ホラティウス『風刺詩』
(筑摩書房版羅和対訳)





SERMONVM Q. HORATI FLACCI LIBER PRIMVS
フラックス・ホラティウス『風刺詩』第一巻

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

1.1

Qui fit, Maecenas, ut nemo, quam sibi sortem
seu ratio dederit seu fors objecerit, illa
contentus vivat, laudet diversa sequentis?

マェケーナスよ。なぜ人は自分自ら選んだにしろ偶然にそうなったにしろ割り当てられた運命には満足せずに、人のしていることばかり羨むのだ。

'o fortunati mercatores' gravis annis
miles ait, multo jam fractus membra labore;  5

「船人達が羨ましい」と苦しく長い年月の労苦のために手や足の萎えた兵士はいうだろう。

contra mercator navim jactantibus Austris:

それとは逆に、南風に翻弄される船上の貿易商にいわせれば

'militia est potior. quid enim? concurritur: horae
momento cita mors venit aut victoria laeta.'

「兵士の方がまだましだ。なぜかといえば、戦いが一度(ひととたび)起れば、いち速く死が一瞬にして訪れるかあるいは、勝利に酔えるからだ」。

agricolam laudat juris legumque peritus,
sub galli cantum consultor ubi ostia pulsat;  10

また、法律の専門家は早暁、鶏の鳴く前に相談人に起こされて、「百姓の方がまだましだ」と田園生活に憧れる。

ille, datis vadibus qui rure extractus in urbem est,
solos felicis viventis clamat in urbe.

しかし、出頭保証金を支払い、遙々田舎から引っ張り出された百姓は「都会に住んでいる奴はうまくやってる」などという。

cetera de genere hoc—adeo sunt multa—loquacem
delassare valent Fabium. ne te morer, audi,

いくらでもあるこの例を次々挙げれば、饒舌なファビウスですら、その舌が草臥れてしまうことだろう。つづめて言えば

quo rem deducam. si quis deus 'en ego' dicat  15
'jam faciam quod voltis: eris tu, qui modo miles,

私のいいたい所はこうなのだ。もし、ある神が現れて「よし、このわしがたった今、望みをすべて叶えてやる。兵士のお前は、

mercator; tu, consultus modo, rusticus: hinc vos,
vos hinc mutatis discedite partibus. eia,

商人に弁護士、お前は百姓に立場をかえて、お互いに君はこっちに、お前はそちらへそれぞれ移れ」といったとする。

quid statis?' nolint. atqui licet esse beatis.

「一体、どうしてお前らは動かずじっとしているのだ」。誰も動こうとはしない。なろうと思えば、幸福になれるというのに

quid causae est, merito quin illis Iuppiter ambas  20
iratus buccas inflet neque se fore posthac
tam facilem dicat, votis ut praebeat aurem?

どうしてだ。ユピテルの神が、両頬を怒りでプッと膨らませ「今後、私はお前らの願い事には、簡単に耳をかさぬ」と宣(のたま)うも当然至極というべきだ。

praeterea, ne sic ut qui jocularia ridens
percurram: quamquam ridentem dicere verum

笑い事としてそのままに済ますべきではないだろう。―とはいうものの、考えれば笑いに包んで、真理につき語って

quid vetat? ut pueris olim dant crustula blandi  25
doctores, elementa velint ut discere prima:

ならぬことはない。生徒に甘い先生はおいしいお菓子で騙し騙し子供に「いろは」を教えている―

sed tamen amoto quaeramus seria ludo:

ともかくここで冗談はさておき、真面目に考えよう。

ille gravem duro terram qui vertit aratro,

重たい鋤を振り上げて固い地を働く百姓も、

perfidus hic caupo, miles nautaeque, per omne
audaces mare qui currunt, hac mente laborem  30
sese ferre, senes ut in otia tuta recedant,
aiunt, cum sibi sint congesta cibaria: sicut

抜け目のなさで知られている旅籠(はたご)の親父も、軍人も四海狭しと駆け回る勇猛果敢な商人も、歳をとったら、それまでに蓄えたもので食い繋ぎ、気楽に隠居の生活を送りたいとの一心でこうした苦労に甘んじている。類似の

parvola—nam exemplo est—magni formica laboris
ore trahit quodcumque potest atque addit acervo
quem struit, haud ignara ac non incauta futuri.  35

譬えを引くならばあたかも例の蟻たちが小さいながらも、よく働き引っ張られるだけ、その口でひきずって行き、来るべき時に備えて、積み上げた上にも更に積み上げるそのやり方によく似ている。

quae, simul inversum contristat Aquarius annum,

年の瀬ややに移り行き北風、四方(よも)を鬱然(うつぜん)と暗黒の中に包む頃、

non usquam prorepit et illis utitur ante
quaesitis sapiens, cum te neque fervidus aestus

年の瀬ややに移り行き北風、四方(よも)を鬱然(うつぜん)と暗黒の中に包む頃、どこにも出ずに、この蟻はそれまでためた食糧を利口に使って、生き延びる。それとは逆に、人間は夏でも

demoveat lucro neque hiems, ignis mare ferrum,
nil obstet tibi, dum ne sit te ditior alter.  40

冬でも、見境なく火であれ海や剣であれ、他の人々が自分より豊かであれば、こういった危険を賭しても、金造りをやめようなどとは思わない。

quid juvat inmensum te argenti pondus et auri
furtim defossa timidum deponere terra?

一体全体、こっそりと恐れに震える身を抑え、庭に穴など掘ってから、山なす金や銀やらをその場に埋めておいたとて何が楽しい事であろう。

quod, si comminuas, vilem redigatur ad assem?

「けれども、それを使ったら、すってんてんになるだろう」。

at ni id fit, quid habet pulcri constructus acervus?

だからといって、もしそれを使わずにいるというのなら、そんなに沢山、溜め込んでも、何が一体、楽しいのだ。

milia frumenti tua triverit area centum:  45
non tuus hoc capiet venter plus ac meus: ut, si

たとえお前の麦打ち場から 何百万俵という麦が取れたとしても、君の胃が私の胃よりも沢山に入るわけでは毛頭ない。たとえ

reticulum panis venalis inter onusto

お前が奴隷達の列の間の一員で仲間のパンを

forte vehas umero, nihilo plus accipias quam
qui nil portarit. vel dic quid referat intra
naturae finis viventi, jugera centum an  50
mille aret? 'at suave est ex magno tollere acervo.'

背負っていても、背負わぬ仲間の奴隷より沢山ありつくわけじゃない。まともに生きる人間には、百町歩の畑を耕すも千町歩の畑を耕すも大した違いはない筈だ。「そうはいっても積み上げた山から取って使うのはちょっと気持ちがいいじゃないか」。

dum ex parvo nobis tantundem haurire relinquas,
cur tua plus laudes cumeris granaria nostris?

お前は自分の穀倉がましだと思っているようだが、私は、自分の小瓶からも同じ量だけ取り出して味わうことが出来るのだ。

ut tibi si sit opus liquidi non amplius urna
vel cyatho et dicas 'magno de flumine mallem  55
quam ex hoc fonticulo tantundem sumere.' eo fit,

そんな議論はいうなれば「小さなコップやピッチャーに一杯あれば足りるのに、こんな小さな泉から水汲むよりも、大河から汲み取るほうが気持ちがいい」といっているようなものだろう。

plenior ut si quos delectet copia justo,
cum ripa simul avolsos ferat Aufidus acer.

必要以上に、何か物を欲しがったりする連中はアウフィドゥスの急流に岸ごともろに攫われる。

at qui tantuli eget quanto est opus, is neque limo
turbatam haurit aquam neque vitam amittit in undis.  60

必要な量だけ求めれば濁った水も飲むまいし、流れに溺れることもない。

at bona pars hominum decepta cupidine falso
'nil satis est', inquit, 'quia tanti quantum habeas sis':

貪欲のために流される多くの者のいうことは、「これだけあれば充分だ、ということなどは決してない。人は所有の嵩によりはかられるのが一般だ」。

quid facias illi? jubeas miserum esse, libenter

こういう手合いにかかっては「勝手に不幸になるがいい」というより他はないだろう。自分で不幸を求めている。

quatenus id facit: ut quidam memoratur Athenis
sordidus ac dives, populi contemnere voces  65
sic solitus: 'populus me sibilat, at mihi plaudo
ipse domi, simul ac nummos contemplor in arca.'

彼らはまるであのけちなアテネの男のようなもの。悪口を人にいわれればこれに答えてこういった。「人は私を忌み嫌う。しかし、私はこっそりとわが家の倉に山をなす黄金のことを考えると、北叟(ほくそ)笑みたくなるんだよ」

Tantalus a labris sitiens fugientia captat
flumina—quid rides? mutato nomine de te

渇きに苦しむタンタロスよ。口許にまで来る水が逃げて行くのを飲もうとしてもがき苦しむことだろう。君は笑っているけれど、名前をかえれば、これはみなお前の

fabula narratur: congestis undique saccis  70

ことをいってるのだ。あたり構わず掻き集め、金の袋に胡坐(あぐら)をかき、

indormis inhians et tamquam parcere sacris
cogeris aut pictis tamquam gaudere tabellis.

大口あけて眠りこける。あたかもそれが神聖で手の触れられないものなのか、あるいは、描いた絵のように、ただ、見て楽しむもののように。

nescis, quo valeat nummus, quem praebeat usum?

そもそも君は、お金には一体如何なる価値があり、どういう役に立つのかと考えたことはないのかね。

panis ematur, holus, vini sextarius, adde
quis humana sibi doleat natura negatis.  75

パンかその他、人間になくてはならぬ必要なものを買うのが銭というものの使い道なのだ。

an vigilare metu exanimem, noctesque diesque
formidare malos fures, incendia, servos,
ne te compilent fugientes, hoc juvat? horum

恐れ戦き、寝もやらず夜、昼となく、泥棒や火事や奴隷を心配して奴らが一切合財を詰め込み逃げはしないかと、そんなことばかり気にしている。一体それが何になる。

semper ego optarim pauperrimus esse bonorum.

財産などということに関する限り、私は貧しかろうと結構だ。

at si condoluit temptatum frigore corpus  80
aut alius casus lecto te adfixit, habes qui
adsideat, fomenta paret, medicum roget, ut te
suscitet ac reddat gnatis carisque propinquis?

全体、君が大変な風邪にやられてしまったり、何かの理由でべったりと、床にふせっている時に、君を看病してくれたり、薬を煎じて飲ませてくれ、治してくれる医者をよび、君の子供や両親に君を返してくれる者がいるかどうかは疑わしい。

non uxor salvum te volt, non filius; omnes
vicini oderunt, noti, pueri atque puellae.  85

君の子供や奥さんも君が丈夫になることなど望んでいないことだろう。知人も、若い連中も男女を問わず、すべてみな身近の者は一様に君を嫌っている筈だ。

miraris, cum tu argento post omnia ponas,
si nemo praestet, quem non merearis, amorem?

すべてをおいて、金ばかり考えていたその君が施さなかった愛情を、今度は他人が、その君に与えなかったからといって、何も驚くことはない。

an si cognatos, nullo natura labore
quos tibi dat, retinere velis servareque amicos,

そもそも君は何一つ施さないでいるくせに、自然が与えた肉親や友人達を引き止めておこうとしても

infelix operam perdas, ut siquis asellum  90
in campo doceat parentem currere frenis?

無駄だろう。それはあたかも頑固者のロバを調教せんものと練兵場を乗り回し、手綱通りに動かそうとする連中と同様だ。

denique sit finis quaerendi, cumque habeas plus,

そうガツガツと利を追うのはそろそろ止めにするがいい。より財産が出来たなら

pauperiem metuas minus et finire laborem
incipias, parto quod avebas, ne facias quod

貧乏なんか恐れずに暮らしていけるわけだから、望みを達したその上は、次第に仕事をやめるがいい。

Ummidius quidam; non longa est fabula: dives  95
ut metiretur nummos, ita sordidus, ut se
non umquam servo melius vestiret, ad usque

ウンミディウスの二の舞を踏まないようにするべきだ。ウンミディウスは、有り余る金をはかるに升でもってはかった位だったのに、平素その身に纏うのは奴隷の着そうなものばかり。

supremum tempus, ne se penuria victus
opprimeret, metuebat. at hunc liberta securi
divisit medium, fortissima Tyndaridarum.  100

ウンミディウスは晩年に飢え死にせぬかと、そればかり気に病んでいたということだが、餓死こそせずにすんだものの、テュンダレウスの血を引いた勇敢な奴隷のある女に、自由の身にしてやったのに一息に斧で殺された。

'quid mi igitur suades? ut vivam Naevius aut sic

「それでは一体、私はどうすりゃいいというんです。ナェヴィウスのように[けちをして]生きるか、

ut Nomentanus?' pergis pugnantia secum
frontibus adversis componere: non ego avarum
cum veto te, fieri vappam jubeo ac nebulonem:

ノーメンターヌスのように[じゃんじゃん浪費して]暮らせばいいというんですか」何時もお前は、とてつもなく違ったものを較べたがる。「けちはやめろ」といったとて、「放蕩者の禄でなしになれ」というんじゃないんだよ。

est inter Tanain quiddam socerumque Viselli:  105

かのタナイスと、その義父のヴィセリウスとの間にはその中間があるのだよ。

est modus in rebus, sunt certi denique fines,

そもそもすべて物事には程度や、ある種の限界が定まっていて、

quos ultra citraque nequit consistere rectum.

一方に偏ることはよくないのだ。

illuc, unde abii, redeo, qui nemo, ut avarus,
se probet ac potius laudet diversa sequentis,

そこで話しを前に戻し、守銭奴のように、人は皆その一生の役割に満足せずに、他の人のやることばかり羨んで、

quodque aliena capella gerat distentius uber,  110

他人の山羊が、自分のより余分に乳を出すからと

tabescat neque se maiori pauperiorum
turbae comparet, hunc atque hunc superare laboret.

そんなことのみ気に病んで、この世の中にはもっと多いより貧しい人々と自分を較べることなしに、次から次へと、他の人を追い越すことのみ考える。

sic festinanti semper locupletior obstat,

より金持ちになりたがる連中の進む行く手には更に、富裕な連中が立ち塞がるのが世の習い。

ut, cum carceribus missos rapit ungula currus,
instat equis auriga suos vincentibus, illum  115
praeteritum temnens extremos inter euntem.

あたかも競馬でスタートの柵が上がって競争の車を馬の蹄が追い、宙を飛んで駆け出すや、追い越した馬には眼もくれず、これから追い越す馬ばかり相手にするのと同然だ。

inde fit, ut raro, qui se vixisse beatum
dicat et exacto contentus tempore vita
cedat uti conviva satur, reperire queamus.

こういうわけで、一般に「私は実に幸福な一生を送った」といい残し、その生涯に満足してあたかも客が満ち足りて宴から家路につくように人生の幕を閉じる者は寥々(りょうりょう)として見当たらない。

jam satis est. ne me Crispini scrinia lippi  120
compilasse putes, verbum non amplius addam.

さあ、もうこれで沢山だ。爛(ただ)れ眼のクリスピーヌスの本箱(スクリニウム)をどこからかくすねて来たと言われぬようこの辺で筆をおくとしよう。

1.2

Ambubaiarum collegia, pharmacopolae,
mendici, mimae, balatrones, hoc genus omne
maestum ac sollicitum est cantoris morte Tigelli.
quippe benignus erat. contra hic, ne prodigus esse
dicatur metuens, inopi dare nolit amico,  5
frigus quo duramque famem propellere possit.
hunc si perconteris, avi cur atque parentis
praeclaram ingrata stringat malus ingluvie rem,
omnia conductis coemens obsonia nummis,
sordidus atque animi quod parvi nolit haberi,  10
respondet. laudatur ab his, culpatur ab illis.
Fufidius vappae famam timet ac nebulonis
[dives agris, dives positis in fenore nummis]:
quinas hic capiti mercedes exsecat atque
quanto perditior quisque est, tanto acrius urget;  15
nomina sectatur modo sumpta veste virili
sub patribus duris tironum. 'maxime' quis non
'Iuppiter' exclamat simul atque audivit? 'at in se
pro quaestu sumptum facit hic?' vix credere possis,
quam sibi non sit amicus, ita ut pater ille, Terenti  20
fabula quem miserum gnato vixisse fugato
inducit, non se peius cruciaverit atque hic.
siquis nunc quaerat 'quo res haec pertinet?' illuc:
dum vitant stulti vitia, in contraria currunt.
Maltinus tunicis demissis ambulat, est qui  25
inguen ad obscaenum subductis usque; facetus
pastillos Rufillus olet, Gargonius hircum:
nil medium est. sunt qui nolint tetigisse nisi illas
quarum subsuta talos tegat instita veste,
contra alius nullam nisi olenti in fornice stantem.  30
quidam notus homo cum exiret fornice, 'macte
virtute esto' inquit sententia dia Catonis;
'nam simul ac venas inflavit taetra libido,
huc juvenes aequom est descendere, non alienas
permolere uxores.' 'nolim laudarier' inquit  35
'sic me' mirator cunni Cupiennius albi.
audire est operae pretium, procedere recte
qui moechis non voltis, ut omni parte laborent
utque illis multo corrupta dolore voluptas
atque haec rara cadat dura inter saepe pericla.  40
hic se praecipitem tecto dedit, ille flagellis
ad mortem caesus, fugiens hic decidit acrem
praedonum in turbam, dedit hic pro corpore nummos,
hunc perminxerunt calones; quin etiam illud
accidit, ut cuidam testis caudamque salacem  45
demeterent ferro. 'iure' omnes: Galba negabat.
tutior at quanto merx est in classe secunda,
libertinarum dico: Sallustius in quas
non minus insanit quam qui moechatur. at hic si,
qua res, qua ratio suaderet quaque modeste  50
munifico esse licet, vellet bonus atque benignus
esse, daret quantum satis esset nec sibi damno
dedecorique foret. verum hoc se amplectitur uno,
hoc amat et laudat: 'matronam nullam ego tango',
ut quondam Marsaeus, amator Originis ille,  55
qui patrium mimae donat fundumque laremque,
'nil fuerit mi' inquit 'cum uxoribus umquam alienis.'
verum est cum mimis, est cum meretricibus, unde
fama malum gravius quam res trahit. an tibi abunde
personam satis est, non illud, quidquid ubique  60
officit, evitare? bonam deperdere famam,
rem patris oblimare malum est ubicumque. quid inter-
est in matrona, ancilla peccesne togata?
Villius in Fausta Sullae gener, hoc miser uno
nomine deceptus, poenas dedit usque superque  65
quam satis est, pugnis caesus ferroque petitus,
exclusus fore, cum Longarenus foret intus.
huic si muttonis verbis mala tanta videnti
diceret haec animus 'quid vis tibi? numquid ego a te
magno prognatum deposco consule cunnum  70
velatumque stola, mea cum conferbuit ira?'
quid responderet? 'magno patre nata puella est.'
at quanto meliora monet pugnantiaque istis
dives opis natura suae, tu si modo recte
dispensare velis ac non fugienda petendis  75
inmiscere. tuo vitio rerumne labores,
nil referre putas? quare, ne paeniteat te,
desine matronas sectarier, unde laboris
plus haurire mali est quam ex re decerpere fructus.
nec magis huic, inter niveos viridisque lapillos  80
sit licet, hoc, Cerinthe, tuum tenerum est femur aut crus
rectius, atque etiam melius persaepe togatae.
adde huc, quod mercem sine fucis gestat, aperte
quod venale habet ostendit nec, siquid honesti est,
jactat habetque palam, quaerit, quo turpia celet.  85
regibus hic mos est, ubi equos mercantur: opertos
inspiciunt, ne si facies, ut saepe, decora
molli fulta pede est, emptorem inducat hiantem,
quod pulcrae clunes, breve quod caput, ardua cervix.
hoc illi recte: ne corporis optima Lyncei  90
contemplere oculis, Hypsaea caecior illa,
quae mala sunt, spectes. 'o crus, o bracchia.' verum
depugis, nasuta, brevi latere ac pede longo est.
matronae praeter faciem nil cernere possis,
cetera, ni Catia est, demissa veste tegentis.  95
si interdicta petes, vallo circumdata—nam te
hoc facit insanum—, multae tibi tum officient res,
custodes, lectica, ciniflones, parasitae,
ad talos stola demissa et circumdata palla,
plurima, quae invideant pure adparere tibi rem.  100
altera, nil obstat: Cois tibi paene videre est
ut nudam, ne crure malo, ne sit pede turpi;
metiri possis oculo latus. an tibi mavis
insidias fieri pretiumque avellier ante
quam mercem ostendi? leporem venator ut alta  105
in nive sectetur, positum sic tangere nolit,
cantat et adponit 'meus est amor huic similis; nam
transvolat in medio posita et fugientia captat.'
hiscine versiculis speras tibi posse dolores
atque aestus curasque gravis e pectore pelli?  110
nonne, cupidinibus statuat natura modum quem,
quid latura sibi, quid sit dolitura negatum,
quaerere plus prodest et inane abscindere soldo?
num, tibi cum faucis urit sitis, aurea quaeris
pocula? num esuriens fastidis omnia praeter  115
pavonem rhombumque? tument tibi cum inguina, num, si
ancilla aut verna est praesto puer, impetus in quem
continuo fiat. malis tentigine rumpi?
non ego; namque parabilem amo venerem facilemque.
illam 'post paulo' 'sed pluris' 'si exierit vir'  120
Gallis, hanc Philodemus ait sibi, quae neque magno
stet pretio neque cunctetur cum est jussa venire.
candida rectaque sit, munda hactenus, ut neque longa
nec magis alba velit quam dat natura videri.
haec ubi supposuit dextro corpus mihi laevom,  125
Ilia et Egeria est; do nomen quodlibet illi.
nec vereor, ne, dum futuo, vir rure recurrat,
ianua frangatur, latret canis, undique magno
pulsa domus strepitu resonet, vepallida lecto
desiliat mulier, miseram se conscia clamet,  130
cruribus haec metuat, doti deprensa, egomet mi.
discincta tunica fugiendum est et pede nudo,
ne nummi pereant aut puga aut denique fama.
deprendi miserum est: Fabio vel iudice vincam.

1.3

Omnibus hoc vitium est cantoribus, inter amicos
ut numquam inducant animum cantare rogati,
iniussi numquam desistant. Sardus habebat
ille Tigellius hoc. Caesar, qui cogere posset,
si peteret per amicitiam patris atque suam, non  5
quicquam proficeret; si conlibuisset, ab ovo
usque ad mala citaret 'io Bacchae' modo summa
voce, modo hac, resonat quae chordis quattuor ima.
nil aequale homini fuit illi: saepe velut qui
currebat fugiens hostem, persaepe velut qui  10
Iunonis sacra ferret; habebat saepe ducentos,
saepe decem servos; modo reges atque tetrarchas,
omnia magna loquens, modo 'sit mihi mensa tripes et
concha salis puri et toga, quae defendere frigus
quamvis crassa queat.' deciens centena dedisses  15
huic parco, paucis contento, quinque diebus
nil erat in loculis; noctes vigilabat ad ipsum
mane, diem totum stertebat; nil fuit unquam
sic inpar sibi. nunc aliquis dicat mihi 'quid tu?
nullane habes vitia?' immo alia et fortasse minora.  20
Maenius absentem Novium cum carperet, 'heus tu'
quidam ait 'ignoras te an ut ignotum dare nobis
verba putas?' 'egomet mi ignosco' Maenius inquit.
stultus et inprobus hic amor est dignusque notari.
cum tua pervideas oculis mala lippus inunctis,  25
cur in amicorum vitiis tam cernis acutum
quam aut aquila aut serpens Epidaurius? at tibi contra
evenit, inquirant vitia ut tua rursus et illi.
iracundior est paulo, minus aptus acutis
naribus horum hominum; rideri possit eo quod  30
rusticius tonso toga defluit et male laxus
in pede calceus haeret: at est bonus, ut melior vir
non alius quisquam, at tibi amicus, at ingenium ingens
inculto latet hoc sub corpore. denique te ipsum
concute, numqua tibi vitiorum inseverit olim  35
natura aut etiam consuetudo mala; namque
neglectis urenda filix innascitur agris.
illuc praevertamur, amatorem quod amicae
turpia decipiunt caecum vitia aut etiam ipsa haec
delectant, veluti Balbinum polypus Hagnae.  40
vellem in amicitia sic erraremus et isti
errori nomen virtus posuisset honestum.
ac pater ut gnati, sic nos debemus amici
siquod sit vitium non fastidire. strabonem
appellat paetum pater, et pullum, male parvos  45
sicui filius est, ut abortivus fuit olim
Sisyphus; hunc varum distortis cruribus, illum
balbutit scaurum pravis fultum male talis.
parcius hic vivit: frugi dicatur; ineptus
et jactantior hic paulo est: concinnus amicis  50
postulat ut videatur; at est truculentior atque
plus aequo liber: simplex fortisque habeatur;
caldior est: acris inter numeretur. opinor,
haec res et iungit iunctos et servat amicos.
at nos virtutes ipsas invertimus atque  55
sincerum furimus vas incrustare. probus quis
nobiscum vivit, multum demissus homo: illi
tardo cognomen, pingui damus. hic fugit omnis
insidias nullique malo latus obdit apertum,
cum genus hoc inter vitae versemur, ubi acris  60
invidia atque vigent ubi crimina: pro bene sano
ac non incauto fictum astutumque vocamus.
simplicior quis et est, qualem me saepe libenter
obtulerim tibi, Maecenas, ut forte legentem
aut tacitum inpellat quovis sermone: 'molestus,  65
communi sensu plane caret' inquimus. eheu,
quam temere in nosmet legem sancimus iniquam.
nam vitiis nemo sine nascitur; optimus ille est,
qui minimis urgetur. amicus dulcis, ut aequum est,
cum mea conpenset vitiis bona, pluribus hisce,  70
si modo plura mihi bona sunt, inclinet, amari
si volet: hac lege in trutina ponetur eadem.
qui, ne tuberibus propriis offendat amicum,
postulat, ignoscet verrucis illius: aequum est
peccatis veniam poscentem reddere rursus.  75
denique, quatenus excidi penitus vitium irae,
cetera item nequeunt stultis haerentia, cur non
ponderibus modulisque suis ratio utitur ac res
ut quaeque est, ita suppliciis delicta coercet?
siquis eum servum, patinam qui tollere jussus  80
semesos piscis tepidumque ligurrierit jus,
in cruce suffigat, Labeone insanior inter
sanos dicatur. quanto hoc furiosius atque
maius peccatum est: paulum deliquit amicus,
quod nisi concedas, habeare insuavis: acerbus  85
odisti et fugis ut Rusonem debitor aeris,
qui nisi, cum tristes misero venere kalendae,
mercedem aut nummos unde unde extricat, amaras
porrecto jugulo historias captivus ut audit.
conminxit lectum potus mensave catillum  90
Euandri manibus tritum deiecit: ob hanc rem,
aut positum ante mea quia pullum in parte catini
sustulit esuriens, minus hoc iucundus amicus
sit mihi? quid faciam, si furtum fecerit aut si
prodiderit conmissa fide sponsumve negarit?  95
quis paria esse fere placuit peccata, laborant,
cum ventum ad verum est: sensus moresque repugnant
atque ipsa utilitas, justi prope mater et aequi.
cum prorepserunt primis animalia terris,
mutum et turpe pecus, glandem atque cubilia propter  100
unguibus et pugnis, dein fustibus atque ita porro
pugnabant armis, quae post fabricaverat usus,
donec verba, quibus voces sensusque notarent,
nominaque invenere; dehinc absistere bello,
oppida coeperunt munire et ponere leges,  105
ne quis fur esset neu latro neu quis adulter.
nam fuit ante Helenam cunnus taeterrima belli
causa, sed ignotis perierunt mortibus illi,
quos venerem incertam rapientis more ferarum
viribus editior caedebat ut in grege taurus.  110
iura inventa metu iniusti fateare necesse est,
tempora si fastosque velis evolvere mundi.
nec natura potest justo secernere iniquum,
dividit ut bona diversis, fugienda petendis,
nec vincet ratio hoc, tantundem ut peccet idemque,  115
qui teneros caules alieni fregerit horti
et qui nocturnus sacra divum legerit. adsit
regula, peccatis quae poenas inroget aequas,
ne scutica dignum horribili sectere flagello.
nam ut ferula caedas meritum maiora subire  120
verbera, non vereor, cum dicas esse paris res
furta latrociniis et magnis parva mineris
falce recisurum simili te, si tibi regnum
permittant homines. si dives, qui sapiens est,
et sutor bonus et solus formosus et est rex,  125
cur optas quod habes? 'non nosti, quid pater' inquit
'Chrysippus dicat: sapiens crepidas sibi numquam
nec soleas fecit; sutor tamen est sapiens.' qui?
'ut quamvis tacet Hermogenes, cantor tamen atque
optumus est modulator; ut Alfenus vafer omni  130
abiecto instrumento artis clausaque taberna
sutor erat: sapiens operis sic optimus omnis
est opifex, solus sic rex.' vellunt tibi barbam
lascivi pueri, quos tu nisi fuste coerces,
urgeris turba circum te stante miserque  135
rumperis et latras, magnorum maxime regum.
ne longum faciam: dum tu quadrante lavatum
rex ibis neque te quisquam stipator ineptum
praeter Crispinum sectabitur, et mihi dulces
ignoscent, siquid peccaro stultus, amici  140
inque vicem illorum patiar delicta libenter
privatusque magis vivam te rege beatus.

1.4

Eupolis atque Cratinus Aristophanesque poetae
atque alii, quorum comoedia prisca virorum est,
siquis erat dignus describi, quod malus ac fur,
quod moechus foret aut sicarius aut alioqui
famosus, multa cum libertate notabant.  5
hinc omnis pendet Lucilius, hosce secutus,
mutatis tantum pedibus numerisque, facetus,
emunctae naris, durus conponere versus.
nam fuit hoc vitiosus: in hora saepe ducentos,
ut magnum, versus dictabat stans pede in uno;  10
cum flueret lutulentus, erat quod tollere velles;
garrulus atque piger scribendi ferre laborem,
scribendi recte: nam ut multum, nil moror. ecce,
Crispinus minimo me provocat 'accipe, si vis,
accipiam tabulas; detur nobis locus, hora,  15
custodes; videamus, uter plus scribere possit.'
di bene fecerunt, inopis me quodque pusilli
finxerunt animi, raro et perpauca loquentis;
at tu conclusas hircinis follibus auras
usque laborantis, dum ferrum molliat ignis,  20
ut mavis, imitare. beatus Fannius ultro
delatis capsis et imagine, cum mea nemo
scripta legat, volgo recitare timentis ob hanc rem,
quod sunt quos genus hoc minime juvat, utpote pluris
culpari dignos. quemvis media elige turba:  25
aut ob avaritiam aut misera ambitione laborat.
hic nuptarum insanit amoribus, hic puerorum:
hunc capit argenti splendor; stupet Albius aere;
hic mutat merces surgente a sole ad eum, quo
vespertina tepet regio, quin per mala praeceps  30
fertur uti pulvis collectus turbine, nequid
summa deperdat metuens aut ampliet ut rem.
omnes hi metuunt versus, odere poetas.
'faenum habet in cornu, longe fuge; dummodo risum
excutiat sibi, non hic cuiquam parcet amico  35
et quodcumque semel chartis inleverit, omnis
gestiet a furno redeuntis scire lacuque
et pueros et anus.' agedum pauca accipe contra.
primum ego me illorum, dederim quibus esse poetis,
excerpam numero: neque enim concludere versum  40
dixeris esse satis neque, siqui scribat uti nos
sermoni propiora, putes hunc esse poetam.
ingenium cui sit, cui mens divinior atque os
magna sonaturum, des nominis huius honorem.
idcirco quidam comoedia necne poema  45
esset, quaesivere, quod acer spiritus ac vis
nec verbis nec rebus inest, nisi quod pede certo
differt sermoni, sermo merus. 'at pater ardens
saevit, quod meretrice nepos insanus amica
filius uxorem grandi cum dote recuset,  50
ebrius et, magnum quod dedecus, ambulet ante
noctem cum facibus.' numquid Pomponius istis
audiret leviora, pater si viveret? ergo
non satis est puris versum perscribere verbis,
quem si dissolvas, quivis stomachetur eodem  55
quo personatus pacto pater. his, ego quae nunc,
olim quae scripsit Lucilius, eripias si
tempora certa modosque, et quod prius ordine verbum est
posterius facias praeponens ultima primis,
non, ut si solvas 'postquam Discordia taetra  60
belli ferratos postis portasque refregit',
invenias etiam disiecti membra poetae.
hactenus haec: alias, justum sit necne poema.
nunc illud tantum quaeram, meritone tibi sit
suspectum genus hoc scribendi. Sulgius acer  65
ambulat et Caprius, rauci male cumque libellis,
magnus uterque timor latronibus; at bene siquis
et vivat puris manibus, contemnat utrumque.
ut sis tu similis Caeli Birrique latronum,
non ego sim Capri neque Sulgi: cur metuas me?  70
nulla taberna meos habeat neque pila libellos,
quis manus insudet volgi Hermogenisque Tigelli,
nec recito cuiquam nisi amicis idque coactus,
non ubivis coramve quibuslibet. in medio qui
scripta foro recitent, sunt multi quique lavantes:  75
suave locus voci resonat conclusus. inanis
hoc juvat, haud illud quaerentis, num sine sensu,
tempore num faciant alieno. 'laedere gaudes'
inquit 'et hoc studio pravus facis.' unde petitum
hoc in me iacis? est auctor quis denique eorum,  80
vixi cum quibus? absentem qui rodit, amicum
qui non defendit alio culpante, solutos
qui captat risus hominum famamque dicacis,
fingere qui non visa potest, conmissa tacere
qui nequit: hic niger est, hunc tu, Romane, caveto.  85
saepe tribus lectis videas cenare quaternos,
e quibus unus amet quavis aspergere cunctos
praeter eum qui praebet aquam; post hunc quoque potus,
condita cum verax aperit praecordia Liber:
hic tibi comis et urbanus liberque videtur  90
infesto nigris: ego si risi, quod ineptus
pastillos Rufillus olet, Gargonius hircum,
lividus et mordax videor tibi? mentio siquae
de Capitolini furtis iniecta Petilli
te coram fuerit, defendas, ut tuus est mos:  95
'me Capitolinus convictore usus amicoque
a puero est causaque mea permulta rogatus
fecit et incolumis laetor quod vivit in urbe;
sed tamen admiror, quo pacto iudicium illud
fugerit': hic nigrae sucus lolliginis, haec est  100
aerugo mera; quod vitium procul afore chartis,
atque animo prius, ut siquid promittere de me
possum aliud vere, promitto. liberius si
dixero quid, si forte jocosius, hoc mihi iuris
cum venia dabis: insuevit pater optimus hoc me,  105
ut fugerem exemplis vitiorum quaeque notando.
cum me hortaretur, parce frugaliter atque
viverem uti contentus eo quod mi ipse parasset:
'nonne vides, Albi ut male vivat filius utque
Baius inops? magnum documentum, ne patriam rem  110
perdere quis velit.' a turpi meretricis amore
cum deterreret: 'Scetani dissimilis sis.'
ne sequerer moechas, concessa cum venere uti
possem: 'deprensi non bella est fama Treboni'
aiebat. 'sapiens, vitatu quidque petitu  115
sit melius, causas reddet tibi; mi satis est, si
traditum ab antiquis morem servare tuamque,
dum custodis eges, vitam famamque tueri
incolumem possum; simul ac duraverit aetas
membra animumque tuum, nabis sine cortice.' sic me  120
formabat puerum dictis et, sive jubebat
ut facerem quid, 'habes auctorem, quo facias hoc'
unum ex iudicibus selectis obiciebat,
sive vetabat, 'an hoc inhonestum et inutile factu
necne sit, addubites, flagret rumore malo cum  125
hic atque ille?' avidos vicinum funus ut aegros
exanimat mortisque metu sibi parcere cogit,
sic teneros animos aliena opprobria saepe
absterrent vitiis. ex hoc ego sanus ab illis
perniciem quaecumque ferunt, mediocribus et quis  130
ignoscas vitiis teneor. fortassis et istinc
largiter abstulerit longa aetas, liber amicus,
consilium proprium; neque enim, cum lectulus aut me
porticus excepit, desum mihi. 'rectius hoc est;
hoc faciens vivam melius; sic dulcis amicis  135
occurram; hoc quidam non belle: numquid ego illi
inprudens olim faciam simile?' haec ego mecum
conpressis agito labris; ubi quid datur oti,
inludo chartis. hoc est mediocribus illis
ex vitiis unum; cui si concedere nolis,  140
multa poetarum veniat manus, auxilio quae
sit mihi—nam multo plures sumus—, ac veluti te
Iudaei cogemus in hanc concedere turbam.

1.5

Egressum magna me accepit Aricia Roma
hospitio modico; rhetor comes Heliodorus,
Graecorum longe doctissimus; inde Forum Appi
differtum nautis cauponibus atque malignis.
hoc iter ignavi divisimus, altius ac nos  5
praecinctis unum: minus est gravis Appia tardis.
hic ego propter aquam, quod erat deterrima, ventri
indico bellum, cenantis haud animo aequo
exspectans comites. jam nox inducere terris
umbras et caelo diffundere signa parabat:  10
tum pueri nautis, pueris convicia nautae
ingerere: 'huc adpelle'; 'trecentos inseris'; 'ohe,
jam satis est.' dum aes exigitur, dum mula ligatur,
tota abit hora. mali culices ranaeque palustres
avertunt somnos; absentem cantat amicam  15
multa prolutus vappa nauta atque viator
certatim; tandem fessus dormire viator
incipit ac missae pastum retinacula mulae
nauta piger saxo religat stertitque supinus.
jamque dies aderat, nil cum procedere lintrem  20
sentimus, donec cerebrosus prosilit unus
ac mulae nautaeque caput lumbosque saligno
fuste dolat: quarta vix demum exponimur hora.
ora manusque tua lavimus, Feronia, lympha.
milia tum pransi tria repimus atque subimus  25
inpositum saxis late candentibus Anxur.
huc venturus erat Maecenas optimus atque
Cocceius, missi magnis de rebus uterque
legati, aversos soliti conponere amicos.
hic oculis ego nigra meis collyria lippus  30
inlinere. interea Maecenas advenit atque
Cocceius Capitoque simul Fonteius, ad unguem
factus homo, Antoni, non ut magis alter, amicus.
Fundos Aufidio Lusco praetore libenter
linquimus, insani ridentes praemia scribae,  35
praetextam et latum clavum prunaeque vatillum.
in Mamurrarum lassi deinde urbe manemus,
Murena praebente domum, Capitone culinam.
postera lux oritur multo gratissima; namque
Plotius et Varius Sinuessae Vergiliusque  40
occurrunt, animae, qualis neque candidiores
terra tulit neque quis me sit devinctior alter.
o qui conplexus et gaudia quanta fuerunt.
nil ego contulerim iucundo sanus amico.
proxima Campano ponti quae villula, tectum  45
praebuit et parochi, quae debent, ligna salemque.
hinc muli Capuae clitellas tempore ponunt.
lusum it Maecenas, dormitum ego Vergiliusque;
namque pila lippis inimicum et ludere crudis.
hinc nos Coccei recipit plenissima villa,  50
quae super est Caudi cauponas. nunc mihi paucis
Sarmenti scurrae pugnam Messique Cicirri,
Musa, velim memores et quo patre natus uterque
contulerit litis. Messi clarum genus Osci;
Sarmenti domina exstat: ab his maioribus orti
ad pugnam venere. prior Sarmentus 'equi te
  55esse feri similem dico.' ridemus, et ipse
Messius 'accipio,' caput et movet. 'o tua cornu
ni foret exsecto frons,' inquit, 'quid faceres, cum
sic mutilus minitaris?' at illi foeda cicatrix  60
saetosam laevi frontem turpaverat oris.
Campanum in morbum, in faciem permulta jocatus,
pastorem saltaret uti Cyclopa rogabat:
nil illi larva aut tragicis opus esse cothurnis.
multa Cicirrus ad haec: donasset jamne catenam  65
ex voto Laribus, quaerebat; scriba quod esset,
nilo deterius dominae jus esse; rogabat
denique, cur umquam fugisset, cui satis una
farris libra foret, gracili sic tamque pusillo.
prorsus iucunde cenam producimus illam.  70
tendimus hinc recta Beneventum, ubi sedulus hospes
paene macros arsit dum turdos versat in igni.
nam vaga per veterem dilapso flamma culinam
Volcano summum properabat lambere tectum.
convivas avidos cenam servosque timentis  75
tum rapere atque omnis restinguere velle videres.
incipit ex illo montis Apulia notos
ostentare mihi, quos torret Atabulus et quos
nunquam erepsemus, nisi nos vicina Trivici
villa recepisset lacrimoso non sine fumo,  80
udos cum foliis ramos urente camino.
hic ego mendacem stultissimus usque puellam
ad mediam noctem exspecto; somnus tamen aufert
intentum veneri; tum inmundo somnia visu
nocturnam vestem maculant ventremque supinum.  85
quattuor hinc rapimur viginti et milia raedis,
mansuri oppidulo, quod versu dicere non est,
signis perfacile est: venit vilissima rerum
hic aqua, sed panis longe pulcherrimus, ultra
callidus ut soleat umeris portare viator.  90
nam Canusi lapidosus, aquae non ditior urna:
qui locus a forti Diomede est conditus olim.
flentibus hinc Varius discedit maestus amicis.
inde Rubos fessi pervenimus, utpote longum
carpentes iter et factum corruptius imbri.  95
postera tempestas melior, via peior ad usque
Bari moenia piscosi; dein Gnatia Lymphis
iratis exstructa dedit risusque jocosque,
dum flamma sine tura liquescere limine sacro
persuadere cupit. credat Iudaeus Apella,  100
non ego; namque deos didici securum agere aevom
nec, siquid miri faciat natura, deos id
tristis ex alto caeli demittere tecto.
Brundisium longae finis chartaeque viaeque est.

1.6

Non quia, Maecenas, Lydorum quidquid Etruscos
incoluit finis, nemo generosior est te,
nec quod avus tibi maternus fuit atque paternus
olim qui magnis legionibus imperitarent,
ut plerique solent, naso suspendis adunco  5
ignotos, ut me libertino patre natum.
cum referre negas, quali sit quisque parente
natus, dum ingenuus, persuades hoc tibi vere,
ante potestatem Tulli atque ignobile regnum
multos saepe viros nullis maioribus ortos  10
et vixisse probos amplis et honoribus auctos;
contra Laevinum, Valeri genus, unde Superbus
Tarquinius regno pulsus fugit, unius assis
non umquam pretio pluris licuisse, notante
iudice quo nosti, populo, qui stultus honores  15
saepe dat indignis et famae servit ineptus,
qui stupet in titulis et imaginibus. quid oportet
nos facere a volgo longe longeque remotos?
namque esto: populus Laevino mallet honorem
quam Decio mandare novo censorque moveret  20
Appius, ingenuo si non essem patre natus:
vel merito, quoniam in propria non pelle quiessem.
sed fulgente trahit constrictos Gloria curru
non minus ignotos generosis. quo tibi, Tilli,
sumere depositum clavom fierique tribuno?  25
invidia adcrevit, privato quae minor esset.
nam ut quisque insanus nigris medium impediit crus
pellibus et latum demisit pectore clavom,
audit continuo 'quis homo hic est? quo patre natus?'
ut siqui aegrotet quo morbo Barrus, haberi  30
et cupiat formosus, eat quacumque, puellis
iniciat curam quaerendi singula, quali
sit facie, sura, quali pede, dente, capillo:
sic qui promittit civis, urbem sibi curae,
imperium fore et Italiam, delubra deorum,  35
quo patre sit natus, num ignota matre inhonestus,
omnis mortalis curare et quaerere cogit.
'tune, Syri Damae aut Dionysi filius, audes
deicere de saxo civis aut tradere Cadmo?'
'at Novius collega gradu post me sedet uno;  40
namque est ille, pater quod erat meus.' 'hoc tibi Paulus
et Messalla videris? at hic, si plostra ducenta
concurrantque foro tria funera magna, sonabit,
cornua quod vincatque tubas: saltem tenet hoc nos.'
nunc ad me redeo libertino patre natum,  45
quem rodunt omnes libertino patre natum,
nunc, quia sim tibi, Maecenas, convictor, at olim,
quod mihi pareret legio Romana tribuno.
dissimile hoc illi est, quia non, ut forsit honorem
iure mihi invideat quivis, ita te quoque amicum,  50
praesertim cautum dignos adsumere, prava
ambitione procul. felicem dicere non hoc
me possim, casu quod te sortitus amicum;
nulla etenim mihi te fors obtulit: optimus olim
Vergilius, post hunc Varius dixere, quid essem.  55
ut veni coram, singultim pauca locutus—
infans namque pudor prohibebat plura profari—
non ego me claro natum patre, non ego circum
me Satureiano vectari rura caballo,
sed quod eram narro. respondes, ut tuus est mos,  60
pauca; abeo, et revocas nono post mense jubesque
esse in amicorum numero. magnum hoc ego duco,
quod placui tibi, qui turpi secernis honestum
non patre praeclaro, sed vita et pectore puro.
atqui si vitiis mediocribus ac mea paucis  65
mendosa est natura, alioqui recta, velut si
egregio inspersos reprendas corpore naevos,
si neque avaritiam neque sordes nec mala lustra
obiciet vere quisquam mihi, purus et insons,
ut me collaudem, si et vivo carus amicis,  70
causa fuit pater his; qui macro pauper agello
noluit in Flavi ludum me mittere, magni
quo pueri magnis e centurionibus orti
laevo suspensi loculos tabulamque lacerto
ibant octonos referentes idibus aeris,  75
sed puerum est ausus Romam portare docendum
artis quas doceat quivis eques atque senator
semet prognatos. vestem servosque sequentis,
in magno ut populo, siqui vidisset, avita
ex re praeberi sumptus mihi crederet illos.  80
ipse mihi custos incorruptissimus omnis
circum doctores aderat. quid multa? pudicum,
qui primus virtutis honos, servavit ab omni
non solum facto, verum opprobrio quoque turpi
nec timuit, sibi ne vitio quis verteret, olim  85
si praeco parvas aut, ut fuit ipse, coactor
mercedes sequerer; neque ego essem questus. at hoc nunc
laus illi debetur et a me gratia maior.
nil me paeniteat sanum patris huius, eoque
non, ut magna dolo factum negat esse suo pars,  90
quod non ingenuos habeat clarosque parentes,
sic me defendam. longe mea discrepat istis
et vox et ratio. nam si natura juberet
a certis annis aevum remeare peractum
atque alios legere, ad fastum quoscumque parentes  95
optaret sibi quisque, meis contentus honestos
fascibus et sellis nollem mihi sumere, demens
iudicio volgi, sanus fortasse tuo, quod
nollem onus haud umquam solitus portare molestum.
nam mihi continuo maior quaerenda foret res  100
atque salutandi plures, ducendus et unus
et comes alter, uti ne solus rusve peregre
exirem, plures calones atque caballi
pascendi, ducenda petorrita. nunc mihi curto
ire licet mulo vel si libet usque Tarentum,  105
mantica cui lumbos onere ulceret atque eques armos.
obiciet nemo sordis mihi, quas tibi, Tilli,
cum Tiburte via praetorem quinque secuntur
te pueri, lasanum portantes oenophorumque.
hoc ego commodius quam tu, praeclare senator,  110
milibus atque aliis vivo. quacumque libido est,
incedo solus, percontor quanti holus ac far,
fallacem circum vespertinumque pererro
saepe forum, adsisto divinis, inde domum me
ad porri et ciceris refero laganique catinum;  115
cena ministratur pueris tribus et lapis albus
pocula cum cyatho duo sustinet, adstat echinus
vilis, cum patera guttus, Campana supellex.
deinde eo dormitum, non sollicitus, mihi quod cras
surgendum sit mane, obeundus Marsya, qui se  120
voltum ferre negat Noviorum posse minoris.
ad quartam iaceo; post hanc vagor aut ego lecto
aut scripto quod me tacitum juvet unguor olivo,
non quo fraudatis inmundus Natta lucernis.
ast ubi me fessum sol acrior ire lavatum  125
admonuit, fugio campum lusumque trigonem.
pransus non avide, quantum interpellet inani
ventre diem durare, domesticus otior. haec est
vita solutorum misera ambitione gravique;
his me consolor victurum suavius ac si  130
quaestor avus pater atque meus patruusque fuisset.

1.7

Proscripti Regis Rupili pus atque venenum
hybrida quo pacto sit Persius ultus, opinor
omnibus et lippis notum et tonsoribus esse.
Persius hic permagna negotia dives habebat
Clazomenis et jam litis cum Rege molestas,
durus homo atque odio qui posset vincere Regem,  5
confidens, tumidus, adeo sermonis amari,
Sisennas, Barros ut equis praecurreret albis.
ad Regem redeo. postquam nihil inter utrumque
convenit—hoc etenim sunt omnes iure molesti,
quo fortes, quibus adversum bellum incidit: inter  10
Hectora Priamiden, animosum atque inter Achillem
ira fuit capitalis, ut ultima divideret mors,
non aliam ob causam, nisi quod virtus in utroque
summa fuit: duo si Discordia vexet inertis
aut si disparibus bellum incidat, ut Diomedi  15
cum Lycio Glauco, discedat pigrior, ultro
muneribus missis: Bruto praetore tenente
ditem Asiam, Rupili et Persi par pugnat, uti non
conpositum melius cum Bitho Bacchius. in jus
acres procurrunt, magnum spectaculum uterque.  20
Persius exponit causam; ridetur ab omni
conventu; laudat Brutum laudatque cohortem,
solem Asiae Brutum appellat stellasque salubris
appellat comites excepto Rege; Canem illum,
invisum agricolis sidus, venisse: ruebat  25
flumen ut hibernum, fertur quo rara securis.
tum Praenestinus salso multoque fluenti
expressa arbusto regerit convicia, durus
vindemiator et invictus, cui saepe viator
cessisset magna conpellans voce cuculum.  30
at Graecus, postquam est Italo perfusus aceto,
Persius exclamat: 'per magnos, Brute, deos te
oro, qui reges consueris tollere, cur non
hunc Regem jugulas? operum hoc, mihi crede, tuorum est.'

1.8

Olim truncus eram ficulnus, inutile lignum,
cum faber, incertus scamnum faceretne Priapum,
maluit esse deum. deus inde ego, furum aviumque
maxima formido; nam fures dextra coercet
obscaenoque ruber porrectus ab inguine palus,  5
ast inportunas volucres in vertice harundo
terret fixa vetatque novis considere in hortis.
huc prius angustis eiecta cadavera cellis
conservus vili portanda locabat in arca;
hoc miserae plebi stabat commune sepulcrum;  10
Pantolabo scurrae Nomentanoque nepoti
mille pedes in fronte, trecentos cippus in agrum
hic dabat, heredes monumentum ne sequeretur.
nunc licet Esquiliis habitare salubribus atque
aggere in aprico spatiari, quo modo tristes  15
albis informem spectabant ossibus agrum,
cum mihi non tantum furesque feraeque suetae
hunc vexare locum curae sunt atque labori
quantum carminibus quae versant atque venenis
humanos animos: has nullo perdere possum  20
nec prohibere modo, simul ac vaga luna decorum
protulit os, quin ossa legant herbasque nocentis.
vidi egomet nigra succinctam vadere palla
Canidiam pedibus nudis passoque capillo,
cum Sagana maiore ululantem: pallor utrasque  25
fecerat horrendas adspectu. scalpere terram
unguibus et pullam divellere mordicus agnam
coeperunt; cruor in fossam confusus, ut inde
manis elicerent animas responsa daturas.
lanea et effigies erat altera cerea: maior  30
lanea, quae poenis conpesceret inferiorem;
cerea suppliciter stabat, servilibus ut quae
jam peritura modis. Hecaten vocat altera, saevam
altera Tisiphonen: serpentes atque videres
infernas errare canes Lunamque rubentem,  35
ne foret his testis, post magna latere sepulcra.
mentior at siquid, merdis caput inquiner albis
corvorum atque in me veniat mictum atque cacatum
Iulius et fragilis Pediatia furque Voranus.
singula quid memorem, quo pacto alterna loquentes  40
umbrae cum Sagana resonarint triste et acutum
utque lupi barbam variae cum dente colubrae
abdiderint furtim terris et imagine cerea
largior arserit ignis et ut non testis inultus
horruerim voces furiarum et facta duarum?  45
nam, displosa sonat quantum vesica, pepedi
diffissa nate ficus; at illae currere in urbem.
Canidiae dentis, altum Saganae caliendrum
excidere atque herbas atque incantata lacertis
vincula cum magno risuque jocoque videres.  50

1.9

Ibam forte via sacra, sicut meus est mos,
nescio quid meditans nugarum, totus in illis:
accurrit quidam notus mihi nomine tantum
arreptaque manu 'quid agis, dulcissime rerum?'
'suaviter, ut nunc est,' inquam 'et cupio omnia quae vis.'  5
cum adsectaretur, 'numquid vis?' occupo. at ille
'noris nos' inquit; 'docti sumus.' hic ego 'pluris
hoc' inquam 'mihi eris.' misere discedere quaerens
ire modo ocius, interdum consistere, in aurem
dicere nescio quid puero, cum sudor ad imos  10
manaret talos. 'o te, Bolane, cerebri
felicem' aiebam tacitus, cum quidlibet ille
garriret, vicos, urbem laudaret. ut illi
nil respondebam, 'misere cupis' inquit 'abire:
jamdudum video; sed nil agis: usque tenebo;  15
persequar hinc quo nunc iter est tibi.' 'nil opus est te
circumagi: quendam volo visere non tibi notum;
trans Tiberim longe cubat is prope Caesaris hortos.'
'nil habeo quod agam et non sum piger: usque sequar te.'
demitto auriculas, ut iniquae mentis asellus,  20
cum gravius dorso subiit onus. incipit ille:
'si bene me novi, non Viscum pluris amicum,
non Varium facies; nam quis me scribere pluris
aut citius possit versus? quis membra movere
mollius? invideat quod et Hermogenes, ego canto.'  25
interpellandi locus hic erat 'est tibi mater,
cognati, quis te salvo est opus?' 'haud mihi quisquam.
omnis conposui.' 'felices. nunc ego resto.
confice; namque instat fatum mihi triste, Sabella
quod puero cecinit divina mota anus urna:  30
"hunc neque dira venena nec hosticus auferet ensis
nec laterum dolor aut tussis nec tarda podagra:
garrulus hunc quando consumet cumque: loquaces,
si sapiat, vitet, simul atque adoleverit aetas."'
ventum erat ad Vestae, quarta jam parte diei  35
praeterita, et casu tum respondere vadato
debebat, quod ni fecisset, perdere litem.
'si me amas,' inquit 'paulum hic ades.' 'inteream, si
aut valeo stare aut novi civilia iura;
et propero quo scis.' 'dubius sum, quid faciam', inquit,  40
'tene relinquam an rem.' 'me, sodes.' 'non faciam' ille,
et praecedere coepit; ego, ut contendere durum
cum victore, sequor. 'Maecenas quomodo tecum?'
hinc repetit. 'paucorum hominum et mentis bene sanae.
nemo dexterius fortuna est usus. haberes  45
magnum adiutorem, posset qui ferre secundas,
hunc hominem velles si tradere: dispeream, ni
summosses omnis.' 'non isto vivimus illic,
quo tu rere, modo; domus hac nec purior ulla est
nec magis his aliena malis; nil mi officit, inquam,  50
ditior hic aut est quia doctior; est locus uni
cuique suus.' 'magnum narras, vix credibile.' 'atqui
sic habet.' 'accendis quare cupiam magis illi
proximus esse.' 'velis tantummodo: quae tua virtus,
expugnabis: et est qui vinci possit eoque  55
difficilis aditus primos habet.' 'haud mihi deero:
muneribus servos corrumpam; non, hodie si
exclusus fuero, desistam; tempora quaeram,
occurram in triviis, deducam. nil sine magno
vita labore dedit mortalibus.' haec dum agit, ecce  60
Fuscus Aristius occurrit, mihi carus et illum
qui pulchre nosset. consistimus. 'unde venis et
quo tendis?' rogat et respondet. vellere coepi
et pressare manu lentissima bracchia, nutans,
distorquens oculos, ut me eriperet. male salsus  65
ridens dissimulare; meum iecur urere bilis.
'certe nescio quid secreto velle loqui te
aiebas mecum.' 'memini bene, sed meliore
tempore dicam; hodie tricensima sabbata: vin tu
curtis Iudaeis oppedere?' 'nulla mihi' inquam  70
'religio est.' 'at mi: sum paulo infirmior, unus
multorum. ignosces; alias loquar.' huncine solem
tam nigrum surrexe mihi! fugit inprobus ac me
sub cultro linquit. casu venit obvius illi
adversarius et 'quo tu, turpissime?' magna  75
inclamat voce, et 'licet antestari?' ego vero
oppono auriculam. rapit in jus; clamor utrimque,
undique concursus. sic me servavit Apollo.

1.10

[Lucili, quam sis mendosus, teste Catone,
defensore tuo, pervincam, qui male factos
emendare parat versus, hoc lenius ille,
quo melior vir et est longe subtilior illo,
qui multum puer et loris et funibus udis  5
exoratus, ut esset, opem qui ferre poetis
antiquis posset contra fastidia nostra,
grammaticorum equitum doctissimus. ut redeam illuc:]
Nempe inconposito dixi pede currere versus
Lucili. quis tam Lucili fautor inepte est,
ut non hoc fateatur? at idem, quod sale multo
urbem defricuit, charta laudatur eadem.
nec tamen hoc tribuens dederim quoque cetera; nam sic  5
et Laberi mimos ut pulchra poemata mirer.
ergo non satis est risu diducere rictum
auditoris; et est quaedam tamen hic quoque virtus.
est brevitate opus, ut currat sententia neu se
inpediat verbis lassas onerantibus auris,  10
et sermone opus est modo tristi, saepe jocoso,
defendente vicem modo rhetoris atque poetae,
interdum urbani, parcentis viribus atque
extenuantis eas consulto. ridiculum acri
fortius et melius magnas plerumque secat res.  15
illi, scripta quibus comoedia prisca viris est,
hoc stabant, hoc sunt imitandi; quos neque pulcher
Hermogenes umquam legit neque simius iste
nil praeter Calvum et doctus cantare Catullum.
'at magnum fecit, quod verbis graeca latinis  20
miscuit.' o seri studiorum, quine putetis
difficile et mirum, Rhodio quod Pitholeonti
contigit? 'at sermo lingua concinnus utraque
suavior, ut Chio nota si conmixta Falerni est.'
cum versus facias, te ipsum percontor, an et cum  25
dura tibi peragenda rei sit causa Petilli?
scilicet oblitus patriaeque patrisque Latini,
cum Pedius causas exsudet Poplicola atque
Corvinus, patriis intermiscere petita
verba foris malis, Canusini more bilinguis.  30
atque ego cum graecos facerem, natus mare citra,
versiculos, vetuit me tali voce Quirinus
post mediam noctem visus, cum somnia vera:
'in silvam non ligna feras insanius ac si
magnas Graecorum malis inplere catervas.'  35
turgidus Alpinus jugulat dum Memnona dumque
diffingit Rheni luteum caput, haec ego ludo,
quae neque in aede sonent certantia iudice Tarpa
nec redeant iterum atque iterum spectanda theatris.
arguta meretrice potes Davoque Chremeta  40
eludente senem comis garrire libellos
unus vivorum, Fundani, Pollio regum
facta canit pede ter percusso; forte epos acer
ut nemo Varius ducit, molle atque facetum
Vergilio adnuerunt gaudentes rure Camenae:  45
hoc erat, experto frustra Varrone Atacino
atque quibusdam aliis, melius quod scribere possem,
inventore minor; neque ego illi detrahere ausim
haerentem capiti cum multa laude coronam.
at dixi fluere hunc lutulentum, saepe ferentem  50
plura quidem tollenda relinquendis. age quaeso,
tu nihil in magno doctus reprehendis Homero?
nil comis tragici mutat Lucilius Acci?
non ridet versus Enni gravitate minores,
cum de se loquitur non ut maiore reprensis?  55
quid vetat et nosmet Lucili scripta legentis
quaerere, num illius, num rerum dura negarit
versiculos natura magis factos et euntis
mollius ac siquis pedibus quid claudere senis,
hoc tantum contentus, amet scripsisse ducentos  60
ante cibum versus, totidem cenatus, Etrusci
quale fuit Cassi rapido ferventius amni
ingenium, capsis quem fama est esse librisque
ambustum propriis. fuerit Lucilius, inquam,
comis et urbanus, fuerit limatior idem  65
quam rudis et Graecis intacti carminis auctor
quamque poetarum seniorum turba; sed ille,
si foret hoc nostrum fato delapsus in aevum,
detereret sibi multa, recideret omne quod ultra
perfectum traheretur, et in versu faciendo  70
saepe caput scaberet vivos et roderet unguis.
saepe stilum vertas, iterum quae digna legi sint
scripturus, neque te ut miretur turba labores,
contentus paucis lectoribus. an tua demens
vilibus in ludis dictari carmina malis?  75
non ego; nam satis est equitem mihi plaudere, ut audax,
contemptis aliis, explosa Arbuscula dixit.
men moveat cimex Pantilius aut cruciet quod
vellicet absentem Demetrius aut quod ineptus
Fannius Hermogenis laedat conviva Tigelli?  80
Plotius et Varius, Maecenas Vergiliusque,
Valgius et probet haec Octavius optimus atque
Fuscus et haec utinam Viscorum laudet uterque
ambitione relegata. te dicere possum,
Pollio, te, Messalla, tuo cum fratre, simulque  85
vos, Bibule et Servi, simul his te, candide Furni,
conpluris alios, doctos ego quos et amicos
prudens praetereo, quibus haec, sint qualiacumque,
adridere velim, doliturus, si placeant spe
deterius nostra. Demetri, teque, Tigelli,  90
discipularum inter jubeo plorare cathedras.
i, puer, atque meo citus haec subscribe libello.


SERMONVM Q. HORATI FLACCI LIBER SECVNDVS

1 2 3 4 5 6 7 8

2.1

'Sunt quibus in satura videar nimis acer et ultra
legem tendere opus; sine nervis altera quidquid
conposui pars esse putat similisque meorum
mille die versus deduci posse. Trebati,
quid faciam? praescribe.' 'quiescas.' 'ne faciam, inquis,  5
omnino versus?' 'aio.' 'peream male, si non
optimum erat; verum nequeo dormire.' 'ter uncti
transnanto Tiberim, somno quibus est opus alto,
inriguumque mero sub noctem corpus habento.
aut si tantus amor scribendi te rapit, aude  10
Caesaris invicti res dicere, multa laborum
praemia laturus.' 'cupidum, pater optime, vires
deficiunt; neque enim quivis horrentia pilis
agmina nec fracta pereuntis cuspide Gallos
aut labentis equo describit volnera Parthi.'  15
'attamen et justum poteras et scribere fortem,
Scipiadam ut sapiens Lucilius.' 'haud mihi dero,
cum res ipsa feret: nisi dextro tempore Flacci
verba per attentam non ibunt Caesaris aurem:
cui male si palpere, recalcitrat undique tutus.'  20
'quanto rectius hoc quam tristi laedere versu
Pantolabum scurram Nomentanumque nepotem,
cum sibi quisque timet, quamquam est intactus, et odit.'
'quid faciam? saltat Milonius, ut semel icto
accessit fervor capiti numerusque lucernis;  25
Castor gaudet equis, ovo prognatus eodem
pugnis; quot capitum vivunt, totidem studiorum
milia: me pedibus delectat claudere verba
Lucili ritu, nostrum melioris utroque.
ille velut fidis arcana sodalibus olim  30
credebat libris neque, si male cesserat, usquam
decurrens alio neque, si bene; quo fit ut omnis
votiva pateat veluti descripta tabella
vita senis. sequor hunc, Lucanus an Apulus anceps;
nam Venusinus arat finem sub utrumque colonus,  35
missus ad hoc pulsis, vetus est ut fama, Sabellis,
quo ne per vacuum Romano incurreret hostis,
sive quod Apula gens seu quod Lucania bellum
incuteret violenta. sed hic stilus haud petet ultro
quemquam animantem et me veluti custodiet ensis  40
vagina tectus: quem cur destringere coner
tutus ab infestis latronibus? o pater et rex
Iuppiter, ut pereat positum robigine telum
nec quisquam noceat cupido mihi pacis! at ille,
qui me conmorit—melius non tangere, clamo—,  45
flebit et insignis tota cantabitur urbe.
Cervius iratus leges minitatur et urnam,
Canidia Albuci, quibus est inimica, venenum,
grande malum Turius, siquid se iudice certes.
ut quo quisque valet suspectos terreat utque  50
imperet hoc natura potens, sic collige mecum:
dente lupus, cornu taurus petit: unde nisi intus
monstratum? Scaevae vivacem crede nepoti
matrem: nil faciet sceleris pia dextera—mirum,
ut neque calce lupus quemquam neque dente petit bos—,  55
sed mala tollet anum vitiato melle cicuta.
ne longum faciam: seu me tranquilla senectus
exspectat seu mors atris circumvolat alis,
dives, inops, Romae, seu fors ita jusserit, exsul,
quisquis erit vitae scribam color.' 'o puer, ut sis  60
vitalis metuo et maiorum nequis amicus
frigore te feriat.' 'quid? cum est Lucilius ausus
primus in hunc operis conponere carmina morem
detrahere et pellem, nitidus qua quisque per ora
cederet, introrsum turpis: num Laelius aut qui  65
duxit ab oppressa meritum Karthagine nomen
ingenio offensi aut laeso doluere Metello
famosisque Lupo cooperto versibus? atqui
primores populi arripuit populumque tributim,
scilicet uni aequos virtuti atque eius amicis.  70
quin ubi se a volgo et scaena in secreta remorant
virtus Scipiadae et mitis sapientia Laeli,
nugari cum illo et discincti ludere, donec
decoqueretur holus, soliti. quidquid sum ego, quamvis
infra Lucili censum ingeniumque, tamen me  75
cum magnis vixisse invita fatebitur usque
invidia et fragili quaerens inlidere dentem
offendet solido—nisi quid tu, docte Trebati,
dissentis.' 'equidem nihil hinc diffindere possum.
sed tamen ut monitus caveas, ne forte negoti  80
incutiat tibi quid sanctarum inscitia legum:
si mala condiderit in quem quis carmina, jus est
iudiciumque.' 'esto, siquis mala; sed bona siquis
iudice condiderit laudatus Caesare? siquis
opprobriis dignum latraverit, integer ipse?'  85
'solventur risu tabulae, tu missus abibis.'

2.2

Quae virtus et quanta, boni, sit vivere parvo
—nec meus hic sermo est, sed quae praecepit Ofellus
rusticus, abnormis sapiens crassaque Minerva—,
discite non inter lances mensasque nitentis,
cum stupet insanis acies fulgoribus et cum   5
adclinis falsis animus meliora recusat,
verum hic inpransi mecum disquirite. cur hoc?
dicam, si potero. male verum examinat omnis
corruptus iudex. leporem sectatus equove
lassus ab indomito vel, si Romana fatigat  10
militia adsuetum graecari—seu pila velox
molliter austerum studio fallente laborem,
seu te discus agit, pete cedentem aera disco:
cum labor extuderit fastidia, siccus, inanis
sperne cibum vilem; nisi Hymettia mella Falerno  15
ne biberis diluta. foris est promus, et atrum
defendens piscis hiemat mare: cum sale panis
latrantem stomachum bene leniet. unde putas aut
qui partum? non in caro nidore voluptas
summa, sed in te ipso est. tu pulmentaria quaere  20
sudando: pinguem vitiis albumque neque ostrea
nec scarus aut poterit peregrina juvare lagois.
vix tamen eripiam, posito pavone velis quin
hoc potius quam gallina tergere palatum,
corruptus vanis rerum, quia veneat auro  25
rara avis et picta pandat spectacula cauda:
tamquam ad rem attineat quidquam. num vesceris ista,
quam laudas, pluma? cocto num adest honor idem?
carne tamen quamvis distat nil, hac magis illam
inparibus formis deceptum te petere esto:  30
unde datum sentis, lupus hic Tiberinus an alto
captus hiet? pontisne inter jactatus an amnis
ostia sub Tusci? laudas, insane, trilibrem
mullum, in singula quem minuas pulmenta necesse est.
ducit te species, video: quo pertinet ergo  35
proceros odisse lupos? quia scilicet illis
maiorem natura modum dedit, his breve pondus:
ieiunus raro stomachus volgaria temnit.
'porrectum magno magnum spectare catino
vellem' ait Harpyiis gula digna rapacibus. at vos  40
praesentes, Austri, coquite horum obsonia. quamquam
putet aper rhombusque recens, mala copia quando
aegrum sollicitat stomachum, cum rapula plenus
atque acidas mavolt inulas. necdum omnis abacta
pauperies epulis regum: nam vilibus ovis  45
nigrisque est oleis hodie locus. haud ita pridem
Galloni praeconis erat acipensere mensa
infamis. quid? tunc rhombos minus aequor alebat?
tutus erat rhombus tutoque ciconia nido,
donec vos auctor docuit praetorius. ergo  50
siquis nunc mergos suavis edixerit assos,
parebit pravi docilis Romana juventus.
sordidus a tenui victu distabit Ofello
iudice: nam frustra vitium vitaveris illud,
si te alio pravum detorseris. Avidienus,  55
cui Canis ex vero dictum cognomen adhaeret,
quinquennis oleas est et silvestria corna
ac nisi mutatum parcit defundere vinum et
cuius odorem olei nequeas perferre, licebit
ille repotia, natalis aliosve dierum  60
festos albatus celebret, cornu ipse bilibri
caulibus instillat, veteris non parcus aceti.
quali igitur victu sapiens utetur et horum
utrum imitabitur? hac urget lupus, hac canis, aiunt.
mundus erit, qua non offendat sordibus atque  65
in neutram partem cultus miser. hic neque servis,
Albuci senis exemplo, dum munia didit,
saevus erit, nec sic ut simplex Naevius unctam
convivis praebebit aquam: vitium hoc quoque magnum.
accipe nunc, victus tenuis quae quantaque secum  70
adferat. in primis valeas bene; nam variae res
ut noceant homini credas, memor illius escae,
quae simplex olim tibi sederit. at simul assis
miscueris elixa, simul conchylia turdis,
dulcia se in bilem vertent stomachoque tumultum  75
lenta feret pitvita. vides, ut pallidus omnis
cena desurgat dubia? quin corpus onustum
hesternis vitiis animum quoque praegravat una
atque adfigit humo divinae particulam aurae.
alter ubi dicto citius curata sopori  80
membra dedit, vegetus praescripta ad munia surgit.
hic tamen ad melius poterit transcurrere quondam,
sive diem festum rediens advexerit annus,
seu recreare volet tenuatum corpus, ubique
accedent anni, tractari mollius aetas  85
imbecilla volet: tibi quidnam accedet ad istam
quam puer et validus praesumis mollitiem, seu
dura valetudo inciderit seu tarda senectus?
rancidum aprum antiqui laudabant, non quia nasus
illis nullus erat, sed, credo, hac mente, quod hospes   90
tardius adveniens vitiatum commodius quam
integrum edax dominus consumeret. hos utinam inter
heroas natum tellus me prima tulisset.
das aliquid famae, quae carmine gratior aurem
occupet humanam? grandes rhombi patinaeque  95
grande ferunt una cum damno dedecus. adde
iratum patruum, vicinos, te tibi iniquum
et frustra mortis cupidum, cum deerit egenti
as, laquei pretium. 'iure' inquit 'Trausius istis
iurgatur verbis: ego vectigalia magna  100
divitiasque habeo tribus amplas regibus.' ergo,
quod superat non est melius quo insumere possis?
cur eget indignus quisquam te divite? quare
templa ruunt antiqua deum? cur, inprobe, carae
non aliquid patriae tanto emetiris acervo?  105
uni nimirum recte tibi semper erunt res,
o magnus posthac inimicis risus. uterne
ad casus dubios fidet sibi certius? hic qui
pluribus adsuerit mentem corpusque superbum,
an qui contentus parvo metuensque futuri  110
in pace, ut sapiens, aptarit idonea bello?
quo magis his credas, puer hunc ego parvus Ofellum
integris opibus novi non latius usum
quam nunc accisis. videas metato in agello
cum pecore et gnatis fortem mercede colonum  115
'non ego' narrantem 'temere edi luce profesta
quicquam praeter holus fumosae cum pede pernae.
ac mihi seu longum post tempus venerat hospes
sive operum vacuo gratus conviva per imbrem
vicinus, bene erat non piscibus urbe petitis,  120
sed pullo atque haedo; tum pensilis uva secundas
et nux ornabat mensas cum duplice ficu.
post hoc ludus erat culpa potare magistra
ac venerata Ceres, ita culmo surgeret alto,
explicuit vino contractae seria frontis.  125
saeviat atque novos moveat Fortuna tumultus:
quantum hinc inminuet? quanto aut ego parcius aut vos,
o pueri, nituistis, ut huc novus incola venit?
nam propriae telluris erum natura nec illum
nec me nec quemquam statuit: nos expulit ille,  130
illum aut nequities aut vafri inscitia iuris,
postremum expellet certe vivacior heres.
nunc ager Umbreni sub nomine, nuper Ofelli
dictus, erit nulli proprius, sed cedet in usum
nunc mihi, nunc alii. quocirca vivite fortes  135
fortiaque adversis opponite pectora rebus.'

2.3

'Sic raro scribis, ut toto non quater anno
membranam poscas, scriptorum quaeque retexens,
iratus tibi, quod vini somnique benignus
nil dignum sermone canas. quid fiet? at ipsis
Saturnalibus huc fugisti sobrius. ergo   5
dic aliquid dignum promissis. incipe. nil est.
culpantur frustra calami inmeritusque laborat
iratis natus paries dis atque poetis.
atqui voltus erat multa et praeclara minantis,
si vacuum tepido cepisset villula tecto.  10
quorsum pertinuit stipare Platona Menandro?
Eupolin, Archilochum, comites educere tantos?
invidiam placare paras virtute relicta?
contemnere miser. vitanda est inproba Siren
desidia, aut quidquid vita meliore parasti  15
ponendum aequo animo.' 'di te, Damasippe, deaeque
verum ob consilium donent tonsore. sed unde
tam bene me nosti?' 'postquam omnis res mea Ianum
ad medium fracta est, aliena negotia curo
excussus propriis. olim nam quaerere amabam,  20
quo vafer ille pedes lavisset Sisyphus aere,
quid scalptum infabre, quid fusum durius esset.
callidus huic signo ponebam milia centum;
hortos egregiasque domos mercarier unus
cum lucro noram; unde frequentia Mercuriale  25
inposuere mihi cognomen compita.' 'novi
et miror morbi purgatum te illius. atqui
emovit veterem mire novus, ut solet, in cor
traiecto lateris miseri capitisve dolore,
ut lethargicus hic cum fit pugil et medicum urget.  30
dum nequid simile huic, esto ut libet.' 'o bone, ne te
frustrere: insanis et tu stultique prope omnes,
siquid Stertinius veri crepat, unde ego mira
descripsi docilis praecepta haec, tempore quo me
solatus jussit sapientem pascere barbam  35
atque a Fabricio non tristem ponte reverti.
nam male re gesta cum vellem mittere operto
me capite in flumen, dexter stetit et "cave faxis
te quicquam indignum. pudor" inquit "te malus angit,
insanos qui inter vereare insanus haberi.  40
primum nam inquiram, quid sit furere: hoc si erit in te
solo, nil verbi, pereas quin fortiter, addam.
quem mala stultitia et quemcumque inscitia veri
caecum agit, insanum Chrysippi porticus et grex
autumat. haec populos, haec magnos formula reges,  45
excepto sapiente, tenet. nunc accipe, quare
desipiant omnes aeque ac tu, qui tibi nomen
insano posuere. velut silvis, ubi passim
palantis error certo de tramite pellit,
ille sinistrorsum, hic dextrorsum abit, unus utrique  50
error, sed variis inludit partibus: hoc te
crede modo insanum, nihilo ut sapientior ille
qui te deridet caudam trahat. est genus unum
stultitiae nihilum metuenda timentis, ut ignis,
ut rupes fluviosque in campo obstare queratur;  55
alterum et huic varum et nihilo sapientius ignis
per medios fluviosque ruentis: clamet amica
mater, honesta soror cum cognatis, pater, uxor:
'hic fossa est ingens, hic rupes maxima: serva!'
non magis audierit, quam Fufius ebrius olim,  60
cum Ilionam edormit, Catienis mille ducentis
'mater, te appello' clamantibus. huic ego volgus
errori similem cunctum insanire docebo.
insanit veteres statuas Damasippus emendo:
integer est mentis Damasippi creditor? esto.  65
'accipe quod numquam reddas mihi' si tibi dicam:
tune insanus eris, si acceperis, an magis excors
reiecta praeda, quam praesens Mercurius fert?
scribe decem a Nerio: non est satis; adde Cicutae
nodosi tabulas, centum, mille adde catenas:  70
effugiet tamen haec sceleratus vincula Proteus.
cum rapies in jus malis ridentem alienis,
fiet aper, modo avis, modo saxum et, cum volet, arbor
si male rem gerere insani est, contra bene sani:
putidius multo cerebrum est, mihi crede, Perelli  75
dictantis, quod tu numquam rescribere possis.
audire atque togam jubeo conponere, quisquis
ambitione mala aut argenti pallet amore,
quisquis luxuria tristive superstitione
aut alio mentis morbo calet: huc propius me,  80
dum doceo insanire omnis vos, ordine adite.
danda est ellebori multo pars maxima avaris:
nescio an Anticyram ratio illis destinet omnem.
heredes Staberi summam incidere sepulcro,
ni sic fecissent, gladiatorum dare centum  85
damnati populo paria atque epulum arbitrio Arri,
frumenti quantum metit Africa. 'sive ego prave
seu recte hoc volui, ne sis patruus mihi': credo,
hoc Staberi prudentem animum vidisse. quid ergo
sensit, cum summam patrimoni insculpere saxo  90
heredes voluit? quoad vixit, credidit ingens
pauperiem vitium et cavit nihil acrius, ut, si
forte minus locuples uno quadrante perisset,
ipse videretur sibi nequior. 'omnis enim res,
virtus, fama, decus, divina humanaque pulchris  95
divitiis parent; quas qui construxerit, ille
clarus erit, fortis, justus.' 'sapiensne?' 'etiam, et rex
et quidquid volet.' hoc veluti virtute paratum
speravit magnae laudi fore. quid simile isti
Graecus Aristippus? qui servos proicere aurum  100
in media jussit Libya, quia tardius irent
propter onus segnes. uter est insanior horum?
nil agit exemplum, litem quod lite resolvit.
siquis emat citharas, emptas conportet in unum,
nec studio citharae nec Musae deditus ulli,  105
si scalpra et formas non sutor, nautica vela
aversus mercaturis: delirus et amens
undique dicatur merito. qui discrepat istis,
qui nummos aurumque recondit, nescius uti
conpositis metuensque velut contingere sacrum?  110
siquis ad ingentem frumenti semper acervum
porrectus vigilet cum longo fuste neque illinc
audeat esuriens dominus contingere granum
ac potius foliis parcus vescatur amaris;
si positis intus Chii veterisque Falerni  115
mille cadis—nihil est: tercentum milibus, acre
potet acetum; age si et stramentis incubet unde-
octoginta annos natus, cui stragula vestis,
blattarum ac tinearum epulae, putrescat in arca:
nimirum insanus paucis videatur, eo quod   120
maxima pars hominum morbo jactatur eodem.
filius aut etiam haec libertus ut ebibat heres,
dis inimice senex custodis? ne tibi desit?
quantulum enim summae curtabit quisque dierum,
unguere si caules oleo meliore caputque  125
coeperis inpexa foedum porrigine? quare,
si quidvis satis est, peiuras, surripis, aufers
undique? tun sanus? populum si caedere saxis
incipias servosve tuos, quos aere pararis,
insanum te omnes pueri clamentque puellae;  130
cum laqueo uxorem interimis matremque veneno,
incolumi capite es? quid enim? neque tu hoc facis Argis
nec ferro ut demens genetricem occidis Orestes.
an tu reris eum occisa insanisse parente
ac non ante malis dementem actum Furiis quam  135
in matris jugulo ferrum tepefecit acutum?
quin, ex quo est habitus male tutae mentis Orestes,
nil sane fecit quod tu reprehendere possis:
non Pyladen ferro violare aususve sororem
Electran, tantum maledicit utrique vocando  140
hanc Furiam, hunc aliud, jussit quod splendida bilis.
pauper Opimius argenti positi intus et auri,
qui Veientanum festis potare diebus
Campana solitus trulla vappamque profestis,
quondam lethargo grandi est oppressus, ut heres  145
jam circum loculos et clavis laetus ovansque
curreret. hunc medicus multum celer atque fidelis
excitat hoc pacto: mensam poni jubet atque
effundi saccos nummorum, accedere pluris
ad numerandum: hominem sic erigit; addit et illud:  150
'ni tua custodis, avidus jam haec auferet heres.'
'men vivo?' 'ut vivas igitur, vigila. hoc age.' 'quid vis?'
'deficient inopem venae te, ni cibus atque
ingens accedit stomacho fultura ruenti.
tu cessas? agedum sume hoc tisanarium oryzae.'  155
'quanti emptae?' 'parvo.' 'quanti ergo?' 'octussibus.' 'eheu,
quid refert, morbo an furtis pereamque rapinis?'
quisnam igitur sanus? qui non stultus. quid avarus?
stultus et insanus. quid, siquis non sit avarus,
continuo sanus? minime. cur, Stoice? dicam.  160
'non est cardiacus' Craterum dixisse putato
'hic aeger'. recte est igitur surgetque? negabit.
[quod latus aut renes morbo temptentur acuto]
non est periurus neque sordidus: inmolet aequis
hic porcum Laribus; verum ambitiosus et audax:  165
naviget Anticyram. quid enim differt, barathrone
dones quidquid habes an numquam utare paratis?
Servius Oppidius Canusi duo praedia, dives
antiquo censu, gnatis divisse duobus
fertur et hoc moriens pueris dixisse vocatis  170
ad lectum: 'postquam te talos, Aule, nucesque
ferre sinu laxo, donare et ludere vidi,
te, Tiberi, numerare, cavis abscondere tristem,
extimui, ne vos ageret vesania discors,
tu Nomentanum, tu ne sequerere Cicutam.  175
quare per divos oratus uterque Penatis
tu cave ne minuas, tu ne maius facias id
quod satis esse putat pater et natura coercet.
praeterea ne vos titillet gloria, iure
iurando obstringam ambo: uter aedilis fueritve  180
vestrum praetor, is intestabilis et sacer esto.'
in cicere atque faba bona tu perdasque lupinis,
latus ut in circo spatiere et aeneus ut stes,
nudus agris, nudus nummis, insane, paternis;
scilicet ut plausus quos fert Agrippa feras tu,  185
astuta ingenuum volpes imitata leonem?
nequis humasse velit Aiacem, Atrida, vetas cur?
'rex sum—' nil ultra quaero plebeius. '—et aequam
rem imperito, ac sicui videor non justus, inulto
dicere quod sentit permitto.' maxime regum,  190
di tibi dent capta classem redducere Troia.
ergo consulere et mox respondere licebit?
'consule.' cur Aiax, heros ab Achille secundus,
putescit, totiens servatis clarus Achivis,
gaudeat ut populus Priami Priamusque inhumato,  195
per quem tot juvenes patrio caruere sepulcro?
'mille ovium insanus morti dedit, inclitum Ulixen
et Menelaum una mecum se occidere clamans.'
tu cum pro vitula statuis dulcem Aulide natam
ante aras spargisque mola caput, inprobe, salsa,  200
rectum animi servas? 'quorsum?' insanus quid enim Aiax
fecit? cum stravit ferro pecus, abstinuit vim
uxore et gnato; mala multa precatus Atridis
non ille aut Teucrum aut ipsum violavit Ulixen.
'verum ego, ut haerentis adverso litore navis  205
eriperem, prudens placavi sanguine divos.'
nempe tuo, furiose? 'meo, sed non furiosus.'
qui species alias veris scelerisque tumultu
permixtas capiet, commotus habebitur atque
stultitiane erret nihilum distabit an ira.  210
Aiax inmeritos cum occidit desipit agnos:
cum prudens scelus ob titulos admittis inanis,
stas animo et purum est vitio tibi cum tumidum est cor?
siquis lectica nitidam gestare amet agnam,
huic vestem ut gnatae, paret ancillas, paret aurum,  215
Rufam aut Pusillam appellet fortique marito
destinet uxorem: interdicto huic omne adimat jus
praetor et ad sanos abeat tutela propinquos.
quid, siquis gnatam pro muta devovet agna,
integer est animi? ne dixeris. ergo ubi prava  220
stultitia, hic summa est insania; qui sceleratus,
et furiosus erit; quem cepit vitrea fama,
hunc circumtonuit gaudens Bellona cruentis.
nunc age luxuriam et Nomentanum arripe mecum.
vincet enim stultos ratio insanire nepotes.  225
hic simul accepit patrimoni mille talenta,
edicit, piscator uti, pomarius, auceps,
unguentarius ac Tusci turba inpia vici,
cum scurris fartor, cum Velabro omne macellum
mane domum veniant. quid tum? venere frequentes,  230
verba facit leno: 'quidquid mihi, quidquid et horum
cuique domi est, id crede tuum et vel nunc pete vel cras.'
accipe quid contra haec juvenis responderit aequus.
'in nive Lucana dormis ocreatus, ut aprum
cenem ego; tu piscis hiberno ex aequore verris.  235
segnis ego, indignus qui tantum possideam; aufer,
sume tibi deciens; tibi tantundem; tibi triplex,
unde uxor media currit de nocte vocata.'
filius Aesopi detractam ex aure Metellae,
scilicet ut deciens solidum absorberet, aceto  240
diluit insignem bacam: qui sanior ac si
illud idem in rapidum flumen iaceretve cloacam?
Quinti progenies Arri, par nobile fratrum
nequitia et nugis pravorum et amore gemellum
luscinias soliti inpenso prandere coemptas,  245
quorsum abeant? sani ut creta, an carbone notati?
aedificare casas, plostello adiungere muris,
ludere par inpar, equitare in harundine longa
siquem delectet barbatum, amentia verset.
si puerilius his ratio esse evincet amare  250
nec quicquam differre, utrumne in pulvere, trimus
quale prius, ludas opus, an meretricis amore
sollicitus plores: quaero, faciasne quod olim
mutatus Polemon? ponas insignia morbi,
fasciolas, cubital, focalia, potus ut ille  255
dicitur ex collo furtim carpsisse coronas,
postquam est inpransi correptus voce magistri?
porrigis irato puero cum poma, recusat;
'sume, catelle': negat; si non des, optet. amator
exclusus qui distat, agit ubi secum, eat an non,  260
quo rediturus erat non arcessitus, et haeret
invisis foribus? 'nec nunc, cum me vocet ultro,
accedam? an potius mediter finire dolores?
exclusit; revocat: redeam? non, si obsecret.' ecce
servos, non paulo sapientior 'o ere, quae res  265
nec modum habet neque consilium, ratione modoque
tractari non volt. in amore haec sunt mala, bellum,
pax rursum: haec siquis tempestatis prope ritu
mobilia et caeca fluitantia sorte laboret
reddere certa sibi, nihilo plus explicet ac si  270
insanire paret certa ratione modoque.'
quid? cum Picenis excerpens semina pomis
gaudes, si cameram percusti forte, penes te es?
quid? cum balba feris annoso verba palato,
aedificante casas qui sanior? adde cruorem  275
stultitiae atque ignem gladio scrutare. modo, inquam.
Hellade percussa Marius cum praecipitat se,
cerritus fuit? an commotae crimine mentis
absolves hominem et sceleris damnabis eundem
ex more inponens cognata vocabula rebus?  280
libertinus erat, qui circum compita siccus
lautis mane senex manibus currebat et 'unum',
—'quid tam magnum?' addens—, 'unum me surpite morti!
dis etenim facile est' orabat, sanus utrisque
auribus atque oculis; mentem, nisi litigiosus,  285
exciperet dominus, cum venderet. hoc quoque volgus
Chrysippus ponit fecunda in gente Meneni.
'Iuppiter, ingentis qui das adimisque dolores,'
mater ait pueri mensis jam quinque cubantis,
'frigida si puerum quartana reliquerit, illo  290
mane die, quo tu indicis ieiunia, nudus
in Tiberi stabit.' casus medicusve levarit
aegrum ex praecipiti: mater delira necabit
in gelida fixum ripa febrimque reducet,
quone malo mentem concussa? timore deorum."  295
haec mihi Stertinius, sapientum octavos, amico
arma dedit, posthac ne conpellarer inultus.
dixerit insanum qui me, totidem audiet atque
respicere ignoto discet pendentia tergo.'
'Stoice, post damnum sic vendas omnia pluris,  300
qua me stultitia, quoniam non est genus unum,
insanire putas? ego nam videor mihi sanus.'
'quid, caput abscissum manibus cum portat Agaue
gnati infelicis, sibi tunc furiosa videtur?'
'stultum me fateor—liceat concedere veris—  305
atque etiam insanum; tantum hoc edissere, quo me
aegrotare putes animi vitio.' 'accipe: primum
aedificas, hoc est longos imitaris, ab imo
ad summum totus moduli bipedalis, et idem
corpore maiorem rides Turbonis in armis  310
spiritum et incessum: qui ridiculus minus illo?
an, quodcumque facit Maecenas, te quoque verum est,
tanto dissimilem et tanto certare minorem?
absentis ranae pullis vituli pede pressis
unus ubi effugit, matri denarrat, ut ingens  315
belua cognatos eliserit: illa rogare,
quantane? num tantum, sufflans se, magna fuisset?
'maior dimidio.' 'num tanto?' cum magis atque
se magis inflaret, 'non, si te ruperis,' inquit,
'par eris.' haec a te non multum abludit imago.  320
adde poemata nunc, hoc est, oleum adde camino,
quae siquis sanus fecit, sanus facis et tu.
non dico horrendam rabiem—' 'jam desine.' '—cultum
maiorem censu—' 'teneas, Damasippe, tuis te.'
'—mille puellarum, puerorum mille furores—'  325
'o maior tandem parcas, insane, minori.'

2.4

'Unde et quo Catius?' 'non est mihi tempus, aventi
ponere signa novis praeceptis, qualia vincent
Pythagoran Anytique reum doctumque Platona.'
'peccatum fateor, cum te sic tempore laevo
interpellarim; sed des veniam bonus, oro.  5
quodsi interciderit tibi nunc aliquid, repetes mox,
sive est naturae hoc sive artis, mirus utroque.'
'quin id erat curae, quo pacto cuncta tenerem
utpote res tenuis, tenui sermone peractas.'
'ede hominis nomen, simul et, Romanus an hospes.'  10
'ipsa memor praecepta canam, celabitur auctor.
longa quibus facies ovis erit, illa memento,
ut suci melioris et ut magis alba rotundis,
ponere: namque marem cohibent callosa vitellum.
cole suburbano qui siccis crevit in agris  15
dulcior: inriguo nihil est elutius horto.
si vespertinus subito te oppresserit hospes,
ne gallina malum responset dura palato,
doctus eris vivam musto mersare Falerno:
hoc teneram faciet. pratensibus optima fungis  20
natura est; aliis male creditur. ille salubris
aestates peraget, qui nigris prandia moris
finiet, ante gravem quae legerit arbore solem.
Aufidius forti miscebat mella Falerno:
mendose, quoniam vacuis conmittere venis  25
nil nisi lene decet: leni praecordia mulso
prolueris melius. si dura morabitur alvus,
mitulus et viles pellent obstantia conchae
et lapathi brevis herba, sed albo non sine Coo.
lubrica nascentes inplent conchylia lunae;  30
sed non omne mare est generosae fertile testae:
murice Baiano melior Lucrina peloris,
ostrea Circeis, Miseno oriuntur echini,
pectinibus patulis jactat se molle Tarentum.
nec sibi cenarum quivis temere arroget artem,  35
non prius exacta tenui ratione saporum.
nec satis est cara piscis averrere mensa
ignarum, quibus est jus aptius et quibus assis
languidus in cubitum jam se conviva reponet.
Umber et iligna nutritus glande rotundas  40
curvat aper lances carnem vitantis inertem;
nam Laurens malus est, ulvis et harundine pinguis.
vinea submittit capreas non semper edulis.
fecundae leporis sapiens sectabitur armos.
piscibus atque avibus quae natura et foret aetas,  45
ante meum nulli patuit quaesita palatum.
sunt quorum ingenium nova tantum crustula promit.
nequaquam satis in re una consumere curam,
ut siquis solum hoc, mala ne sint vina, laboret,
quali perfundat piscis securus olivo.  50
Massica si caelo suppones vina sereno,
nocturna siquid crassi est tenuabitur aura
et decedet odor nervis inimicus; at illa
integrum perdunt lino vitiata saporem.
Surrentina vafer qui miscet faece Falerna  55
vina, columbino limum bene colligit ovo,
quatenus ima petit volvens aliena vitellus.
tostis marcentem squillis recreabis et Afra
potorem coclea; nam lactuca innatat acri
post vinum stomacho; perna magis et magis hillis  60
flagitat inmorsus refici, quin omnia malit
quaecumque inmundis fervent allata popinis.
est operae pretium duplicis pernoscere iuris
naturam. simplex e dulci constat olivo,
quod pingui miscere mero muriaque decebit  65
non alia quam qua Byzantia putuit orca.
hoc ubi confusum sectis inferbuit herbis
Corycioque croco sparsum stetit, insuper addes
pressa Venafranae quod baca remisit olivae.
Picenis cedunt pomis Tiburtia suco:  70
nam facie praestant, venucula convenit ollis;
rectius Albanam fumo duraveris uvam.
hanc ego cum malis, ego faecem primus et allec,
primus et invenior piper album cum sale nigro
incretum puris circumposuisse catillis.  75
inmane est vitium dare milia terna macello
angustoque vagos piscis urgere catino.
magna movet stomacho fastidia, seu puer unctis
tractavit calicem manibus, dum furta ligurrit,
sive gravis veteri creterrae limus adhaesit.  80
vilibus in scopis, in mappis, in scobe quantus
consistit sumptus? neglectis flagitium ingens.
ten lapides varios lutulenta radere palma
et Tyrias dare circum inlota toralia vestis,
oblitum, quanto curam sumptumque minorem  85
haec habeant, tanto reprehendi justius illis,
quae nisi divitibus nequeunt contingere mensis?'
'docte Cati, per amicitiam divosque rogatus
ducere me auditum, perges quocumque, memento.
nam quamvis memori referas mihi pectore cuncta,  90
non tamen interpres tantundem juveris. adde
voltum habitumque hominis, quem tu vidisse beatus
non magni pendis, quia contigit; at mihi cura
non mediocris inest, fontis ut adire remotos
atque haurire queam vitae praecepta beatae.'

2.5

'Hoc quoque, Tiresia, praeter narrata petenti
responde, quibus amissas reparare queam res
artibus atque modis. quid rides?' 'jamne doloso
non satis est Ithacam revehi patriosque penatis
adspicere?' 'o nulli quicquam mentite, vides ut  5
nudus inopsque domum redeam te vate, neque illic
aut apotheca procis intacta est aut pecus: atqui
et genus et virtus, nisi cum re, vilior alga est.'
quando pauperiem missis ambagibus horres,
accipe qua ratione queas ditescere. turdus  10
sive aliud privum dabitur tibi, devolet illuc,
res ubi magna nitet domino sene; dulcia poma
et quoscumque feret cultus tibi fundus honores
ante Larem gustet venerabilior Lare dives.
qui quamvis periurus erit, sine gente, cruentus  15
sanguine fraterno, fugitivus, ne tamen illi
tu comes exterior, si postulet, ire recuses.'
'utne tegam spurco Damae latus? haud ita Troiae
me gessi, certans semper melioribus.' 'ergo
pauper eris.' 'fortem hoc animum tolerare jubebo;  20
et quondam maiora tuli. tu protinus, unde
divitias aerisque ruam, dic, augur, acervos.'
'dixi equidem et dico: captes astutus ubique
testamenta senum neu, si vafer unus et alter
insidiatorem praeroso fugerit hamo,  25
aut spem deponas aut artem inlusus omittas.
magna minorve foro si res certabitur olim,
vivet uter locuples sine gnatis, inprobus, ultro
qui meliorem audax vocet in jus, illius esto
defensor; fama civem causaque priorem  30
sperne, domi si gnatus erit fecundave coniux.
"Quinte" puta aut "Publi"—gaudent praenomine molles
auriculae—"tibi me virtus tua fecit amicum.
ius anceps novi, causas defendere possum;
eripiet quivis oculos citius mihi quam te   35
contemptum cassa nuce pauperet; haec mea cura est,
nequid tu perdas neu sis jocus." ire domum atque
pelliculam curare jube; fi cognitor ipse,
persta atque obdura: seu rubra Canicula findet
infantis statuas, seu pingui tentus omaso  40
Furius hibernas cana nive conspuet Alpis.
"nonne vides" aliquis cubito stantem prope tangens
inquiet, "ut patiens, ut amicis aptus, ut acer?"
plures adnabunt thynni et cetaria crescent.
sicui praeterea validus male filius in re  45
praeclara sublatus aletur, ne manifestum
caelibis obsequium nudet te, leniter in spem
adrepe officiosus, ut et scribare secundus
heres et, siquis casus puerum egerit Orco,
in vacuom venias: perraro haec alea fallit.  50
qui testamentum tradet tibi cumque legendum,
abnuere et tabulas a te removere memento,
sic tamen, ut limis rapias, quid prima secundo
cera velit versu; solus multisne coheres,
veloci percurre oculo. plerumque recoctus  55
scriba ex quinqueviro corvum deludet hiantem
captatorque dabit risus Nasica Corano.'
'num furis? an prudens ludis me obscura canendo?'
'o Laertiade, quidquid dicam, aut erit aut non:
divinare etenim magnus mihi donat Apollo.'  60
'quid tamen ista velit sibi fabula, si licet, ede.'
'tempore quo juvenis Parthis horrendus, ab alto
demissum genus Aenea, tellure marique
magnus erit, forti nubet procera Corano
filia Nasicae, metuentis reddere soldum.  65
tum gener hoc faciet: tabulas socero dabit atque
ut legat orabit; multum Nasica negatas
accipiet tandem et tacitus leget invenietque
nil sibi legatum praeter plorare suisque.
illud ad haec jubeo: mulier si forte dolosa  70
libertusve senem delirum temperet, illis
accedas socius: laudes, lauderis ut absens.
adjuvat hoc quoque, sed vincit longe prius ipsum
expugnare caput. scribet mala carmina vecors:
laudato. scortator erit: cave te roget; ultro  75
Penelopam facilis potiori trade.' 'putasne
perduci poterit tam frugi tamque pudica,
quam nequiere proci recto depellere cursu?'
'venit enim magnum donandi parca juventus
nec tantum veneris quantum studiosa culinae.  80
sic tibi Penelope frugi est; quae si semel uno
de sene gustarit tecum partita lucellum,
ut canis a corio numquam absterrebitur uncto.
me sene quod dicam factum est. anus inproba Thebis
ex testamento sic est elata: cadaver  85
unctum oleo largo nudis umeris tulit heres,
scilicet elabi si posset mortua; credo,
quod nimium institerat viventi. cautus adito
neu desis operae neve immoderatus abundes.
difficilem et morosum offendet garrulus: ultra   90
'non' 'etiam' sileas; Davus sis comicus atque
stes capite obstipo, multum similis metuenti.
obsequio grassare; mone, si increbruit aura,
cautus uti velet carum caput; extrahe turba
oppositis umeris; aurem substringe loquaci.  95
inportunus amat laudari: donec 'ohe jam'
ad caelum manibus sublatis dixerit, urge:
crescentem tumidis infla sermonibus utrem.
cum te servitio longo curaque levarit,
et certum vigilans "quartae sit partis Ulixes"  100
audieris "heres": "ergo nunc Dama sodalis
nusquam est? unde mihi tam fortem tamque fidelem?"
sparge subinde et, si paulum potes inlacrimare, est
gaudia prodentem voltum celare. sepulcrum
permissum arbitrio sine sordibus exstrue: funus  105
egregie factum laudet vicinia. siquis
forte coheredum senior male tussiet, huic tu
dic, ex parte tua seu fundi sive domus sit
emptor, gaudentem nummo te addicere. sed me
imperiosa trahit Proserpina: vive valeque.'

2.6

Hoc erat in votis: modus agri non ita magnus,
hortus ubi et tecto vicinus jugis aquae fons
et paulum silvae super his foret. auctius atque
di melius fecere. bene est. nil amplius oro,
Maia nate, nisi ut propria haec mihi munera faxis.   5
si neque maiorem feci ratione mala rem
nec sum facturus vitio culpave minorem,
si veneror stultus nihil horum 'o si angulus ille
proximus accedat, qui nunc denormat agellum!'
'o si urnam argenti fors quae mihi monstret, ut illi,  10
thesauro invento qui mercennarius agrum
illum ipsum mercatus aravit, dives amico
Hercule!', si quod adest gratum juvat, hac prece te oro:
pingue pecus domino facias et cetera praeter
ingenium, utque soles, custos mihi maximus adsis.  15
ergo ubi me in montes et in arcem ex urbe removi,
quid prius inlustrem saturis musaque pedestri?
nec mala me ambitio perdit nec plumbeus auster
autumnusque gravis, Libitinae quaestus acerbae.
Matutine pater, seu Iane libentius audis,  20
unde homines operum primos vitaeque labores
instituunt—sic dis placitum—, tu carminis esto
principium. Romae sponsorem me rapis: 'eia,
ne prior officio quisquam respondeat, urge.'
sive aquilo radit terras seu bruma nivalem  25
interiore diem gyro trahit, ire necesse est.
postmodo quod mi obsit clare certumque locuto
luctandum in turba et facienda iniuria tardis.
'quid tibi vis, insane?' et 'quam rem agis?' inprobus urget
iratis precibus, 'tu pulses omne quod obstat,  30
ad Maecenatem memori si mente recurras.'
hoc juvat et melli est, non mentiar. at simul atras
ventum est Esquilias, aliena negotia centum
per caput et circa saliunt latus. 'ante secundam
Roscius orabat sibi adesses ad Puteal cras.'  35
'de re communi scribae magna atque nova te
orabant hodie meminisses, Quinte, reverti.'
'inprimat his cura Maecenas signa tabellis.'
dixeris: 'experiar': 'si vis, potes,' addit et instat.
septimus octavo propior jam fugerit annus,  40
ex quo Maecenas me coepit habere suorum
in numero, dumtaxat ad hoc, quem tollere raeda
vellet iter faciens et cui concredere nugas
hoc genus: 'hora quota est?' 'Thraex est Gallina Syro par?'
'matutina parum cautos jam frigora mordent',  45
et quae rimosa bene deponuntur in aure.
per totum hoc tempus subiectior in diem et horam
invidiae noster. ludos spectaverat, una
luserat in campo: 'fortunae filius' omnes.
frigidus a rostris manat per compita rumor:  50
quicumque obvius est, me consulit: 'o bone—nam te
scire, deos quoniam propius contingis oportet—,
numquid de Dacis audisti?' 'nil equidem.' 'ut tu
semper eris derisor.' 'at omnes di exagitent me,
si quicquam.' 'quid? militibus promissa Triquetra  55
praedia Caesar an est Itala tellure daturus?'
iurantem me scire nihil mirantur ut unum
scilicet egregii mortalem altique silenti.
perditur haec inter misero lux non sine votis:
o rus, quando ego te adspiciam quandoque licebit  60
nunc veterum libris, nunc somno et inertibus horis
ducere sollicitae iucunda oblivia vitae?
o quando faba Pythagorae cognata simulque
uncta satis pingui ponentur holuscula lardo?
o noctes cenaeque deum, quibus ipse meique  65
ante Larem proprium vescor vernasque procacis
pasco libatis dapibus. prout cuique libido est,
siccat inaequalis calices conviva solutus
legibus insanis, seu quis capit acria fortis
pocula seu modicis uvescit laetius. ergo  70
sermo oritur, non de villis domibusve alienis,
nec male necne Lepos saltet; sed, quod magis ad nos
pertinet et nescire malum est, agitamus, utrumne
divitiis homines an sint virtute beati,
quidve ad amicitias, usus rectumne, trahat nos  75
et quae sit natura boni summumque quid eius.
Cervius haec inter vicinus garrit anilis
ex re fabellas. siquis nam laudat Arelli
sollicitas ignarus opes, sic incipit: 'olim
rusticus urbanum murem mus paupere fertur  80
accepisse cavo, veterem vetus hospes amicum,
asper et attentus quaesitis, ut tamen artum
solveret hospitiis animum. quid multa? neque ille
sepositi ciceris nec longae invidit avenae,
aridum et ore ferens acinum semesaque lardi  85
frusta dedit, cupiens varia fastidia cena
vincere tangentis male singula dente superbo,
cum pater ipse domus palea porrectus in horna
esset ador loliumque, dapis meliora relinquens.
tandem urbanus ad hunc "quid te juvat" inquit, "amice,  90
praerupti nemoris patientem vivere dorso?
vis tu homines urbemque feris praeponere silvis?
carpe viam, mihi crede, comes, terrestria quando
mortalis animas vivunt sortita neque ulla est
aut magno aut parvo leti fuga: quo, bone, circa,  95
dum licet, in rebus iucundis vive beatus,
vive memor, quam sis aevi brevis." haec ubi dicta
agrestem pepulere, domo levis exsilit; inde
ambo propositum peragunt iter, urbis aventes
moenia nocturni subrepere. jamque tenebat  100
nox medium caeli spatium, cum ponit uterque
in locuplete domo vestigia, rubro ubi cocco
tincta super lectos canderet vestis eburnos
multaque de magna superessent fercula cena,
quae procul exstructis inerant hesterna canistris.  105
ergo ubi purpurea porrectum in veste locavit
agrestem, veluti succinctus cursitat hospes
continuatque dapes nec non verniliter ipsis
fungitur officiis, praelambens omne quod adfert.
ille cubans gaudet mutata sorte bonisque  110
rebus agit laetum convivam, cum subito ingens
valvarum strepitus lectis excussit utrumque.
currere per totum pavidi conclave magisque
exanimes trepidare, simul domus alta Molossis
personuit canibus. tum rusticus: "haud mihi vita  115
est opus hac" ait et "valeas: me silva cavosque
tutus ab insidiis tenui solabitur ervo."'

2.7

'Iamdudum ausculto et cupiens tibi dicere servos
pauca reformido.' 'Davusne?' 'ita, Davus, amicum
mancipium domino et frugi quod sit satis, hoc est,
ut vitale putes.' 'age libertate Decembri,
quando ita maiores voluerunt, utere: narra.'  5
'pars hominum vitiis gaudet constanter et urget
propositum; pars multa natat, modo recta capessens,
interdum pravis obnoxia. saepe notatus
cum tribus anellis, modo laeva Priscus inani
vixit inaequalis, clavum ut mutaret in horas,  10
aedibus ex magnis subito se conderet unde
mundior exiret vix libertinus honeste;
jam moechus Romae, jam mallet doctus Athenis
vivere, Vortumnis quotquot sunt natus iniquis.
scurra Volanerius, postquam illi justa cheragra  15
contudit articulos, qui pro se tolleret atque
mitteret in phimum talos, mercede diurna
conductum pavit: quanto constantior isdem
in vitiis, tanto levius miser ac prior illo
qui jam contento, jam laxo fune laborat.'  20
'non dices hodie, quorsum haec tam putida tendant,
furcifer?' 'ad te, inquam.' 'quo pacto, pessime?' 'laudas
fortunam et mores antiquae plebis, et idem,
siquis ad illa deus subito te agat, usque recuses,
aut quia non sentis, quod clamas, rectius esse,  25
aut quia non firmus rectum defendis et haeres
nequiquam caeno cupiens evellere plantam.
Romae rus optas; absentem rusticus urbem
tollis ad astra levis. si nusquam es forte vocatus
ad cenam, laudas securum holus ac, velut usquam  30
vinctus eas, ita te felicem dicis amasque,
quod nusquam tibi sit potandum. jusserit ad se
Maecenas serum sub lumina prima venire
convivam: "nemon oleum fert ocius? ecquis
audit?" cum magno blateras clamore fugisque.  35
Mulvius et scurrae, tibi non referenda precati,
discedunt. "etenim fateor me" dixerit ille
"duci ventre levem, nasum nidore supinor,
inbecillus, iners, siquid vis, adde, popino.
tu cum sis quod ego et fortassis nequior, ultro  40
insectere velut melior verbisque decoris
obvolvas vitium?" quid, si me stultior ipso
quingentis empto drachmis deprenderis? aufer
me voltu terrere; manum stomachumque teneto,
dum quae Crispini docuit me ianitor edo.  45
te coniunx aliena capit, meretricula Davum:
peccat uter nostrum cruce dignius? acris ubi me
natura intendit, sub clara nuda lucerna
quaecumque excepit turgentis verbera caudae
clunibus aut agitavit equum lasciva supinum,   50
dimittit neque famosum neque sollicitum, ne
ditior aut formae melioris meiat eodem.
tu cum proiectis insignibus, anulo equestri
Romanoque habitu, prodis ex iudice Dama,
turpis odoratum caput obscurante lacerna,  55
non es quod simulas? metuens induceris atque
altercante libidinibus tremis ossa pavore.
quid refert, uri virgis ferroque necari
auctoratus eas, an turpi clausus in arca,
quo te demisit peccati conscia erilis,  60
contractum genibus tangas caput? estne marito
matronae peccantis in ambo justa potestas,
in corruptorem vel justior? illa tamen se
non habitu mutatve loco peccatve superne,
cum te formidet mulier neque credat amanti.  65
ibis sub furcam prudens dominoque furenti
conmittes rem omnem et vitam et cum corpore famam
evasti: credo, metues doctusque cavebis:
quaeres, quando iterum paveas iterumque perire
possis, o totiens servus. quae belua ruptis,  70
cum semel effugit, reddit se prava catenis?
"non sum moechus" ais. neque ego hercule fur, ubi vasa
praetereo sapiens argentea. tolle periclum:
jam vaga prosiliet frenis natura remotis.
tune mihi dominus, rerum imperiis hominumque  75
tot tantisque minor, quem ter vindicta quaterque
inposita haud umquam misera formidine privet?
adde super, dictis quod non levius valeat; nam,
sive vicarius est, qui servo paret, uti mos
vester ait, seu conservus, tibi quid sum ego? nempe  80
tu, mihi qui imperitas, aliis servis miser atque
duceris ut nervis alienis mobile lignum.
quisnam igitur liber? sapiens sibi qui imperiosus,
quem neque pauperies neque mors neque vincula terrent,
responsare cupidinibus, contemnere honores  85
fortis, et in se ipso totus, teres atque rotundus,
externi nequid valeat per leve morari,
in quem manca ruit semper fortuna. potesne
ex his ut proprium quid noscere? quinque talenta
poscit te mulier, vexat foribusque repulsum  90
perfundit gelida, rursus vocat: eripe turpi
colla jugo liber, "liber sum" dic age. non quis.
urget enim dominus mentem non lenis et acris
subiectat lasso stimulos versatque negantem.
vel cum Pausiaca torpes, insane, tabella,  95
qui peccas minus atque ego, cum Fulvi Rutubaeque
aut Pacideiani contento poplite miror
proelia rubrica picta aut carbone, velut si
re vera pugnent, feriant vitentque moventes
arma viri? nequam et cessator Davus; at ipse  100
subtilis veterum iudex et callidus audis.
nil ego, si ducor libo fumante: tibi ingens
virtus atque animus cenis responsat opimis?
obsequium ventris mihi perniciosius est cur?
tergo plector enim. qui tu inpunitior illa,  105
quae parvo sumi nequeunt, obsonia captas?
nempe inamarescunt epulae sine fine petitae
inlusique pedes vitiosum ferre recusant
corpus. an hic peccat, sub noctem qui puer uvam
furtiva mutat strigili: qui praedia vendit,  110
nil servile gulae parens habet? adde, quod idem
non horam tecum esse potes, non otia recte
ponere teque ipsum vitas fugitivus et erro,
jam vino quaerens, jam somno fallere curam,
frustra: nam comes atra premit sequiturque fugacem.'  115
'unde mihi lapidem?' 'quorsum est opus?' 'unde sagittas?'
'aut insanit homo aut versus facit.' 'ocius hinc te
ni rapis, accedes opera agro nona Sabino.'

2.8

'Ut Nasidieni juvit te cena beati?
nam mihi quaerenti convivam dictus here illic
de medio potare die.' 'sic, ut mihi numquam
in vita fuerit melius.' 'da, si grave non est,
quae prima iratum ventrem placaverit esca.'  5
'in primis Lucanus aper: leni fuit austro
captus, ut aiebat cenae pater: acria circum
rapula, lactucae, radices, qualia lassum
pervellunt stomachum, siser, allec, faecula Coa.
his ut sublatis puer alte cinctus acernam   10
gausape purpureo mensam pertersit et alter
sublegit quodcumque iaceret inutile quodque
posset cenantis offendere, ut Attica virgo
cum sacris Cereris procedit fuscus Hydaspes
Caecuba vina ferens, Alcon Chium maris expers.  15
hic erus "Albanum, Maecenas, sive Falernum
te magis adpositis delectat, habemus utrumque."'
'divitias miseras! sed quis cenantibus una,
Fundani, pulcre fuerit tibi, nosse laboro.'
'summus ego et prope me Viscus Thurinus et infra,  20
si memini, Varius; cum Servilio Balatrone
Vibidius, quos Maecenas adduxerat umbras.
Nomentanus erat super ipsum, Porcius infra,
ridiculus totas semel absorbere placentas;
Nomentanus ad hoc, qui, siquid forte lateret,  25
indice monstraret digito; nam cetera turba,
nos, inquam, cenamus avis, conchylia, piscis,
longe dissimilem noto celantia sucum,
ut vel continuo patuit, cum passeris atque
ingustata mihi porrexerit ilia rhombi.  30
post hoc me docuit melimela rubere minorem
ad lunam delecta. quid hoc intersit, ab ipso
audieris melius. tum Vibidius Balatroni
"nos nisi damnose bibimus, moriemur inulti,"
et calices poscit maiores. vertere pallor  35
tum parochi faciem nil sic metuentis ut acris
potores, vel quod maledicunt liberius vel
fervida quod subtile exsurdant vina palatum.
invertunt Allifanis vinaria tota
Vibidius Balatroque secutis omnibus: imi   40
convivae lecti nihilum nocuere lagoenis.
adfertur squillas inter murena natantis
in patina porrecta. sub hoc erus "haec gravida" inquit
"capta est, deterior post partum carne futura.
his mixtum jus est: oleo, quod prima Venafri  45
pressit cella; garo de sucis piscis Hiberi;
vino quinquenni, verum citra mare nato,
dum coquitur—cocto Chium sic convenit, ut non
hoc magis ullum aliud—; pipere albo, non sine aceto,
quod Methymnaeam vitio mutaverit uvam.  50
erucas viridis, inulas ego primus amaras
monstravi incoquere; inlutos Curtillus echinos,
ut melius muria quod testa marina remittat."
interea suspensa gravis aulaea ruinas
in patinam fecere, trahentia pulveris atri  55
quantum non Aquilo Campanis excitat agris.
nos maius veriti, postquam nihil esse pericli
sensimus, erigimur; Rufus posito capite, ut si
filius inmaturus obisset, flere. quis esset
finis, ni sapiens sic Nomentanus amicum  60
tolleret: "heu, Fortuna, quis est crudelior in nos
te deus? ut semper gaudes inludere rebus
humanis!" Varius mappa conpescere risum
vix poterat. Balatro suspendens omnia naso
"haec est condicio vivendi" aiebat, "eoque  65
responsura tuo numquam est par fama labori.
tene, ut ego accipiar laute, torquerier omni
sollicitudine districtum, ne panis adustus,
ne male conditum jus adponatur, ut omnes
praecincti recte pueri comptique ministrent.   70
adde hos praeterea casus, aulaea ruant si,
ut modo; si patinam pede lapsus frangat agaso.
sed convivatoris, uti ducis, ingenium res
adversae nudare solent, celare secundae."
Nasidienus ad haec "tibi di, quaecumque preceris,  75
commoda dent: ita vir bonus es convivaque comis"
et soleas poscit. tum in lecto quoque videres
stridere secreta divisos aure susurros.'
'nullos his mallem ludos spectasse; sed illa
redde age quae deinceps risisti.' 'Vibidius dum  80
quaerit de pueris, num sit quoque fracta lagoena,
quod sibi poscenti non dentur pocula, dumque
ridetur fictis rerum Balatrone secundo,
Nasidiene, redis mutatae frontis, ut arte
emendaturus fortunam; deinde secuti  85
mazonomo pueri magno discerpta ferentes
membra gruis sparsi sale multo non sine farre,
pinguibus et ficis pastum iecur anseris albae
et leporum avolsos, ut multo suavius, armos,
quam si cum lumbis quis edit. tum pectore adusto  90
vidimus et merulas poni et sine clune palumbis,
suavis res, si non causas narraret earum et
naturas dominus; quem nos sic fugimus ulti,
ut nihil omnino gustaremus, velut illis
Canidia adflasset, peior serpentibus Afris.'

Horace The Latin Library The Classics Page



2024.4.7- Tomokazu Hanafusa
Propertius The Latin Library The Classics Page