quod non agitur defendere. Postumi enim causa, quaecumque est, seiuncta a senatu est. [8] Quod si item a Gabinio seiunctam ostendero, certe quod dicas nihil habebis.



IV. Est enim haec causa 'Qvo ea pecvnia pervenerit' quasi quaedam appendicula causae judicatae atque damnatae. sunt lites aestimatae A. Gabinio, nec praedes dati nec ex bonis populo universae <lites solutae>. iubet lex Iulia persequi ab eis ad quos ea pecunia quam is ceperit qui damnatus sit pervenerit. si est hoc novum in lege Iulia, sicuti multa sunt severius scripta quam in antiquis legibus et sanctius, inducatur sane etiam consuetudo huius generis judiciorum nova; [9] sin hoc totidem verbis translatum caput est quot fuit non modo in Cornelia sed etiam ante in lege Servilia, per deos immortalis! quid agimus, judices, aut quem hunc morem novorum judiciorum in rem publicam inducimus? erat enim haec consuetudo nota vobis quidem omnibus, sed, si usus magister est optimus, mihi debet esse notissima. accusavi de pecuniis repetundis, judex sedi, praetor quaesivi, defendi plurimos; nulla pars quae aliquam facultatem discendi adferre posset a me afuit. ita contendo, neminem umquam 'Qvo ea pecvnia pervenisset' causam dixisse qui in aestimandis litibus appellatus non esset. in litibus autem nemo appellabatur nisi ex testium dictis aut tabulis privatorum aut rationibus civitatum. [10] Itaque in inferendis litibus adesse solebant qui aliquid de se verebantur, et, cum erant appellati, si videbatur, statim contra dicere solebant; sin eius temporis recentem invidiam pertimuerant, respondebant postea. quod cum fecissent, permulti saepe vicerunt.



V. Hoc vero novum et ante hoc tempus omnino inauditum. in litibus Postumi nomen est nusquam. in litibus dico; modo vos idem in A. Gabinium judices sedistis; num quis testis Postumum appellavit? testis autem? num accusator? num denique toto illo in judicio Postumi nomen audistis? [11] Non igitur reus ex ea causa quae judicata est redundat Postumus, sed est adreptus unus eques Romanus de pecuniis repetundis reus. quibus tabulis? quae in judicio Gabiniano recitatae non sunt. quo teste? A quo tum appellatus nusquam est. qua aestimatione litium? in qua Postumi mentio facta nulla est. qua lege? qua non tenetur.



Hic iam, judices, vestri consili res est, vestrae sapientiae; quid deceat vos, non quantum liceat vobis, spectare debetis. si enim quid liceat quaeritis, potestis tollere e civitate quem voltis; tabella est quae dat potestatem; occultat eadem libidinem, cuius conscientiam nihil est quod quisquam timeat, si non pertimescat suam. [12] Vbi est igitur sapientia judicis? in hoc, ut non solum quid possit, sed etiam quid debeat, ponderet nec quantum sibi permissum meminerit solum, sed etiam quatenus commissum sit. datur tibi tabella judici. qua lege? Iulia de pecuniis repetundis. quo de reo? de equite Romano. at iste ordo lege ea non tenetur. 'illo,' inquit, 'capite: <quo ea pecunia pervenerit.' nihil audisti> in Postumum, cum in Gabinium judex esses, nihil Gabinio damnato, cum in eum litis aestimares. 'at nunc audio.' reus igitur Postumus est ea lege qua non modo ipse sed totus etiam ordo solutus ac liber est.



VI. [13] hic ego nunc non vos prius implorabo, equites Romani, quorum ius judicio temptatur, quam vos, senatores, quorum agitur fides in hunc ordinem; quae quidem cum saepe ante, tum in hac ipsa causa nuper est cognita. nam cum optimo et praestantissimo consule, Cn. Pompeio, de hac ipsa quaestione referente existerent non nullae, sed perpaucae tamen acerbae sententiae, quae quidem censerent ut tribuni, ut praefecti, ut scribae, ut comites omnes magistratuum lege hac tenerentur, vos, vos inquam, ipsi et senatus frequens restitit, et, quamquam tum propter multorum delicta etiam ad innocentium periculum tempus illud exarserat, tamen, cum odium nostri restingueretis, huic ordini ignem novum subici non sivistis. [14] Hoc animo igitur senatus. quid? vos, equites Romani, quid tandem estis acturi? Glaucia solebat, homo impurus, sed tamen acutus, populum monere ut, cum lex aliqua recitaretur, primum versum attenderet. si esset 'Dictator, consul praetor, magister equitum', ne laboraret; sciret nihil ad se pertinere; sin esset 'Quicumque post hanc legem', videret ne qua nova quaestione adligaretur. [15] Nunc vos, equites Romani, videte. scitis me ortum e vobis omnia semper sensisse pro vobis. nihil horum sine magna cura et summa caritate vestri ordinis loquor. Alius alios homines et ordines, ego vos semper complexus sum. moneo et praedico, integra re causaque denuntio, omnis homines deosque testor: dum potestis, dum licet, providete ne duriorem vobis condicionem statuatis ordinique vestro quam ferre possitis. serpet hoc malum, mihi credite, longius quam putatis.



VII. [16] Potentissimo et nobilissimo tribuno pl., M. Druso, novam in equestrem ordinem quaestionem ferenti: 'si qvis ob rem ivdicandam pecvniam cepisset' aperte equites Romani restiterunt. quid? hoc licere volebant? minime; neque solum hoc genus pecuniae capiendae turpe sed etiam nefarium esse arbitrabantur. ac tamen ita disputabant, eos teneri legibus <eis> oportere qui suo judicio essent illam condicionem vitae secuti. delectat amplissimus civitatis gradus, sella curulis, fasces, imperia, provinciae, sacerdotia, triumphi, denique imago ipsa ad posteritatis memoriam prodita; [17] esto simul etiam sollicitudo aliqua et legum et judiciorum maior quidam metus. 'nos ista numquam contempsimus'—ita enim disputabant—'sed hanc vitam quietam atque otiosam secuti sumus; quae quoniam honore caret, careat etiam molestia.' 'tam es tu judex <eques> quam ego senator.' 'ita est, sed tu istud petisti, ego hoc cogor. qua re aut judici mihi non esse liceat, [18] aut lege senatoria non teneri.' hoc vos, equites Romani, ius a patribus acceptum amittetis? moneo ne faciatis. rapientur homines in haec judicia ex omni non modo invidia sed sermone malivolorum, nisi cavetis. si iam vobis nuntiaretur in senatu sententias dici ut his legibus teneremini, concurrendum ad curiam putaretis; si lex ferretur, convolaretis ad rostra. vos senatus liberos hac lege esse voluit, populus numquam adligavit, soluti huc convenistis; ne constricti discedatis cavete. nam, [19] si Postumo fraudi fuerit, qui nec tribunus nec praefectus nec ex Italia comes nec familiaris Gabini fuit, quonam se modo defendent posthac qui vestri ordinis cum magistratibus nostris fuerint his causis implicati?



VIII. 'Tu,' inquit, 'Gabinium ut regem reduceret impulisti.' non patitur mea me iam fides de Gabinio gravius agere. quem enim ex tantis inimicitiis receptum in gratiam summo studio defenderim, hunc adflictum violare non debeo. Quocum me si ante Cn. Pompei auctoritas in gratiam non reduxisset, nunc iam ipsius fortuna reduceret. [20] Sed tamen, cum ita dicis, Postumi impulsu Gabinium profectum Alexandream, si defensioni Gabini fidem non habes, obliviscerisne etiam accusationis tuae? Gabinius se id fecisse dicebat rei publicae causa, quod classem Archelai timeret, quod mare refertum fore praedonum putaret; lege etiam id sibi licuisse dicebat. tu inimicus negas. ignosco, et eo magis quod est contra illud judicatum. redeo igitur ad crimen et accusationem tuam. [21] Quid vociferabare? decem milia talentum Gabinio esse promissa. auctor videlicet perblandus reperiendus fuit qui hominem, ut tu vis, avarissimum exoraret, HS bis miliens et quadringentiens <ne> magno opere contemneret. Gabinius illud, quoquo consilio fecit, fecit certe suo; quaecumque mens illa fuit, Gabini fuit. Sive ille, ut ipse dicebat, gloriam, sive, ut tu vis, pecuniam quaesivit, sibi, <non Rabirio quaesivit; Rabirius enim> non Gabini comes vel sectator nec ad Gabini, cuius id negotium non erat, sed ad P. Lentuli, clarissimi viri, auctoritatem a senatu profectam et consilio certo et spe non dubia Roma contenderat.



[22] At dioecetes fuit regius. et quidem in custodia etiam fuit regia et <vis> vitae eius adlata paene est; multa praeterea quae libido regis, quae necessitas coegit perferre, pertulit. quarum omnium rerum una reprehensio est quod regnum intrarit, quod potestati <se> regis commiserit. verum si quaerimus, stulte. quid enim stultius quam equitem Romanum ex hac urbe, huius, inquam, rei publicae civem, quae est una maxime et fuit semper libera, venire in eum locum ubi parendum alteri et serviendum sit?



IX. [23] Sed ego in hoc tamen Postumo non ignoscam, homini mediocriter docto, <in> quo videam sapientissimos homines esse lapsos? virum unum totius Graeciae facile doctissimum, Platonem, iniquitate Dionysi, Siciliae tyranni, cui se ille commiserat, in maximis periculis insidiisque esse versatum accepimus; Callisthenem, doctum hominem, comitem Magni Alexandri, ab Alexandro necatum; Demetrium, qui Phalereus vocitatus est, et ex re publica Atheniensi, quam optime gesserat, et ex doctrina nobilem et clarum, in eodem isto Aegyptio regno aspide ad corpus admota vita esse privatum. [24] Plane confiteor fieri nihil posse dementius quam scientem in eum locum venire ubi libertatem sis perditurus. sed huius ipsius facti stultitiam alia iam superior stultitia defendit, quae facit ut hoc stultissimum facinus, quod in regnum venerit, quod <se> regi commiserit, sapienter factum esse videatur, si quidem <non> tam semper stulti quam sero sapientis est, cum stultitia sua impeditus sit, quoquo modo possit se expedire. [25] Quam ob rem illud maneat et fixum sit quod neque moveri neque mutari potest; in quo aequi sperasse Postumum dicunt, peccasse iniqui, ipse etiam insanisse se confitetur, quod suam, quod amicorum pecuniam regi crediderit cum tanto fortunarum suarum periculo, hoc quidem semel suscepto atque contracto perpetienda <illa> fuerunt ut se aliquando ac suos vindicaret. itaque obicias licet quam voles saepe palliatum fuisse, aliqua habuisse non Romani hominis insignia, quotiens eorum quippiam dices, totiens unum dices atque <idem> illud, temere hunc pecuniam regi credidisse, suas fortunas atque famam libidini regiae commisisse. [26] Fecerat temere, fateor; mutari factum iam nullo modo poterat; aut pallium sumendum Alexandreae ut ei Romae togato esse liceret, aut omnes fortunae abiciendae, si togam retinuisset.



X. Deliciarum causa et voluptatis non modo <notos> civis Romanos, sed et nobilis adulescentis et quosdam etiam senatores summo loco natos non in hortis aut suburbanis suis, sed Neapoli, [27] in celeberrimo oppido, in tunica pulla saepe <vidi, ibidem multi> viderunt chlamydatum illum L. Sullam imperatorem. L. vero Scipionis, qui bellum in Asia gessit Antiochumque devicit, non solum cum chlamyde sed etiam cum crepidis in Capitolio statuam videtis; quorum impunitas fuit non modo a judicio sed etiam a sermone. facilius certe P. Rutilium Rufum necessitatis excusatio defendet; qui cum a Mithridate Mytilenis oppressus esset, crudelitatem regis in togatos vestitus mutatione vitavit. ergo ille P. Rutilius qui documentum fuit hominibus nostris virtutis, antiquitatis, prudentiae, consularis homo soccos habuit et pallium; nec vero id homini quisquam sed tempori adsignandum putavit; Postumo crimen vestitus adferet is in quo spes fuit posse sese aliquando ad fortunas suas pervenire? nam ut ventum est Alexandream, [28] judices, haec una ratio a rege proposita Postumo est servandae pecuniae, si curationem et quasi dispensationem regiam suscepisset. id autem facere non poterat, nisi dioecetes—hoc enim nomine utitur qui ea regit—esset constitutus. odiosum negotium Postumo videbatur, sed erat nulla omnino recusatio; molestum etiam nomen ipsum, sed res habebat nomen hoc apud illos, non hic imposuerat. oderat vestitum etiam illum, sed sine eo nec nomen illud poterat nec munus tueri. ergo 'aderat vis' ut ait poeta ille noster,



        'quae summas frangit infirmatque opes.'



[29] 'Moreretur+,' inquies+; nam id sequitur. fecisset certe, si sine maximo dedecore tam impeditis suis rebus potuisset emori.



XI. Noli igitur fortunam convertere in culpam neque+ regis iniuriam huius crimen putare nec consilium ex necessitate nec voluntatem ex vi interpretari, nisi forte eos etiam qui in hostis aut in praedones inciderint, si aliter quippiam coacti faciant <ac> liberi, vituperandos putes. nemo nostrum ignorat, etiam si experti non sumus, consuetudinem regiam. regum autem sunt haec imperia: 'animadverte ac dicto pare' et 'praeter rogitatum si plus' et illae minae:



        'si te secundo lumine hic offendero,



moriere'; quae non ut delectemur solum legere et spectare debemus, sed ut cavere etiam <et> effugere discamus.



[30] At ex hoc ipso crimen exoritur. ait enim, Gabinio pecuniam Postumus <cum> cogeret, decumas imperatarum pecuniarum sibi coegisse. non intellego hoc quale sit, utrum accessionem decumae, ut nostri facere coactores solent <in> centesima, an decessionem de summa fecerit. si accessionem, undecim milia talentum ad Gabinium pervenerunt. at non modo abs te decem milia obiecta sunt sed etiam ab his aestimata. [31] Addo illud etiam: qui tandem convenit aut tam gravi onere tributorum ad tantam pecuniam cogendam mille talentum accessionem esse factam aut in tanta mercede hominis, ut vis, avarissimi mille talentum decessionem esse concessam? neque enim fuit Gabini remittere tantum de suo nec regis imponere tantum pati suis. at erunt testes legati Alexandrini. ei nihil in Gabinium dixerunt; immo ei Gabinium laudaverunt. Vbi ergo ille mos, ubi consuetudo judiciorum, ubi exempla? solet is dicere in eum qui pecuniam <redegit> qui in illum cuius nomine ea pecunia redigeretur non dixerit? age, si is qui non dixit solet, etiamne is solet qui laudavit? [32] Isdem testibus, et quidem non productis, sed dictis testium recitatis, quasi praejudicata res ad has causas deferri solet.



XII. Et ait etiam meus familiaris et necessarius eandem causam Alexandrinis fuisse cur laudarent Gabinium quae mihi fuerit cur eundem defenderem. mihi, C. Memmi, causa defendendi Gabini fuit reconciliatio gratiae. neque me vero paenitet mortalis inimicitias, sempiternas amicitias habere. [33] nam si me invitum putas, ne Cn. Pompei animum offenderem, defendisse causam, et illum et me vehementer ignoras. neque enim Pompeius me sua causa quicquam facere voluisset invitum, neque ego cui omnium civium libertas carissima fuisset meam proiecissem. <nec,> quam diu inimicissimus Gabinio fui, non amicissimus mihi Cn. Pompeius fuit, nec, postea quam illius auctoritate eam dedi veniam quam debui, quicquam simulate <feci>, ne cum mea perfidia illi etiam ipsi facerem cui beneficium dedissem iniuriam. nam non redeundo in gratiam cum inimico non violabam Pompeium; si per eum reductus insidiose redissem, me scilicet maxime, sed proxime illum quoque fefellissem. [34] Ac de me omittamus; ad Alexandrinos istos revertamur. quod habent os, quam audaciam! modo vobis inspectantibus in judicio Gabini tertio quoque verbo excitabantur; negabant pecuniam Gabinio datam. recitabatur identidem Pompei testimonium regem ad se scripsisse nullam pecuniam Gabinio nisi in rem militarem datam. 'non est,' inquit, 'tum Alexandrinis testibus creditum.' quid postea? 'creditur nunc.' quam ob rem? 'quia nunc aiunt quod tum negabant.' quid ergo? [35] Ista condicio est testium ut, quibus creditum non sit negantibus, isdem credatur dicentibus? at, si verum tum severissima fronte dixerunt, nunc mentiuntur; si tum mentiti sunt, doceant nos verum quo voltu soleant dicere. audiebamus Alexandream, nunc cognoscimus. illinc omnes praestigiae, illinc, inquam, omnes fallaciae, omnia denique ab eis mimorum argumenta nata sunt. nec mihi longius quicquam est, judices, quam videre hominum voltus.



XIII. [36] Dixerunt hic modo nobiscum ad haec subsellia, quibus superciliis renuentes huic decem milium crimini! iam nostis insulsitatem Graecorum; umeris gestum agebant tum temporis, credo, causa; nunc scilicet tempus nullum est. Vbi semel quis peieraverit, ei credi postea, etiam si per pluris deos iuret, non oportet, praesertim, judices, cum in his judiciis ne locus quidem novo testi soleat esse ob eamque causam idem judices retineantur qui fuerint de reo, ut eis nota sint omnia neve quid fingi novi possit. [37] * * * Qvo ea pecvnia pervenerit *non suis propriis judiciis in reum facti* condemnari solent. itaque si aut praedes dedisset Gabinius aut tantum ex eius bonis quanta summa litium fuisset populus recepisset, quamvis magna ad Postumum ab eo pecunia pervenisset, non redigeretur; ut intellegi facile possit, quod ex ea pecunia quae ad aliquem reum qui damnatus est <venisset>, pervenisse ad aliquem in illo primo judicio planum factum sit, id hoc genere judici redigi solere. nunc vero quid agitur? ubi terrarum sumus? quid tam perversum, <tam> praeposterum dici aut excogitari potest? [38] Accusatur is qui non abstulit a rege, sicut Gabinius judicatus est, sed qui maximam regi pecuniam credidit. ergo is Gabinio dedit qui non huic reddidit. itane? age, cedo, cum is qui pecuniam Postumo debuit non huic, sed Gabinio dederit, condemnato Gabinio utrum illi quo ea pecunia <pervenerit> an huic dicenda causa <est>?



XIV. At habet et celat. sunt enim qui ita loquantur. quod genus tandem est istud ostentationis et gloriae? si nihil habuisset umquam, tamen, si quaesisset, cur se dissimularet habere causa non esset. qui vero duo lauta et copiosa patrimonia accepisset remque praeterea bonis et honestis rationibus auxisset, quid esset tandem causae cur existimari vellet nihil habere? [39] An, cum credebat inductus usuris, id agebat ut haberet quam plurimum; postea quam exegit quod crediderat, ut existimaretur egere? novum genus hoc gloriae concupiscit. 'dominatus est enim,' inquit, 'Alexandreae.' immo vero in superbissimo dominatu fuit; pertulit ipse custodiam, vidit in vinclis familiaris suos, mors ob oculos saepe versata est, nudus atque egens ad extremum fugit e regno. [40] At permutata aliquando pecunia est,delatae naves Postumi Puteolos sunt, auditae visaeque merces. fallaces quidem et fucosae <e> chartis et linteis et vitro; quibus cum multae naves refertae fuissent, naulum non potuit parari. cataplus ille Puteolanus, sermo illius temporis, vectorumque cursus atque ostentatio, tum subinvisum apud malivolos Postumi nomen propter opinionem pecuniae nescio quam aestatem unam, non pluris, auris refersit istis sermonibus.



XV. [41] Verum autem, judices, si scire voltis, nisi C. Caesaris summa in omnis, incredibilis in hunc eadem liberalitas exstitisset, nos hunc Postumum iam pridem in foro non haberemus. ille onera multorum huius amicorum excepit unus, quaeque multi homines necessarii secundis Postumi rebus discripta sustinuerunt, nunc eius adflictis fortunis universa sustinet. Vmbram equitis Romani et imaginem videtis, judices, unius amici conservatam auxilio et fide. nihil huic eripi potest praeter hoc simulacrum pristinae dignitatis quod Caesar solus tuetur et sustinet; quae quidem in miserrimis rebus huic tamen tribuenda maxima est; nisi vero hoc mediocri virtute effici potest ut tantus ille vir tanti ducat hunc, et adflictum praesertim et absentem, et in tanta fortuna sua ut alienam respicere magnum sit, <et in> tanta occupatione maximarum rerum quas gerit atque gessit <ut> vel oblivisci aliorum non sit mirum vel, si meminerit, oblitum esse <se> facile possit probare. [42] Multas equidem C. Caesaris virtutes magnas incredibilisque cognovi, sed sunt ceterae maioribus quasi theatris propositae et paene populares. castris locum capere, exercitum instruere, expugnare urbis, aciem hostium profligare, hanc vim frigorum hiemumque quam nos vix huius urbis tectis sustinemus excipere, eis ipsis diebus hostem persequi cum etiam ferae latibulis se tegant atque omnia bella iure gentium conquiescant— sunt ea quidem magna; quis negat? sed magnis excitata sunt praemiis ac memoria hominum sempiterna. quo minus admirandum est eum facere illa qui immortalitatem concupiverit.



XVI. [43] Haec vera laus est, quae non poetarum carminibus, non annalium monumentis celebratur, sed prudentium judicio expenditur. equitem Romanum veterem amicum suum studiosum, amantem, observantem sui non libidine, non turpibus impensis cupiditatum atque jacturis, sed experientia patrimoni amplificandi labentem excepit, corruere non sivit, fulsit et sustinuit re, fortuna, fide, hodieque sustinet nec amicum pendentem corruere patitur; nec illius animi aciem praestringit splendor sui nominis, nec mentis quasi luminibus officit altitudo fortunae et gloriae. sint sane illa magna, quae re vera magna sunt; [44] De judicio animi mei, ut volet quisque, sentiat; ego enim hanc in tantis opibus, tanta fortuna liberalitatem in suos, memoriam amicitiae reliquis virtutibus omnibus antepono. quam quidem vos, judices, eius in novo genere bonitatem, inusitatam claris ac praepotentibus viris, non modo <non> aspernari ac refutare sed complecti etiam et augere debetis, et eo magis quod videtis hos quidem sumptos dies ad labefactandam illius dignitatem. ex qua illi nihil detrahi potest quod non aut fortiter ferat aut facile restituat; amicissimum hominem si honestate spoliatum audierit, nec sine magno dolore feret et id amiserit quod posse non speret recuperari.



XVII. [45] Satis multa hominibus non iniquis haec esse debent, nimis etiam multa vobis quos aequissimos esse confidimus. sed ut omnium vel suspicioni vel malivolentiae vel crudelitati satis fiat: 'occultat pecuniam Postumus, latent regiae divitiae.' ecquis est ex tanto populo qui bona C. Rabiri Postumi nummo sestertio sibi addici velit? sed miserum me, quanto hoc dixi cum dolore! hem, Postume, tune es <C.> Curti filius, C. Rabiri judicio et voluntate filius, natura sororis? tune ille in omnis tuos liberalis, cuius multos bonitas locupletavit, qui nihil profudisti, nihil ullam in libidinem contulisti? tua, Postume, nummo sestertio a me addicuntur? O meum miserum acerbumque praeconium! [46] At hoc etiam optat miser ut vel condemnetur a vobis, <si> ita bona veneant ut solidum suum cuique solvatur. nihil iam aljud nisi fidem curat, nec vos huic, si iam oblivisci vestrae mansuetudinis volueritis, quicquam praeterea potestis eripere. quod, judices, ne faciatis oro obtestorque vos, atque eo magis, si adventicia pecunia petitur ab eo cui sua non redditur. nam in eum cui misericordia opitulari debebat invidia quaesita est. [47] Sed iam, quoniam, <ut> spero, fidem quam <tibi dedi> praestiti, Postume, reddam etiam lacrimas quas debeo; quas quidem ego tuas in meo casu plurimas vidi. versatur ante oculos luctuosa nox meis omnibus, cum tu totum te cum tuis copiis ad me detulisti. tu comitibus, tu praesidio, tu etiam tanto pondere auri quantum tempus illud postulabat discessum illum sustentasti, tu numquam meis me absente liberis, numquam coniugi meae defuisti. possum excitare multos <in patriam> reductos testis liberalitatis tuae, quod saepe audivi patri tuo Curtio magno adiumento in judicio capitis fuisse; [48] sed iam omnia timeo; bonitatis ipsius invidiam reformido. nam indicat tot hominum fletus quam sis carus tuis, et me dolor debilitat intercluditque vocem. vos obsecro, judices, ut huic optimo viro, quo nemo melior umquam fuit, nomen equitis Romani et usuram huius lucis et vestrum conspectum ne eripiatis. hic vos aljud niil orat nisi ut rectis oculis hanc urbem sibi intueri atque ut in hoc foro vestigium facere liceat, quod ipsum fortuna eripuerat, nisi unius amici opes subvenissent.