M. TVLLI CICERONIS DE PROVINCIIS CONSVLARIBUS ORATIO(corrected)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47
1 I. [1] Si quis vestrum, patres conscripti, exspectat
quas sim provincias decreturus, consideret ipse secum qui mihi homines
ex provinciis potissimum detrahendi sint; non dubitabit quid sentire me
conveniat, cum, quid mihi sentire necesse sit, cogitarit. Ac si
princeps eam sententiam dicerem, laudaretis profecto; si solus, certe
ignosceretis; etiamsi paulo minus utilis vobis sententia videretur,
veniam tamen aliquam dolori meo tribueretis. Nunc vero, Patres
conscripti, non parva adficior voluptate, vel quod hoc maxime rei
publicae conducit Syriam Macedoniamque decerni, ut dolor meus nihil a
communi utilitate dissentiat, vel quod habeo auctorem P. Servilium, qui
ante me sententiam dixit, virum clarissimum et cum in universam rem
publicam, tum etiam erga meam salutem fide ac benevolentia singulari.
[2] Quodsi ille, et paulo ante, et quotienscumque ei
locus dicendi ac potestas fuit, Gabinium et Pisonem, duo rei publicae
portenta ac paene funera, cum propter alias causas, tum maxime propter
illud insigne scelus eorum et importunam in me crudelitatem, non solum
sententia sua, sed etiam verborum gravitate esse notandos putavit,
quonam me animo in eos esse oportet, cuius illi salutem pro pignore
tradiderunt ad explendas suas cupiditates? Sed ego in hac sententia
dicenda non parebo dolori meo, non iracundiae serviam. Quo animo unus
quisque vestrum debet esse in illos, hoc ero; praecipuum illum et
proprium sensum doloris mei, quem tamen vos communem semper vobis mecum
esse duxistis, a sententia dicenda amovebo, ad ulciscendi tempora
reservabo.
II. [3] Quattuor sunt provinciae, Patres
conscripti, de quibus adhuc intellego sententias esse dictas, Galliae
duae, quas hoc tempore uno imperio videmus esse coniunctas et Syria et
Macedonia, quas vobis invitis et oppressis pestiferi illi consules pro
perversae rei publicae praemiis occupaverunt. Decernandae nobis sunt
lege Sempronia duae. Quid est quod possimus de Syria Macedoniaque
dubitare? Mitto quod eas ita partas habent ii, qui nunc obtinent, ut
non ante attigerint, quam hunc ordinem condemnarint, quam auctoritatem
vestram e civitate exterminarint, quam fidem publicam, quam perpetuam
populi Romani salutem, quam me ac meos omnis foedissime crudelissimeque
vexarint.
[4] Omnia domestica atque urbana mitto, quae tanta sunt
ut numquam Hannibal huic urbi tantum mali optarit, quantum illi
effecerint ; ad ipsas venio provincias. Quarum Macedonia, quae erat
antea munita plurimorum imperatorum non turribus sed tropaeis, quae
multis victoriis erat iam diu triumphisque pacata, sic a barbaris
quibus est propter avaritiam pax erepta vexatur, ut Thessalonicenses,
positi in gremio imperii nostri, relinquere oppidum et arcem munire
cogantur, ut via illa nostra, quae per Macedoniam est usque ad
Hellespontum militaris, non solum excursionibus barbarorum sic infesta,
sed etiam castris Thraeciis distincta ac notata. Ita gentes eae, quae,
ut pace uterentur, vim argenti dederant praeclaro nostro imperatori, ut
exhaustas domos replere possent, pro empta pace bellum nobis prope iustum
intulerunt.
III. [5] Iam vero exercitus noster ille
superbissimo dilectu et durissima conquisitione collectus omnis
interiit. Magno hoc dico cum dolore. Miserandum in modum milites populi
Romani capti, necati, deserti, dissipati sunt, incuria, fame, morbo,
vastitate consumpti, ut, quod est indignissimum, scelus imperatoris
poena exercitus expiatum esse videatur. Atque hanc Macedoniam, domitis
iam gentibus finitimis barbariaque compressa, pacatam ipsam per se et
quietam tenui praesidio atque exigua manu etiam sine imperio per
legatos nomine ipso populi Romani tuebamur; quae nunc consulari imperio
atque exercitu ita vexata est, vix ut se possit diuturna pace recreare;
cum interea quis vestrum hoc non audivit, quis ignorat, Achaeos
ingentem pecuniam pendere L.Pisoni quotannis, vectigal ac portorium
Dyrrachinorum totum in huius unius quaestum esse conversum, urbem
Byzantiorum, vobis atque huic imperio fidelissimam, hostilem in modum
esse vexatam? Quo ille, posteaquam nihil exprimere ab egentibus, nihil
ulla vi a miseris extorquere potuit, cohortis in hiberna misit; iis
praeposuit quos putavit fore diligentissimos satellites scelerum,
ministros cupiditatum suarum.
[6] Omitto iuris dictionem in libera civitate contra
leges senatusque consulta; caedes relinquo; libidines praetereo, quarum
acerbissimum extat indicium et ad insignem memoriam turpitudinis et
paene ad iustum odium imperii nostri, quod constat nobilissimas
virgines se in puteos abiecisse et morte voluntaria necessariam
turpitudinem depulisse. Nec haec idcirco omitto, quod non gravissima
sint, sed quia nunc sine teste dico.
IV. Ipsam vero urbem Byzantiorum fuisse refertissimam atque
ornatissimam signis quis ignorat? Quae illi, exhausti sumptibus
bellisque maximis, cum omnis Mithridaticos impetus totumque Pontum
armatum effervescentem in Asiam atque erumpentem, ore repulsum et
cervicibus interclusum suis sustinerent, tum, inquam, Byzantii et
postea signa illa et reliqua urbis ornanemta sanctissime custodita
tenuerunt;
[7] te imperatore infelicissimo et taeterrimo Caesonine
Calventi civitas libera et pro eximiis suis beneficiis a senatu et a
populo Romano liberata, sic spoliata atque nudata est, ut, nisi C.
Vergilius legatus, vir fortis et innocens, intervenisset, unum signum
Byzantii ex maximo numero nullum haberent. Quod fanum in Achaia, qui
locus aut lucus in Graecia tota tam sanctus fuit, in quo ullum
simulacrum, ullum ornamentum reliquum sit? Emisti a foedissimo tribuno
plebis tum in illo naufragio huius urbis, quam tu idem, qui gubernare
debueras, everteras, tum, inquam, emisti grandi pecunia, ut tibi de
pecuniis creditis ius in liberos populos contra senatus consulta et
contra legem generi tui dicere liceret. Id emptum ita vendidisti, ut
aut ius non diceres aut bonis civis Romanos everteres.
[8] Quorum ego nihil dico, patres conscripti, nunc in
hominem ipsum: de provincia disputo. Itaque omnia illa, quae et saepe
audistis et tenetis animis, etiamsi non audiatis, praetermitto; nihil
de hac eius urbana, quam ille praesens in mentibus vestris oculisque
defixit, audacia loquor; nihil de superbia, nihil de contumacia, nihil
de crudelitate disputo.Lateant libidines eius illae tenebricosae, quas
fronte et supercilio, non pudore et temperantia contegebat; de
provincia quod agitur, id disputo. Huic vos non summittetis, hunc
diutius manere patiemini? cuius, ut provinciam tetigit, sic fortuna cum
improbitate certavit, ut nemo posset, utrum protervior an infelicior
esset, iudicare.
[9] An vero in Syria diutius est Semiramis illa
retinenda? Cuius iter in provinciam fuit eius modi, ut rex Ariobarzanes
consulem vestrum ad caedem faciendam tamquam aliquem Thraecem
conduceret. Deinde adventus in Syriam primus equitatus habuit
interitum, post concisae sunt optimae cohortes. Igitur in Syria
imperatore illo nihil aliud umquam actum est nisi pactiones pecuniarum
cum tyrannis, decisiones, direptiones, latrocinia, caedes, cum palam
populi Romani imperator instructo exercitu dexteram tendens non ad
laudem milites hortaretur, sed omnia sibi et empta et emenda esse
clamaret.
V. [10] Iam vero publicanos miseros (me etiam
miserum illorum ita de me meritorum miseriis ac dolore!) tradidit in
servitutem Iudaeis et Syris, nationibus natis servituti. Statuit ab
initio et in eo perseveravit, ius publicano non dicere; pactiones sine
ulla iniuria factas rescidit, custodias sustulit, vectigalis multos ac
stipendiarios liberavit; quo in oppido ipse esset aut quo veniret, ibi
publicanum aut publicani servum esse vetuit. Quid multa? crudelis
haberetur, si in hostis animo fuisset eo, quo fuit in civis Romanos,
eius ordinis praesertim, qui est semper pro dignitate sua benignitate
magistratuum sustentatus.
[11] Itaque, Patres conscripti, videtis non temeritate
redemptionis aut negotii gerendi inscitia, sed avaritia, superbia,
crudelitate Gabini paene adflictos iam atque eversos publicanos; quibus
quidem vos in his angustiis aerarii tamen subveniatis necesse est. Etsi
iam multis non potestis, qui propter illum hostem senatus,
inimicissimum ordinis equestris bonorumque omnium non solum bona, sed
etiam honestatem miseri deperdiderunt, quos non parsimonia, non
continentia, non virtus, non labor, non splendor tueri potuit contra
illius helluonis et praedonis audaciam.
[12] Quid? qui se etiam nunc subsidiis patrimonii aut
amicorum liberalitate sustentant, hos perire patiemur? An, si qui frui
publico non potuit per hostem, hic tegitur ipsa lege censoria; quem is
frui non sinit, qui est, etiamsi non appellatur, hostis, huic ferri
auxilium non oportet? Retinete igitur in provincia diutius eum, qui de
sociis cum hostibus, de civibus cum sociis faciat pactiones, qui hoc
etiam se pluris esse quam collegam putet, quod ille vos tristia
voltuque deceperit, ipse numquam se minus quam erat, nequam esse
simularit. Piso autem alio quodam modo gloriatur se brevi tempore
perfecisse, ne Gabinius unus omnium nequissimus existimaretur.
VI. [13] Hos vos de provinciis, si non aliquando
deducendi essent, deripiendos non putaretis, et has duplicis pestes
sociorum, militum cladis, publicanorum ruinas, provinciarum vastitates,
imperii maculas teneretis? At idem vos anno superiore hos eosdem
revocabatis, cum in provincias pervenissent. Quo tempore si liberum
vestrum iudicium fuisset nec totiens dilata res nec ad extremum e
manibus erepta, restituissetis, id quod cupiebatis, vestram
auctoritatem, iis, per quos erat amissa, revocatis, et iis ipsis
praemiis extortis, quae erant pro scelere atque eversione patriae
consecuti.
[14] Qua e poena si tum aliorum opibus, non suis, invitissimis
vobis evolarunt, at aliam multo maiorem gravioremque subierunt. Quae enim homini, in quo aliqui si non famae
pudor, at supplicii timor est, gravior poena accidere potuit quam non
credi litteris iis, quae rem publicam bene gestam in bello nuntiarent?
Hoc statuit senatus, cum frequens supplicationem Gabinio denegavit,
primum homini sceleribus flagitiis contaminatissimo nihil esse
credendum, deinde a proditore atque eo, quem praesentem hostem rei
publicae cognosset, bene rem publicam geri non potuisse, postremo ne
deos quidem immortalis velle aperiri sua templa et sibi subplicari
hominis impurissimi et sceleratissimi nomine. Itaque ille alter aut
ipse est homo doctus et a suis Graecis subtilius eruditus, quibuscum
iam in exostra helluatur,(antea post siparium solebat), aut amicos
habet prudentiores quam Gabinius, cuius nullae litterae proferuntur.
VII. [15] Hosce igitur imperatores habebimus?
quorum alter non audet nos certiores facere cur imperator appelletur,
alterum, si tabellarii non cessarint, necesse est paucis diebus
paenitat audere. Cuius amici si qui sunt, aut si beluae tam immani
tamque taetrae possunt ulli esse amici, hac consolatione utuntur,
etiam T. Albucio supplicationem hunc ordinem denegasse. Quod est primum
dissimile, res in Sardinia cum mastrucatis latrunculis a propraetore
una cohorte auxiliaria gesta et bellum cum maximis Syriae gentibus et
tyrannis consulari exercitu imperioque confectum. Deinde Albucius, quod
a senatu petebat, ipse sibi in Sardinia ante decreverat. Constabat enim
Graecum hominem ac levem in ipsa provincia quasi triumphasse, itaque
hanc eius temeritatem senatus supplicatione denegata notavit.
[16] Sed fruatur sane hoc solacio atque hanc insignem
ignominiam, quoniam uni praeter se inusta sit, putet esse leviorem, dum
modo, cuius exemplo se consolatur, eius exitum expectet, praesertim cum
in Albucio nec Pisonis libidines nec audacia Gabini fuerit ac tamen hac
una plaga conciderit, ignominia senatus.
[17] Atqui duas Gallias qui decernit consulibus
duobus, hos retinet ambo; qui autem alteram Galliam et aut Syriam aut
Macedoniam, tamen alterum retinet et in utriusque pari, scelere
disparem condicionem facit."Faciam, inquit, illas praetorias, ut Pisoni
et Gabinio succedatur statim". Si hic sinat! Tum enim tribunus
intercedere poterit, nunc non potest. Itaque ego idem, qui nunc
consulibus iis, qui designati erunt, Syriam Macedoniamque decerno,
decernam easdem praetorias, ut et praetores annuas provincias habeant
et eos quam primum videamus, quos animo aequo videre non possumus. Sed
mihi credite, numquam succedetur illis, nisi cum ea lege referetur, qua
intercedi de provinciis non licebit. Itaque, hoc tempore amisso, annus
est integer vobis exspectandus, quo interiecto civium calamitas,
sociorum aerumna, sceleratissimorum hominum impunitas propagatur.
[18] Quodsi essent illi optimi viri, tamen ego mea
sententia C.Caesari succedendum nondum putarem. Qua de re dicam, Patres
conscripti, quae sentio, atque illam interpellationem mei
familiarissimi, qua paulo ante interrupta est oratio mea, non
pertimescam. Negat me vir optimus inimiciorem Gabinio debere esse quam
Caesari; omnem illam tempestatem, cui cesserim, Caesare impulsore atque
adiutore esse excitatam. Cui si primum sic respondeam, me communis
utilitatis habere rationem, non doloris mei, possimne probare, cum id
me facere dicam, quod exemplo fortissimorum et clarissimorum civium
facere possim? An Ti. Gracchus (patrem dico, cuius utinam filii ne
degenerassent a gravitate patria!) tantam laudem est adeptus, quod
tribunus plebis solus ex toto illo collegio L. Scipioni auxilio fuit,
inimicissimus et ipsius et fratris eius Africani, iuravitque in
contione se in gratiam non redisse, sed alienum sibi videri dignitate
imperii, quo duces essent hostium Scipione triumphante ducti, eodem
ipsum duci, qui triumphasset?
[19] Quis plenior inimicorum fuit C. Mario? L.
Crassus, M. Scaurus alieni, inimici omnes Metelli. At ii non modo illum
inimicum ex Gallia sententiis suis non detrahebant, sed ei propter
rationem Gallici belli provinciam extra ordinem decernebant. Bellum in
Gallia maximum gestum est; domitae sunt a Caesare maximae nationes, sed
nondum legibus,nondum iure certo, nondum satis firma pace devinctae.
Bellum adfectum videmus, et, vere ut dicam, paene confectum, sed ita
ut, si idem extrema persequitur qui inchoavit, iam omnia perfecta
videamus, si succeditur, periculum sit ne instauratas maximi belli
reliquias ac renovatas audiamus.
[20] Ergo ego senator inimicus, si ita vultis, homini,
amicus esse, sicut semper fui, rei publicae debeo. Quid? si ipsas
inimicitias, depono rei publicae causa, quis me tandem iure
reprehendet, praesertim cum ego omnium meorum consiliorum atque
factorum exempla semper ex summorum hominum consiliis atque factis mihi
censuerim petenda.
IX. [21] An vero M. ille Lepidus, qui bis consul
et pontifex maximus fuit, non solum memoriae testimonio, sed etiam
annalium litteris et summi poetae voce laudatus est, quod, cum M.
Fulvio collega, quo die censor est factus, homine inimicissimo, in
Campo statim rediit in gratiam, ut commune officium censurae communi
animo ac voluntate defenderent? Atque, ut vetera, quae sunt
innumerabilia, mittam, tuus pater, Philippe, nonne uno tempore cum suis
inimicissimis in gratiam rediit? Quibus eum omnibus eadem res publica
reconciliavit, quae alienarat.
[22] Multa praetereo, quod intueor coram haec lumina
atque ornamenta rei publicae, P. Servilium et M. Lucullum. Utinam etiam
L.Lucullus illic adsideret! Quae fuerunt inimicitiae in civitate
graviores quam Luculorum atque Servili? Quas in viris fortissimis non
solum extinxit rei publicae utilitas dignitasque ipsorum, sed etiam ad
amicitiam consuetudinemque traduxit. Quid? Q. Metellus Nepos nonne
consul in templo iovis Optimi Maximi permotus cum auctoritate vestra,
tum illius P.Servili incredibili gravitate dicendi, absens mecum summo
suo beneficio rediit in gratiam? An ego possum huic esse inimicus,
cuius litteris, fama, nuntiis celebrantur aures cotidie meae novis
nominibus gentium, nationum, locorum?
[23] Ardeo, mihi credite, Patres conscripti (id quod
vosmet de me existimatis et facitis ipsi) incredibili quodam amore
patriae, qui me amor et subvenire olim impendentibus periculis maximis
cum dimicatione capitis, et rursum, cum omnia tela undique esse intenta
in patriam viderem, subire coegit atque excipere unum pro universis.
Hic me meus in rem publicam animus pristinus ac perennis cum C. Caesare
reducit, reconciliat, restituit in gratiam.
[24] Quod volent denique homines existiment, nemini
ego possum esse bene merenti de re publica non amicus. Etenim, si iis,
qui haec omnia flamma ac ferro delere voluerunt, non inimicitias solum,
sed etiam bellum indixi atque intuli, cum partim mihi illorum
familiares, partim etiam me defendente capitis iudiciis essent
liberati, cur eadem res publica, quae me in amicos inflammare potuit,
inimicis placare non possit? Quod mihi odium cum P. Clodio fuit, nisi
quod perniciosum patriae civem fore putabam, qui turpissima libidine
incensus duas res sanctissimas, religionem et pudicitiam, uno scelere
violasset? Num est igitur dubium ex iis rebus, quas is egit agitque
cotidie, quin ego in illo oppugnando rei publicae plus quam otio meo,
non nulli in eodem defendendo suo plus otio quam communi prospexerint?
[25] Ego me a C. Caesare in re publica dissensisse
fateor et sensisse vobiscum : sed nunc isdem vobis adsentior, cum
quibus antea sentiebam. Vos enim, ad quos litteras L. Piso de suis
rebus non audet mittere, qui Gabini litteras insigni quadam nota atque
ignominia nova condemnastis, C. Caesari supplicationes decrevistis
numero ut nemini uno ex bello, honore ut omnino nemini. Cur igitur
exspectem hominem aliquem, qui me cum illo in gratiam reducat? Reduxit
ordo amplissimus et ordo is, qui est et publici consili et meorum
omnium consiliorum auctor et princeps. Vos sequor, Patres conscripti,
vobis obtempero, vobis adsentior, qui, quamdiu C. Caesaris consilia in
re publica non maxime diligebatis, me quoque cum illo minus coniunctum
videbatis; posteaquam rebus gestis mentes vestras voluntatesque
mutastis, me non solum comitem esse sententiae vestrae, sed etiam
laudatorem vidistis.
IX. [26] Sed quid est quod in hac causa maxime
homines admirentur et reprehendant meum consilium, cum ego idem antea
multa decreverim, quae magis ad hominis dignitatem quam ad rei publicae
necessitatem pertinerent? Supplicationem quindecim dierum decrevi
sententia mea. Rei publicae satis erat tot dierum quot C. Mario ; dis
immortalibus non erat exigua eadem gratulatio quae ex maximis bellis.
Ergo ille cumulus dierum hominis est dignitati tributus.
[27] In quo ego, quo consule referente primum decem
dierum est supplicatio decreta Cn. Pompeio Mithridate interfecto et
confecto Mithridatico bello, et cuius sententia primum duplicata est
supplicatio consularis (mihi enim estis adsensi, cum, eiusdem Pompei
litteris recitatis, confectis omnibus maritimis terrestribusque bellis,
supplicationem dierum decem decrevistis), sum Cn. Pompei virtutem et
animi magnitudinem admiratus, quod, cum ipse ceteris omnibus esset omni
honore antelatus, ampliorem honorem alteri tribuerat quam ipse est consecutus. Ergo in illa supplicatione quam ego decrevi,
res ipsa tributa est dis immortalibus et maiorum institutis et
utilitati rei publicae, sed dignitas verborum, honos et novitas et
numerus dierum Caesaris ipsius laudi gloriaeque concessus est.
[28] Relatum est ad nos nuper de stipendio exercitus;
non decrevi solum, sed etiam ut vos decerneretis laboravi; multa
dissentientibus respondi; scribendo adfui. Tum quoque homini plus
tribui quam nescio cui necessitati. Illum enim arbitrabar etiam sine
hoc subsidio pecuniae retinere exercitum praeda ante parta et bellum
conficere posse; sed decus illud et ornamentum triumphi minuendum
nostra parsimonia non putavi. Actum est de decem legatis, quos alii
omnino non dabant, alii exempla quaerebant, alii tempus differebant,
alii sine ullis verborum ornamentis dabant; in ea quoque re sic sum
locutus, ut omnes intellegerent me id, quod rei publicae causa
sentirem, facere uberius propter ipsius Caesaris dignitatem.
XII. [29] At ego idem nunc in provinciis
decernendis, qui illas omnes res egi silentio, interpellor, cum in
superioribus causis hominis ornamenta valuerint, in hac me nihil aliud
nisi ratio belli, nisi summa utilitas rei publicae, moveat. Nam ipse
Caesar quid est cur in provincia commorari velit, nisi ut ea, quae per
eum adfecta sunt, perfecta rei publicae tradat? Amoenitas eum, credo,
locorum, urbium pulchritudo, hominum nationumque illarum humanitas et
lepos, victoriae cupiditas, finium imperii propagatio retinet. Quid
illis terris asperius, quod incultius oppidis, quid nationibus
immanius, quid porro tot victoriis praestabilius, quid Oceano longius
inveniri potest? An reditus in patriam habet aliquam offensionem? utrum
apud populum, a quo missus, an apud senatum, a quo ornatus est? an dies
auget eius desiderium, an magis oblivionem, ac laurea illa magnis
periculis parta amittit longo intervallo viriditatem? Quare, si qui
hominem non diligunt, nihil est quod eum de provincia devocent; ad
gloriam devocant, ad triumphum, ad gratulationem, ad summum honorem
senatus, equestris ordinis gratiam, populi caritatem.
[30] Sed si ille hac tam eximia fortuna propter
utilitatem rei publicae frui non properat, ut omnia illa conficiat,
quid ego, senator, facere debeo, quem, etiamsi ille aliud vellet, rei
publicae consulere oporteret?
Ego vero sic intellego, Patres conscripti, nos hoc tempore in
provinciis decernendis perpetuae pacis habere oportere rationem. Nam
quis hoc non sentit omnia alia esse nobis vacua ab omni periculo atque
etiam suspicione belli?
[31] Iam diu mare videmus illud immensum, cuius
fervore non solum maritumi cursus, sed urbes etiam et viae militares
iam tenebantur, virtute Cn. Pompei sic a populo Romano ab Oceano usque
ad ultimum Pontum tamquam unum aliquem portum tutum et clausum teneri;
nationes eas, quae numero hominum ac multitudine ipsa poterant in
provincias nostras redundare, ita ab eodem esse partim recisas, partim
repressas, ut Asia, quae imperium antea nostrum terminabat, nunc tribus
novis provinciis ipsa cingatur. Possum de omni regione, de omni genere
hostium dicere. Nulla gens est quae non aut ita sublata sit, ut vix
extet, aut ita domita, ut quiescat, aut ita pacata, ut victoria nostra
imperioque laetetur.
XIII. [32] Bellum Gallicum, Patres conscripti,
C. Caesare imperatore gestum est, antea tantum modo repulsum. Semper
illas nationes nostri imperatores refutandas potius bello quan
lacessandas putaverunt. Ipse ille C. Marius, cuius divina atque eximia
virtus magnis populi Romani luctibus funeribusque subvenit, influentis
in Italiam Gallorum maximas copias repressit, non ipse ad eorum urbes
sedesque penetravit. Modo ille meorum laborum, periculorum, consiliorum
socius, C. Pomptinus, fortissimus vir, ortum repente bellum Allobrogum
atque hac scelerata coniuratione excitatum proeliis fregit, eosque
domuit, qui lacessierant, et ea victoria contentus re publica metu
liberata quievit. C.Caesaris longe aliam video fuisse rationem. Non
enim sibi solum cum iis, quos iam armatos contra populum Romanum
videbat, bellandum esse duxit, sed totam Galliam in nostram dicionem
esse redigendam.
[33] Itaque cum acerrimis nationibus et maximis Germanorum et Helvetiorum proeliis felicissime decertavit, ceteras
conterruit, compulit, domuit, imperio populi Romani parere adsuefecit
et, quas regiones quasque gentes nullae nobis antea litterae, nulla
vox, nulla fama notas fecerat, has noster imperator nosterque exercitus
et populi Romani arma peragrarunt. Semitam tantum Galliae tenebamus
antea, Patres conscripti; ceterae partes a gentibus aut inimicis huic
imperio aut infidis aut incognitis aut certe immanibus et barbaris et
bellicosis tenebantur; quas nationes nemo umquam fuit quin frangi
domarique cuperet. Nemo sapienter de re publica nostra cogitavit iam
inde a principio huius imperii, quin Galliam maxime timendam huic
imperio putaret; sed propter vim ac multitudinem gentium illarum
numquam est antea cum omnibus dimicatum; restitimus semper lacessati.
Nunc denique est perfectum ut imperii nostri terrarumque illarum idem
esset extremum.
XIV. [34] Alpibus Italiam munierat antea natura
non sine aliquo divino numine. Nam, si ille aditus Gallorum immanitati
multitudineque patuisset, numquam haec urbs summo imperio domicilium ac
sedem praebuisset. Quae iam licet considant. Nihil est enim ultra
altitudinem montium usque ad Oceanum, quod sit Italiae pertimescendum.
Sed tamen una atque altera aestas vel metu vel spe vel poena vel
praemiis vel armis vel legibus potest totam Galliam sempiternis
vinculis adstringere. Impolitae vero res et acerbae si erunt relictae,
quamquam sunt accisae, tamen efferent se aliquando et ad renovandum
bellum revirescent.
[35] Quare sit in eius tutela Gallia, cuius fidei,
virtuti, felicitati commendata est. Qui si Fortunae muneribus
amplissimis ornatus saepius eius deae periculum facere nollet, si in
patriam, si ad deos penatis, si ad eam dignitatem, quam in civitate
sibi propositam videt, si ad iucundissimos liberos, si ad clarissimum
generum redire properaret, si in Capitolium invehi victor cum illa
insigni laude gestiret, si denique timeret casum aliquem, qui illi
tantum addere iam non potest quantum auferre, nos tamen oporteret ab
eodem illa omnia, a quo profligata sunt, confici velle. Cum vero ille
suae gloriae iam pridem, rei publicae nondum satis fecerit, et malit
tamen tardius ad suorum laborum fructus pervenire quam non explere
susceptum rei publicae munus, nec imperatorem incensum ad rem publicam
bene gerendam revocare nec totam Gallici belli rationem prope iam
explicatam perturbare atque impedire debemus.
XV. [36] Nam illae sententiae virorum
clarissimorum minime probandae sunt, quorum alter ulteriorem Galliam
decernit cum Syria, alter citeriorem. Qui ulteriorem, omnia illa, de
quibus disserui paulo ante, perturbat; simul ostendit eam se tenere
legem, quam esse legem neget, et quae pars provinciae sit, cui non
possit intercedi, hanc se avellere, quae defensorem habeat, non
tangere; simul et illud facit ut, quod illi a populo datum sit, id non
violet, quod senatus dederit, id senator properet auferre. Alter belli
Gallici rationem habet, fungitur officio boni senatoris, legem quam non
putat, eam quoque servat; praefinit enim successori diem. Quo mihi
nihil videtur magis a dignitate disciplinaque maiorum dissidere, quam
ut, qui consul Kalendis ianuariis habere provinciam debet, is ut eam
desponsam, non decretam habere videatur.
[37] Fuerit toto in consulatu sine provincia, cui
fuerit, antequam designatus est, decreta provincia. Sortietur an non?
Nam et non sortiri absurdum est, et, quod sortitus sis, non habere.
Proficiscetur paludatus? Quo? Quo pervenire ante certam diem non
licebit. ianuario, Februario, provinciam non habebit; Kalendis ei
denique Martiis nascetur repente provincia.
[38] Ac tamen his sententiis Piso in provincia
permanebit. Quae cum gravia sint, nihil gravius illo, quod multari
imperatorem deminutione provinciae contumeliosum est, neque solum summo
in viro, sed etiam mediocri in homine id ne accidat providendum. XVI.
Ego vos intellego, Patres conscripti, multos decrevisse eximios honores
C. Caesari et prope singularis, Si, quod ita meritus erat, grati, sin
etiam, ut quam coniunctissimus huic ordini esset, sapientes ac divini
fuistis. Neminem umquam est hic ordo complexus honoribus et beneficiis
suis, qui ullam dignitatem praestabiliorem ea, quam per vos esset
adeptus, putarit. Nemo umquam hic potuit esse princeps, qui maluerit
esse popularis. Sed homines, aut propter indignitatem suam diffisi ipsi
sibi, aut propter reliquorum obtrectationem ab huius ordinis
coniunctione depulsi, saepe ex hoc portu se in illos fluctus prope
necessario contulerunt. Qui si ex illa iactatione cursuque populari,
bene gesta re publica, referunt aspectum in curiam atque huic
amplissimae dignitati esse commendati volunt, non modo non repellendi
sunt, verum etiam expetendi.
[39] Monemur a fortissimo viro atque optimo post
hominum memoriam consule, ut provideamus ne citerior Gallia nobis
invitis alicui decernatur post eos consules, qui nunc erunt designati,
perpetuoque posthac ab iis, qui hunc ordinem oppugnent, populari ac
turbulenta ratione teneatur. Quam ego plagam etsi non contemno, Patres
conscripti, praesertim monitus a sapientissimo consule et
diligentissimo custode pacis atque otii, tamen vehementius arbitror
pertimescendum, si hominum clarissimorum ac potentissimorum aut honorem
minuero aut studium erga hunc ordinem repudiaro. Nam ut C. iulius,
omnibus a senatu eximiis ac novis rebus ornatus, per manus hanc
provinciam tradat ei cui minime vos velitis, per quem ordinem ipse
amplissimam sit gloriam consecutus, ei ne libertatem quidem relinquat,
adduci ad suspicandum nullo modo possum. Postremo, quo quisque animo
futurus sit, nescio; quid sperem video; praestare hoc senator debeo,
quantum possum, ne quis vir clarus aut potens huic ordini iure irasci
posse videatur. Atque haec, si inimicissimus essem C. Caesari, sentirem
tamen rei publicae causa.
XVII. [40] Sed non alienum esse arbitror, quo
minus saepe aut interpeller a non nullis aut tacitorum existimatione
reprehendar, explicare breviter quae mihi sit ratio et causa cum
Caesare. Ac primum illud tempus familiaritatis et consuetudinis, quae
mihi cum illo, quae fratri meo, quae C. Varroni, consobrino nostro, ab
omnium nostrum adulescentia fuit, praetermitto. Posteaquam sum penitus
in rem publicam ingressus, ita dissensi ab illo, ut in disiunctione
sententiae coniuncti tamen amicitia maneremus.
[41] Consul ille egit eas res, quarum me participem
esse voluit; quibus ego si minus adsentiebar, tamen illius mihi
iudicium gratum esse debebat. Me ille ut quinqueviratum acciperem
rogavit ; me in tribus sibi coniunctissimis consularibus esse voluit;
mihi legationem, quam vellem, quanto cum honore vellem, detulit. Quae
ego omnia non ingrato animo, sed obstinatione quadam sententiae
repudiavi. Quam sapienter non disputo; multis enim non probabo;
constanter quidem et fortiter certe, qui cum me firmissimis opibus
contra scelus inimicorum munire et popularis impetus populari praesidio
propulsare possem, quamvis excipere fortunam, subire vim atque iniuriam
malui, quam aut a vestris sanctissimis mentibus dissidere aut de meo
statu declinare. Sed non is solum gratus debet esse, qui accepit
beneficium, verum etiam is, cui potestas accipiendi fuit. Ego illa
ornamenta, quibus ille me ornabat, decere me et convenire iis rebus,
quas gesseram, non putabam; illum quidem amico animo me habere eodem
loco quo principem civium, suum generum, sentiebam.
[42] Traduxit ad plebem inimicum meum, sive iratus
mihi, quod me secum ne in beneficiis quidem videbat posse coniungi, sive
exoratus. Ne haec quidem fuit iniuria. Nam postea me, ut sibi essem
legatus, non solum suasit, verum etiam rogavit. Ne id quidem accepi;
non quo alienum mea dignitate arbitrarer, sed quod tantum rei publicae
sceleris impendere a consulibus proximis non suspicabar. Ergo adhuc
magis est mihi verendum ne mea superbia in illius liberalitate quam ne
illius iniuria in nostra amicitia reprendatur.
XVIII. [43] Ecce illa tempestas caligo bonorum
et subita atque improvisa formido, tenebrae rei publicae, ruina atque
incendium civitatis, terror iniectus Caesari de eius actis, metus
caedis bonis omnibus, consulum scelus, cupiditas, egestas, audacia! Si
non sum adiutus, non debui; si desertus, sibi fortasse providit; si
etiam oppugnatus, ut quidam aut putant aut volunt, violata amicitia
est, accepi iniuriam, inimicus esse debui, non nego: sed si idem ille
tum me salvum esse voluit cum vos me ut carissimum filium
desiderabatis, et si vos idem pertinere ad causam illam putabatis,
voluntatem Caesaris a salute mea non abhorrere, et si illius voluntatis
generum eius habeo testem, qui idem Italiam in minicipiis, populum
Romanum in contione, vos mei semper cupidissimos in Capitolio ad meam
salutem incitavit, si denique Cn. Pompeius idem mihi testis de
voluntate Caesaris et sponsor est illi de mea, nonne vobis videor et
ultimi temporis recordatione et proximi memoria medium illud
tristissimum tempus debere, si ex rerum natura non possim evellere, ex
animo quidem certe excidere?
[44] Ego vero, si mihi non licet per aliquos ita
gloriari, me dolorem atque inimicitias meas rei publicae concessisse,
si hoc magni cuiusdam hominis et persapientis videtur, utar hoc, quod
non tam ad laudem adipiscendam quam ad vitandam vituperationem valet,
hominem me esse gratum et non modo tantis beneficiis, sed etiam
mediocri hominum benivolentia commoveri. XIX. A viris fortissimis et de
me optime meritis quibusdam peto, ut, si ego illos meorum laborum atque
incommodorum participes esse nolui, ne illi me suarum inimicitiarum
socium velint esse, praesertim cum mihi idem illi concesserint, ut
etiam acta illa Caesaris, quae neque oppugnavi antea neque defendi,
meo iam iure possim defendere.
[45] Nam summi civitatis viri, quorum ego consilio rem
publicam conservavi et quorum auctoritate illam coniunctionem Caesaris
defugi, iulias leges et ceteras illo consule rogatas iure latas negant;
idem illam proscriptionem capitis mei contra salutem rei publicae, sed
salvis auspiciis rogatam esse dicebant. Itaque vir summa auctoritate,
summa eloquentia dixit graviter casum illum meum funus esse rei
publicae, sed funus iustum et indictum. Mihi ipsi omnino perhonorificum
est discessum meum funus dici rei publicae; reliqua non reprendo, sed
mihi ad id, quod sentio, adsumo. Nam, si illud iure rogatum dicere ausi
sunt, quod nullo exemplo fieri potuit, nulla lege licuit, quia nemo de
caelo servarat, oblitine erant tum, cum ille, qui id egerat, plebeius
est lege curiata factus, dici de caelo servatum? Qui si plebeius omnino
esse non potuit, qui tribunus plebis potuit esse? et, cuius tribunatus
si ratus est, nihil est quod inritum ex actis Caesaris possit esse,
eius non solum tribunatus sed etiam perniciosissimae res, auspiciorum
religione conservata, iure latae videbuntur?
[46] Quare aut vobis statuendum est legem Aeliam
manere, legem Fufiam non abrogatam, non omnibus fastis legem ferri
licere, cum lex feratur, de caelo servari, obnuntiari, intercedi
licere, censorium iudicium ac notionem et illud morum severissimum
magisterium non esse nefariis legibus de civitate sublatum, si
patricius tribunus plebis fuerit, contra leges sacratas, si plebeius,
contra auspicia fuisse, aut mihi concedant homines oportet in rebus
bonis non exquirere ea iura, quae ipsi in perditis non exquirant,
praesertim cum ab illis aliquotiens condicio C. Caesari lata sit, ut
easdem res alio modo ferret, qua condicione auspicia requirebant, leges
comprobabant, in Clodio auspiciorum ratio sit eadem, leges omnes sint
eversae ac perditae civitatis.
XX. [47] Extremum illud est. Ego, si essent
inimicitiae mihi C. Caesare, tamen hoc tempore rei publicae consulere,
inimicitias in aliud tempus reservare deberem; possem etiam summorum
virorum exemplo inimicitias rei publicae causa deponere. Sed cum
inimicitiae fuerint numquam, opinio iniuriae beneficio sit extincta,
sententia mea, Patres conscripti, si dignitas agitur Caesaris, homini
tribuam, si honos quidam, senatus concordiae consulam, si auctoritas
decretorum vestrorum, constantiam ordinis in eodem ornando imperatore
servabo, si perpetua ratio Gallici belli, rei publicae providebo, si
aliquod meum privatum officium, me non ingratum esse praestabo. Atque
hoc velim probare omnibus, Patres conscripti; sed levissime feram si
forte aut iis minus probaro, qui meum inimicum repugnante vestra
auctoritate texerunt, aut iis, si qui meum cum inimico suo reditum in
gratiam vituperabunt, cum ipsi et cum meo et cum suo inimico in gratiam
non dubitarint redire.