キケロ『アカデメイア派の哲学1』
M. TULLII CICERONIS ACADEMICUS PRIMUS
キケロ『アカデメイア派の哲学 第一巻』
* * * * *
I. 1. In Cumano nuper(最近) cum mecum Atticus noster esset, nuntiatum est nobis a M. Varrone, venisse eum Roma(奪) pridie vesperi et, nisi de via fessus esset, continuo ad nos venturum fuisse.
I 1 最近クマエの別荘に、友人のアッティクスが僕と一緒にいた時、マルクス・ウァロから「昨日夕方ローマから着いた。旅に疲れていなければそのまま君たちのところへ向うつもりだ」と知らせがあった。
Quod cum audissemus, nullam moram interponendam putavimus quin videremus hominem nobiscum et studiis iisdem et vetustate amicitiae conjunctum. Itaque confestim(直ちに) ad eum ire perreximus(進む), paulumque cum ab ejus villa abessemus, ipsum ad nos venientem vidimus; atque illum complexi, ut mos amicorum est, satis eum longo intervallo ad suam villam reduximus.
この知らせを聞いた僕たちは、同じ勉学と古くからの友情に結ばれたこの友人に一刻も早く会いたくなったので、直ちにウァロのところに向かい、彼の別荘からあとわずかのところまで来たとき、ウァロが僕たちの方へやって来るのが見えた。友人の習慣通り抱き、僕たちは彼を抱擁して、たっぷり旧交を温めてから、ウァロの別荘に引き返した。
2. Hic pauca primo, atque ea(and that) percontantibus(質問) nobis, ecquid forte Roma novi,
2 そこでまず二言三言、次いで僕の質問に応じて、最近のローマの出来事を話した。
Tum Atticus, 'Omitte ista, quae nec percontari nec audire sine molestia possumus, quaeso', inquit, 'et quaere(命) potius ecquid ipse novi. Silent enim diutius Musae Varronis quam solebant, nec tamen istum cessare, sed celare quae scribat existimo.'
その時、アッティクスが言った。「そんな話は聞くのも話すのも野暮なだけだから、もうやめてくれ。それより、ウァロ自身に何か変わったことはないのか聞きたまえ。ウァロのミューズたち(=文才)は、今までになく長い間沈黙しているが、書くのをやめたのではなく、書いたものを隠しているのだと僕は見ている」
'Minime vero', inquit ille, 'intemperantis(愚かな) enim arbitror esse scribere quod occultari velit, sed habeo magnum opus in manibus, quae jam pridem; ad hunc enim ipsum' ― me autem dicebat ― 'quaedam institui, quae et sunt magna sane et limantur(仕上げる) a me politius.'
ウァロが言った。「とんでもない。隠しておきたい物を書くなんて馬鹿げたことだと思うよ。むしろ僕には以前から手がけた大仕事があるんだ。というのも、僕はこの友だちに (と僕のことを言ったのだが) 捧げる本に取り掛かっている。大仕事であるとともに目下念を入れて仕上げ中だ」
3. Et ego, 'Ista quidem', inquam, 'Varro, jam diu exspectans, non audeo tamen flagitare; audivi enim e Libone nostro, cujus nosti(完2s) studium (nihil enim ejus modi celare possumus), non te(S) ea intermittere(V), sed accuratius tractare nec de manibus umquam deponere(やめる).
3 そこで僕が言った。「ウァロ、そのことなら僕もこちらから要求する勇気もなく、長いこと待っているんだ。というのは、僕たちの友リボ(ルキウス・スクリボニウス・リボ、前34年執政官)からも聞いているからだ。彼は君も知っての通り勉強熱心で(そのことで僕たちは隠しごとは出来ないから)、そのリボから君が仕事を中断していないこと、それどころか細部にわたり点検中で手許から離せないと聞いたのだ。
Illud autem mihi ante hoc tempus numquam in mentem venit a te requirere: sed nunc, postea quam sum ingressus(始める) res eas, quas tecum simul didici, mandare monumentis(記録する) philosophiamque veterem illam a Socrate ortam Latinis litteris illustrare, quaero quid sit cur, cum multa scribas, genus hoc praetermittas(省略), praesertim cum et ipse in eo excellas et id studium totaque ea res longe ceteris et studiis et artibus antecedat.'
ところで、次の事は今まで君に尋ねようとは思わなかったが、いま僕自身が、君と一緒に学んだ学説を記録にとどめて、ソクラテスから始まった古アカデメイア派の哲学をラテン語で明らかにすることを始めたからには、君に尋ねるのだが、君が多くの本を著しながら、この種の本を書かないのはなぜなのか。他でもない、君自身この分野が得意で、この分野における君の熱意と君の知識は、他のことへの熱意と学識をはるかに凌いでいるというのに」
II. 4. Tum ille: 'Rem a me saepe deliberatam(熟考) et multum agitatam(熟考) requiris. Itaque non haesitans(躊躇) respondebo, sed ea dicam, quae mihi sunt in promptu(明らか), quod ista(奪) ipsa de re multum(何度も), ut dixi, et diu cogitavi.
II 4 そこでウァロは言った。「君が尋ねるその事は、僕も何度となく考えをめぐらせてきた。だから返答に躊躇するどころか、はっきりしたことを言おう。というのは今言ったように、まさにこの問題について長い時間をかけて何度も考えてきたからだ。
Nam cum philosophiam viderem diligentissime Graecis litteris explicatam, existimavi, si qui de nostris(ローマ人) ejus(哲学) studio tenerentur, si essent Graecis doctrinis eruditi, Graeca potius quam nostra lecturos;
ギリシア語の本で哲学が極めて緻密に説明されているのを見るにつけ、僕は考えた。我々ローマ人の誰かが哲学の勉強に夢中になったとして、もしギリシアの教養を身につけた人なら、ラテン語の本ではなくギリシア語の本を読むだろうとね。
sin a Graecorum artibus(学問) et disciplinis(学説) abhorrerent, ne haec(哲学) quidem curaturos(気にかける), quae sine eruditione(教育) Graeca intellegi non possunt. Itaque ea nolui scribere, quae nec indocti intellegere possent nec docti legere curarent.
しかしもしギリシア人の学問や学説の嫌いな人なら、ギリシアの教養なしには理解できない哲学など意に介さないだろうと。このようなわけで、ギリシアの教養のない人は理解できず、ギリシアの教養のある人は読もうとしない本を書く気にはならないのだ。
5. Vides autem ― eadem(対中) enim ipse didicisti ― non posse nos Amafinii aut Rabirii similes esse, qui nulla arte adhibita de rebus ante oculos positis vulgari(卑近な) sermone disputant, nihil definiunt, nihil partiuntur(分割), nihil apta interrogatione(推論) concludunt, nullam denique artem esse nec dicendi nec disserendi putant.
5 君も僕と同じ勉強をしたから分かっているように、僕たちはアマフィニウスとラビリウス(前一世紀ローマのエピクロス派)の真似は出来ない。彼らは何の専門知識も使わず、卑近なものについて日常の言葉遣いで論じ、定義も分類も、適切な推論をもって結論を導くことも何一つ行なわず、弁論術も弁証法も認めていない。
Nos autem praeceptis(教え) dialecticorum(弁証家) et oratorum(弁論家) etiam, quoniam utramque vim virtutem esse nostri putant, sic parentes, ut legibus, verbis quoque novis cogimur uti; quae docti, ut dixi, a Graecis petere malent, indocti ne a nobis quidem accipient, ut frustra omnis suscipiatur labor.
それに対して、僕たちは、弁証法や弁論術をどちらも価値ある能力と認めているからには、弁証家と弁論家の教えに、法に従うようにして従い、不慣れな用語も使わざるをえない。ところが、この不慣れな用語を、今言ったとおり、教養ある人たちはギリシア人から求めようとするだろうし、教養のない人たちは僕たちからは受け入れようとはしないだろう。かくして、僕がどんな苦労を引き受けても全ては無駄になるのだ。
6. Jam vero physica, si Epicurum, id est, si Democritum probarem(認める), possem scribere ita plane, ut Amafinius. Quid est enim magnum(困難), cum causas rerum efficientium sustuleris(取り去る>tollo), de corpusculorum(原子) ― ita enim appellat atomos(アトム) ― concursione(衝突) fortuita loqui?
6 実際、自然学について、もし僕がエピクロスの、つまりはデモクリトスの立場をとるなら、アマフィニウスと同じく平明に書き著わすことも出来ただろう。というのは、もし原因となる作用する物を取り去って、微小物体 ― とアトムのことをアマフィニウスは名付けたが ― の偶然の衝突の話をすることは、実に簡単なことだからだ。
Nostra tu physica nosti: quae cum contineantur ex effectione(動因) et ex materia ea, quam fingit et format effectio, adhibenda etiam geometria(主格 幾何学) est; quam quibusnam quisquam enuntiare(表現) verbis aut quem ad intellegendum poterit adducere(導く)? Haec ipsa de vita et moribus et de expetendis fugiendisque rebus, illi simpliciter, pecudis enim et hominis idem bonum esse censent; apud nostros autem non ignoras(知らない) quae sit et quanta subtilitas.
しかしながら、僕たちの自然学は君も知るように、動因とそれによって形成される質料(物質)から成っているので、幾何学(数学)も用いなければならない。ところが、この自然学をいったいどんな言葉で平明に説くことが出来るだろうか。誰に自然学を分からせると言うのだろうか。そして、人生と道徳つまり求めるべきものと避けるべきもの(善悪)の学問(倫理学)についても、彼らは単純に、動物と人間の善は同じだと考えているが、僕たちの方はどんな緻密なことをどれぼど多く論じられているかは、君も知っているだろう。
7. Sive enim Zenonem sequare, magnum(困難) est efficere ut quis intelligat quid sit illud verum et simplex bonum, quod non possit ab honestate sejungi (quod bonum quale sit negat omnino Epicurus sine voluptatibus sensum moventibus ne suspicari(推測) quidem);
7 というのは、もし君がゼノンに従うとしたら、道徳的な高潔さと不可分の真実かつ唯一の善が何であるかを人に理解させるのは困難だ。なぜなら、エピクロスは感覚に作用する快楽がなくては、善がどのようなものかは見当もつかないと言っているからだ。
Si vero Academiam veterem persequamur(本を書く), quam nos, ut scis, probamus, quam erit illa acute(明瞭に) explicanda nobis! quam argute(巧妙に), quam obscure etiam contra Stoicos disserendum!
しかし、もし僕が古アカデミア派について論じるなら ― 事実君も知るように僕はこの学派を支持しているが ― どれほど細かい説明が必要になるだろうか。いかに鋭く立ち入った議論でストア派を反駁しなければならないことだろうか。
Totum igitur illud philosophiae studium mihi quidem ipse sumo(選ぶ) et ad vitae constantiam quantum possum(可能な限り) et ad delectationem(楽しみ) animi, nec ullum arbitror, ut apud Platonem est, maius aut melius a dis datum munus homini.
もちろん、僕は可能なかぎり人生の一貫性と精神の楽しみのために、哲学全般にわたる研究を手がけているし、プラトンも書いているように(『ティマイオス』47b)、これ以上に偉大で素晴らしい神々から人間への贈り物はないと考えている。
8. Sed meos amicos, in quibus est studium, in Graeciam mitto, id est, ad Graecos ire jubeo, ut ex fontibus potius hauriant quam rivulos(小川) consectentur(追及).
8 しかし、是非とも哲学を学びたい友人たちは、ギリシアへ送り出すことにしている。つまり、哲学に関しては、その支流から学ぶよりも源泉から知識を汲みとるために、ギリシア人のもとへ行くよう勧めているのだ。
Quae autem nemo adhuc docuerat nec erat unde studiosi scire possent, ea quantum potui ― nihil enim magno opere meorum miror ― feci ut essent nota nostris; a Graecis enim peti non poterant ac post L. Aelii nostri occasum ne a Latinis quidem.
ただ、誰も今まで教えたことがないこと、学びたくても誰からも学べないことについては僕が、― といっても大したものではないが ― ローマ人にも知ることが出来るようにした。このようなこと(ローマの古代史)についてはギリシア人に教えを請うわけにもいかず、かといってルキウス・アエリウス(『ブルートゥス』205)亡きあとはローマ人からも教えてもらえなくなっているからね。
Et tamen in illis veteribus nostris, quae Menippum imitati, non interpretati(翻訳), quadam hilaritate conspersimus(散りばめる), multa admixta ex intima(深遠な) philosophia, multa dicta dialectice, quae quo facilius minus docti intelligerent, jucunditate quadam ad legendum invitati; in laudationibus, in his ipsis antiquitatum prooemiis(序) philosophiae more scribere voluimus, si modo consecuti sumus.'
とはいえ、メニッポス(前二世紀キュニコス派の哲学者)を真似て(といっても翻訳ではないが)、軽い冗談を散りばめて、ローマの昔の作家たちについて書いた私の本(『メニッポス風サトゥラ』)の中にも、哲学の核心から多くを取り入れるとともに、弁証法的な語り方も多用した。こうしたことは、それほど学識がない人でも読み心地のよさに誘われ、比較的容易に理解できるものだ。一方、僕の称賛演説の中でも、また『古代誌』(Antiquitates rerum
humanarum et divinarum)(散逸)の序文でも、僕のつもりとしては、哲学者風に書こうとした」
III. 9. Tum, ego 'Sunt', inquam, 'ista, Varro. Nam nos in nostra urbe peregrinantes errantesque tamquam hospites(客) tui libri quasi domum deduxerunt, ut possemus aliquando qui et ubi essemus agnoscere.
III 9 そこで僕が言った。「そうだね、ウァロ。実際、僕たちは自分の町に居ながら、あたかも旅人のように漂泊していたが、君の本はその僕たちを自分の家に連れ戻し、自分たちは何者でどこにいるかを遂に教えてくれたんだ。
Tu aetatem patriae, tu descriptiones temporum(歴史), tu sacrorum jura, tu sacerdotum(神官), tu domesticam, tu bellicam disciplinam, tu sedum regionum locorum(nomina), tu omnium divinarum humanarumque rerum nomina, genera, officia, causas aperuisti,
君は、祖国の歴史、時代の区分、祭祀と神官の法、内政と戦争の政策、地域と場所と位置の名前、聖事俗事に関する一切の呼び名と種類と職能と責任を明らかにしてくれた。
plurimumque poetis nostris omninoque Latinis et litteris(与) luminis(←属) et verbis attulisti, atque ipse varium et elegans omni fere numero poema fecisti philosophiamque multis locis incohasti(着手), ad impellendum satis, ad edocendum parum.
また君はわがラテンの詩人、そもそもラテン文学とラテン語に大きな光をもたらし、自分でもほとんど全ての種類の韻律の洗練された詩を作り、哲学も多くの箇所で触れてはいるが、すすめとしては充分なものの、教え導くには不充分だ。
10. Causam autem probabilem tu quidem affers: aut enim Graeca legere malent qui erunt eruditi, aut ne haec quidem qui illa nescient(未).
10 ところで、君の言う理由も一応はもっともだ。つまり、ギリシアの教養のある人はギリシア語の本を読むだろうし、ギリシアの教養のない人はラテン語の本も読むことはないというのだからね。
Sed ea mihi non sane probas(認めさせる); Immo vero et haec qui illa non poterunt(legere) et qui Graeca poterunt non contemnent sua.
しかし、その言い分は僕を心から納得させることは出来ない。いやそれどころか、ギリシア語の本を読めない人はラテン語の本を読み、ギリシア語の本を読める人はラテン語の本も尊重するのである。
Quid enim causae est cur poetas(詩人) Latinos Graecis litteris eruditi legant, philosophos non legant? An quia delectat Ennius, Pacuvius, Attius, multi alii, qui non verba, sed vim Graecorum expresserunt poetarum―
では、ギリシア語の教養がある人はラテン語の詩人も読むのに、ラテン語の哲学の本を読まない一体どんな理由があるというのだろうか。あるいは、エンニウス、パクウィウス、アッティウスなど多くのローマの詩人たちが喜ばれているのは、彼らがギリシアの詩人の言葉ではなく精神を再現したからだろう。
quanto magis philosophi delectabunt, si, ut illi Aeschylum, Sophoclem, Euripidem, sic hi Platonem imitentur, Aristotelem, Theophrastum. Oratores quidem laudari video, si qui e nostris Hyperidem sint aut Demosthenem imitati.
もしそうなら、ローマの詩人たちがアイスキュロス、ソポクレス、エウリピデスを真似たように、ローマの哲学者たちがプラトン、アリストテレス、テオプラストスを真似たなら、人々はどれほどもっと喜ぶだろうか。実際、ローマの弁論家たちは、我々の誰かがヒュペレイデスやデモステネスを真似たら、称讃を受けているのである(=キケロ)。
11. Ego autem, Varro ― dicam enim ut res est ―, dum me ambitio(選挙運動), dum honores(官職), dum causae(訴訟), dum rei publicae non solum cura(配慮), sed quaedam etiam procuratio(参与) multis officiis implicatum et constrictum(縛る) tenebat, animo haec inclusa(差し込む) habebam et, ne obsolescerent(廃れる), renovabam, cum licebat, legendo.
11 僕自身は、有り体に言うと、選挙運動、官職、訴訟、国家に対する配慮だけでなく、いくつかの政策への関与によって、数々の公務に巻き込まれ、縛り付けられていた間は、この哲学に対する熱意を心の片隅に閉じ込めていたが、その熱が冷めないように、機会あるごとに哲学書を読んでは、哲学熱を新たにしていたのだ。
Nunc vero et fortunae gravissimo percussus vulnere et administratione rei publicae liberatus, doloris medicinam a philosophia peto et otii oblectationem(楽しませる) hanc honestissimam judico.
しかし今、運命の深刻な打撃(娘の死)に打ちのめされ、国家の統治からも解放された私は、苦痛の治癒を哲学に求めて、哲学こそもっとも気高い余暇の楽しみ方であると確信しているのだ。
Aut enim huic aetati hoc maxime aptum est, aut his rebus si quas dignas laude gessimus hoc in primis consentaneum(相応しい), aut etiam ad nostros cives erudiendos nihil utilius, aut, si haec ita non sunt, nihil aliud video quod agere possimus.
あるいは、哲学は、この齢に一番相応しいものだからである。あるいは、多少とも賞賛に値する業績をあげてきた私に何より似つかわしいからである。あるいは、わが国の市民を教化するにこれ以上有益なものはないからである。あるいは、もしこれらすべてが当てはまらないとしても、これ以外に私は自分のやれることが何一つ見当たらないからである。
12. Brutus quidem noster, excellens omni genere laudis, sic philosophiam Latinis litteris persequitur, nihil ut iisdem de rebus Graecia desideres(一般の二人称), et eandem quidem sententiam(学派) sequitur quam tu. Nam Aristum(>Ἄριστος) Athenis audivit aliquamdiu, cujus tu fratrem Antiochum. Quam ob rem da, quaeso, te huic etiam generi litterarum.'
12 僕たちの友人のブルートゥスも、多方面で賞賛を得ているすぐれた人物だが、ラテン語で哲学の本を書き、同じテーマについては最早ギリシア語の本を必要としないほどである。また、彼は君と同じ学派(古アカデメイア派)だ。彼はしばらくの間アテナイでアリストスから学んだし、君はその兄のアンティオコスから学んだ。だから君も、哲学書を書くことに身を捧げて欲しいのだ」
IV. 13. Tum, ille. 'Istuc quidem considerabo, nec vero sine te. Sed de te ipso quid est', inquit, 'quod audio?'
IV 13 そこでウァロが言った。「そのことは考えてみよう。もちろん君の助けがいるが。しかし君のことで聞いていることは、どういうことなんだ」
'Quanam', inquam, 'de re?'
僕が言った。「いったい何のことかね」
'Relictam a te veterem Academiam', inquit, 'tractari autem novam.'
ウァロが言った。「君は古アカデミア派を捨てて、新アカデミア派に移るそうだが」
'Quid ergo?' inquam, 'Antiocho id magis licuerit(完接、より許される), nostro familiari, remigrare in domum veterem e nova quam nobis (migrare)in novam e vetere? Certe enim recentissima quaeque sunt correcta et emendata maxime. Quamquam(もっとも) Antiochi magister Philo, magnus vir, ut tu existimas ipse, negat in libris, quod coram etiam ex ipso audiebamus, duas Academias esse erroremque eorum, qui ita putarunt, coarguit(明らかにする).'
僕が言った。「だからどうだと言うのかね。僕たちの親しいアンティオコスは、新しい家から古い家に引っ越すことが許されたのに、僕が古い家から新しい家へ引っ越すのは許されないのかね。何であれ新しい物ほど修正され改善されていることは確かだからね。もっとも、アンティオコスの師のフィロン、君自身も考えるあの偉大な人は、その本の中で、僕が公開の席で本人の口からも聞いたのと同じく、アカデミア派が二つあることを否定して、そのように考える人の間違いを証明しているがね」
'Est', inquit, 'ut dicis; sed ignorare te non arbitror, quae contra (ea)Philonis Antiochus scripserit(完).'
ウァロが言った。「君の言う通りだ。しかしフィロンのその主張に対してはアンティオコスが反論を書いたのを君も知らないわけではあるまい」
14. 'Immo vero et ista et totam veterem Academiam, a qua absum tam diu, renovari(要約) a te, nisi molestum est, velim', et simul, 'assidamus', inquam, 'si videtur.'
14 僕が言った。「むしろ、その事も含めて、僕が久しく遠ざかっている古アカデミア派の全貌を、もし嫌でなければ、あらためて君の手でまとめてくれないか」そして、同時に言った。「よければ、腰を降ろそう」
'Sane istuc quidem(fiat)', inquit; 'sum enim admodum infirmus. Sed videamus idemne Attico placeat fieri a me quod te velle video.
ウァロが言った。「そうしよう。僕はひどく疲れているからね。しかしまず、アッティクス(エピクロス派)も君と同じことを僕に望んでいるか、聞いてみようじゃないか」
'Mihi vero(placet)', ille; 'quid est enim quod malim quam ex Antiocho jam pridem audita recordari et simul videre satisne ea commode(適切に) dici possit Latine?'
アッティクスが言った。「僕も賛成だ。昔、アンティオコスから聞いたことを思い出すと同時に、それをラテン語でも適切に語ることが出来るかどうか確かめること以上に望ましいことがあるだろうか」
Quae cum essent dicta, in conspectu consedimus omnes.
このように話し合った後、僕たちはお互い向かい合って座った。
15. Tum Varro ita exorsus est: 'Socrates mihi videtur, id quod constat(一致する) inter omnes, primus a rebus occultis et ab ipsa natura involutis(覆う), in quibus omnes ante eum philosophi occupati fuerunt, avocavisse(呼び戻す) philosophiam et ad vitam communem(日常生活) adduxisse(導く), ut de virtutibus et vitiis omninoque de bonis rebus et malis quaereret(探求), caelestia autem vel procul esse a nostra cognitione censeret vel, si maxime cognita essent, nihil tamen ad bene vivendum.
15 そしてウァロは次のように始めた。「ソクラテスは、これは私だけでなく誰もが認めていることだが、それ以前の全ての哲学者が携わっていた、自然によって覆い隠された神秘的なことから、哲学をはじめて呼び戻して、日常生活へ向かわせた人だった。そして、徳と悪徳をはじめとする善悪全般を探求して、天界のことは我々の認識から懸け離れており、いくら知識を積んでも、善く生きるためには何の役にもたたないと考えた。
16. Hic in omnibus fere sermonibus, qui ab iis qui illum audierunt perscripti varie copioseque sunt, ita disputat ut nihil affirmet(断言) ipse, (ut)refellat(反駁) alios,
16 ソクラテスの話したことは、それを聞いた人が様々な本に詳しく書きとめているが、その中で、彼はほとんどいつも、自分では何も断言することなく、他人を反駁するという議論の仕方をした。
nihil se scire(自分は何も知らない) dicat nisi id ipsum(nihil se scire), eoque praestare ceteris, quod illi quae nesciant scire se putent, ipse se nihil scire, id unum sciat, ob eamque rem se arbitrari ab Apolline omnium sapientissimum esse dictum, quod haec esset una omnis sapientia, non arbitrari sese scire quod nesciat.
彼は「自分は何も知らないが、自分が無知であることだけは知っており、その点で他の人に優っている」と言った。そして、「他の人たちは自分では知らないことを知っていると思っているが、自分は何も知らないということだけは知っており、まさにそれゆえに自分はアポロンから最も知恵ある人だと言われているのだと思う。なぜなら、『知らざるを知らずとなす』、これが最高の英知だからだ」と言ったのである。
Quae cum diceret constanter et in ea sententia permaneret, omnis ejus oratio tamen in virtute laudanda et in hominibus ad virtutis studium cohortandis consumebatur, ut e Socraticorum libris, maximeque Platonis, intellegi potest.
ソクラテスは、このようなことを一貫して語り、終始この意見を主張したが、彼の話は徳を称え、人々を徳の追求へと鼓舞することに費やされた。それは、ソクラテスの弟子たちの本や特にプラトンの本から分かることだ。
17. Platonis autem auctoritate, qui varius et multiplex et copiosus fuit, una et consentiens(同じ考え) duobus vocabulis philosophiae forma(体系) instituta est, Academicorum et Peripateticorum, qui rebus congruentes nominibus differebant.
17 この多能多作なプラトンを祖として、名前は二つだが本質をに於いては一致している哲学の体系が創始された。それがアカデメイア派と逍遥学派である。これらは内容は一致しているが、名前は異なっていた。
Nam cum Speusippum, sororis filium, Plato philosophiae quasi heredem reliquisset, duo autem praestantissimo studio atque doctrina, Xenocratem Chalcedonium et Aristotelem Stagiritem quasi procuratores,
というのは、プラトンは妹の子スペウシッポスをいわば相続人として後に遺したが、また別に、熱意と学識において卓越した二人の人物、カルケドンのクセノクラテスとスタゲイラのアリストテレスを哲学のいわば財産管理人として遺したのであるが、
qui erant cum Aristotele, Peripatetici dicti sunt, quia disputabant inambulantes in Lycio, illi autem, quia Platonis instituto(習慣) in Academia, quod est alterum gymnasium, coetus(集合) erant et sermones habere soliti, e loci vocabulo nomen habuerunt.
アリストテレスとその仲間は、リュケイオンを散策しながら議論したから逍遥学派(ペリパトス派)と呼ばれ、プラトンのやり方でもう一つの学園アカデメイアに集まっていつも議論していた人たちは、その場所の名前からアカデメイア派と呼ばれることになったからである。
Sed utrique Platonis ubertate completi certam quandam disciplinae(学説) formulam(体系) composuerunt et eam quidem plenam ac refertam, illam autem Socraticam dubitanter de omnibus rebus et nulla affirmatione adhibita consuetudinem disserendi reliquerunt.
しかし、いずれもプラトンの豊かさに満たされて一定の体系を確立することになり、自分たちの学説も充実して網羅的なものにしたが、ソクラテスの、全てについて疑い、一切の断言を控えて議論する習慣は捨ててしまった。
Ita facta est, quod minime Socrates probabat, ars(学問) quaedam philosophiae et rerum ordo et descriptio disciplinae.
このようにして、ソクラテスは決して認めようとしなかったことではあるが、哲学という学問、様々な問題の分類、学説の体系的記述が生まれたのだ。
18. Quae quidem erat primo duobus, ut dixi, nominibus una; nihil enim inter Peripateticos et illam veterem Academiam differebat.
18 彼らの学説は、今も言ったように、最初は名前は二つだったが内容は一つだった。逍遥学派と古アカデメイア派との間に、何の違いもなかったのである。
Abundantia quadam ingeni praestabat, ut mihi quidem videtur, Aristoteles, sed idem fons erat utrisque et eadem rerum expetendarum fugiendarumque partitio.
僕の見るところでは、才能の豊さの点でアリストテレスが優っていたが、いずれも源は同じであり、求めるべきものと避けるべきものについても同じ分類をしていた」
V. Sed quid ago?' inquit, 'aut sumne sanus, qui haec vos doceo? Nam etsi non sus(豚) Minervam, ut aiunt, tamen inepte(不適切) quisquis Minervam docet.'
V ウァロはここで言った。「それにしても、僕は何をしているんだろう。君たちにこんなことを教えるなんて、僕はどうかしている。いわゆる『豚がミネルウァに物を教える』とは言わないまでも、ミネルウァに物を教えるなんて誰がやっても馬鹿げたことだよ」
Tum Atticus 'Tu vero', inquit, 'perge(続ける), Varro; valde enim amo nostra atque nostros, meque ista delectant, cum Latine dicuntur et isto modo.'
するとアッティクスが言った。「とにかく続けてくれたまえ、ウァロ。僕としては我々ラテン語の作品も作家も大好きなんだ。君のその話も、ラテン語でそのように語られるのを聞くのはとてもうれしいのだ」
'Quid (delectare)me', inquam, 'putas, qui(理由) philosophiam jam professus sim populo nostro me exhibiturum?'
僕は言った。「僕も同じだと考えてくれ。何しろ僕は、わが国民に哲学を紹介するとすでに公言しているのだからね」
'Pergamus igitur', inquit, 'quoniam placet.
ウァロが言った。「君たちが気に入ってくれるのなら続けることにしよう。
19. Fuit ergo jam accepta a Platone philosophandi ratio(部門) triplex, una de vita(人生) et moribus, altera de natura et rebus occultis, tertia de disserendo(議論) et quid verum quid falsum quid rectum in oratione(会話) pravumve, quid consentiens, quid repugnet judicando.
19 プラトンから受け継がれた哲学の部門は三つあった。第一の部門は人生と道徳について、第二の部門は自然とその神秘について、第三の部門は議論について、つまり、会話の中で何が真実で何が偽りか、何が正義で何が不正か、何が論理的に一致しているか何が矛盾しているかを追求して判断することだ。
Ac primum partem illam bene vivendi a natura petebant eique parendum esse dicebant, neque ulla(奪) alia in re nisi in natura quaerendum esse summum illud bonum(最高善) quo omnia referrentur, constituebantque(定める) extremum esse rerum expetendarum et finem bonorum adeptum(獲得) esse omnia e natura et animo et corpore(肉体) et vita(人生).
哲学の第一の部門、つまり善く生きることに関する部門を、彼らは自然に求めて、我々は自然に従って生きるべきで、全てが帰せられるべき最高善は自然以外のものに求めるべきではないと言った。そして、求めるべき物の究極と善の究極とは、精神に関しても肉体に関しても人生に関しても、全てを自然から獲得することであるという説を確立した。
Corporis(bona) autem alia ponebant esse in toto, alia in partibus, valetudinem vires pulchritudinem in toto, in partibus autem sensus integros et praestantiam(卓越) aliquam partium singularum, ut in pedibus celeritatem, vim in manibus, claritatem in voce, in lingua etiam explanatam(明瞭) vocum impressionem.
肉体に関する善には、全体における善と部分における善があるとし、全体における善とは、健康、体力、美しさであり、部分における善とは、正常な感覚、各部分の卓越、たとえば足の速さ、腕の力、声の明瞭さ、声に明確な区切りを付ける舌のことである。
20. Animi(bona) autem, quae essent ad comprehendendam ingeniis virtutem idonea(適した), eaque ab iis in naturam et mores(性格) dividebantur. Naturae(属) celeritatem ad discendum et memoriam dabant, quorum utrumque mentis esset proprium et ingenii; morum(属mos) autem putabant studia esse et quasi consuetudinem, quam partim exercitationis(鍛錬) assiduitate(繰り返し), partim ratione formabant, in quibus erat philosophia ipsa.
20 精神の善とは、知性によって徳を理解することに適した資質であって、これはさらに自然な本性と後天的な性格に分けられる。自然な本性に属するものとしては、学びの速さと記億力で、これらはいずれも精神と知性に特有の能力である。後天的な性格に属するのは、勉学の熱意および一種の習慣であって、これは絶え間ない鍛錬と理性によって形成され、哲学はこの二つのうちに成立する。
In qua quod incohatum est neque absolutum, progressio quaedam ad virtutem appellatur; quod autem absolutum, id est virtus, quasi perfectio naturae omniumque rerum, quas in animis ponunt, una res optima. Ergo haec animorum.
哲学において、着手したが完結していない状態は徳を目指すいわば進歩と呼ばれ、完結した状態すなわち徳は、自然な本性のいわば完成であり、精神に含まれるとされる様々な資質の内、最善無二のものである。ここまでが精神の善である。
21. Vitae(bona) autem (id enim erat tertium) adjuncta(特徴) esse dicebant, quae ad virtutis usum valerent. Nam virtus animi bonis et corporis(肉体) cernitur, et in quibusdam(bonis) quae non tam naturae quam beatae vitae adjuncta sunt.
21 次に、人生の善(第三の部分である)は、徳を発揮するのに必要な特徴のことだ。というのは、徳が発揮されるのに必要な善は、精神と肉体の善であり、しかも、それらの善は自然な本性のための特徴ではなく幸福な人生のための特徴である。
Hominem esse censebant quasi partem quandam civitatis et universi generis humani, eumque esse conjunctum cum hominibus humana quadam societate. Ac de summo quidem atque naturali bono(最高善) sic agunt; cetera autem pertinere ad id(最高善) putant aut adaugendum(増やす) aut tuendum, ut divitias, ut opes, ut gloriam, ut gratiam. Ita tripertita(三つに別れる) ab iis inducitur(導入) ratio(分類) bonorum.
そして人間は国家と全人類の一部であり、他の人間たちとはいわば人類共同体によってつながっていると見なした。また、最高善すなわち自然な本性の善については以上のように論じ、他の様々な善、たとえば財産、権力、名声、恩恵などは最高善を増やすべきもの、ないし最高善を保つべきものだと考えた。このようにして、彼らは善に三つの分類を導入したのである」
VI. 22. Atque haec illa sunt tria genera, quae putant plerique Peripateticos dicere. Id quidem non falso; est enim haec partitio illorum. Illud imprudenter, si alios esse Academicos, qui tum appellarentur, alios Peripateticos arbitrantur. Communis haec ratio,et utrisque hic(→不) bonorum finis(最高善) videbatur, adipisci quae essent prima naturae quaeque ipsa per sese expetenda, aut omnia aut maxima; ea sunt autem maxima, quae in ipso animo atque in ipsa virtute versantur.
VI 22 この三つの分類は多くの人が逍遥学派の主張と見なしている三つの分類でもある。それはそのとおりで、逍遥学派もそう分類しているからである。しかし当時アカデメイア派と呼ばれていた学派と逍遥学派を別物だと考えるのは間違いである。この分類は両派に共通であり、両派ともに最高善とは自然な本性にとっての第一の善を、それ自体のために求められるべきあらゆる善あるいは最大の善を手に入れることだと考えた。そうした善こそは精神それ自体と徳それ自体に関わる最大の善なのである。
Itaque omnis illa antiqua philosophia sensit in una virtute esse positam beatam vitam, nec tamen beatissimam, nisi adjungerentur et corporis et cetera, quae supra dicta sunt, ad virtutis usum idonea.
だから昔の哲学は皆、幸福な人生は徳だけに依存していると考えたが、先に述べた肉体の善など徳を発揮するのに適した善が付け加わらなければ最高の幸福にはならならいと考えていた。
23. Ex hac descriptione(概略) agendi quoque aliquid in vita et officii ipsius initium reperiebatur, quod erat in conservatione(守る) earum rerum, quas natura praescriberet(命ずる). Hinc gignebatur fuga desidiae(無為) voluptatumque(快楽) contemptio, ex quo laborum dolorumque susceptio multorum magnorumque recti honestique causa(奪) et earum rerum, quae erant congruentes cum praescriptione(命令) naturae; unde et amicitia exsistebat et justitia atque aequitas, eaeque et voluptatibus et multis vitae commodis anteponebantur. Haec quidem fuit apud eos morum institutio et ejus partis, quam primam posui, forma(概略) atque descriptio(略図).
23 彼らは以上のような哲学から出発して、人生の行動指針、すなわち義務の根拠を見出した。それは自然な本性の命ずることを順守することだった。そこから怠惰を避け快楽を蔑視すべきことになった。さらに、そこから正義と道徳的な高潔さのため、また自然な本性の命令に合致したことのために、多大の労力と苦痛を引き受けるべきとなったのである。そこからまた、友情と正義と公平さが生まれたのだ。それらは快楽と人生の快適さより優先されたのである。これが彼らの倫理体系であり、先に僕が示した哲学の第一の部門の概略だ(19節)。
24. De natura autem (id enim sequebatur) ita dicebant, ut eam dividerent in res duas, ut altera esset efficiens(作用する), altera autem quasi huic se praebens, eaque(奪) efficeretur aliquid. In eo, quod efficeret, vim esse censebant, in eo autem, quod efficeretur, tantum modo materiam(資料) quandam.
24 次は自然についてだが(これが第二の部門である)、アカデメイア派の主張はこうだ。自然というものは二つに区分される。一つは作用する物、もう一つは作用される物で、そこから何かが作り出されることになる。そして作用する物には力があり、作用される物には質料(物質)と言うべき物だけがあると考えた。
In utroque tamen utrumque: neque enim materiam ipsam cohaerere potuisse, si nulla vi contineretur, neque vim sine aliqua materia; nihil est enim quod non alicubi(どこかに) esse cogatur.
もっともこの二つは別々にあるというのではない。質料は力に包まれていなければばらばらになってしまうし、力も質料なしには分散してしまうからである。なぜなら、何であれ、どこかにあることを強いられているからだ。
Sed quod ex utroque, id jam corpus(物体) et quasi qualitatem(性質) quandam nominabant ― dabitis(未2pl) enim profecto, ut in rebus inusitatis, quod Graeci ipsi faciunt, a quibus haec jam diu tractantur(論じる), utamur verbis interdum inauditis.'
そして、この両者から出来ている物を、彼らは物体と性質と名付けた。馴染みのない事には聞き慣れない名前を時々使っても、君たちはきっと許してくれるだろう。それは、このような話題を昔から論じているギリシア人もやっていることである」
VII. 25. 'Nos vero', inquit Atticus; 'quin(それどころか) etiam Graecis licebit utare, cum voles, si te Latina forte deficient.'
VII 25 アッティクスが言った。「もちろんだとも。それどころか、適当なラテン語が見つからないなら、よければギリシア語を使ってもかまわないよ」
'Bene sane facis(ありがとう); sed enitar(努力) ut Latine loquar, nisi in huiusce modi verbis, ut philosophiam aut rhetoricam aut physicam aut dialecticam appellem, quibus, ut aliis multis, consuetudo jam utitur pro Latinis.
ウァロは言った。「ありがとう。でも、何とかラテン語でやるように努力するよ。もっとも哲学(ピロソピア)と弁論学(レトリカ)と自然学(ピュシカ)と弁証学(ディアレクティカ)などのように、すでにラテン語として使う習慣が定着している言葉は別だ。
Qualitates igitur appellavi, quas ποιότητας Graeci vocant, quod ipsum apud Graecos non est vulgi(民衆) verbum, sed philosophorum, atque id in multis; dialecticorum vero verba nulla sunt publica, suis utuntur.
いま僕は「性質」と言ったが、これはギリシア語の「ポイオテテス」に対応する言葉だ。このギリシア語自体が日常用語ではなく哲学者の言葉である。こういったことは他にもよくあるんだ。とくに弁証家の用語は、全く一般人が使わない彼らだけの用語だ。
Et id quidem commune omnium fere est artium; aut enim nova sunt rerum novarum facienda nomina aut ex aliis transferenda. Quod si Graeci faciunt, qui in his rebus tot jam saecula versantur, quanto id nobis magis concedendum(許す) est, qui haec nunc primum tractare conamur?'
これは多かれ少なかれ、全ての学問に共通の事なのだ。新しい事柄には、自分で新しい名前を付けるか、よそから持ってくるしかないのだ。これは、すでに幾世代にもわたって哲学に携わってきたギリシア人がやっていることだから、今やっと哲学に手を染めたばかりの僕たちが同じことをするのを益々許されるべきである」
26. 'Tu vero', inquam, 'Varro, bene etiam meriturus mihi videris de tuis civibus, si eos non modo copia rerum auxeris, ut effecisti, sed etiam verborum.'
26 僕が言った。「もちろんだとも。ウァロ、もし君が、今までのように、我々ローマ人の知識を豊かにするだけでなく、言葉も豊かにしてくれるなら、君のわが国民に対する寄与は大いなるものがあるだろうね」
'Audebimus ergo', inquit, 'novis verbis uti te auctore, si necesse erit. Earum igitur qualitatum sunt aliae principes, aliae ex his ortae. Principes sunt unius modi et simplices; ex his autem ortae variae sunt et quasi multiformes.
ウァロは言った。「君のお墨付きがあれば、僕は必要に応じて新しい言葉を使う勇気も出ようという物だ。さて、先の性質だが、これには一次的な物とそこから派生した二次的な物がある。一次的な物は一様で単純だが、そこから派生した物は多様で複雑な形をしている。
Itaque aer (hoc quoque utimur enim pro Latino) et ignis et aqua et terra prima sunt; ex his autem ortae animantium formae(種類) earumque rerum, quae gignuntur e terra. Ergo illa initia et, ut e Graeco vertam(訳す), elementa(元素) dicuntur;
そして、空気(アエル) ― このギリシア語はすでにラテン語として用いられている ―火、水、土は一次的な物であり、そこから派生した物が、様々な種類の生き物や土から生まれた物たちだ。一次的な物は要素あるいは、ギリシア語からの訳で元素(エレメント)と言われる。
e quibus aer et ignis movendi vim habent et efficiendi, reliquae partes accipiendi et quasi patiendi, aquam dico et terram. Quintum genus, e quo essent astra mentesque, singulare eorumque quattuor, quae supra dixi, dissimile Aristoteles quoddam(>quidam) esse rebatur.
その中で空気と火は動かす力、作用する力を持っており、残りの二つすなわち水と土は受け取り作用される能力を持っている。これに対し、アリストテレスの考えでは、第五の元素があって、今までの四つとは違って独特で、天体や思考の源になっている。
27. Sed subjectam putant omnibus sine ulla specie atque carentem omni illa qualitate (faciamus enim tractando usitatius hoc verbum et tritius) materiam quandam,
27 しかしアカデメイア派は、全ての物のもとには、形状もなくどんな性質 (この言葉を頻繁に使って馴むことにしよう) も欠いた質料があると考えた。
ex qua omnia expressa(生み出す) atque efficta(形作る) sint, quae tota(主) omnia(対) accipere possit omnibusque modis mutari atque ex omni parte, eoque(それ故) etiam interire(滅びる),
この質料から全てのものは形作られ生み出される。その結果、この質料は全体として全てのものを受け入れ、あらゆる部分であらゆるふうに変化することが可能で、それゆえまた滅びることもありうると考えた。
non in nihilum, sed in suas partes, quae infinite secari(切る) ac dividi possint, cum sit nihil omnino in rerum natura minimum quod dividi nequeat; quae autem moveantur, omnia intervallis moveri, quae intervalla item infinite dividi possint.
ただし滅びると言っても無くなるのではなく、部分に分かれるのである。それらの部分は無限に切り離され分割されるのである。分割されない最小の物などこの世界には存在しないからである。また動く物は空間の中を動くが、この空間もまた無限に分割されうるのである。
28. Et cum ita moveatur illa vis, quam qualitatem esse diximus, et cum sic ultro citroque versetur, materiam ipsam totam penitus commutari putant et illa effici(生み出す), quae appellant qualia; e quibus in omni natura(=οὐσία) cohaerente(まとまる) et continuata cum omnibus suis partibus unum effectum esse mundum,
28 そして先に性質と呼んだ力は、まさにそのように動いており、様々な方向に向きを変えているので、質料もその全体が完全に変化して、彼らが性質と呼ぶ物たちが生み出され、それらから、まとまりを持ち全ての部分と連続する自然全体の中に、一つの世界が生み出されたと考える。
extra quem nulla pars materiae sit nullumque corpus. Partes autem esse mundi omnia, quae insint in eo(mundo), quae natura sentiente(知覚するαἰσθητὴ οὐσία) teneantur, in qua ratio perfecta insit, quae sit eadem sempiterna (nihil enim valentius(力強い) esse a quo intereat);
世界の外にはどんな質料の部分も物体も一切存在しない。世界の部分の全ては世界の内側にあって、それらは知覚を持つ自然(=神)によって保たれていると言うのだ。自然には完全な理性が備わり、しかもこの理性は永遠不滅の同じものである(それを滅ぼす力を持った物は何も存在しない)。
29. quam vim animum esse dicunt mundi eandemque esse mentem sapientiamque perfectam, quem deum appellant, omniumque rerum, quae sunt ei subjectae, quasi prudentiam quandam, procurantem caelestia maxime, deinde in terris ea, quae pertinent ad homines; quam interdum eandem necessitatem appellant, quia nihil aliter possit atque ab ea constitutum sit, interdum seriem causarum quasi fatalem(不可避) et immutabilem continuationem(連鎖) ordinis sempiterni;
29 この理性の力は世界の魂と言われ、その同じ力は完璧な精神とも知恵とも言われる。これを彼らは神と呼んでおり、そのもとに服する全ての物に対して配慮し、まず天体を支配し、次いで地上の人間界を支配している。これと同じ物を彼らは必然と呼ぶこともある。全てはこの理性によって決められ、永遠の秩序の不可避で変えられない連鎖の中で起るこるからである。
non numquam quidem eandem fortunam, quod efficiat multa improvisa(予期せぬ) et necopinata(思い掛けない) nobis propter obscuritatem ignorationemque causarum.
また時としてその同じ物を彼らは運命と呼ぶが、それは我々が物事の多くの原因をよく知らないため、あるいは全く知らないために、我々にとって思いがけない予想外の多くのことを引き起こすからだ。
VIII. 30. Tertia deinde philosophiae pars, quae erat in ratione(論理) et in disserendo(議論), sic tractabatur ab utrisque. Quamquam oriretur a sensibus, tamen non esse judicium veritatis(真) in sensibus. Mentem volebant rerum esse judicem, solam censebant idoneam(相応しい) cui crederetur, quia sola cerneret(識別) id, quod semper esset simplex et unius modi et tale quale esset (hanc illi ἰδέαν appellabant, jam a Platone ita nominatam, nos recte speciem(姿) possumus dicere).
VIII 30 次に哲学の第三の部門、つまり論理および議論にかかわる部門は、両派によって次のように扱われている。真理の判断は、感覚に始まるが、感覚に基くことはない。彼らの主張では、物事を判断するのは精神であり、精神のみが、信頼に値すると考えたのだ。なぜなら、精神だけが、常に単純一様で同一のあり方を保っている物を見分けられるからである(この物を彼らは、プラトンの命名通りイデアと呼んでいたが、僕たちは形姿と呼んで間違いはない)。
31. Sensus autem omnes hebetes et tardos esse arbitrabantur, nec percipere(捕える) ullo modo res eas, quae subjectae sensibus viderentur, quae essent aut ita parvae(小さい), ut sub sensum cadere non possent, aut ita mobiles(変わりやすい) et concitatae(急速), ut nihil umquam unum esset et constans, ne idem quidem, quia continenter(間断なく) laberentur et fluerent omnia. Itaque hanc omnem partem rerum opinabilem(憶測の) appellabant.
31 これに対して彼らはあらゆる感覚は遅鈍なものだと考えた。感覚のもとにあると思われる物は、あまりに微細で感覚の視野に入ることがないか、あるいはあまりに素早く動きまわっているため、決して一つの固定した同一の物として留まることがなく、全てがたえず流動しているために、感覚はそれを捉えることは決してないと考えたのである。それゆえに、このような感覚のもとにあるものを全体として憶測の対象と呼んだのである。
32. Scientiam autem nusquam esse censebant nisi in animi notionibus(概念) atque rationibus. Qua de causa definitiones rerum probabant, et has ad omnia, de quibus disceptabatur(議論), adhibebant; verborum etiam explicatio(解釈) probabatur, id est, qua de causa quaeque essent ita nominata, quam ἐτυμολογίαν appellabant;
32 彼らはまた知識はただ、精神における概念と論理においてのみ成立すると考えた。この理由から、彼らは事物の定義を重視して、議論する全ての事柄に定義を適用した。さらにまた言葉の定義も重視した。それは、それぞれの物がそう呼ばれる理由の探求で、これをエティモロジー(語源学)と呼んだ。
post argumentis(token) quibusdam et quasi rerum notis(σύμβολα) ducibus utebantur ad probandum(証明) et ad concludendum id, quod explanari volebant. In qua tradebatur omnis dialecticae(弁証法) disciplina(学科), id est, orationis ratione conclusae; huic quasi ex altera parte oratoria(弁論術) vis dicendi adhibebatur, explicatrix(説明) orationis(演説) perpetuae(連続した) ad persuadendum accommodatae(適した).
その上で、その語源を証拠あるいは導きとなる印として、明らかにしたいことを証明して結論づけるために用いた。その中で、弁証法すなわち論理によって結論づけられる言葉の全学科が伝えられ、それにいわば対をなす物として、人を説得するに適した連続的な演説を展開する弁論術の力が付け加えられた。
33. Haec foma erat illis prima, a Platone tradita; cujus quas acceperim mutationes, si vultis, exponam.'
33 これがアカデメイア派がプラトンから受け継いだ哲学の当初の体系だが、それがどのように変わっていったか、君たちさえよければ、僕の知っている範囲で話そう」
'Nos vero volumus', inquam, 'ut pro Attico etiam respondeam.'
僕が言った。「僕たちは、アッティクスに代わって答えるなら、そうしてほしい」。
'Et recte quidem', inquit, 'respondes; praeclare enim explicatur Peripateticorum et Academiae veteris auctoritas.'
アッティクスが言った。「そのとおりだ。逍遥学派とアカデメイア派の本来の教えについて、実に見事な説明だったからね」
IX. Aristoteles primus species, quas paulo ante dixi, labefactavit(弱める), quas mirifice Plato erat amplexatus(重視), ut in iis quiddam divinum esse diceret.
IX 「プラトンが異常な熱意をもって重んじ、神的な物さえ含まれていると言うほどであった先ほどのイデアを、最初に揺がしたのはアリストテレスであった。
Theophrastus autem, vir et oratione suavis et ita moratus(品格の), ut prae se probitatem(誠実) quandam et ingenuitatem(高潔) ferat, vehementius etiam fregit(砕く) quodam modo auctoritatem veteris disciplinae; spoliavit enim virtutem suo decore(>decus) imbecillamque reddidit, quod negavit in ea sola(virtute) positum esse beate vivere.
ところが、テオプラストスは、弁論に巧みで誠実さと高潔さが人柄に表れるような人であったが、いっそう強力に古い学説の権威を打ち砕いたと言ってよい。というのは、彼は幸福な人生はただ徳によって成り立つということを否定して、徳の美しさを奪い、無力にしてしまったからだ。
34. Nam Strato, ejus auditor, quamquam fuit acri ingenio, tamen ab ea disciplina omnino semovendus(遠ざける) est; qui cum maxime necessariam partem philosophiae, quae posita est in virtute et moribus, reliquisset totumque se ad investigationem naturae contulisset, in ea ipsa plurimum dissedit(離れる) a suis.
34 テオプラストスの弟子ストラトンは、鋭い才能の人ではあったが、この学派の伝統から外さなければならない。彼は徳や倫理を扱う哲学の最も重要な部門を顧みず、自然の探求に没頭し、しかもその内容において仲間とは完全に離れてしまったからである。
Speusippus autem et Xenocrates, qui primi Platonis rationem auctoritatemque susceperant, et post eos Polemo et Crates unaque Crantor, in Academia congregati, diligenter ea, quae a superioribus acceperant, tuebantur.
一方、スペウシッポスとクセノクラテスは、プラトンの哲学の体系と権威を受け継いだ最初の人たちである。彼らのあとのポレモン、クラテス、そしてクラントルは、アカデメイアに群れ集い、それぞれ先人たちから受け取ったことを忠実に守った。
35. Jam Polemonem audiverant assidue Zeno et Arcesilas. Sed Zeno cum Arcesilam anteiret aetate valdeque subtiliter dissereret et peracute moveretur, corrigere conatus est disciplinam. Eam quoque, si videtur, correctionem explicabo, sicut solebat Antiochus.'
35 さて、ポレモンから熱心に学んだのがゼノンとアルケシラオスである。しかし、ゼノンは、アルケシラオスより年長で論ずるに厳密、才気換発で、学派の教えを修正しようと企てた。君たちがよければ、この修正について、アンティオコスから間いたとおりに説明しよう」
'Mihi vero', inquam, 'videtur, quod vides idem significare(合図) Pomponium.'
僕が言った。「そうしてくれたまえ。見てのとおり、アッティクスもうなずいているのだから」
X. 'Zeno igitur nullo modo is erat, qui, ut Theophrastus, nervos virtutis inciderit, sed contra, qui omnia quae ad beatam vitam pertinerent(役立つ) in una virtute poneret nec quicquam aliud numeraret in bonis, idque appellaret honestum(高潔), quod esset simplex quoddam et solum et unum bonum.
X「ゼノンはテオプラストスのように徳の力を削いで無力とするどころか、むしろ反対に、幸福な人生に必要な物は全て徳のみにあるとし、徳以外の物は善に数えず、純粋かつ唯一の善、それを高潔と呼んだ。
36. Cetera autem etsi nec bona nec mala essent, tamen alia secundum naturam dicebat, alia naturae esse contraria; his ipsis alia interjecta(介在) et media numerabat. Quae autem secundum naturam essent, ea sumenda et quadam aestimatione dignanda docebat, contraque contraria; neutra autem in mediis relinquebat, in quibus ponebat nihil omnino esse momenti(重要性).
36 ゼノンは、それ以外の物は善でも悪でもないが、そのある物は自然に適合した物、ある物は自然に反した物だと言った。彼はその中に、これら二つの物の間の中間的な物を数えた。自然に適合した物は選ぶべき物、一定の価値を認めるべき物であり、自然に反する物はその反対だと教え、いずれでもない物を中間的な物だとして、それらには全く重要性はないと考えた。
37. Sed quae essent sumenda, ex iis alia pluris esse aestimanda, alia minoris, contraque contraria. Quae pluris, ea praeposita appellabat, rejecta autem quae minoris.
37 しかし、彼は、選ぶべき物の中でも、より高い価置が認められる物と低い価置しか認められない物があり、自然に反するものについても同様であると考えた。そして、高い価値を認められる物を望ましい物、低い価値しか認められない物を退けられた物と呼んだ。
Atque ut haec non tam rebus quam vocabulis commutaverat, sic inter recte factum(κατόρθωμα) atque peccatum(ἁμάρτημα), officium(καθῆκον) et contra officium media locabat quaedam, recte facta sola in bonis actionibus ponens, prave, id est peccata, in malis; officia autem servata praetermissaque media putabat, ut dixi.
しかしながら、この点は実質的な変更ではなく呼び名の変更にすぎなかった。それと同様に、正しい行為と誤った行為との間に中間の物として義務と義務に反する行為を位置づけた。つまり、正しい行為のみを善い行為、間違った行為つまり誤りを悪い行為として、義務は守られたにしろ無視されたにしろ、今言ったように、その中間にあると考えた。
38. Cumque superiores non omnem virtutem in ratione esse dicerent, sed quasdam virtutes quasi natura aut more perfectas, hic omnis in ratione ponebat.
38 また、先人たちは徳の全てが理性によるわけではなく、自然本性や習慣によって生まれる徳もあると言ったが、ゼノンは全ての徳を理性の内に置いた。
Cumque illi ea genera virtutum, quae supra dixi, sejungi posse arbitrarentur, hic nec id ullo modo fieri posse disserebat, nec virtutis usum modo(だけでなく), ut superiores, sed ipsum habitum per se esse praeclarum, nec tamen virtutem cuiquam adesse quin ea semper uteretur(ないものはない).
また、先人たちは、今言った理性によらない徳は区別することが出来ると考えたが、ゼノンはそのようなことは不可能だと主張し、先人たちが考えたように徳を発揮するのが立派であるだけでなく、徳を備えているだけで立派だが、徳を備えていれば、徳は常に発揮されるものだと主張した。
Cumque perturbationem animi illi ex homine non tollerent, naturaque et condolescere(悲しむ) et concupiscere et extimescere et efferri laetitia(喜びに我を忘れる) dicerent, sed ea contraherent(制限) in angustumque deducerent(導く), hic omnibus his quasi morbis(病気) voluit carere sapientem.
また先人たちは人間から感情を禁じることなく、悲しんだり欲望を抱いたり怖れたり喜びに我を忘れたりするのは自然なことだと言い、それを抑制し制限しただけなのに対して、ゼノンは、これら全ては病いであり、賢者にはないものだと考えた。
39. Cumque eas perturbationes antiqui naturales esse dicerent et rationis expertes aliaque in parte animi cupiditatem, alia rationem collocarent, ne his quidem assentiebatur.
39 また昔の人は、そのような感情は自然なことだが理性を欠いたことであり、欲望と理性を魂のの中の別々の場所に置いたが、ゼノンはこの点も同意しなかった。
Nam et perturbationes voluntarias(自発的) esse putabat opinionisque judicio suscipi(抱く) et omnium perturbationum matrem esse arbitrabatur immoderatam(節度がない) quamdam intemperantiam(節度ない). Haec fere de moribus.
なぜなら、ゼノンは、感情は自発的なもので、憶測によって抱くものだと考えたからである。 また、全ての感情は節度を欠いた無思慮から生まれると考えたからだ。以上がゼノンの倫理についての考えである。
XI. De naturis autem sic sentiebat, primum, ut in quattuor initiis rerum illis quintam hanc naturam(物質), ex qua superiores sensus et mentem effici rebantur, non adhiberet; statuebat enim ignem esse ipsam naturam, quae quidque gigneret, et mentem atque sensus.
XI 次に自然についてのゼノンの見解を紹介しよう。まず第一にゼノンは、物事のあの四つの元素に、先人たちが感覚や精神を生み出すと考えた第五の元素を加えなかった。彼は火は全ての物を生み出す物質であり、感覚や精神も生み出すと考えたからである。
Discrepabat(異なる) etiam ab iisdem, quod nullo modo arbitrabatur quicquam effici posse ab ea, quae expers esset corporis, cujus generis Xenocrates et superiores etiam animum esse dixerant, nec vero aut quod efficeret aliquid aut quod efficeretur posse esse non corpus.
また、ゼノンは、物体ではない物はいかなる作用も及ぼすことが出来ないと考えた点でも先人たちと意見を異にした。クセノクラテスや先人たちは、精神は物体ではないと言っていた。しかしゼノンは、何らかの作用を及ぼす物も作用を受ける物も物体でないものではありえないと考えた。
40. Plurima autem in illa tertia(第三) philosophiae parte mutavit. In qua primum de sensibus ipsis quaedam dixit nova, quos junctos esse censuit e quadam quasi impulsione(刺激) oblata(もたらす) extrinsecus(外部から), quam ille φαντασίαν(表象), nos visum appellemus licet, et teramus hoc verbum quidem, erit enim utendum in reliquo sermone saepius ― sed ad haec, quae visa sunt et quasi accepta sensibus, assensionem adjungit animorum, quam esse vult in nobis positam et voluntariam.
40 哲学の第三の部門(論理)に関して、ゼノンは実に多くの変更を加えた。まず彼は感覚について新しい説を立てた。感覚は、外部からもたらされた一種の刺激と結びついているとし(これをゼノンはファンタシアと呼んだが、我々は表象と呼んでよい。我々はこれを定訳としよう。以下の話の中で頻繁に使うことになる)。それはともかく、彼はこの表象という、感覚によって受け取られた物に、精神の同意を結び合せた。この同意を彼は我々の能力であって自発的な行為であると主張した。
41. Visis non omnibus adjungebat fidem, sed iis solum, quae propriam quandam haberent declarationem(明白さἐνάργεια) earum rerum, quae viderentur; id autem visum, cum ipsum per se cerneretur, comprehendibile ― feretis haec?'
41 ただし、彼は全ての表象に同意を結びつけたのではなく、見られている当の物に固有の明白さを持つ表象のみに同意を結びつけたのだ。それ自身によって識別されたこのような表象を、彼は「把握できる」と呼ぶわけだが、この訳語で差し支えないかね」
'Nos vero', inquit; 'quonam enim alio modo καταληπτόν diceres?' ―
アッティクスが言った。「もちろんだとも。いったい他に、カタレープトンをどう訳すことが出来るかね」
'sed, cum acceptum jam et approbatum(同意) esset, comprehensionem appellabat, similem iis rebus, quae manu prehenderentur; ex quo etiam nomen hoc duxerat, cum eo verbo antea nemo tali in re usus esset, plurimisque idem novis verbis (nova enim dicebat) usus est.
「しかし、それがすでに受け取られ同意されたときに、彼はそれを把握と呼んだ。手で掴まれた物にそっくりにね。実際、彼はこの名前を手で握ることから付けたし、この言葉をそのような事に適用した人は以前にはなかった。ゼノンは他にも数多くの新しい言葉を用いた。彼はそれだけ数多くの新しいことを言ったからである。
Quod autem erat sensu comprehensum, id ipsum sensum appellabat, et si ita erat comprehensum, ut convelli ratione non posset, scientiam, sin aliter, inscientiam nominabat, ex qua exsisteret etiam opinio, quae esset imbecilla assensio et cum falso incognitoque communis.
ところで、彼は感覚によって把握されたこともまた感覚と呼び、もしそれが理性によって覆されないほど把握されているなら、それを知と呼び、さもなければ無知と呼んだ。無知からさらに憶測が生まれるが、憶測は無力な同意であり、無知な虚偽と同類であるとした。
42. Sed inter scientiam et inscientiam comprehensionem illam, quam dixi, collocabat, eamque neque in rectis neque in pravis numerabat(含める), sed soli(与) credendum esse dicebat.
42 しかし、ゼノンは先ほどの把握を、知と無知との間に置き、それ自体は正しいことにも間違ったことにも含めず、ただ信頼すべき物だと言った。
E quo sensibus etiam fidem tribuebat, quod, ut supra dixi, comprehensio facta sensibus et vera esse illi(与) et fidelis videbatur, non quod(接) omnia, quae essent in re, comprehenderet, sed quia nihil quod cadere in eam posset relinqueret, quodque(接) natura(comprehensionem) quasi normam scientiae et principium sui dedisset, unde postea notiones rerum in animis imprimerentur.
そこから、彼は感覚には信頼性があるとしたが、それは今も述べたように、感覚によってなされた把握は彼には真であり信頼できると思われたからである。というのは、それが物事に含まれることを全て把握するからではなく、その対象となる物を一つも見逃さないからであり、またそれは、自然が知の規準、自らの認識の出発点として与えた物だからである。そこから次に物事の概念が精神に刻みこまれるのである。
E quibus non principia solum, sed latiores quaedam ad rationem inveniendam viae reperiuntur. Errorem autem et temeritatem(無分別) et ignorantiam et opinationem et suspicionem(不信) et uno nomine omnia, quae essent aliena firmae et constantis assensionis, a virtute sapientiaque removebat. Atque in his fere commutatio constitit omnis dissensioque Zenonis a superioribus.'
概念から今度は原理のみならず、理性を発見するに至る広い道が見出されることになる。一方で、彼は、誤り、無分別、無知、憶測、不信、要するに確固とした同意とは相容れないことの全てを、徳からも知恵からも遠ざけた。以上でゼノンが変更した点、先人と意見の異なる点はほぼ尽されたかと思う」
XII. 43. Quae cum dixisset, 'Breviter sane minimeque obscure exposita(説明) est', inquam, 'a te, Varro, et veteris Academiae ratio et Stoicorum. Horum esse autem arbitror, ut Antiocho, nostro familiari, placebat, correctionem veteris Academiae potius quam aliquam novam disciplinam putandam.'
XII 43 ウァロが言い終えると僕が言った。「ウァロ、君は古アカデメイア派とストア派の学説について実に簡潔明瞭に説明してくれた。けれども、僕たちの共通の友人アンティオコスの言うとおり、ストア派の教えは何ら新しい物ではなく、むしろ古アカデメイア派の修正だと見なすべきだと僕は思う」
Tunc Varro, 'Tuae sunt nunc partes(番)', inquit, 'qui ab antiquorum ratione desciscis(離脱) et ea, quae ab Arcesila novata sunt, probas, docere(不) quod et qua de causa discidium(離婚) factum sit, ut videamus satisne ista sit justa defectio(謀反).'
するとウァロは言った。「今度は君の番だよ。君は古い学説を離れて、アルケシラオスの改革した学説を賞賛しているのだから、この離反の意味と理由を君から説明してくれたまえ。この離反が完全に正当なものであったかどうか、僕たちも分かるようにね」
44. Tum ego, 'Cum Zenone', inquam, 'ut accepimus, Arcesilas sibi omne certamen instituit, non pertinacia(頑固) aut studio vincendi, ut mihi quidem videtur, sed earum rerum obscuritate, quae ad confessionem ignorationis adduxerant Socratem
44 そこで僕は言った。「僕たちの聞いたところでは、アルケシラオスがゼノンと全面的に対決したのは、私が思ったように、勝ちたいという執念のためではなく、ソクラテスに無知の告白へと導いた物事の不明瞭さのためだった。
et jam ante Socratem Democritum, Anaxagoram, Empedoclem, omnes paene veteres, qui nihil cognosci(知る), nihil percipi(把握), nihil sciri(知る) posse dixerunt, angustos sensus, imbecillos animos, brevia curricula vitae(人生) et, ut Democritus, in profundo veritatem esse demersam(沈める), opinionibus(憶測) et institutis(慣習) omnia teneri, nihil veritati relinqui, deinceps omnia tenebris circumfusa esse dixerunt.
しかも、すでにソクラテス以前に、デモクリトス、アナクサゴラス、エンペドクレスなど、昔の人たちはほとんど皆、何も知ることは出来ず、何も把握できず、何も認識できないと言い、感覚は狭く、精神は弱く、人生は短かく、デモクリトスの言葉を借りるなら、真理は深みに沈んでおり、全ては憶測と慣習におおわれ、真理にとって残された物はなく、かくして全ては闇に包まれていると言っていたのだ。
45. Itaque Arcesilas negabat esse quicquam quod sciri posset, ne illud quidem ipsum, quod Socrates sibi reliquisset; sic omnia latere censebat in occulto neque esse quicquam quod cerni aut intellegi posset; quibus de causis nihil oportere neque profiteri(公言) neque affirmare(断言) quemquam neque assensione approbare, cohibereque(妨げ) semper et ab omni lapsu continere(抑制) temeritatem(軽率),
45 そこで、アルケシラオスは、そもそも知ることが出来る何かが存在することを認めず、ソクラテスが唯一つ自分に残しておいたことさえ認めなかった。こうして、彼は、全ては隠れており、識別可能、認識可能な物は何一つ存在しないと考えた。これらの理由から、誰であろうと、何ごとも公言したり断言したり、同意して是認すべきではなく(エポケー)、また常に軽率な行動を控え、決して誤って軽率に陥らないようにべきだと考えた。
quae tum esset insignis, cum aut falsa aut incognita res approbaretur, neque hoc quicquam esse turpius quam cognitioni et perceptioni assensionem approbationemque praecurrere(先行).
偽りなこと知られざることを是認することこそ軽率の極みであり、認識と把握に同意と肯定が先行するほどみっともないことはないと彼は言う。
Huic rationi quod erat consentaneum(適合) faciebat, ut contra omnium sententias disserens de sua(sententia) plerosque deduceret, ut cum in eadem re paria(等しい) contrariis in partibus momenta rationum invenirentur, facilius ab utraque parte assensio sustineretur(ἰσοσθένεια).
アルケシラオスはこの理論を忠実に実践し、あらゆる人々の意見に反駁して、多くの人を彼ら自身の意見から引き剥がした。それは、同じテーマについて対立する側に同じ重みを持つ論拠を見出すことで、どちらの側も同意を保留することを容易にしたのである(イソステネイア)。
46. Hanc Academiam novam appellant, quae mihi vetus videtur, si quidem Platonem ex illa vetere numeramus, cujus in libris nihil affirmatur et in utramque partem multa disseruntur, de omnibus quaeritur, nihil certi dicitur;
46 人々はこれを新アカデメイア派と呼んだが、僕には古アカデメイア派に見える。というのは、プラトンの本では何一つ肯定されず、賛否双方を支持する多くの論が立てられ、全てが探求途上にあって、確定したことは何一つ言われていないのであるから、プラトンは古アカデメイアの一人に数えることが出来るからである。
sed tamen illa, quam exposuisti, vetus, haec nova nominetur. Quae usque ad Carneadem perducta(続く), qui quartus ab Arcesila fuit, in eadem Arcesilae ratione permansit.
しかし、やはり君が説明したアカデメイア派が古アカデメイア派で、後のものは新アカデメイア派と呼ぶべきである。新アカデメイア派は、アルケシラオスから四代目のカルネアデスに至るまでは、アルケシラオスの学説を踏襲した。
Carneades autem nullius philosophiae partis ignarus et, ut cognovi ex iis, qui illum audierant, maximeque ex Epicureo Zenone, qui cum ab eo plurimum dissentiret, unum tamen praeter ceteros mirabatur, incredibili quadam fuit facultate....
一方、カルネアデスは、哲学のどの分野にも通じた人であったが、僕が本人に直接学んだ人から、とくにエピクロス派のゼノン(シドンのゼノン)から聞いたところによると、ゼノンは多くの点でカルネアデスに同意できなかったが、一つだけ人並はずれていると感心したのは、カルネアデスが信じられないほどの能力の持ち主で・・・」
* * * * *
ACADEMICORUM POSTERIORUM FRAGMENTA.
アカデミカ第二版断片
EX LIBRO I.
第一巻
1. Nonius p. 65 Merc. _Digladiari dictum est dissentire et dissidere, dictum a gladiis. Cicero Academicorum lib. I._: quid autem stomachatur Menesarchus? quid Antipater digladiatur cum Carneade tot voluminibus?
2. Nonius s.v. _concinnare_ p. 43. _Idem in Academicis lib. I._: qui cum similitudine verbi concinere maxime sibi videretur.
EX LIBRO II.
第二巻
3. Nonius p. 65. _Aequor ab aequo et plano Cicero Academicorum lib. II. vocabulum accepisse confirmat_: quid tam planum videtur quam mare? e quo etiam aequor illud poetae vocant.
4. Nonius p. 69. _Adamare Cicero Academicorum lib. II._: qui enim serius honores adamaverunt vix admittuntur ad eos nec satis commendati multitudini possunt esse.
5. Nonius p. 104. _Exponere pro exempla boni ostentare. Cicero Academicis lib. II._: frangere avaritiam, scelera ponere, vitam suam exponere ad imitandum juventuti.
6. Nonius p. 121. _Hebes positum pro obscuro aut obtuso. Cicero Academicorum lib. II.:_ quid? lunae quae liniamenta sint potesne dicere? cujus et nascentis et senescentis alias hebetiora, alias acutiora videntur cornua.
7. Nonius p. 162. _Purpurascit. Cicero Academicorum lib. II.:_ quid? mare nonne caeruleum? at ejus unda, cum est pulsa remis, purpurascit: et quidem aquae tinctum quodam modo et infectum....
8. Nonius p. 162. _Perpendiculi et normae. Cic. Academicorum lib. II.:_ atqui si id crederemus, non egeremus perpendiculis, non normis, non regulis.
9. Nonius p. 394. _Siccum dicitur aridum et sine humore ... Siccum dicitur et sobrium, non madidum ... Cic. Academicorum lib. II.:_ alius (_color_) adultis, alius adulescentibus, alius aegris, _alius sanis_, alius siccis, alius vinulentis ...
10. Nonius p. 474. _Urinantur. Cic. in Academicis lib. II.:_ si quando enim nos demersimus, ut qui urinantur, aut nihil superum aut obscure admodum cernimus.
11. Nonius p. 545. _Alabaster. Cic. Academicorum lib. II.:_ quibus etiam alabaster plenus unguenti puter esse videtur.
EX LIBRO III.
第三巻
Cicero ad Att. XVI. 6. Sec.4. _De gloria librum ad te misi: at in eo_ prooemium _id est, quod in Academico tertio._
12. Nonius p. 65. _Digladiari ... idem tertio:_ digladiari autem semper, depugnare cum facinorosis et audacibus, quis non cum miserrimum, tum etiam stultissimum dixerit?
13. Nonius p. 65. _Exultare dictum est exilire. Cic. Academicorum lib. III._: et ut nos nunc sedemus ad Lucrinum pisciculosque exultantes videmus ...
14. Nonius p. 123. _Ingeneraretur ut innasceretur. Cic. Academicorum lib. III._: in tanta animantium varietate, homini ut soli cupiditas ingeneraretur cognitionis et scientiae.
15. Nonius p. 419. _Vindicare, trahere, liberare ... Cicero Academicorum lib. III._: aliqua potestas sit, vindicet se in libertatem.
16. Lactantius Inst. div. VI. 24. _Cicero ... cujus haec in Academico tertio verba sunt:_ quod si liceret, ut iis qui in itinere deerravissent, sic vitam deviam secutis corrigere errorem paenitendo, facilior esset emendatio temeritatis.
17. Diomedes p. 373, ed. Putsch.: p. 377, ed. Keil. _Varro ad Ciceronem tertio_ fixum _et Cicero Academicorum tertio_ (= _Lucullus_ Sec.27): +malcho in opera affixa.
18. Nonius p. 139. _Mordicibus et mordicus pro morsu, pro morsibus ... Cic. Academicorum lib. III._: perspicuitatem, quam mordicus tenere debemus, abesse dicemus. = _Lucullus_ Sec.51.
19. Nonius p. 117. _Gallinas. Cic. Academicorum lib. III._: qui gallinas alere permultas quaestus causa solerent: ii cum ovum inspexerant, quae gallina peperisset dicere solebant. = _Lucullus_ Sec.57.
EX LIBRO IV.
第四巻
20. Nonius p. 69, _Adstipulari positum est assentiri. Cic. in Academicis lib. IIII._: falsum esse.... Antiochus. = _Lucullus_ Sec.67.
21. Nonius p. 65. _Maeniana ab inventore eorum Maenio dicta sunt; unde et columna Maenia. Cic. Academicorum lib. IIII._: item ille cum aestuaret, veterum ut Maenianorum, sic Academicorum viam secutus est. = _Lucullus_ Sec.70.
22. Nonius p. 99. _Dolitum, quod dolatum usu dicitur, quod est percaesum vel abrasum vel effossum ... Cicero dolatum Academicorum lib. IIII._: non enim est e saxo sculptus aut e robore dolatus. = _Lucullus_ Sec.100.
23. Nonius p. 164. _Ravum fulvum. Cic. Academicorum lib. IIII._: quia nobismet ipsis tum caeruleum, tum ravum videtur, quodque nunc a sole conlucet.... = _Lucullus_ Sec.105.
24. Nonius p. 107. _Exanclare est perpeti vel superare. Cic. Academicorum lib. IIII._: credoque Clitomacho ita scribenti ut Herculi quendam laborem exanclatum. = _Lucullus_ Sec.108.
25. Nonius p. 163. _Pingue positum pro impedito et inepto. Cic. Academicorum lib. IIII._: quod ipsi ... contrarium. = _Lucullus_ Sec.109.
26. Nonius p. 122. _Infinitatem. Cic. Academicorum lib. IIII._: at hoc Anaximandro infinitatem. = _Lucullus_ Sec.118.
27. Nonius p. 65. _Natrices dicuntur angues natantes Cic. Academicorum lib. IIII._: sic enim vultis ... fecerit. = _Lucullus_ Sec.120.
28. Nonius p. 189. _Uncinatum ab unco. Cic. Academicorum lib. IIII._: nec ut ille qui asperis et hamatis uncinatisque corpusculis concreta haec esse dicat. = _Lucullus_ Sec.121.
29. Martianus Capella V. Sec.517, p. 444, ed. Kopp. _Cicero ... in Academicis_: latent ista omnia, Varro, magnis obscurata et circumfusa tenebris. = _Lucullus_ Sec.122.
30. Nonius p. 102. _E regione positum est ex adverso. Cic. Academicorum lib. IIII._: nec ego non ita ... vos etiam dicitis e regione nobis in contraria parte terrae qui adversis vestigiis stent contra nostra vestigia. = _Lucullus_ Sec.123.
31. Nonius p. 80. _Balbuttire est cum quadam linguae haesitatione et confusione trepidare, Cic. Academicorum lib. IIII._: plane, ut supra dictus, Stoicus perpauca balbuttiens. = _Lucullus_ Sec.135.
Ex LIBRIS INCERTIS.
32. Lactantius Inst. div. III. 14. _Haec tua verba sunt_ (_sc. Cicero!_): mihi autem non modo ad sapientiam caeci videmur, sed ad ea ipsa quae aliqua ex parte cerni videantur, hebetes et obtusi.
33. August. contra Academicos II. Sec.26.: _id probabile vel veri simile Academici vacant, quod nos ad agendum sine assensione potent invitare_. ... Talia, _inquit Academicus_, mihi videntur omnia quae probabilia vel veri similia putavi nominanda: quae tu si alio nomine vis vocare, nihil repugno. Satis enim mihi est te jam bene accepisse quid dicam, id est, quibus rebus haec nomina imponam; non enim vocabulorum opificem, sed rerum inquisitorem decet esse sapientem. [_Proximis post hunc locum verbis perspicue asseverat Augustinus haec ipsius esse Ciceronis verba_.]
34. Augustin. c. Acad. III. Sec.15. _Est in libris Ciceronis quae in huius causae (i.e. Academicorum) patrocinium scripsit, locus quidam.... _ Academico sapienti ab omnibus ceterarum sectarum, qui sibi sapientes videntur, secundas partes dari; cum primas sibi quemque vindicare necesse sit; ex quo posse probabiliter confici eum recte primum esse judicio suo, qui omnium ceterorum judicio sit secundus.
35. Augustin. c. Acad. III. Sec.43. _Ait enim Cicero_ illis (_i.e. Academicis_) morem fuisse occultandi sententiam suam nec eam cuiquam, nisi qui secum ad senectutem usque vixissent, aperire consuesse.
36. Augustin. De Civit. Dei VI. 2. _Denique et ipse Tullius huic (i.e. M.T. Varroni) tale testimonium perhibet, ut in libris Academicis eam quae ibi versatur disputationem se habuisse cum M. Varrone_, homine, _inquit_, omnium facile acutissimo et sine ulla dubitatione doctissimo.
* * * * *
この翻訳は中川純男氏の訳を元にした。