キケロ『法律について』



第一巻 第二巻 第三巻

M. TULLI CICERONIS DE LEGIBUS
キケロ『法律について』(前52年)

登場人物
アッティクス
クィントゥス・キケロ
マルクス・キケロ

LIBER PRIMUS 第一巻

I. [1] Atticus:Lucus(森) quidem ille et haec Arpinatium(複属アルピヌムの人々>Arpinas) quercus(樫) agnoscitur, saepe a me lectus(読むlego) in Mario: si enim manet illa quercus, haec est profecto; etenim est sane vetus.



1 アッティクス 分かったよ。あの森とアルピヌム(キケロの生地)の人たちのこの樫の木は、君の兄の『マリウスの詩』に出てくるものだね。あの樫の木が今もあるなら、きっとこれだね。なにしろ、この木はじつに古い木だからね。

Quintus: Manet vero, Attice noster, et semper manebit: sata est enim ingenio(想像). Nullius autem agricolae(農夫) cultu stirps(木) tam diuturna quam poetae versu seminari potest.

クィントゥス・キケロ あの木は今もありますよ、アッティクス。いや、永遠にありますよ。あれは想像で植えた木ですからね。どんな農夫が植えた木でも、詩人が作品の中で植えた木ほど長生きはしませんからね。

Atticus: Quo tandem modo, Quinte? Aut quale est istuc quod poetae serunt? Mihi enim videris fratrem laudando suffragari tibi.

アッティクス どうしてそうなるのかね。詩人が木を植えるとはどういうことなんだい。君はお兄さんを褒めているようで、じつは自画自賛しているように見える。

[2] Quintus: Sit ita sane; verum tamen dum Latinae loquentur litterae, quercus huic loco non deerit quae Mariana dicatur, eaque, ut ait Scaevola de fratris mei Mario, canescet(年寄りになる) saeclis innumerabilibus,

2 クィントゥス・キケロ そういうことにしておきましょう。それはともかく、ラテン語文学が滅びないかぎり、「マリウスの樫」と呼ばれるこの木が姿を消すことはないのです。この木は、兄の『マリウスの詩』についてスカエウォラが言ったように、「幾世紀をも老い行かん」なのです。

nisi forte Athenae tuae sempiternam in arce oleam tenere potuerunt, aut, quod Homericus Ulixes Deli se proceram(背の高い) et teneram palmam vidisse dixit, hodie monstrant(=they show) eandem(palmam), multaque alia multis locis diutius commemoratione manent quam natura stare potuerunt.

実際、その意味では、あなたの愛するアテナイは、アクロポリスに「永遠のオリーブ樹」を保ち続けられたし、ホメロスのオデュッセウスがデロスで背の高いしなやかな棕櫚の木を見たという、あの同じ木が今でも見られるのです。他の様々なものが、様々な場所で、言い伝えによって自然の生命より長く生き残ることが出来たのです。

Quare glandifera(どんぐりの) illa quercus, ex qua olim evolavit

 nuntia fulva(金色) Jovis mīranda vīsa figura(奪),

nunc sit haec. Sed cum eam tempestas vetustasve consumpserit(接完 滅ぼすconsumo), tamen erit his in locis quercus quam Marianam quercum vocabunt.

だから、この木は、昔「素晴らしい姿のユピテルの金色の使者」が飛び立ったと『マリウスの詩』に歌われた団栗のなる樫の木だと、言っていいのです。だから、時の移ろいがこの木を滅ぼしても、やはり「マリウスの樫」と呼ばれる一本の木が、ここにはあり続けるでしょう。

[3] Atticus: Non dubito id quidem. Sed hoc jam non ex te, Quinte, quaero, verum ex ipso poeta, tuine(複主) versus hanc quercum severint(接完 蒔く>sero), an ita factum de Mario, ut scribis, acceperis.

3 アッティクス きっとそうだろう。クィントゥス君、これは君ではなく、この詩の作者に尋ねたい。この樫の木は君の詩が植え付けたのかね。それとも、君が書いたような事がマリウスの身に起こったと思っているのかね。

Marcus: Respondebo tibi equidem, sed non ante quam mihi tu ipse responderis(接完), Attice, certen(=certe ne) non longe a tuis aedibus inambulans post excessum(死) suum Romulus(主) Proculo Julio dixerit se deum esse et Quirinum vocari templumque sibi dedicari in eo loco jusserit, et verumne sit ut Athenis non longe item a tua illa antiqua domo Orithyiam Aquilo sustulerit(さらう); sic enim est traditum(伝える).

マルクス・キケロ 僕がそれに答えるまえに、アッティクスよ、君が僕に答えてくれたまえ。ロムルスの霊が君の家の近くでプロクルス・ユリウスに歩み寄って「私は神である。私をクィリヌスと呼んで、私のためにここに社を建てよ」と言ったというのは確かなのかね。それに、同様にアテナイの君の昔の家の近くで、北風の神ボレアスがアテナイ王の娘オレイテュイアをさらったというのは本当なのかね。言い伝えでは、そうなっているのだが。

[4] Atticus: Quorsum(何のため) tandem aut cur ista quaeris?

4 アッティクス いったい何のために、どうしてそんなことを尋ねるのかね。

Marcus: Nihil sane, nisi(以外) ne nimis diligenter inquiras in ea quae isto modo memoriae sint prodita(伝える>prodo).

マルクス・キケロ いや、別に。ただ、そんなふうに言い伝えられている事を、あまり厳密に詮索しないほうがいいよ。

Atticus: Atqui multa quaeruntur in Mario fictane an vera sint, et a nonnullis quod et in recenti memoria et in Arpinati homine versatur, veritas a te postulatur.

アッティクス だが『マリウスの詩』の中の多くの事は、フィクションなのか事実なのかが問題にされている。それに、最近の話であり、君はアルピヌム生まれの人(マリウス)をテーマにしているからには、事実を書くべきだと少なくない人たちから言われているのだ。

Marcus: Et mehercule ego me cupio non mendacem putari, sed tamen nonnulli isti, Tite noster, faciunt imperite(無知な), qui in isto periculo(試み) non ut a poeta sed ut a teste veritatem exigant, nec dubito quin idem et cum Egeria collocutum Numam et ab aquila Tarquinio apicem(帽子) impositum putent.

マルクス・キケロ 僕は嘘つきと思われたくないよ。それにしても、アッティクスよ、君の言う少なくない人たちは、このような場合に、僕を詩人ではなく証人と見なして、真実を要求するという愚かなことをしているのだからね。そのくせ、その同じ人たちが、ヌマがエゲリアと話をしたとか、鷲がタルクィニウス・プリスクスに帽子をかぶせたとか思っているのだ。

[5] Quintus: Intellego te, frater, alias in historia leges observandas putare, alias in poemate.

5 クィントゥス・キケロ 兄貴よ、君は、歴史と詩では守るべき原則が違うと考えているんだね。

Marcus: Quippe, cum in illa omnia ad veritatem, Quinte, referantur, in hoc ad delectationem pleraque; quamquam et apud Herodotum, patrem historiae, et apud Theopompum sunt innumerabiles fabulae(作り話).

マルクス・キケロ 確かに。歴史においては全てが真実に帰せられ、詩においては大抵のことが楽しみに帰せられるからだ。もっとも、歴史の父といわれるヘロドトスにしても、テオポンポスにしても、無数の作り話で埋められている。

II. Atticus: Teneo quam optabam occasionem neque omittam.



アッティクス かねてから念願の機会が来たようだね。これは逃がさないよ。

Marcus: Quam tandem, Tite?

マルクス・キケロ 何の機会だと言うのかね、君。

Atticus: Postulatur a te jam diu vel flagitatur potius historia. Sic enim putant, te illam tractante effici posse, ut in hoc etiam genere Graeciae nihil cedamus.

アッティクス 以前から、君に歴史を書かせたいという要求が、いや熱望があるんだ。事実、大方の意見は、君に歴史を扱ってもらえたら、我々はこの部門においてもギリシアにひけはとらなくなるだろうというんだ。

Atque ut audias quid ego ipse sentiam, non solum mihi videris eorum studiis qui litteris delectantur, sed etiam patriae debere hoc munus(仕事), ut ea quae salva(安全な) per te est, per te eundem sit ornata.

それに、僕自身の考えを言えば、君は、文学の愛好者たちの熱意に対してだけでなく、祖国にたいしても、この仕事を果たす義務があると思う。そうすれば、君によって救われたこの国は、同じ君の手によって讃えられることになる。

Dest enim historia litteris nostris, ut et ipse intellego et ex te persaepe audio. Potes autem tu profecto satis facere in ea, quippe cum sit opus(仕事), ut tibi quidem videri solet, unum hoc oratorium(演説の) maxime.

我々の文学には、歴史という部門が欠けている。それはこの僕にも分かっているし、君からも随分聞かされている。しかし、君なら、この分野でも充分に成功するにちがいない。君がいつも言っているように、この分野は何よりも弁論に近い仕事なのですから。

[6] Quam ob rem aggredere(2s着手), quaesumus, et sume ad hanc rem tempus, quae est a nostris hominibus adhuc aut ignorata aut relicta.

6 そんなわけで、是非とも君にやって欲しい。この国の人たちがこれまで無視して怠ってきたこの仕事に、時間を割いて欲しい。

Nam post annalis pontificum maximorum, quibus nihil potest esse jejunius(無味乾燥), si aut ad Fabium aut ad eum, qui tibi semper in ore est, Catonem, aut ad Pisonem aut ad Fannium aut ad Vennonium venias, quamquam ex his alius alio plus habet virium, tamen quid tam exile(無味乾燥) quam isti omnes?

というのは、極めて無味乾燥な大神官による年代記以降、ファビウスからカトー(この人はいつも君の話に出てくる)、ピソ、ファンニウス、ウェンノニウスに至るまで、それぞれ力強さに違いはあっても、全体としては、極めて貧弱なものでしかないからだ。

Fannii autem aetati conjunctus Antipater(Coelius) paulo inflavit vehementius, habuitque vires agrestis(粗野) ille quidem atque horridas(粗野), sine nitore(洗練) ac palaestra(熟練), sed tamen admonere(忠告) reliquos potuit ut accuratius(念入り) scriberent.

ファンニウスと同年代のコエリウス・アンティパテルには、もう少し迫力があり、少なくともこの人は粗野で荒々しい力を持っていたが、熟練さと洗練さに欠けていた。とはいえ、歴史はもっと念入りに書くべきだという後の人たちへの教訓にはなっています。

Ecce autem successere(完3pl.) huic Gellius, Clodius, Asellio ; nihil ad Coelium(Antipatrem), sed potius ad antiquorum languorem(無気力) et inscitiam.

彼に続いて登場したのは、ゲッリウス(グナエウス、前二世紀)、クロディウス、アセッリオだが、アンティパテルとは比べようもなく、むしろ先人たちの無気力と無知を思わせる。

[7] Nam quid Macrum numerem? Cuius loquacitas habet aliquid argutiarum nec id tamen ex illa erudita Graecorum copia, sed ex librariolis(書記) Latinis: in orationibus autem ineptias(馬鹿げた), et adeo summam impudentiam,

7 マケルなど挙げる必要もない。その饒舌にはいくらかの鋭さも見られるが、それもギリシア人のあの豊かな学識に負うものではなく、ローマの書記から得たものだ。一方、演説の部分は馬鹿げていて、ひどく恥知らずなものだ。

Sisenna, ejus amicus, omnis adhuc nostros scriptores (nisi(以外) qui forte nondum ediderunt, de quibus existimare non possumus) facile superavit.

このマケルの友人のシセンナは、これまでの我々の著作家の全てを(著述を公にしたことがなく、我々にも評価が出来ない人たちは除外する)、いとも容易に凌駕している。

Is tamen neque orator in numero vestro umquam est habitus, et in historia puerile quiddam consectatur(追及), ut unum Clitarchum neque praeterea quemquam de Graecis legisse videatur, eum tamen velle dumtaxat imitari: quem si assequi posset, aliquantum(かなり) ab optimo tamen abesset.

それにしても、シセンナは、弁論家としては君と同列に考えられてはいず、歴史においても子供じみた目標を追っていて、ギリシアの著作家ではクレイタルコスだけしか読んでいず、彼の模倣しかしていないように見えるし、たとえそれが出来たとしても、高い水準からはほど遠い。

Quare tuum est munus hoc, a te exspectatur; nisi quid Quinto videtur secus(別の).

そんなわけで、この仕事は君がやるべきものなのだよ。君に期待している。クィントゥス、君に異存はあるかね。

III. [8] Quintus: Mihi vero nihil, et saepe de isto collocuti sumus; sed est quaedam inter nos parva dissensio.



8 クィントゥス・キケロ 僕に異存はありません。僕たち兄弟は、その事についてしばしば話し合っています。ただ、二人の間には、少し意見の相違があります。

Atticus: Quae tandem?

アッティクス 一体どんな。

Quintus: A quibus temporibus scribendi capiatur exordium. Ego enim ab ultimis censeo, quoniam illa sic scripta sunt ut ne legantur quidem, ipse autem aequalem aetatis suae memoriam deposcit(要求), ut ea complectatur quibus ipse interfuit.

クィントゥス・キケロ それはどの時代から始めるべきかということです。つまり、僕は、最古の時代から始めるべきだと思うのです。そのころについての記述は、読むに堪えないようなものばかりですからね。しかし、本人は同時代の歴史を書きたいというのです。自分が関わった事件を扱いたいんですね。

Atticus: Ego vero huic potius assentior. Sunt enim maximae res in hac memoria atque aetate nostra; tum autem hominis amicissimi Cn. Pompeii laudes(功績) illustrabit, incurret(当たる) etiam in praeclarum illum et memorabilem annum(時期) suum: quae ab isto malo(好む) praedicari(公表) quam, ut aiunt, de Remo et Romulo.

アッティクス 僕もその意見に賛成だ。我々のこの時代にこそ、一番重要な事件が起こっているんだから。それに、親友のグナエウス・ポンペイウスの功績を讃えることになるし、また、キケロ自身の記憶すべき素晴らしい執政官時代にも触れることになる。彼にはそういうことを書いて欲しい、いわゆる「ロムルスとレムス」の話よりね。

Marcus: Intellego equidem(確かに) a me istum laborem jam diu postulari, Attice ; quem non recusarem, si mihi ullum tribueretur vacuum tempus et liberum ; neque enim occupata opera neque impedito animo res tanta suscipi potest ; utrumque(両方) opus est, et cura vacare et negotio.

マルクス・キケロ アッティクスよ、以前から僕はその仕事をするよう求められている。それは分かっている。もし自由な時間があればやってみたいところだが、そんな大仕事は、時間がふさがっていて気ぜわしくては引き受けられない。同時に心配事がなくて暇でなくては。

[9] Atticus: Quid ad cetera, quae scripsisti plura quam quisquam e nostris? quod tibi tandem tempus vacuum fuit concessum?

9 アッティクス しかし、君は歴史以外の作品では、ローマ人の中では誰よりも多くの量をこなしてきた。あの仕事には、一体どんな時間を充てたのかね。

Marcus: Subsiciva(空きの) quaedam tempora incurrunt(起こる), quae ego perire non patior, ut si qui dies ad rusticandum(田舎へ行く) dati sint, ad eorum numerum accommodentur quae scribimus.

マルクス・キケロ 空きの時間が出来たら、それを無駄にしない。例えば、別荘行きの暇が出来たら、その日数に書く物を合わせるんだ。

Historia vero nec institui(取り掛かる) potest nisi praeparato otio, nec exiguo tempore absolvi(完成), et ego animi pendere soleo, cum semel quid(何か) orsus(始める) sum, si traducor alio, neque tam facile interrupta contexo(繋ぐ) quam absolvo instituta.

しかし、歴史の場合には、あらかじめ暇を作っておかなければ取り掛かることは出来ないし、短期間で完成することも出来ない。それに、僕はいったん何かを始めたあと、他のことに気を取られると落ち着きを失う癖がある。中断した仕事を再開するのは、取りかかった仕事を完成する以上に難しい。

[10] Atticus: Legationem aliquam nimirum ista oratio postulat, aut ejus modi quampiam cessationem(無為) liberam atque otiosam.

10 アッティクス その話ぶりでは無任所の使節の仕事か、あるいは、似たような自由で暇な休暇が欲しいようだね。

Marcus: Ego vero aetatis(老年) potius vacationi confidebam, cum praesertim non recusarem, cuminus more patrio sedens in solio(玉座) consulentibus(相談者) responderem senectutisque non inertis grato atque honesto(名誉ある) fungerer munere. Sic enim mihi liceret et isti rei quam desideras et multo uberioribus atque maioribus operae quantum vellem(好きなだけ) dare.

マルクス・キケロ 僕はむしろ老後の余暇に期待していたんだよ。とくに父祖たちの習わしどおり、肘掛け椅子に座って依頼人の相談に答えて、活発な老後の愉快で名誉ある仕事をするのも悪くないと思っていたからね。そうなれば、君が求めるその仕事だけでなく、もっと実り多くもっと大きな仕事にも、思う存分の力をそそぐことが出来るだろう。

IV. [11] Atticus: Atqui vereor ne istam causam nemo noscat, tibique semper dicendum sit, et eo magis quod te ipse mutasti, et aliud dicendi instituisti genus,



11 アッティクス でも、誰も君に老後の引退なんて認めないで、いつまでも弁論家の仕事を続ける必要がありそうだね。特に君は弁論のやり方を変えて、以前とは違ったやり方の弁論を始めたから、なおさらそう思う。

ut, quem ad modum Roscius familiaris tuus in senectute numeros in cantu remissius cecinerat ipsasque tardiores fecerat tibias, sic tu a contentionibus(論争) quibus summis uti solebas, cotidie(日々) relaxes(緩める) aliquid, ut jam oratio tua non multum a philosophorum lenitate absit. Quod sustinere cum vel summa senectus posse videatur, nullam tibi a causis(訴訟) vacationem(免除) video dari.

君と親しい俳優のロスキウスが、高齢になってからは歌の調子を和らげ、伴奏の笛をさえ遅くしたように、君も以前の論争的な激しさを日毎に幾らか和らげて、今では君の弁論は哲学者の穏やかさとあまり違わなくなっている。それなら高齢になってもやっていけるように思えるから、君が法廷から引退することは許されないと僕は思う。

[12] Quintus: At mehercule ego arbitrabar posse id populo nostro probari, si te ad jus respondendum dedisses(専念); quam ob rem, cum placebit, experiendum tibi id censeo.

12 クィントゥス・キケロ 君が引退して法律相談に専念していても、我々の国民は認めてくれたと、僕は思うよ。だから、君が気が向き次第、試してみたらいい。

Marcus: Si quidem, Quinte, nullum esset in experiundo periculum. Sed vereor ne, dum minuere velim laborem, augeam,

マルクス・キケロ クィントゥスよ、そんなことを試して厄介なことにならなければいいんだが、仕事を減らそうとしてかえってそれを増やすことになりかねない。

atque ad illam causarum operam, ad quam ego numquam nisi paratus et meditatus accedo, adjungatur haec juris(法) interpretatio, quae non tam mihi molesta(厄介な) sit propter laborem, quam quod dicendi cogitationem auferat, sine qua ad nullam maiorem umquam causam sum ausus accedere.

いつも準備と熟慮のうえで取り掛かる法廷弁論の仕事に加えて、法の解釈の仕事が増えることになるかもしれない。そうなれば、この仕事のせいで、法廷弁論のための熟慮が出来なくなる。僕は大切な裁判に、あらかじめよく考えもせずに立ち向かう無鉄砲はしたことがないのだ。

[13] Atticus: Quin(why not) igitur ista ipsa explicas nobis his subsicivis(空きの), ut ais, temporibus, et conscribis(書き留める) de jure civili(市民法) subtilius quam ceteri? Nam a primo tempore aetatis juri(与) studere te memini, cum ipse etiam ad Scaevolam ventitarem, neque umquam mihi visus es ita te ad dicendum dedisse, ut jus civile contemneres.

13 アッティクス それなら、君のいわゆる空きの時間に、我々相手にその法律の問題を説き明かして、市民法について誰よりも詳しい著述をすればいい。君が若いころ法律の勉強に打ちこんでいたのを覚えている。当時は僕もスカエウォラのもとへ通っていたが、君が弁論に熱中して、市民法を軽んじていたようには、決して見えなかったよ。

Marcus: In longum sermonem me vocas, Attice, quem tamen, nisi Quintus aliud quid nos agere mavult, suscipiam, et, quoniam vacui sumus, dicam.

マルクス・キケロ アッティクスよ、君は僕を長い問答に引き込もうとしているね。クィントゥスが他の事をやりたいと言わなければ、引き受けてもいいだろう。我々は暇なんだから、やってみるかね。

Quintus: Ego vero libenter audierim. Quid enim agam potius, aut in quo melius hunc consumam diem?

クィントゥス・キケロ 僕なら、喜んで聞きますよ。他にやりたい事もないし、今日一日を過ごすもっとましな方法もないから。

[14] Marcus: Quin igitur ad illa spatia nostra sedesque pergimus(行く)? Ubi, cum satis erit ambulatum, requiescemus(未), nec profecto nobis delectatio deerit, aliud ex alio quaerentibus.

14 マルクス・キケロ では、いつも散歩道と腰掛けのところへ行こうではないか。散歩に飽きれば、休めばいい。次々と問答を進めてゆけば、興味はつきないに違いない。

Atticus: Nos vero(肯定), et hac quidem ad Lirem, si placet, per ripam et umbram. Sed jam ordire explicare, quaeso, de jure civili(市民法) quid sentias.

アッティクス よし、このリリス川の堤防の木蔭を行こう。さあ、始めてくれ、是非とも、市民法についての君の考えを話してくれ。

Marcus: Egone? Summos fuisse in civitate nostra viros, qui id interpretari populo et responsitare soliti sint, sed eos magna professos(約束) in parvis esse versatos. Quid enim est tantum quantum jus civitatis? Quid autem tam exiguum quam est munus hoc eorum qui consuluntur?

マルクス・キケロ 僕の考えかね。既にわが国にはいつも法律を国民のために解釈して、疑問に答える優れた人たちがいたが、彼らは言うことは大きいが小さな事にこだわっていたと思う。市民法ほど大きなものはないが、法律相談の仕事ほど小さなものもない。

Quamquam est populo necessarium, nec vero eos, qui ei muneri praefuerunt, universi juris(法) fuisse expertis(欠いた) existimo, sed hoc civile quod vocant eatenus(その範囲) exercuerunt, quoad populo praestare voluerunt; id autem in cognitione tenue est, in usu necessarium.

もっとも、法律相談は国民には必要なことだし、この仕事をしてきた人たちが、法一般の知識を欠いていたとも思わない。しかし、彼らのいわゆる市民法に対する研究は、国民の相談に役立つ範囲を出なかったのだ。その結果、実用においては欠かせないものだが、知識としては貧弱なものになっている。

Quam ob rem quo me vocas, aut quid hortaris? ut libellos conficiam de stillicidiorum(ひさし) ac de parietum jure(法)? An ut stipulationum(契約) et judiciorum(裁判) formulas componam? Quae et conscripta a multis sunt diligenter, et sunt humiliora quam illa quae a nobis exspectari puto.

そんなわけだから、君は僕をどの方向へ引き込もうとしているのかね。どうして欲しい。家の軒や壁についての法についての本や、契約や訴訟の方式をまとめさたを書かせたいのかね。そんな事は多くの人がせっせと書いているし、それに、君たちが僕に期待しているのより、大分つまらない話になる。

V. [15] Atticus: Atqui, si quaeris ego quid exspectem, quoniam scriptum est a te de optimo rei publicae statu, consequens(当然) esse videtur ut scribas tu idem de legibus: sic enim fecisse video Platonem illum tuum, quem tu admiraris, quem omnibus anteponis, quem maxime diligis.



15 アッティクス 僕が何を期待しているのか問うているのなら、君は理想的な国家政体について書いたのだから、同じく法律についても書くのが理にかなっていると思う。君が賛美を惜しまず、誰よりも優れていると考え、無限の愛をささげている君のプラトンもそうしている。

Marcus: Visne igitur, ut ille cum Crete(Cresクレタ人) Clinia et cum Lacedaemonio Megillo aestivo(夏の), quem ad modum describit, die in cupressetis Gnosiorum(複属) et spatiis silvestribus(森の), crebro(度々) insistens(立ち止まる), interdum(時々) acquiescens(休む), de institutis(制度) rerum publicarum ac de optimis legibus disputabat, sic nos inter has procerissimas(長身の) populos(ポプラ) in viridi opacaque(陰の) ripa inambulantes, tum autem residentes(座る), quaeramus eisdem de rebus aliquid uberius quam forensis(法廷の) usus desiderat?

マルクス・キケロ すると君の要求は、プラトンが自分の本の中で、クレタのクレイニアスとスパルタのメギロスと共に、夏の日の糸杉の林や森の散歩道で、時々立ち止まって、時には休みながら、国家の制度と理想的法律について論じたように、我々も、緑の堤の木陰の、高く聳えるポプラの間を散歩してから、腰をおろして、同じ問題を法廷の実践が要求するよりいくらか広範囲に探究することだね。

[16] Atticus: Ego vero ista audire cupio.

16 アッティクス そうだ、そういう話を聞きたいんだ。

Marcus: Quid ait Quintus?

マルクス・キケロ クィントゥスの意見は?

Quintus: Nulla de re magis.

クィントゥス・キケロ やはりそれが一番だ。

Marcus: Et recte quidem; nam sic habetote(命2pl), nullo in genere disputandi potest magis patefieri(明らかになる), quid sit homini a natura tributum, quantam vim rerum optimarum mens humana contineat, cujus muneris colendi efficiendique causa nati et in lucem editi(生む) simus, quae sit conjunctio hominum, quae naturalis societas inter ipsos. His enim explicatis, fons legum et juris(正義) inveniri potest.

マルクス・キケロ それが正しくもある。つまり、こう考えるべきだからだ。人間には自然によって何が与えられているか、人間の心にはどれほど多くの理想的なものが含まれているか、どんな義務を尊重して実行するために我々はこの世に生まれてきたのか、人間同士を結び付けているのはどういう物なのか、人間の自然な社会とは何なのか。そういう問題は、法律の議論においても最も明らかになるのである。というのは、こうした問題を明らかにすることで、法と正義の根源を見いだせるからだ。

[17] Atticus: Non ergo a praetoris edicto, ut plerique nunc, neque a duodecim tabulis, ut superiores, sed penitus ex intima(最深奥の) philosophia hauriendam juris disciplinam(法学) putas?

17 アッティクス では、君は法律の知識は、今の多くの人たちのように法務官の布告でもなく、昔の人たちのように十二表法でもなく、哲学の最も深い内奥から求めるべきだと考えるのかね。

Marcus: Non enim id quaerimus hoc sermone, Pomponi, quem ad modum caveamus in jure, aut quid de quaque consultatione respondeamus. Sit ista res magna, sicut est, quae quondam(昔) a multis claris viris, nunc ab uno summa auctoritate et scientia sustinetur,

マルクス・キケロ つまり、我々はこの対話の中では、我々はどのようにして法律によって自分を守るべきか、法律相談にはどう答えるべきかということを探求しない。そういうことも大切な問題であるかもしれない。実際、かつてはこの仕事は、最高の権威と知識を持った多くの優れた人たちによって守られてきたし、今でも一人の人間(51年執政官スルピキウス・ルフス)によって守られている。

sed nobis ita complectenda in hac disputatione(議論) tota causa est universi juris(正義) ac legum, ut, hoc civile quod dicimus, in parvum quendam et angustum locum concludatur.

しかし、今回の議論では、あらゆる領域の一般的な正義と法の問題を扱わねばならないから、いわゆる我々の市民法は、小さな狭い場所に押し込められることになる。

Natura enim juris explicanda nobis est, eaque ab hominis repetenda(遡る) natura, considerandae leges quibus civitates regi(支配) debeant; tum haec tractanda, quae composita sunt et descripta jura et jussa populorum, in quibus ne nostri quidem populi latebunt quae vocantur jura civilia.

つまり、我々は自然に基づく法の本質が明らかにされるべきだが、これは、自然に基づく人間の本質に遡って極められねばならない。さらに、国家を統治する法律の考察が行なわれ、次に、様々な民族によって制定されて成文化された法と法令が扱われねばならない。その中で、我々の国民の、いわゆる市民法が扱われるだろう。

Vl. [18] Quintus: Alte(深く) vero et, ut oportet, a capite(根源), frater, repetis(2s) quod quaerimus, et qui aliter jus civile tradunt(教える), non tam justitiae(正義) quam litigandi tradunt vias.



18 クィントゥス・キケロ 兄貴よ、君は問題を適切に深く根源にまで遡って考えるんだね。それとは違うやり方で市民法を教えている人たちは訴訟の方法は教えても、正義の道は教えていない。

Marcus: Non ita est, Quinte, ac potius ignoratio juris(法) litigiosa est quam scientia. Sed hoc posterius: nunc juris(正義) principia(原理>principium) videamus.

マルクス・キケロ そうではない。訴訟沙汰というのは、法の知識よりも、むしろ法に対する無知から起こるものなのだ。だが、この問題はあとまわしだ。さしあたりは、正義の原則を尋ねることにしよう。

Igitur doctissimis viris proficisci placuit a lege, haud scio an recte, si modo, ut idem definiunt, lex est ratio(理性) summa, insita in natura, quae jubet ea quae facienda sunt, prohibetque contraria. Eadem ratio, cum est in hominis mente confirmata et perfecta, lex est.

さて、その場合、優れた学者(ギリシア人)たちは法律から出発すべきだと考えた。このやり方は、彼らが定義しているように、法律なるものが自然に内在した最高の理性であり、なすべきことを命じ、なすべからざることを禁じるものであるとするならば、おそらく正しいであろう。そして、その同じ理性が、人間の心の中に確立され完成された時、法律となるわけだ。

[19] Itaque arbitrantur prudentiam esse legem, cujus ea vis sit, ut recte facere jubeat, vetet delinquere(罪を犯す), eamque rem illi Graeco(ギリシア語の) putant nomine a suum cuique tribuendo appellatam(命名する), ego nostro(nomine) a legendo(appellatam). Nam ut illi aequitatis, sic nos delectus vim in lege ponimus, et proprium tamen utrumque legis est.

19 したがって、彼らは法律とは分別に他ならず、その働きは正しい行為を命令し、間違った行為を禁止する事にあると考える。彼らは、この事を「各人にその分け前を与える」というところからギリシア語でノモスと呼ばれていると考えているが、僕は「選び取る」というところからラテン語でレクスと呼ばれていると考える。つまり、彼らにあっては公平という趣旨が、我々にあっては選択という趣旨が、法律の中に込められているわけで、この両者はともに法律にとって固有の性質なのである。

Quod si ita recte dicitur, ut mihi quidem plerumque videri solet, a lege ducendum est juris(正義) exordium. Ea est enim naturae vis, ea mens ratioque prudentis, ea juris atque injuriae regula(基準).

以上に述べたことが正しければ(僕は大体それで正しいと思っている)、正義の起源は法律に求められねばならない。法律は自然の力であり、賢者の心と理性であり、正義と不正の基準であるからだ。

Sed quoniam in populari ratione omnis nostra versatur oratio, populariter interdum loqui necesse erit, et appellare eam legem, quae scripta sancit(定める) quod vult aut jubendo aut prohibendo, ut vulgus appellare solet. Constituendi(制定) vero juris(正義) ab illa summa lege(法) capiamus exordium, quae, saeclis communis omnibus, ante nata est quam scripta lex ulla aut quam omnino civitas constituta.

もっとも、そうはいっても、我々の議論の全ては大衆的な見地に関わるのだから、時には大衆と同じ言い方をして、命令あるいは禁止によって自らの意志を定める成文法を法律と呼ばねばならないこともある。大衆はそういう呼び方をしているからだ。けれども、正義を確立するにあたっては、全ての時代に共通し、いかなる成文法が作られるより、いかなる国家が成立するより、はるか以前に生まれたあの至上の法から始めることにしよう。

[20] Quintus: Commodius vero et ad rationem instituti sermonis sapientius.

20 クィントゥス・キケロ 確かにそのほうが適切で、我々が始めた討論の見地からいっても賢明だろう。

Marcus: Visne ergo ipsius juris(正義) ortum a fonte repetamus? Quo invento non erit dubium, quo sint haec referenda quae quaerimus.

マルクス・キケロ では、正義その物の起こりを、その源泉から尋ねることに賛成なのかね。これが見つかれば、我々の探求の拠り所がはっきりするだろう。

Quintus: Ego vero ita esse faciendum censeo.

クィントゥス・キケロ 僕はそうしたらいいと思う。

Atticus: Me quoque ascribe(含める) fratris sententiae.

アッティクス 僕もその意見に賛成だ。

Marcus: Quoniam igitur ejus rei publicae, quam optimam esse docuit in illis sex libris Scipio, tenendus(保つ) est nobis et servandus(維持) status(政体), omnesque leges accommodandae ad illud civitatis genus, serendi etiam mores nec scriptis omnia sancienda, repetam stirpem juris(正義) a natura, qua duce nobis omnis haec est disputatio explicanda(展開).

マルクス・キケロ あの六巻の『国家論』の中でスキピオが説いたような理想国家の政体を維持して、全ての法律をあの形の国家に適合させること、さらには、道徳を植え付け、成文法だけで全てを規定しないようにすること、これが我々の勤めであるからには、僕は正義の根源を自然に求めたい。我々の議論の全ては、自然を導き手として展開すべきなのだ。

Atticus: Rectissime, et quidem ista duce errari nullo pacto potest.

アッティクス まったくだ。自然に導かれるかぎり、迷うことはありえない。

VII. [21] Marcus: Dasne igitur hoc nobis, Pomponi, (nam Quinti novi sententiam), deorum immortalium vi, natura, ratione, potestate, mente, numine (sive quod est aliud verbum quo planius significem(表す) quod volo) naturam omnem regi? Nam, si hoc non comprobas(是認), ab eo nobis causa ordienda est potissimum(特に).



21 マルクス・キケロ では、アッティクスに尋ねるが(クィントゥスの考えは分かっている)、自然は全体として不死なる神々によって支配されているということを君は認めるかね。それは神の力、神の本性、神の理性、神の権権力、神の心、神の意志など、僕の言いたい事を分かりやすく表す言葉なら何でもいいが。というのは、もし君がこの事を認めないのなら、我々はまさにこの事から、説き起こさねばならなくなる。

Atticus: Do sane, si postulas; etenim propter hunc concentum avium strepitumque(せせらぎ) fluminum non vereor condiscipulorum(学友) ne quis exaudiat(聞き取る).

アッティクス 神の支配を認めろと言うなら認めよう。鳥のさえずりや、河のせせらぎのおかげで、僕の仲間のエピクロス派の誰かに聞かれる恐れはないから。

Marcus: Atqui cavendum est; solent enim (id quod virorum bonorum est) admodum irasci, nec vero ferent, si audierint, te primum caput(章) viri optimi prodidisse, in quo scripsit nihil curare deum nec sui nec alieni.

マルクス・キケロ いや、用心しないと。善き人たちはみなそうだが、彼らもひどく怒りっぽい。「神は自らのことも他人のことも気にかけぬ」と書いているあの偉人の第一章を君が裏切ったと聞けば我慢しないだろう。

[22] Atticus: Perge, quaeso. Nam id quod tibi concessi(従う), quorsus(どこへ) pertineat(及ぶ), exspecto.

22 アッティクス よければ続けてくれ。神の支配を認めるとどうなるか知りたいから。

Marcus: Non faciam longius. Huc enim pertinet: animal(生き物) hoc providum, sagax, multiplex(多才), acutum, memor, plenum rationis et consilii, quem vocamus hominem, praeclara quadam condicione generatum esse a supremo deo.

マルクス・キケロ そんな長い話にはならないよ。それは、我々が人間と呼ぶ、洞察に富み、賢く、多才で、明敏で、記憶力に優れ、理性と思慮に満ちたこの生き物は、至高の神によって、生まれながらにして素晴らしい条件に与えられているということだ。

Solum est enim ex tot animantium generibus atque naturis particeps rationis et cogitationis, cum cetera sint omnia expertia(欠いた). Quid est autem, non dicam in homine, sed in omni caelo atque terra, ratione divinius? Quae cum adolevit(成長) atque perfecta est, nominatur rite sapientia.

というのは、様々な種類の多くの生き物の中で、理性と思考を持ち合わせているのはこれだけで、ほかの全ての生き物はそれらを欠いているからだ。それにしても、人間だけでなく、天地全ての中で、理性ほど神的なものがあるだろうか。理性が成熟して完成したときに知恵と呼ばれるのは当然のことだ。

[23] Est igitur, quoniam nihil est ratione melius, eaque est et in homine et in deo, prima homini cum deo rationis societas. Inter quos autem ratio(communis), inter eosdem etiam recta ratio communis est: quae cum sit lex, lege quoque consociati homines cum dis putandi sumus. Inter quos porro est communio(主 共有) legis, inter eos communio juris(正義) est.

[23] このようにして、理性より優れたものはなく、それは人間にも神にも存在するのだから、人間と神との第一の結びつきは、理性による結びつきだということになる。ところで、理性を共有にしている者たちの間では、正しい理性もまた共有している。そしてそれは法なのだから、人間は法によってもまた神と結び付けられていると考えねばならない。さらに、法を共有する者は、正義も共有する。

Quibus autem haec sunt inter eos communia, et civitatis ejusdem habendi(見なす) sunt. Si vero eisdem imperiis et potestatibus parent, multo jam magis ; parent autem huic caelesti(与 天の) discriptioni(分配) mentique divinae et praepotenti(有力な) deo, ut jam universus sit hic mundus una civitas communis deorum atque hominum existimanda.

そして、法と正義を共有する者は、同じ国家に属すると考えられねばならない。同一の命令権と主権に従う場合には、なおさらそう考えられねばならない。一方、法と正義が、このような天の配剤、神聖な意志、強力な神に従っている。その結果、この全宇宙は、神々と人間が共有する一つの国家だと考えられねばならない。

Et quod in civitatibus ratione quadam (de qua dicetur idoneo loco), agnationibus(親族) familiarum distinguuntur status, id in rerum natura(宇宙) tanto est magnificentius tantoque praeclarius, ut homines deorum agnatione et gente teneantur.

そして、国家においてはある方法で(これについては適当な箇所で述べられるだろう)家族の血筋による身分や地位が区別されるが、それと同じことが宇宙においてはるかに壮大に、はるかに優れた規模で行なわれ、人間は血筋と氏族で神々と結ばれたのである。

VIII. [24] Nam cum de natura hominis quaeritur, haec disputari solent—et nimirum(確かに) ita est, ut disputatur—perpetuis cursibus(運行) conversionibusque(回転) caelestibus exstitisse quandam maturitatem(好機) serendi generis humani, quod sparsum(蒔く) in terras atque satum(植える) divino auctum(与える) sit animorum munere(贈り物),



24 事実また、人間の本性について尋ねられる場合、次のように論じられるのが常であり、しかも、この議論の正しさは疑いを容れないと思う。つまり、途絶えることなく天体の運行と回転とが続くうちに、人間という種族を生み出すべき機が熟したわけだが、この種族が地上に生み付けられたとき、魂という神の賜物が与えられたと言うのだ。

cumque alia, quibus cohaererent(成り立つ) homines, e mortali genere sumpserint, quae fragilia essent et caduca(儚い), animum esse ingeneratum a deo. Ex quo vere vel agnatio nobis cum caelestibus(神々) vel genus vel stirps appellari potest.

そして、人間を構成する他の部分は、はかなく滅びやすい部分であり、死すべき物から取られているにも関わらず、魂だけは神が生んだものである。そこから、神の血筋とか、神の種族とか、神の家系とか云々できるのだ。

Itaque ex tot generibus nullum est animal praeter hominem quod habeat notitiam(知識) aliquam dei, ipsisque in hominibus nulla gens est neque tam mansueta(洗練された) neque tam fera(野蛮な), quae non, etiamsi ignoret qualem haberi deum deceat, tamen habendum sciat.

このようにして、かくも多種多様な生き物の中で、神についていくらかでも知っている生き物は人間以外にはないし、その人間の中には、どの神を信ずるべきかは知らなくても、神を信ずるべきことを知らないほど洗練された種族も、野蛮な種族もないのである。

[25] Ex quo efficitur illud, ut is agnoscat deum, qui, unde ortus sit, quasi recordetur ac cognoscat.

25 このことから、自分の出自が神であることを言わば記憶によって知っているものだけが、神を知っていることになる。

Jam vero virtus eadem in homine ac deo est, neque alio ullo in genere praeterea. Est autem virtus nihil aliud, nisi perfecta et ad summum perducta natura: est igitur homini cum deo similitudo. Quod cum ita sit, quae tandem esse potest proprior certiorve cognatio?

さらに、同一の美徳が人間と神にはあるが、これは他のどんな生き物にもないことだ。しかも、美徳は、完成され、最高度に高められた自然な性質にほかならず、したがって、人間と神は似ていることになる。そして、その場合、一体これ以上に近い、これ以上に確かな関係があるだろうか。

Itaque ad hominum commoditates et usus tantam rerum ubertatem natura largita(与える) est, ut ea, quae gignuntur(産む), donata consulto(故意に) nobis, non fortuito(偶然) nata(生ずる) videantur, nec solum ea quae frugibus(穀物) atque bacis(木の実) terrae fetu(生産力) profunduntur(与える), sed etiam pecudes(家畜), cum perspicuum(明白) sit plerasque(非常に多く) esse ad usum hominum, partim ad fructum, partim ad vescendum(利用する), procreatas(産む).

だからこそ、自然は人間の便宜と必要のために、様々な物を豊富に与えており、これらの産物はけっして偶然に生じたものではなく、意図的に我々に与えられたものだと思えるのである。しかも、これは、大地の生産力が生み出す穀物や木の実だけではなく、家畜たちについても言えるのだ。そして、家畜は、人間に使われるため、また副産物のため、また食料となるために、生み出されたものであることは明らかである。

[26] Artes vero innumerabiles repertae sunt docente natura, quam imitata ratio(理性) res(複対) ad vitam necessarias(必要な) sollerter(巧みに) consecuta est.

26 無数の技術が発見されたのも、ひとえに自然の教えによっている。理性は、自然を手本とすることによって、生活に必要なものを巧みに我が物としたのだ。

IX. Ipsum autem hominem eadem natura non solum celeritate mentis ornavit(授ける) sed ei et sensus tamquam satellites(従者) attribuit ac nuntios(使者), et rerum plurimarum obscuras nec satis expressas intellegentias enodavit(明瞭にする), quasi fundamenta quaedam scientiae,



しかも、同じその自然は、人間に素早い頭の働きを授けただけでなく、いわば彼に仕えるための従者および使者として感覚を付き添わせ、かつ、いわば知識の基礎として、非常に多くの物事に関する漠とした概念を明らかにした。

figuramque corporis habilem(適した) et aptam(適合) ingenio humano dedit. Nam cum ceteras animantes(動物) abjecisset(這わせる過去完) ad pastum, solum hominem erexit et ad caeli quasi cognationis(親族) domiciliique(住処) pristini(最初の) conspectum(見ること) excitavit, tum speciem(形) ita formavit oris, ut in ea penitus reconditos mores effingeret(表す).

同時に、自然は、人間の才能にぴったり適合した身体の形態も与えた。つまり、ほかの動物の場合には、餌を食べやすいように俯(うつむ)かせたが、人間だけは直立させ、親族および故郷の地を眺めるために、天を仰ぐようにしむけた。さらに、顔の容貌も、内に深く隠れている性格を表すように形作った。

[27] Nam et oculi nimis arguti(明瞭な) quem ad modum animo affecti(状態にある) simus, loquuntur et is qui appellatur vultus, qui nullo in animante esse praeter hominem potest, indicat mores, cujus vim Graeci norunt, nomen omnino non habent.

27 なぜなら、目は非常に明瞭に内心の感情を物語り、人間以外の動物には見られない表情と呼ばれるものが性格を表すからである。なお、ギリシア人も、この表情の意味するものを知ってはいたが、これを言い表す名詞は持ち合わせていなかった。

Omitto opportunitates(好都合) habilitatesque(適性) reliqui corporis, moderationem(抑制) vocis, orationis(言語) vim, quae conciliatrix(仲介) est humanae maxime societatis. Neque enim omnia sunt huius disputationis ac temporis, et hunc locum satis, ut mihi videtur, in eis libris quos legistis, expressit Scipio.

体の他の部分の能力と適性、人間の交わりにおいて第一の仲立ちになる声の抑揚や言語能力などについては省略する。これらは全て、この議論の枠をはずれるし、時間もそれを許しはしないからである。それに、この話題についてはすでに君たちが読んだ『国家論』の中で、スキピオが充分述べていると思う。

Nunc quoniam hominem, quod principium(首位) reliquarum rerum esse voluit, ita generavit et ornavit deus, perspicuum fit illud(→不), ne omnia disserantur, ipsam per se naturam longius progredi, quae etiam nullo docente profecta ab eis quorum ex prima et inchoata(始まった) intellegentia(知識) genera cognovit, confirmat(強化) ipsa per se rationem et perficit.

神は人間を、万物の霊長にするべく、このように作り出し様々な物を授けたもうたので、次の事は明らかである。すなわち、全てを論ずるまでもなく、自然そのものは自分の力で前進して、誰にも教えられなくても、不完全で初歩的な知性によって概念を認識した事どもから出発して、自分の力で理性を強化して完成するのである。

X. [28] Atticus: Dii immortales, quam tu longe juris principia(起源) repetis! atque ita ut ego non modo ad illa non properem(急ぐ), quae exspectabam a te de jure civili, sed facile patiar(耐える) te hunc diem vel totum in isto sermone consumere. Sunt enim haec maiora, quae aliorum causa fortasse complecteris, quam ipsa illa, quorum haec causa praeparantur(用意).



28 アッティクス いやはや、感嘆のほかはない。何と遠くまで遡って、正義の根源を尋ねていることか。市民法について君から聞きたいと思っていたことへ急ぐ気持ちがなくなったどころか、今日という日をまる一日、今のような話で費やしてくれても、平気でいられそうだ。今の話は、多分ほかの話のために含めたのだろうが、この前置きに続く話そのものより重要なんだね。

Marcus: Sunt haec quidem magna, quae nunc breviter attinguntur. Sed omnium quae in hominum doctorum disputatione versantur, nihil est profecto praestabilius(卓越), quam plane intellegi, nos ad justitiam esse natos, neque opinione sed natura constitutum esse jus. Id jam patebit(明らか), si hominum inter ipsos societatem conjunctionemque perspexeris(調べる).

マルクス・キケロ いま簡単に触れた話は、確かに重要だ。だが、哲学者たちが議論している全ての事の中で、何にもまして重要なことは、我々が生まれてきたのは正義のためであり、正義は人々の意見ではなく、自然によって形ち作られたということをはっきり知ることだ。人間同士の交わりと結びつきを吟味すれば、その事はすぐに明らかになるだろう。

[29] Nihil est enim unum uni tam simile, tam par(等しい), quam omnes inter nosmet ipsos sumus. Quodsi depravatio(堕落) consuetudinum, si opinionum(考え) vanitas(虚偽) non imbecillitatem(無力) animorum torqueret et flecteret(曲げる) quocumque coepisset, sui nemo ipse tam similis esset quam omnes sunt omnium. Itaque quaecumque est hominis definitio, una in omnis valet.

というのは、我々みなが似ているほど一人一人がそっくり同じものはないからだ。そして、もし堕落した習慣や間違った考えが人の心の弱さに付け込んでそれを歪め、偶然の方向へ曲げるようなことさえなければ、我々全員が全員と似ているほどに自分自身と似ているものは何もないことになるだろう。そういうわけで、人間をどう定義するにしても、一つの定義が全員にあてはまるのである。

[30] Quod argumenti(証拠) satis est nullam dissimilitudinem(相違) esse in genere. Quae si esset, non una omnis definitio contineret. Etenim ratio, qua una praestamus(優る) beluis(獣), per quam conjectura(推論) valemus, argumentamur(証明), refellimus(反駁), disserimus(論ずる), conficimus(結論) aliquid, cunctis hominibus certe est communis, doctrina(知識) differens, discendi(学ぶ) quidem facultate par.

30 ということは、人類には相違点がないという証拠でもある。もし相違があれば、一つの定義が全員に当てはまることはないからである。実際に、我々が獣よりも優れている唯一のものである理性、それによって推論し、論証し、反駁し、議論し、何かの決着を付け、結論することが出来る理性というものは、確かに人類全体に共通しており、それが持っている知識は異なるとしても、学ぶ能力においては等しいのだ。

Nam et sensibus eadem omnium comprehenduntur, et ea quae movent sensus, itidem(同様に) movent omnium, quaeque in animis imprimuntur(刻み付ける), de quibus ante dixi, inchoatae intellegentiae, similiter in omnibus imprimuntur, interpresque(仲介者) mentis oratio verbis discrepat, sententiis congruens(一致). Nec est quisquam gentis ullius, qui ducem nactus ad virtutem pervenire non possit.

つまり、全員の感覚によって同じものが知覚され、感覚を刺激する物は、全員の感覚を同じように刺激し、そして、先程述べた、心に刻印される初歩的な知性は、全員に同じように刻印され、心の仲介者というべき言語は、個々の言葉においては相違していても、意味においては一致している。自然を導き手としながら美徳にたどり着けないような人間は、種族のいかんを問わずありはしない。

XI. [31] Nec solum in rectis, sed etiam in pravitatibus(不正) insignis est humani generis similitudo. Nam et voluptate capiuntur omnes, quae etsi(たとえ〜でも) est illecebra(誘惑) turpitudinis(不道徳), tamen habet quiddam simile naturalis boni; lenitate(穏やか) enim et suavitate(魅力) delectans, sic ab errore mentis tamquam salutare(有益) aliquid asciscitur(引き入れる),

十一

31 人類が互いによく似ていることは、善行においてだけでなく、悪事においても見られる。たとえば、快楽のとりこになるということも、全員に共通している。この快楽というものは、たとえ悪徳への誘惑であっても、自然の善き物と似たところを持っている。事実、優しさと甘美さによって人を喜ばせながら、思い違いというものに乗じて、まるで有益な物のようにして取り入れられるのである。

similique inscitia(無知) mors fugitur quasi dissolutio naturae, vita expetitur, quia nos in quo nati sumus continet, dolor in maximis malis ducitur, cum sua asperitate, tum quod naturae interitus(破壊) videtur sequi;

同様の愚かさのせいで、我々は死をまるで本来の属性の否定であるかように避け、生まれた状態に保たれると思って生にしがみつき、苦痛を、その辛さのためだけでなく、本来の属性を破壊すると思えるために、最大の禍いと見なしている。

[32] propterque honestatis et gloriae similitudinem beati, qui honorati sunt, videntur, miseri autem, qui sunt inglorii.

32 名声が真の美徳と似ているせいで、有名な人が幸福な人だと思われ、名もなき人が不幸だと思われている。

Molestiae, laetitiae, cupiditates, timores similiter omnium mentes pervagantur, nec(→non二重否定) si opiniones aliae sunt apud alios, idcirco(それ故) qui(S) canem(犬) et felem(猫) ut deos colunt, non eadem superstitione(迷信) qua ceterae gentes conflictantur(V取り付く). Quae autem natio non comitatem(親切), non benignitatem(親切), non gratum(感謝) animum et beneficii(親切) memorem diligit(尊重)? Quae superbos, quae maleficos(邪悪), quae crudeles(無慈悲), quae ingratos(恩知らず) non aspernatur, non odit?

同様の愚かさのせいで、苦痛と快楽と欲望と恐怖は、全ての人の心に浸透する。だから、人によって信仰に違いがあるとしても、だからといって、犬や猫を神とあがめている人たちの迷信は、他の種族のもつ迷信と同じでないということにはならない。友愛、親切、恩を忘れぬ感謝の気持を尊ばない国民はなく、高慢、悪辣、残酷、恩知らずといったような人間を軽蔑し、憎悪しない国民はないのだ。

Quibus ex rebus cum omne genus hominum sociatum inter se esse intellegatur, illud extremum(最後) est, quod recte vivendi ratio meliores efficit. Quae si approbatis, pergamus(続ける) ad reliqua; sin quid requiritis, id explicemus prius.

これらの議論によって、全人類は相互に結ばれていることは明白であるからには、この最後の結論は、正しく生きるという原則が、人間をより善きものにするということだ。君たちが以上のことに同意してくれるなら、話を先へ進めるとしよう。だが、疑問があるなら、まずそれに答えてからにする。

Atticus: Nos vero nihil, ut pro utroque respondeam.

アッティクス 僕が代表として返事していいなら、何一つ疑問はない。

[33] Marcus: Sequitur igitur ad participandum(分かつ) alium alio communicandumque inter omnes jus nos natura esse factos. Atque hoc in omni hac disputatione sic intellegi volo, cum dicam naturam esse jus; tantam autem esse corruptelam(堕落) malae consuetudinis, ut ab ea tamquam igniculi exstinguantur a natura dati, exorianturque et confirmentur vitia contraria.

十二

33 マルクス・キケロ それに続くのは、我々は互いに正義を分かちあい、それをみんなで共有するように自然によって作られているということだ。そして、我々のこの全ての議論で、僕が正義とは自然に存在すると言う時、以上のように理解してもらいたい。しかしながら、悪習による堕落が甚だしいために、自然から与えられた微かな火は掻き消され、反対に悪弊の炎が生じて燃えさかるのだ。

Quodsi, quo modo est natura, sic judicio homines 'humani', ut ait poeta, 'nihil a se alienum putarent', coleretur jus aeque ab omnibus.

しかし、あの喜劇詩人(テレンティウス)が言っている「およそ人間に関わりのあることは、自分と無関係であるとは思わない」という考えが、ただ人間の自然に基づく本性から出るだけでなく、同じく人間の判断からも生まれるのであれば、正義は等しく万人によって尊ばれることだろう。

Quibus enim ratio a natura data est, eisdem etiam recta ratio data est; ergo et lex, quae est recta ratio in jubendo et vetando; si lex, jus quoque; et omnibus ratio ; jus igitur datum est omnibus. recteque Socrates exsecrari(呪詛) eum solebat qui primus utilitatem a jure sejunxisset; id enim querebatur(嘆く) caput esse exitiorum(破滅) omnium.Unde enim illa Pythagorea vox ? [de amicitia locus]: ut unus fiat ex pluribus.

というのは、自然によって理性を与えられている者には、正しい理性も与えられており、したがって、命令および禁止という形における正しい理性である法も、やはり与えられているからである。そして、もし法が与えられているなら、正義もまた与えられていることになる。ところで、理性は万人に与えられているのだから、正義も万人に与えられていることになる。そして、正義から有益性を引き離した最初の人間をソクラテスが常に憎んだのは正しかった。なぜなら、彼はこれがあらゆる災いの源だと嘆いたからだ。だからこそまた、友情に関するピタゴラスのあの有名な言葉もあるわけであろう。

[34] Ex quo perspicitur, cum hanc benevolentiam(慈悲) tam late longeque diffusam vir sapiens in aliquem pari virtute praeditum contulerit(与える), tum illud effici(起こる), quod quibusdam incredibile videatur, sit autem necessarium, uti nihilo sepse plus quam alterum diligat:

34 そういうところから、次のことも明らかとなるはずだ。ここに一人の賢者がいて、かくも広範囲に行き渡ったこの慈悲の心を、同じ美徳を備えた別の誰かにそそぎかけた場合、信じられない人がいるかもしれないが、しかし必然的なことが起こる。すなわち、自分よりもむしろ他人を愛する友情が生まれるのである。

quid enim est quod differat, cum sint cuncta paria? Quod si interesse quippiam tantulum(僅か) modo potuerit in amicitia, jam amicitiae nomen occiderit, cujus est ea vis(本質) ut, simul atque(〜するやいなや) sibi aliquid alter maluerit quam alteri, nulla sit.

というのは、全てが等しければ、違いが生まれる余地はないからである。しかし、もし友情の中に少しでも違いが入り込み得るなら、友情という名さえ滅びるだろう。二人のなかの一方が、何かについて自分を優先するやいなや、消えて無くなるのが友情の本質だからである。

Quae praemuniuntur(予め備える) omnia reliquo sermoni disputationique nostrae, quo facilius jus in natura esse positum intellegi possit. De quo cum perpauca dixero, tum ad jus civile veniam, ex quo haec omnis est nata oratio.

以上の全ては、我々のこれからの議論に備えるためのものであり、正義が自然に根ざしているということを、いっそう容易に理解するためだった。だから、この点についてもう少し話したうえで、そもそもこの議論全体の出発点となった市民法のことに戻ろうと思う。

Quintus: Tu vero jam perpauca scilicet. Ex his enim quae dixisti, etiamsi aliter Attico, videtur mihi quidem certe ex natura ortum esse jus.

クィントゥス・キケロ 文字どおり少しでいい。今までの話から、アッティクスは別としても、僕には、正義は自然から生まれてきたと思えてきた。

XIII. [35] Atticus: An mihi aliter videri possit, cum haec jam perfecta(証明) sint, primum quasi muneribus deorum nos esse instructos et ornatos, secundo autem loco unam esse hominum inter ipsos vivendi parem communemque rationem, deinde omnes inter se naturali quadam indulgentia et benevolentia, tum etiam societate juris contineri(結ぶ)? quae cum vera esse recte, ut arbitror, concesserimus, qui jam licet nobis a natura leges et jura sejungere?

十三

35 アッティクス 僕だってそうだ。見事な立証がなされたからね。第一に、我々は言わば神々から贈り物を授けられているということ、第二に、人間同士の間には、一つの共通な等しい生活原理があるということ、第三に、全ての人間はある種の自然な親切と情愛によって、さらに正義を共有することによって、一つに結ばれているということだね。これらが真実であることを我々は認めたし、認めるのが正しいと僕は思うからには、法と正義を自然から切り離すことは我々には許されないのだ。

[36] Marcus: Recte dicis, et res se sic habet. Verum philosophorum more, non veterum quidem illorum, sed eorum qui quasi officinas(研修会) instruxerunt sapientiae, quae(→ea) fuse(大雑把) olim disputabantur ac libere, ea nunc articulatim(明瞭に) distincta dicuntur. Nec enim satis fieri censent huic loco qui nunc est in manibus, nisi separatim hoc ipsum, a natura esse jus, disputarint.

36 マルクス・キケロ 君の言うとおりだ。まさにそうなっているんだよ。もっとも、我々は古い哲学者たちの流儀ではなく、言わば知恵をもたらす研修会を作った哲学者たちの流儀に従っているんだ。彼らは昔なら大雑把にのんびり論じていたことを、今では一つ一つ区別して論じているのだ。つまり、彼らは我々がいま扱っている問題も、正義は自然に存在するというこの命題を個別に論じないと、充分ではないと考えているのだ。

Atticus: Et scilicet tua libertas disserendi amissa est, aut tu is es qui in disputando non tuum judicium sequaris, sed auctoritati aliorum pareas!

アッティクス 君流の自由な議論のやり方を、どうやら捨てたようだね。それとも、議論にさいして自分の判断に従わず、他人の権威に服従するんだね。

[37] Marcus: Non semper, Tite, sed iter huius sermonis quod sit, vides: ad res publicas firmandas et ad stabiliendos urbes sanandosque(正す) populos omnis nostra pergit(進む) oratio. Quocirca vereor committere(引き起こす) ut non bene provisa(準備) et diligenter explorata(探索) principia ponantur, nec tamen ut omnibus probentur(賛成する)

マルクス・キケロ いつもそうであるわけではないよ、君。だが、今の議論の筋道は分かってくれているだろう。我々の話が全体的に目ざしているのは、国家を強固にして、都市を確立し、国民を安泰にするということだ。だから、生半可な、吟味不充分な原理を打ち立てるようなことがあってはならないと思うのだ。といっても、万人の賛成を得られることは期待していない。

(nam id fieri non potest), sed ut eis qui omnia recta atque honesta(高潔) per se expetenda duxerunt, et aut nihil omnino in bonis numerandum nisi quod per se ipsum laudabile esset, aut certe nullum habendum magnum bonum, nisi quod vere laudari sua sponte posset:

そんな事は不可能だろう。ただ、あらゆる正しく高潔なことはそれ自体のために求められるべきであり、それ自体のために賞賛に値するものだけが善きものと見なされるべきであり、あるいは少なくとも、真にそれ自体のために賞賛できるものだけが、偉大な善きものと考えるべきであると信じる人たちの賛成は得られるだろう。

[38] eis omnibus, sive in Academia vetere cum Speusippo, Xenocrate, Polemone manserunt, sive Aristotelem et Theophrastum, cum illis congruentes re, genere docendi paulum differentes, secuti sunt, sive, ut Zenoni visum est, rebus non commutatis immutaverunt(変える) vocabula, sive etiam Aristonis difficilem atque arduam, sed jam tamen fractam et convictam sectam secuti sunt, ut virtutibus exceptis atque vitiis cetera in summa aequalitate ponerent: eis omnibus haec quae dixi probantur.

38 だから、スペウシッポス、クセノクラテス、ポレモンなどと共に古アカデメイア(プラトンの流れを引く独断派)に留まった人たちでもいいのだし、古アカデメイア派と理論において一致していながら教え方では少し違っていたアリストテレスやテオプラストス(逍遥学派)に従った人たちでもいい。あるいは、ゼノンの意見に従って、教えの内容は変えずに用語だけを変えた人たちであれ、さらには、アリストンの難解高遠な、しかし今では論破されて無力化した学派に属して、美徳と悪徳を除いたあらゆるものを全く同等視した一派であれ――ともかく、こういう全ての人たちが、僕の言ったことに賛成してくれている。

[39] Sibi autem indulgentes et corpori deservientes atque omnia quae sequantur in vita quaeque fugiant voluptatibus et doloribus ponderantes(計る), etiam si vera dicant—nihil enim opus est hoc loco litibus(論争)—, in hortulis(庭園) suis jubeamus dicere, atque etiam ab omni societate rei publicae, cujus partem nec norunt(知る) ullam neque umquam nosse voluerunt, paulisper facessant(遠ざかる) rogemus(接).

39 ただし、放縦にふけって肉体の奴隷となり、生活の上で求めるべき、あるいは回避すべきことの一切を、快楽と苦痛で計るような人たちだけは、たとえ彼らの言うことが真実でも(ここで論争する必要はない)、自分の庭先(エピクロスの園)で喋っていてもらえばよい。さらに、彼らが少しもあずかり知らず、またあずかり知ろうともしなかった国家の問題への関わりは、しばらくさし控えてもらうよう願うこととしよう。

Perturbatricem(掻き回す人) autem harum omnium rerum Academiam, hanc ab Arcesila(>Arcesilas,Arcesilaus) et Carneade recentem, exoremus(接) ut sileat. Nam si invaserit in haec, quae satis scite(巧みに) nobis instructa(組み立てる) et composita videntur, nimias edet(引き起こす) ruinas. Quam quidem ego placare cupio, submovere(遠ざける) non audeo. . . . . . .

それと、このような問題には何であれ混乱しかもたらさないアルケシラオスとカルネアデスに始まる新アカデメイア派にも、黙っていてもらうこととしよう。我々の目には巧みに組み立てられていると思える学説も、彼らの攻撃にあえば、あまりにもひどい惨状を呈することだろう。しかし、僕は彼らを閉め出す勇気はなく、出来れば味方にしたいと思っている。

XIV. [40] Nam et in eis sine illius suffimentis(香) expiati(浄める) sumus. At vero scelerum(悪事) in homines atque in deos impietatum nulla expiatio est. Itaque poenas luunt(罰を受ける), non tam judiciis (quae quondam nusquam erant, hodie multifariam(多くの場所で) nulla sunt, ubi sunt tamen, persaepe falsa sunt) sed eos agitant insectanturque(悩ます) furiae, non ardentibus taedis(松明) sicut in fabulis, sed angore conscientiae fraudisque(罪) cruciatu(苦悩).

十四

40 (原文欠損)・・・・つまり、こういう軽い悪事の場合、我々は浄化の儀式なしでもその罪から清められる。しかし、人間に対する悪事や神々への不敬の罪の場合には、どんな清めもない。だから、裁判で罰を受けることはない。昔は裁判などどこにもなかったし、いまもないところが多い。あるとしても、裁判はしばしば間違う。しかし、彼らは復讐神たちに追いかけられて悩まされる。それは芝居にあるような燃える松明で悩まされるのではなく、良心の痛みと罪の呵責に悩まされることになる。

Quodsi homines ab injuria(不正) poena(主), non natura arcere(遠ざける) deberet, quaenam sollicitudo(不安) vexaret(苦しめる) impios sublato suppliciorum metu? Quorum tamen nemo tam audax umquam fuit, quin aut abnueret a se commissum esse facinus(自白する), aut justi sui doloris(憤り) causam aliquam fingeret, defensionemque facinoris(犯罪>facinus) a naturae jure aliquo quaereret. Quae si appellare audent impii, quo tandem studio colentur(接) a bonis?

しかし、もし人間を不正から遠ざけるものが刑罰であって自然でないなら、刑罰への恐怖が無くなれば、悪い人間を悩ますどんな不安があるだろうか。それにも関わらず、どんな悪い人間も、罪を犯したことを否定したり、正当な憤りという動機を捏造したり、犯罪の正当化を何らかの自然の正義に求めようとしないほど、恥知らずではない。悪い人間でさえ正義に訴えることを恥じないとすれば、善人たちはどれほど熱心に、正義を尊ぶだろうか。

Quodsi poena, si metus supplicii, non ipsa turpitudo(醜さ) deterret ab injuriosa facinerosaque vita, nemo est injustus, atque incauti potius habendi sunt improbi.

しかし、もし人間を不正と罪悪にまみれた生活から遠ざけるのが罪の醜さそのものではなく、刑罰や刑罰への恐怖であるとすれば、真に悪い人間など一人もいないことになり、さらに、悪い人間はむしろ愚かな人間だと考えるべきなのである。

[41] Tum autem qui non ipso honesto(道義) movemur ut boni viri simus, sed utilitate aliqua atque fructu, callidi sumus, non boni. Nam quid faciet is homo in tenebris qui nihil timet nisi testem et judicem? Quid in deserto quo loco nactus, quem multo auro spoliare(奪う) possit, imbecillum atque solum?

さらに、たとえ我々が善人であっても、その動機が道義そのものになく、何かの有用性と利益にあるとすれば、我々は善人ではなくて、ただ抜け目のない人間だということになる。証人と裁判員以外には何も恐れない人間は、暗がりの中では何をしでかすだろうか。そんな人間が、大金を奪えそうな、孤独で無力な男に淋しい場所で出会ったとすれば、何をしでかすかだろうか。

Noster quidem hic natura justus vir ac bonus etiam colloquetur, juvabit, in viam deducet(未 導く). Is vero qui nihil alterius(属) causa faciet et metietur(計る) suis commodis(利益) omnia, videtis, credo, quid sit acturus! Quodsi negabit se illi vitam erepturum(奪う) et aurum ablaturum, numquam ob eam causam negabit quod id natura turpe(対 卑劣) judicet(接), sed quod metuat ne emanet(知られる), id est ne malum(不利益) habeat. O rem dignam(値する→), in qua non modo docti, sed etiam agrestes(粗野な) erubescant!

だが、我々のいわゆる、生来正しくて善良な人物なら、その旅人に話しかけ、暖かくいたわり、道案内をしてやることだろう。しかし、いつも人のためには何一つせず、何事も自分の利益に基づいて計る人間なら、そんな場合どんな行動をとるか君たちは分かると思う。彼は、命を奪って金を盗むようなことはしないと言うとしても、それは本来卑劣なことだと思うからではなくて、人に知られることを恐れるから、つまり不利益を被ることを恐れるからである。いやはや、哲学者はもちろん、無学の人でさえも顔を赤らめるに相応しいようなことではないか。

XV. [42] Jam vero illud stultissimum, existimare omnia justa esse quae scita sint in populorum institutis aut legibus. Etiamne si quae leges sint tyrannorum? Si triginta(30) illi Athenis leges imponere voluissent, et si omnes Athenienses delectarentur tyrannicis legibus, num idcirco eae leges justae haberentur? Nihilo credo magis illa quam interrex noster tulit, ut dictator quem vellet civium nominatim aut indicta causa(弁明なしで) impune posset occidere.

十五

42 しかし、国民の慣習や法律の中に含まれていることは、全て正しいと考えるのも、実に愚かなことだ。独裁者の作った法律も正しいと言うのだろうか。もし三十人僭主がアテナイに法律を施行しようとし、アテナイ人がみんな僭主の法律を喜んだとしても、だからと言ってその法律は正しいと考えるべきだろうか。「独裁官は、自分がこれと目ぼしを付けた市民を、弁明を聞きもしないで殺してもかまわない」という、わがローマの臨時執政官(中間王)が持ち出したあの法律も、同様に正しいとは言えないのである。

Est enim unum jus quo devincta est hominum societas et quod lex constituit(定める) una, quae lex est recta ratio imperandi atque prohibendi. Quam qui ignorat, is est injustus, sive est illa scripta uspiam(どこかに) sive nusquam.

正義なるものはただの一つしかなく、これによって人間の社会が結び合わされているのだが、それの根底には唯一無二の法というものがある。この法は、命令と禁止を行う正しい理性であり、どこかに書きとめられていようがいまいが、これを知らない者は正しい人間とは言えない。

Quodsi justitia(正義) est obtemperatio(遵守) scriptis legibus institutisque populorum, et si, ut idem dicunt, utilitate omnia metienda sunt, negleget leges easque perrumpet(破る), si poterit, is qui sibi eam rem fructuosam putabit fore.

しかし、もし正義が成文法と国民の慣習の遵守であるとするなら、そして、同じ人の言うように、もし全てが利益によって計られるべきなら、法を無視し法を破るのが自分に有利だと思うなら、彼は可能な限りそうするだろう。

Ita fit ut nulla sit omnino justitia, si neque natura(奪) est, et ea (justitia) quae propter utilitatem constituitur, utilitate illa convellitur(覆る).

すると、もし利益の上に立てられた正義が、自然に根ざしたものではなく、利益によって覆るとすれば、もともと正義などないことになる。

[43] Atqui si natura confirmatura(確立) jus non erit, virtutes omnes tollantur(接). Ubi enim liberalitas(親切), ubi patriae caritas, ubi pietas(忠誠), ubi aut bene merendi(貢献) de altero aut referendae gratiae voluntas poterit existere? Nam haec nascuntur ex eo quod natura propensi sumus ad diligendos homines, quod fundamentum juris est.

43 そして、もし自然が正義の礎となることがないなら、一切の美徳が滅び去るだろう。寛大な心、祖国愛、忠誠、人のために尽くし、恩に報いようとする意志、これらが存在しうる余地はなくなるからである。というのは、これらの美徳は、人間を愛する自然な気持ちから生まれて来ており、そういう気持ちこそ正義の礎なのである。

Neque solum in homines obsequia, sed etiam in deos caerimoniae religionesque tollentur(未), quas non metu, sed ea conjunctione(結合) quae est homini cum deo, conservandas puto.

さもなければ、人間に対する従順さだけではなく、神々への礼拝と祭儀も滅び去るだろう。それらは、怖れによってではなく、人間と神との結びつきによって維持されるべきものだと、僕は思っている。

XVI. Quodsi populorum jussis, si principum decretis, si sententiis judicum jura constituerentur, jus esset latrocinari(強盗), jus adulterare(姦通), jus testamenta falsa supponere, si haec suffragiis(投票) aut scitis(決議) multitudinis probarentur.

十六

だが、正義の礎となるものが、国民の決議や元首の布告や裁判員の判決にあるとすれば、大衆の投票や決議が認めれば、強盗も、姦通も、遺書の偽造も合法だということになってしまう。

[44] Quodsi tanta potestas est stultorum sententiis atque jussis, ut eorum suffragiis rerum natura vertatur, cur non sanciunt ut quae mala perniciosaque sunt, habeantur pro bonis et salutaribus(有益な)? Aut cur cum jus ex injuria lex facere possit, bonum eadem facere non possit ex malo?

44 もし愚か者たちの意見と命令が絶大な力を持っていて、彼らの投票によって自然そのものが覆ってしまうのであれば、どうして、彼らの意見によって、悪くて有害なものが善くて有益なものと見なされないことがあろうか。あるいは、法律は不法を合法とすることの出来る以上は、どうして同じ法律が悪を善に出来ないだろうか。

Atqui nos legem bonam a mala nulla(奪) alia nisi naturae norma(f.基準) dividere possumus. Nec solum jus et injuria natura dijudicatur(区別), sed omnino omnia honesta et turpia(卑劣). Nam, ut communis intellegentia nobis notas res effecit easque in animis nostris inchoavit(形成する>incoho), honesta in virtute(善) ponuntur, in vitiis(悪) turpia.

しかるに、我々が善き法律と悪しき法律とを判別できるのは、自然という基準に照らした場合だけなのである。そして、自然に照らして判別されるのは、正義と不正だけではなく、高潔な行為と卑劣な行為の全てがそうである。というのは、万人共通の知性によって我々はものごとを学び、それらに対する理解が我々の心の中に形成されるやいなや、高潔な行為は善に帰せられ、卑劣な行為は悪に帰せられるからである。

[45] Haec autem in opinione existimare, non in natura posita, dementis est. Nam nec arboris nec equi virtus quae dicitur (in quo abutimur nomine) in opinione posita est, sed in natura. Quod si ita est, honesta quoque et turpia natura dijudicanda sunt.

45 しかし、これらのことは人の意見に基づいたもので、自然に根ざしたものではないと考えるのは、狂気の沙汰である。たとえば、これは言葉の誤用ではあるが、樹木の美徳、あるいは馬の美徳というのも、意見に左右されるものではなく、自然に基くものである。だとすれば、高潔な行為と卑劣な行為も、自然に照らして判別されねばならないことになる。

Nam si opinione universa virtus, eadem ejus etiam partes probarentur(吟味). Quis igitur prudentem et, ut ita dicam, catum non ex ipsius habitu(性質) sed ex aliqua re externa judicet? Est enim virtus perfecta ratio, quod certe in natura est: igitur omnis honestas eodem modo.

というのは、もし美徳一般が人の意見に照らして吟味されるのであれば、個々の美徳もそうなってしまう。たとえば思慮深く、あるいは、こう言ってよければ、確固たる良識のある人について判断する場合、その人物自身の性格によらずに、何か外的な事情を拠り所にするような人がいるだろうか。美徳は完成された理性であり、この理性は自然に根ざしていることは確かだからである。したがって、高潔なことの全ては、同様に自然に根ざしているのである。

XVII. Nam ut vera et falsa, ut consequentia et contraria sua sponte(それ自体), non aliena judicantur, sic constans(不変の) et perpetua ratio vitae, quae virtus est, itemque inconstantia(無節操), quod est vitium, sua natura judicabitur. An agricola surculi(若枝) ingenium natura probabit(未); nos ingenia juvenum non item?

十七

つまり、真実と虚偽、一貫性と矛盾は、ほかの何かによるのではなく、それ自体によって判断されるように、確固とした一貫性という美徳と、同じく、無節操という悪徳も、それ自体の本性にしたがって判断されるだろう。あるいは、農夫は若枝の性質を本性によって判断するが、若者の性質を判断する場合も、これと同じではないか。

[46] An ingenia natura, virtutes et vitia quae existunt(生ずる) ab ingeniis, aliter judicabuntur? An ea si non aliter, honesta et turpia non ad naturam referri necesse erit? quod laudabile bonum est, in se habeat quod laudetur necesse est; ipsum enim bonum non est opinionibus, sed natura.

46 あるいは、性質は本性に従って判断されるのに、その性質から生まれる美徳と悪徳とは、別のやり方で判断されるのだろうか。あるいは、もし美徳と悪徳は本性によって判断されるのなら、高潔な行為と卑劣な行為も、必然的に自然に照らして判断されるのではないか。褒められるべき善きものは、褒められることを必然的に自らのうちに持っている。なぜなら、善き物それ自体は、人の意見ではなく自然に基づいているからである。

Nam ni ita esset, beati quoque opinione essemus, quo quid dici potest stultius? Quare cum et bonum et malum natura judicetur, et ea sint principia naturae, certe honesta quoque et turpia simili ratione dijudicanda et ad naturam referenda sunt.

さもなければ、我々の幸せも人の意見に基くことになるが、これほど愚かな主張はあり得ないだろう。したがって、善と悪が自然に照らして判断されるだけでなく、自然の根本要素である以上は、高潔な行為と卑劣な行為も同じやり方で判別され、自然に照らして考えねばならない。

[47] Sed perturbat nos opinionum varietas hominumque dissensio(意見の不一致), et quia non idem contingit in sensibus, hos natura certos putamus; illa quae aliis sic, aliis secus, nec eisdem semper uno modo videntur, ficta esse dicimus. Quod est longe aliter.

47 しかし、人によって様々な意見の違いがあることは、我々を当惑させるが、感覚の場合にはこういう違いはないことから、我々は感覚が自然によって確かなものであると考える。その一方で、我々は、人によって違ったふうに思えたり、同じ人にさえ時と場合によって異なって見えるようなものを、虚妄であると考える。しかし、これらは事実ではない。

Nam sensus nostros non parens, non nutrix, non magister, non poeta, non scaena depravat(歪める), non multitudinis consensus abducit. At vero animis omnes tenduntur insidiae vel ab eis quos modo enumeravi, qui teneros et rudes cum acceperunt(捕える), inficiunt(染める) et flectunt ut volunt,

なぜなら、我々の感覚は、親や乳母や教師や詩人や芝居などによって歪められることなく、世論によって真実から遠ざけられることもないが、我々の心に対しては、いま挙げたものたちによって、あらゆる罠が張りめぐらされている。それらは、幼い無経験な心をとらえて、望みどおりの色に染め、思いどおりに歪めるのである。

vel ab ea quae penitus in omni sensu implicata insidet(ある), imitatrix boni voluptas, malorum autem mater omnium; cujus blanditiis(魅力) corrupti, quae natura bona sunt, quia dulcedine hac et scabie(物欲しさ) carent, non cernunt satis.

さらに、我々の心に対して快楽が罠を張っている。快楽はあらゆる感覚に絡み付いて、感覚の奥深くに潜んでいて、善き物を真似てはいるが、あらゆる悪しき物の母なのだ。我々の心は、彼女の魅力に目が眩んで、本来の善きものを充分にはっきりと認めることができなくなってしまう。というのは、そういう善きものには、この種の甘い魅惑とくすぐるような快感がないからである。

XVIII. [48] Sequitur (ut conclusa mihi jam haec sit omnis oratio), id quod ante oculos(明らか) ex eis est quae dicta sunt, et jus et omne honestum sua sponte esse expetendum.

十八

48 さて、以上の話の全体に結論を出すとすれば、今まで言ったところから明らかなことは、正義および高潔なことの全ては、それ自体のゆえに求められねばならないということだ。

Etenim omnes viri boni ipsam aequitatem et jus ipsum amant, nec est viri boni errare et diligere(愛する) quod per se non sit diligendum:

実際、全ての善き人たちは、公平そのものと正義そのものを愛している。そして、それ自体のために愛すべきものではないものを間違って愛することは、善き人のなすところではない。

per se igitur jus est expetendum et colendum. Quod si jus, etiam justitia(公正); sin ea, reliquae quoque virtutes per se colendae sunt.

だから、正義もそれ自体のために求められ尊ばれねばならない。もし正義がそうだとすれば、公正さもそうだ。もし公正さがそうであるとすれば、ほかの美徳もやはりそれ自体のために尊ばれねばならないことになる。

Quid? Liberalitas gratuitane(無償の) est an mercennaria(お返し目当て)? Si sine praemio(報酬) benignus est, gratuita, si cum mercede, conducta(雇われ). Nec est dubium quin is qui liberalis benignusve dicitur, officium, non fructum sequatur. Ergo item justitia nihil expetit praemii, nihil pretii(代価): per se igitur expetitur eademque omnium virtutum causa(動機) atque sententia(意図) est.

たとえば、寛大さは無償なのだろうか、お返し目当てなのだろうか。報酬なしの親切心であれば、無私だということになるだろうが、報酬を伴うものならば、金銭ずくだということになる。ところで、寛大で親切と言われる人は、利益を求めるのではなく、義務を果たそうとしていることは疑いがない。同じように、公平もまた、報酬や代価を求めるものではない。したがって、それはそれ自体のために求められる。同じことが、あらゆる美徳の動機と意図についても言えるだろう。

[49] Atque etiam si emolumentis(利益), non suapte natura virtus expetitur, una erit virtus, quae malitia(悪徳) rectissime dicetur. Ut enim quisque maxime ad suum commodum(利益) refert quaecumque agit, ita minime est vir bonus; ut qui virtutem praemio metiuntur, nullam virtutem nisi malitiam putent(信じる).

49 さらに、もし美徳というものが、それ自身の本質によって求められずに、利益によって求められるなら、悪徳と呼ばれるのが一番相応しい美徳だけがこの世に残ることだろう。人は自分の行動の基準を自分の利益に求めようとすればするほど、彼は善人でなくなる。そして、美徳を報酬で計る人は、悪徳以外の美徳の存在を信じていないことになる。

Ubi(どこに) enim beneficus, si nemo alterius causa benigne(副) facit? Ubi gratus, si non eum ipsi respiciunt(気遣う) grati, cui referunt gratiam? Ubi illa sancta amicitia, si non ipse amicus per se amatur toto pectore, ut dicitur?

もし誰も人のために思いやりを示さなくなれば、どこに親切な人が見出せるというのか。もし恩を受けた人が、恩を返すべき相手のことを気遣わないのであれば、どこに恩を忘れない人が見出せるというのか。もし友人が彼自身のためにいわば心の底から愛されないのであれば、あの友情という神聖なものはどこに見出だせるというのか。

Qui etiam deserendus(見捨てる) et abiciendus est, desperatis(見込みがない) emolumentis et fructibus; quo quid potest dici immanius(恐ろしい)? Quodsi amicitia per se colenda est, societas quoque hominum et aequalitas et justitia per se expetenda. Quod ni ita est, omnino justitia nulla est. Id enim injustissimum ipsum est, justitiae mercedem quaerere.

利益と儲けの見込みがなくなれば、友人は見捨てられ放棄されなければならなくなる。これほどひどい話があるだろうか?だがもし、友情がそれ自体のために尊ばれるべきでものであるなら、人間の交わりも、公正さも、正義も、それ自体のために求められるべきだということになる。もしそうでないというなら、そもそも正義などというものはなくなってしまう。正義の報酬を求めることは、不正の極みだからである。

XIX. [50] Quid vero de modestia(謙譲), quid de temperantia(節度), quid de continentia(自制), quid de verecundia(遠慮), pudore(羞恥) pudicitiaque(純潔) dicemus(接)? Infamiaene metu non esse petulantes(淫ら), an legum et judiciorum? Innocentes ergo et verecundi sunt, ut bene audiant, et, ut rumorem bonum colligant(得る), erubescent(恥じる); pudet jam loqui de pudicitia.

十九

50 謙譲、節度、自制、遠慮、羞恥、純潔などについては何を言うべきだろう。人々が淫らな振舞いをしないのは、不名誉を恐れるからではないだろうか。それとも、法と裁判員を恐れるからだろうか。人が清浄潔白で慎み深いのは、よい評判を得たいからであり、恥を知っているのも、評判をよくしたいからである。純潔にいたっては、ロにするのさえ恥ずかしい。

At me istorum philosophorum pudet, qui ullum judicium vitare nisi vitio ipso vitato honestum putant.

それにしても、悪徳そのものは避けないでいて、悪徳の評判さえ避ければそれで高潔なことだと考えるあの哲学者たちのことを思えば、僕は恥ずかしくてならない。

[51] Quid enim? Possumus eos, qui a stupro(密通) arcentur(遠ざかる) infamiae metu, pudicos dicere, cum ipsa infamia propter rei turpitudinem consequatur? Nam quid aut laudari rite aut vituperari potest, si ab ejus natura recesseris(逸脱) quod aut laudandum aut vituperandum putes?

51 これはどうしたことだろう。悪評それ自体は、卑劣な行為の帰結にすぎないのに、悪評を恐れて情欲を制している人たちを、慎み深い人たちと言えるだろうか。賞賛あるいは非難に値すると考えられる事の本質から逸脱していながら、どんな正しい賞賛、正しい非難があり得るだろうか。

An corporis pravitates(奇形), si erunt perinsignes(非常に顕著な), habebunt aliquid offensionis(不快), animi deformitas non habebit? Cuius turpitudo ex ipsis vitiis facillime perspici potest. Quid enim foedius avaritia, quid immanius libidine, quid contemptius timiditate, quid abjectius tarditate et stultitia dici potest?

肉体の欠陥が著しい場合には不快だが、精神の奇形は不快ではないのだろうか。精神の醜さは、まさにそれに伴う悪徳によって、いとも容易に知られるのだ。たとえば、貪欲よりも忌わしく、情欲よりも恐るべく、臆病よりも軽蔑すべく、遅鈍よりも卑しむべきだと言えるものがあるだろうか。

Quid ergo? Eos qui singulis vitiis excellunt aut etiam pluribus, propter damna(罰金) aut detrimenta(不利益) aut cruciatus(苦悩) aliquos miseros esse dicimus, an propter vim turpitudinemque vitiorum? Quod item ad contrariam laudem de virtute dici potest.

さらに、ある一つのあるいはいくつかの顕著な悪徳を備えている人たちが不幸だと言われる場合、その不幸は、悪徳が及ぼす損害や不利益や苦しみによるのか、それとも、悪徳その物の忌わしい本質によるのだろうか。これと同じことは、逆に、美徳に対する賞賛の場合にも言うことが出来る。

[52] Postremo, si propter alias res virtus expetitur, melius esse aliquid quam virtutem necesse est: pecuniamne igitur an honores an formam an valetudinem? Quae et cum assunt perparva sunt, et quam diu affutura sint, certum sciri nullo modo potest. An id quod turpissimum dictu est, voluptatem? At in ea quidem spernenda et repudianda virtus vel maxime cernitur.

52 最後に、美徳が他の事のために求められるのだとすれば、美徳よりも優れた何かが存在しなければならなくなる。ではそれは、お金か、地位か、美貌か、それとも健康なのだろうか。けれども、これらのものは手に入れてしまうと大した価値はなくなるし、いつまで手許にあるのかも、はっきり知ることは出来ない。あるいは、それは、口にするのも忌わしい快楽のことだろうか。だが、美徳が最も明瞭に認められるのは、快楽を蔑んではね付けた場合なのである。

Sed videtisne quanta series rerum sententiarumque sit, atque ut ex alio alia nectantur? Quin labebar longius, nisi me retinuissem.

さて、これまでどれほど多くのテーマと理念が扱われて、それらが互いに絡み合っていることが、君たちには分かるだろうか。だから、このあたりで立ちどまらなければ、どんどん話が脱線してしまうだろう。

XX. Quintus: Quo tandem? Libenter enim, frater, quo ista oratione tendis(向かう) tecum prolabar.

二十

クィントゥス・キケロ どこへ脱線すると言うのかね。兄よ、いまのような話なら、僕は喜んでいっしょに脱線しよう。

Marcus: Ad finem bonorum, quo referuntur et cujus apiscendi(手に入れる) causa(奪) sunt facienda omnia, controversam(論争の的の) rem et plenam dissensionis inter doctissimos sed aliquando tamen judicandam.

マルクス・キケロ それは善の究極であり、全ゆる行動の基準であり到達目標だ。それは哲学者たちの間で論争の的になっていて、意見の食い違いが多い問題だが、そろそろ決着を付けなくてはならない問題だ。

[53] Atticus: Qui istuc fieri potest L. Gellio mortuo?

53 アッティクス ルキウス・ゲッリウス(前72年執政官)が死んだからには、それは不可能だ。

Marcus: Quid tandem id ad rem?

マルクス・キケロ 彼が死んだことがこの問題と、どういう関係にあるのかね。

Atticus: Quia me Athenis audire ex Phaedro meo memini, Gellium familiarem tuum, cum pro consule ex praetura in Graeciam venisset essetque Athenis, philosophos, qui tum erant, in locum unum convocasse ipsisque magno opere auctorem(支援者) fuisse, ut aliquando controversiarum aliquem facerent modum(決着を付ける).

アッティクス 僕がアテナイにいたころ、友人のパイドロスから、こんな話を聞いた覚えがある。君の親友だったゲッリウスが、法務官を退任したあと、地方総督としてギリシアへ赴いたときのこと、アテナイで当時の哲学者たちを一堂に集め、論争に決着を付けるよう、大いに勧めたというのだ。

Quodsi essent eo animo ut nollent aetatem in litibus conterere(過ごす), posse rem convenire, et simul operam suam illis esse pollicitum, si posset inter eos aliquid convenire.

彼らが生涯を言い争いのうちに送りたくないという気持ちがあれば、話はまとまると言ったうえで、彼らが何らかの合意に至れるように自分も努力すると約束したという話だ。

Marcus: joculare(冗談の) istuc quidem, Pomponi, et a multis saepe derisum. Sed ego plane vellem me arbitrum inter antiquam Academiam et Zenonem datum.

マルクス・キケロ あれは冗談だね、アッティクス、今までに散々、多くの人たちの笑い草になっている。しかし、僕なら、是非とと古アカデメイア派とゼノンの仲裁人になれるだろう

Atticus: Quo tandem istuc modo?

アッティクス それは、どういうことかね。

Marcus: Quia de re una solum dissident, de ceteris mirifice congruunt(一致).

マルクス・キケロ 彼らの意見が合わないのはただ一点だけで、ほかの事では見事な一致が見られるからだ。

Atticus: Ain tandem? Una de re est solum dissensio?

アッティクス 本当にそうかね。意見の相違は一つだけかね。

[54] Marcus: Quae quidem ad rem pertineat una: quippe cum antiqui omne quod secundum naturam esset, quo juvaremur(接未完 助けられる) in vita, bonum esse decreverint, hic nisi quod honestum esset nihil putarit bonum.

54 マルクス・キケロ 実質上は一つだけだ。つまり、古アカデメイア派は、自然に合致して、我々の生活のためになるようなものなら、全てが善であると定めたのだが、これに対してゼノンは、高潔さだけが善であると考えたのだ。

Atticus: Parvam vero controversiam dicis, at tamen eam quae dirimat(引き離す) omnia!

アッティクス 小さな論争だと言うのだね。それにも関わらず、全面的な食い違いを引き起こすほどの論争になっている。

Marcus: Probe quidem sentires, si re ac non verbis dissiderent.

マルクス・キケロ もし言葉の上の相違ではやく、実質的な食い違いがあるとしたら、君の言うとおりになるだろう。

XXI. Atticus: Ergo assentiris Antiocho familiari meo (magistro enim non audeo dicere), quocum vixi et qui me ex nostris paene convellit hortulis, deduxitque in Academiam perpauculis passibus(歩み).

二十一

アッティクス では、僕の師とは呼べないが、僕の友人のアンティオコスと同じ意見なのだね。彼は僕といっしょに暮らしたことがあり、もう少しで僕をエピクロスの園から引き離して、僕をアカデメイア派に引き込むところだった。

Marcus: Vir iste fuit ille quidem acutus et prudens, et in suo genere perfectus mihique, ut scis, familiaris; cui tamen ego assentiar in omnibus necne(かどうか) mox videro(=vīderimus). Hoc dico, controversiam totam istam posse sedari.

マルクス・キケロ 彼は賢くて、頭のいい人だった。それに、彼の専門分野では文句の付けようがなかった。ご存じのように僕の友人でもあったわけだが、にも関わらず、全ての点で僕が彼と同意見であるかどうかは、やがて分かるだろう。今のところは、先程の異論は全て片付けることができるものだとだけ言っておこう。

Atticus: Qui istuc tandem vides?

アッティクス どうしてそう考えるのかね。

[55] Marcus: Quia si, ut Chius Aristo dixit, solum bonum esse dixisset quod honestum esset malumque quod turpe, ita Zeno dixisset ceteras res omnes plane pares, ac ne minimum quidem utrum adessent an abessent interesse, valde(全く) a Xenocrate et Aristotele et ab illa Platonis familia discreparet, essetque inter eos de re maxima et de omni vivendi ratione dissensio.

55 マルクス・キケロ それはこうなのだ。もしゼノンが、キオスのアリストンと同じく、高潔なことだけが善であり、卑劣なことだけが悪であって、その他の全ては似たりよったりで、存在しようがしまいが少しも重要ではないと言ったのであれば、ゼノンはクセノクラテスやアリストテレスやプラトン派の全体とはたいそう違っていて、道徳的な問題で重大かつ根本的な意見の相違があることになる。

Nunc vero cum decus, quod antiqui summum bonum esse dixerant, hic solum bonum dicat; itemque dedecus quod illi summum malum, hic solum; divitias, valetudinem, pulchritudinem, commodas res appellet, non bonas; paupertatem, debilitatem, dolorem incommodas, non malas; sentit idem quod Xenocrates, quod Aristoteles, loquitur alio modo.

しかし、実際には、古アカデメイア派の人たちが最高善と言った高潔なことを、ゼノンは唯一の善と言い、同じく、彼らが最高悪と言った卑劣なことを、ゼノンは唯一の悪と言い、さらに、富、健康、美貌を善きものと呼ばずに有利なことと呼び、貧乏、病弱、苦痛を悪しきものと呼ばずに不利なことと呼んでいるのだから、結局はクセノクラテスやアリストテレスと同じことを考えているわけで、ただ言い方が違うだけなのだ。

Ex hac autem non rerum sed verborum discordia(奪) controversia est nata de finibus, in qua, quoniam usus capionem(使用取得) XII tabulae intra quinque pedes esse noluerunt(完), depasci(破壊) veterem possessionem(所有地) Academiae ab hoc acuto homine(ゼノン) non sinemus, nec Mamilia lege singuli, sed e XII tres arbitri fines regemus.

しかしながら、この実質的でなく言葉のうえの違いから、善悪の境界についての論争が生じたのだ。ところで、十二表法の規定では、土地の境界の五フィート幅については所有権の使用取得は許されないからには、アカデメイア派の古い領分が、この明敏なゼノンによって荒らされることがないようにしたいのだ。そして、マミリウス法(前108年『ユグルタ戦争』40章参照)が規定したように裁定者を一人だけにはせずに、十二表法に従って、我々三人が境界を定めることにしよう。

[56] Quintus: Quamnam igitur sententiam(判決) dicimus?

56 クィントゥス・キケロ では、我々は、どういう裁定を下すのか。

Marcus: Requiri placere terminos(境界) quos Socrates pepigerit(決める>pango), eisque parere.

マルクス・キケロ 「ソクラテスが定めた道標を探求して、これを尊重するものとする」というようなところかな。

Quintus: Praeclare, frater, jam nunc a te verba usurpantur(用いる) civilis juris et legum, quo de genere expecto disputationem tuam. Nam ista quidem magna dijudicatio(判定) est, ut ex te ipso saepe cognovi.

クィントゥス・キケロ 兄よ、君は市民法および法律の用語を、見事に自家薬籠中の物としているね。実は、そういう法律問題についての君の議論を僕は聞きたいと思っているんだ。さっきからの問題の判別は実に厄介な事で、その事は、君自身からもしばしば聞かされている。

Sed certe ita res se habet, ut ex natura vivere summum bonum sit, id est vita modica(節度ある) et apta(依存) e virtuti perfrui(享受); atqui naturam sequi et ejus quasi lege vivere, id est nihil, (quantum in ipso sit) praetermittere(省略する), quominus ea, quae natura postulet, consequatur, quod item hoc valet, virtute tamquam lege vivere.

しかし、次の事だけは確かだ。自然に即して生きることは最高の善であり、つまり、節度があり美徳に従う生き方をすること、あるいは、自然に従い、言わば自然の法に従って生きることであり、つまり、自らの全能力をあげて自然の要求を達成しようとすることにほかならない。それはつまり、美徳を法のようにして生きることである。

Quapropter hoc dijudicari nescio an(おそらく) numquam, sed hoc sermone certe non potest, si quidem id quod suscepimus(始める) perfecturi sumus.

そういう訳だから、この問題の判別は多分不可能だろう。少なくとも、我々の当初の目的を果たそうとするかぎり、今日の討論では不可能なことは確かだ。

XXII. [57] Atticus: At ego huc declinabam(脱線) nec invitus(嫌な).

二十二

57 アッティクス だが、僕はこの脱線も悪くないと思う。

Quintus: Licebit alias. Nunc id agamus quod coepimus, cum praesertim ad id nihil pertineat haec de summo malo bonoque dissensio.

クィントゥス・キケロ それには、また別の機会もある。今のところは、やり始めたことを続けることにしよう。とくに、最高善と最高悪に関する意見の相違という問題は、今日の目的とは何の関係もないからね。

Marcus: Prudentissime, Quinte, dicis. Nam quae a me adhuc dicta sunt . . .

マルクス・キケロ それはもっともだ、クィントゥス。僕が今までに言ったことも、結局は前置きのつもりだったのだからね。

Quintus: Neque a te Lycurgi leges neque Solonis neque Charondae neque Zaleuci, nec nostras XII tabulas nec plebiscita desidero, sed te existimo cum populis, tum etiam singulis(個人), hodierno sermone leges vivendi et disciplinam(規律) daturum.

クィントゥス・キケロ だからといって、僕は君から、リュクルゴス、ソロン、カロンダス、ザレウコスなどの法律や、わが国の十二表法、あるいは民会の決議などについて聞きたいのではない。それよりも、今日の話によって、国民のみならず個人に対しても、生きるための法と規律を与えてくれたらと思っている。

[58] Marcus: Est huius vero disputationis, Quinte, proprium, id quod expectas, atque utinam esset etiam facultatis meae! Sed profecto(確かな) ita se res habet, ut quoniam vitiorum emendatricem(改善者) legem esse oportet commendatricemque(推薦者) virtutum, ab eadem(lege) vivendi doctrina(教え=道徳) ducatur. Ita fit ut mater omnium bonarum rerum sit sapientia, a cujus amore Graeco verbo philosophia nomen invenit, qua nihil a dis immortalibus uberius, nihil florentius, nihil praestabilius hominum vitae datum est.

58 マルクス・キケロ 今日の議論は、当然そういう期待を満たすのに相応しいものだ。ただ、僕の能力が、その期待に応えられたらよいのだが。しかし、この事だけははっきりしている。すなわ法は悪徳を正すものであり、美徳を勧めるものであるからには、生き方の教えも同じ法から導き出されるということだ。知恵があらゆる善の母であるというのもそのためであり、この「知恵の愛」から哲学はギリシア語でその名前を付けたのである。そして、この哲学は、不死なる神々が人生に与えた一番豊かな、一番素晴らしい、一番優れた贈り物なのである。

Haec enim una nos cum ceteras res omnes, tum, quod est difficillimum, docuit, ut nosmet ipsos nosceremus, cujus praecepti(教え) tanta vis et tanta sententia est, ut ea non homini cuipiam, sed Delphico deo tribueretur.

つまり、哲学は我々に様々なことを教えてくれるが、「汝自身を知れ」という一番難しいことを我々に教えてくれるのは哲学だけだ。そして、この教えの意味するところは極めて重要なものであるために、これは人間に由来するのではなく、デルフィの神に由来するとされている。

[59] Nam qui se ipse norit, primum aliquid se habere sentiet divinum ingeniumque in se suum sicut simulacrum(似姿) aliquod dicatum putabit, tantoque munere deorum semper dignum aliquid et faciet et sentiet,

59 事実、自らを知っている者は、まず第一に、自分が神的な何かを持っていることを感じるだろう。さらに、自らの内にある己の本性を、言わば神の聖像のごときものと考えるだろう。そして、神々から与えられたかくも大きな賜物に相応しい振舞いと考えを、いつも持とうと心掛けるだろう。

et cum se ipse perspexerit totumque temptarit(試す), intelleget quem ad modum a natura subornatus(用意された) in vitam venerit, quantaque instrumenta habeat ad obtinendam adipiscendamque sapientiam, quoniam principio(初めから) rerum omnium quasi adumbratas(概略の) intellegentias(概念) animo ac mente conceperit, quibus illustratis sapientia duce bonum virum et, ob eam ipsam causam, cernat se beatum fore.

こうして、自らを見極め、自らの全てを吟味しつくしたとき、どれほど豊かな恵みが生まれながらにして自然から与えられているか、知恵を手に入れて我が物にするためにどれほどの手段が授けられているかが、理解されるのだ。というのは、人間は、はじめから、一切の事物に関する言わばおぼろげな知識を、魂と精神に抱いていたのであり、このおぼろげな知識を知恵を手引きとして明らかにして行くことで、自らが善人となり、まさにそうなることによって、自らが幸福な人間となりうることを悟るのである。

XXIII. [60] Nam cum animus cognitis perceptisque virtutibus a corporis obsequio(従う) indulgentiaque(寛大) discesserit(離れる), voluptatemque sicut labem(汚れ) aliquam dedecoris oppresserit(抑える), omnemque mortis dolorisque timorem effugerit, societateque caritatis(愛) coierit(結ぶ> coeo) cum suis, omnesque natura conjunctos suos duxerit, cultumque(礼拝) deorum et puram religionem(礼拝) susceperit, et exacuerit(鋭くする) illam, ut oculorum, sic ingenii(知力) aciem(視力) ad bona seligenda(選ぶ) et reicienda(投げる) contraria (quae virtus ex providendo est appellata prudentia), quid eo dici aut cogitari poterit beatius?

二十三

60 というのは、魂が美徳を認識して、肉体への従属と寛容を捨て、言わば汚辱の汚れとして快楽を抑圧し、死と苦痛への一切の恐れを忘れ去り、さらに、身近な者たちと共に愛の交わりを結び、自然によって結ばれた全ての者を同胞と考え、神々への礼拝と浄らかな祭祀を行ない、また、善き物を選んで悪しき物を退けるために肉眼の鋭さだけではなく心眼の鋭さ(この能力は、あらかじめ慮ることから思慮と呼ばれている)をも磨いたときには、これにまさる幸福は、名指すことも考えることも出来ないからである。

[61] Idemque cum caelum, terras, maria rerumque omnium naturam perspexerit, eaque unde generata quo recursura(戻る>recurro), quo modo obitura(死ぬ), quid in eis mortale et caducum(死ぬ), quid divinum aeternumque sit viderit, ipsumque ea moderantem et regentem deum paene prenderit, seseque non circumdatum moenibus(>moenia) alicujus definiti loci, sed civem totius mundi quasi unius urbis agnoverit: in hac ille magnificentia rerum, atque in hoc conspectu et cognitione naturae, dii inmortales, quam se ipse noscet (quod Apollo praecepit(教える) Pythius), quam contemnet, quam despiciet, quam pro nihilo putabit ea quae volgo dicuntur amplissima!

61 同じ魂が、天と地と海と万物の性質を見極め、これらがどこから生まれ、どこへ帰り、どのようにして消滅するのか、そしてこれらの中の死滅すべき要素は何で、永遠不滅の要素は何であるかを知り、これらを統制し支配している神を言わばじかに把握し、自らはある限られた地域の城壁に囲まれているのではなく、あたかも一つの都市を成しているかのような全世界の市民であることを知った時には、この魂は、万物のこの壮大さの中で、そして、自然に対するこの観照と認識の中で、ああ、不死なる神々よ、「汝自身を知れ」というデルフィのアポロンのあの教えを、いかに見事に実行することだろう。また、一般には最も偉大だと言われている事を、いかに軽蔑し、さげすみ、無視することだろう。

XXIV. [62] Atque haec omnia quasi saepimento(塀) aliquo vallabit(巡らす) disserendi(論ずる) ratione, veri et falsi judicandi scientia, et arte quadam intellegendi quid quamque rem sequatur et quid sit cuique contrarium(矛盾). cumque se ad civilem societatem natum senserit, non solum illa subtili disputatione sibi utendum putabit sed etiam fusa latius perpetua oratione,

二十四

62 しかも、この魂は、前述のような自分の全ての能力を守るために、立論の方法や、真偽の判断力や、論理の一貫性と矛盾とを知る技術とでもいうべきものを、言わば防柵として巡らしている。そして、自らが生を受けているのは、市民社会に加わるためだと知った時には、あの緻密な問答の方法だけでなく、もっと幅の広い長々とした演説を用いるべきだと考えることだろう。

qua regat populos, qua stabiliat(確立) leges, qua castiget improbos, qua tueatur bonos, qua laudet claros viros, qua praecepta(命令) salutis et laudis apte ad persuadendum edat suis civibus, qua hortari ad decus, revocare a flagitio(不品行), consolari possit afflictos, factaque et consulta(計画) fortium et sapientium cum improborum ignominia(不名誉) sempiternis monumentis prodere(伝える).

そのような演説によって、彼は国民を支配し、法律を樹立し、悪人を懲罰して、善人を保護し、偉人を讃え、安全と名声に資する教訓を説得的な形で市民に与え、また、高潔な行為を勧め、卑劣な振舞いを思いとどまらせ、悩める者を慰め、勇者と知者の言動、ならびに悪人の醜行を永久に伝える必要があるからである。

Quae cum tot res tantaeque sint, quae inesse in homine perspiciantur ab eis qui se ipsi velint nosse, earum parens est educatrixque sapientia.

自らを知ろうとする人たちは、かくも多くの、かくも偉大な力が人間に内在していることを知るわけだが、しかし、これらを生み育てるものは知恵にほかならない。

[63] Atticus: Laudata quidem a te graviter et vere! Sed quorsus hoc pertinet?

63 アッティクス 君の哲学の賛辞は、威厳と真実味に溢れているね。だが、その目的は一体何かね。

Marcus: Primum ad ea, Pomponi, de quibus acturi jam sumus, quae tanta esse volumus. Non enim (amplissima)erunt, nisi ea fuerint, unde illa manant(由来する), amplissima.

マルクス・キケロ 第一に、アッティクスよ、それは我々が扱おうとしている問題にかかわるのだ。我々はこれが重要な問題であると思っているが、しかし、その依って立つ基盤が素晴らしいものでなければ、この問題も素晴らしいとは思えないからね。

Deinde facio et libenter et, ut spero, recte, quod eam cujus studio teneor, quaeque me eum, quicumque sum effecit, non possum silentio praeterire(省略).

第二に、それは僕が楽しいからであり、同時にまた、僕が熱心に取り組んできた哲学こそは、今日の僕を作り出しているのだから、哲学のことをなおざりにしないのが正しいと、僕は思うからだ。

Atticus: Recte vero facis et merito et pie, fuitque id, ut dicis, in hoc sermone faciundum.

アッティクス なるほど、君の賛辞は当然であり、心のこもっているんだね。君の言う通り、哲学への言及はこの討論では必要なことだったね。


M. TULLI CICERONIS DE LEGIBUS キケロ『法律について』

LIBER SECUNDUS 第二巻


[1] Atticus: Sed visne, quoniam et satis jam ambulatum est, et tibi aliud dicendi initium sumendum est, locum mutemus et in insula quae est in Fibreno — nam opinor id illi alteri flumini nomen est — sermoni reliquo demus operam sedentes?

Marcus: Sane quidem. Nam illo loco libentissime soleo uti, sive quid mecum ipse cogito, sive aliquid scribo aut lego.

[2] Atticus: Equidem, qui nunc potissimum huc venerim, satiari non queo, magnificasque villas et pavimenta marmorea et laqueata tecta contemno. Ductus vero aquarum, quos isti Nilos et Euripos vocant, quis non cum haec videat inriserit? Itaque ut tu paulo ante de lege et de jure disserens ad naturam referebas omnia, sic in his ipsis rebus, quae ad requietem animi delectationemque quaeruntur, natura dominatur. Quare antea mirabar — nihil enim his in locis nisi saxa et montis cogitabam, itaque ut facerem et narrationibus inducebar tuis et versibus —, sed mirabar ut dixi, te tam valde hoc loco delectari. Nunc contra miror te cum Roma absis usquam potius esse.

[3] Marcus: Ego veto, cum licet pluris dies abesse, praesertim hoc tempore anni, et amoenitatem et salubritatem hanc sequor; raro autem licet. Sed nimirum me alia quoque causa delectat, quae te non attingit Tite.

Atticus: Quae tandem ista causa est?

Marcus: Quia si verum dicimus, haec est mea et huius fratris mei germana patria. Hic enim orti stirpe antiquissima sumus, hic sacra, hic genus, hic maiorum multa vestigia. Quid plura? Hanc vides villam, ut nunc quidem est, lautius aedificatam patris nostri studio, qui cum esset infirma valetudine, hic fere aetatem egit in litteris. Sed hoc ipso in loco, cum avos viveret et antiquo more parva esset villa, ut illa Curiana in Sabinis, me scito esse natum. Qua re inest nescio quid et latet in animo ac sensu meo, quo me plus hic locus fortasse delectet, si quidem etiam ille sapientissimus vir Ithacam ut videret inmortalitatem scribitur repudiasse.

[4] Atticus: Ego vero tibi istam justam causam puto, cur huc libentius venias atque hunc locum diligas. Quin ipse, vere dicam, sum illi villae amicior modo factus atque huic omni solo, in quo tu ortus et procreatus es. Movemur enim nescio quo pacto locis ipsis, in quibus eorum quos diligimus aut admiramur assunt vestigia. Me quidem ipsae illae nostrae Athenae non tam operibus magnificis exquisitisque antiquorum artibus delectant, quam recordatione summorum virorum, ubi quisque habitare, ubi sedere, ubi disputare sit solitus, studioseque eorum etiam sepulcra contemplor. Quare istum ubi tu es natus plus amabo posthac locum.

Marcus: Gaudeo igitur me incunabula paene mea tibi ostendisse.

[5] Atticus: Equidem me cognosse admodum gaudeo. Sed illud tamen quale est quod paulo ante dixisti, hunc locum — id enim ego te accipio dicere Arpinum — germanam patriam esse vestram? Numquid duas habetis patrias, an est una illa patria communis? Nisi forte sapienti illi Catoni fuit patria non Roma sed Tusculum.

Marcus: Ego mehercule et illi et omnibus municipibus duas esse censeo patrias, unam naturae, alteram civitatis: ut ille Cato, cum esset Tusculi natus, in populi Romani civitatem susceptus est, itaque cum ortu Tusculanus esset, civitate Romanus, habuit alteram loci patriam, alteram juris; ut vestri Attici, priusquam Theseus eos demigrare ex agris et in astu quod appellatur omnis conferre se jussit, et sui erant idem et Attici, sic nos et eam patriam dicimus ubi nati, et illam a qua excepti sumus. Sed necesse est caritate eam praestare e qua rei publicae nomen universae civitati est, pro qua mori et cui nos totos dedere et in qua nostra omnia ponere et quasi consecrare debemus. Dulcis autem non multo secus est ea quae genuit quam illa quae excepit. Itaque ego hanc meam esse patriam prorsus numquam negabo, dum illa sit maior, haec in ea contineatur. * duas habet civitatis, sed unam illas civitatem putat.

[6] Atticus: Recte igitur Magnus ille noster me audiente posuit in judicio, cum pro Ampio tecum simul diceret, rem publicam nostram justissimas huic municipio gratias agere posse, quod ex eo duo sui conservatores exstitissent, ut jam videar adduci, hanc quoque quae te procrearit esse patriam tuam. Sed ventum in insulam est. Hac vero nihil est amoenius. Etenim hoc quasi rostro finditur Fibrenus, et divisus aequaliter in duas partes latera haec adluit, rapideque dilapsus cito in unum confluit, et tantum complectitur quod satis sit modicae palaestrae loci. Quo effecto, tamquam id habuerit operis ac muneris, ut hanc nobis efficeret sedem ad disputandum, statim praecipitat in Lirem, et quasi in familiam patriciam venerit, amittit nomen obscurius, Liremque multo gelidiorem facit. Nec enim ullum hoc frigidius flumen attigi, cum ad multa accesserim, ut vix pede temptare id possim, quod in Phaedro Platonis facit Socrates.

[7] Marcus: Est vero ita. Sed tamen huic amoenitate, quem ex Quinto saepe audio, Thyamis Epirotes tuus ille nihil opinor concesserit.

Quintus: Est ita ut dicis. Cave enim putes Attici nostri Amalthio platanisque illis quicquam esse praeclarius. Sed si videtur considamus hic in umbra, atque ad eam partem sermonis ex qua egressi sumus revertamur.

Marcus: Praeclare exigis Quinte — at ego effugisse arbitrabar —, et tibi horum nihil deberi potest.

Quintus: Ordire igitur, nam hunc tibi totum dicamus diem.

Marcus: 'A Iove Musarum primordia', sicut in Aratio carmine orsi sumus.

Quintus: Quorsum istuc?

Marcus: Quia nunc item ab eodem et a ceteris diis immortalibus sunt nobis agendi capienda primordia.

[8] Quintus: Optime vero frater, et fieri sic decet.

Marcus: Videamus igitur rursus, priusquam aggrediamur ad leges singulas, vim naturamque legis, ne cum referenda sint ad eam nobis omnia, labamur interdum errore sermonis, ignoremusque vim rationis ejus qua jura nobis definienda sint.

Quintus: Sane quidem hercle, et est ista recta docendi via.

Marcus: Hanc igitur video sapientissimorum fuisse sententiam, legem neque hominum ingeniis excogitatam, nec scitum aliquod esse populorum, sed aeternum quiddam, quod universum mundum regeret imperandi prohibendique sapientia. Ita principem legem illam et ultimam mentem esse dicebant omnia ratione aut cogentis aut vetantis dei. Ex quo illa lex, quam di humano generi dederunt, recte est laudata: est enim ratio mensque sapientis ad jubendum et ad deterrendum idonea.

[9] Quintus: Aliquotiens jam iste iocus a te tactus est. Sed antequam ad populares leges venias, vim istius caelestis legis explana si placet, ne aestus nos consuetudinis absorbeat et ad sermonis morem usitati trahat.

Marcus: A parvis enim Quinte didicimus, 'si in jus vocat' atque alia ejus modi leges alias nominare. Sed vero intellegi sic oportet, et hoc et alia jussa ac vetita populorum vim habere ad recte facta vocandi et a peccatis avocandi, quae vis non modo senior est quam aetas populorum et civitatium, sed aequalis illius caelum atque terras tuentis et regentis dei. [10] Neque enim esse mens divina sine ratione potest, nec ratio divina non hanc vim in rectis pravisque sanciendis habere, nec quia nusquam erat scriptum, ut contra omnis hostium copias in ponte unus assisteret, a tergoque pontem interscindi juberet, idcirco minus Coclitem illum rem gessisse tantam fortitudinis lege atque imperio putabimus, nec si regnante L. Tarquinio nulla erat Romae scripta lex de stupris, idcirco non contra illam legem sempiternam Sex. Tarquinius vim Lucretiae Tricipitini filiae attulit. Erat enim ratio, profecta a rerum natura, et ad recte faciendum impellens et a delicto avocans, quae non tum denique incipit lex esse cum scripta est, sed tum cum orta est. Orta autem est simul cum mente divina. Quam ob rem lex vera atque princeps, apta ad jubendum et ad vetandum, ratio est recta summi Jovis.


[11] Quintus: Adsentior frater, ut quod est rectum verumque, aeternum quoque ratio, est sit, neque cum litteris quibus scita scribuntur aut oriatur aut occidat. Marcus: Ergo ut illa divina mens summa lex est, item cum in homine est perfecta in mente sapientis. Quae sunt autem varie et ad tempus descriptae populis, favore magis quam re legum nomen tenent. Omnem enim legem, quae quidem recte lex appellari possit, esse laudabilem quibusdam talibus argumentis docent. Constare profecto ad salutem civium civitatumque incolumitatem vitamque hominum quietam et beatam inventas esse leges, eosque qui primum ejusmodi scita sanxerint, populis ostendisse ea se scripturos atque laturos, quibus illi ascitis susceptisque honeste beateque viverent, quaeque ita composita sanctaque essent, eas leges videlicet nominarent. Ex quo intellegi par est, eos qui perniciosa et injusta populis jussa descripserint, cum contra fecerint quam polliciti professique sint, quidvis potius tulisse quam leges, ut perspicuum esse possit, in ipso nomine legis interpretando inesse vim et sententiam justi et veri legendi.

[12] Quaero igitur a te Quinte, sicut illi solent: quo si civitas careat ob eam ipsam causam quod eo careat pro nihilo habenda sit, id estne numerandum in bonis?

Quintus: Ac maximis quidem.

Marcus: Lege autem carens civitas estne ob ipsum habenda nullo loco?

Quintus: Dici aliter non potest.

Marcus: Necesse est igitur legem haberi in rebus optimis.

Quintus: Prorsus assentior.

[13] Marcus: Quid quod multa perniciose, multa pestifere sciscuntur in populis, quae non magis legis nomen adtingunt, quam si latrones aliqua consensu suo sanxerint? Nam neque medicorum praecepta dici vere possunt, si quae inscii imperitique pro salutaribus mortifera conscripserint, neque in populo lex, cuicuimodi fuerit illa, etiam si perniciosum aliquid populus acceperit. Ergo est lex justorum injustorumque distinctio, ad illam antiquissimam et rerum omnium principem expressa naturam, ad quam leges hominum diriguntur, quae supplicio improbos afficiunt, defendunt ac tuentur bonos.

Quintus: Praeclare intellego, nec vero jam aliam esse ullam legem puto non modo habendam sed ne appellandam quidem.

[14] Marcus: Igitur tu Titias et Apuleias leges nullas putas?

Quintus: Ego vero ne Livias quidem.

Marcus: Et recte, quae praesertim uno versiculo senatus puncto temporis sublatae sint. Lex autem illa, cujus vim explicavi, neque tolli neque abrogari potest.

Quintus: Eas tu igitur leges rogabis videlicet quae numquam abrogentur.

Marcus: Certe, si modo acceptae a duobus vobis erunt. Sed ut vir doctissimus fecit Plato atque idem gravissimus philosophorum omnium, qui princeps de re publica conscripsit idemque separatim de legibus ejus, idem mihi credo esse faciundum, ut priusquam ipsam legem recitem, de ejus legis laude dicam. Quod idem et Zaleucum et Charondam fecisse video, cum quidem illi non studii et delectationis sed rei publicae causa leges civitatibus suis scripserint. Quos imitatus Plato videlicet hoc quoque legis putavit esse, persuadere aliquid, non omnia vi ac minis cogere.

[15] Quintus: Quid quod Zaleucum istum negat ullum fuisse Timaeus?

Marcus: At ait Theophrastus, auctor haud deterior mea quidem sententia — meliorem multi nominant —, commemorant vero ipsius cives, nostri clientes, Locri. Sed sive fuit sive non fuit, nihil ad rem: loquimur quod traditum est.

Sit igitur hoc jam a principio persuasum civibus, dominos esse omnium rerum ac moderatores deos, eaque quae gerantur eorum geri judicio ac numine, eosdemque optime de genere hominum mereri, et qualis quisque sit, quid agat, quid in se admittat, qua mente, qua pietate colat religiones, intueri, piorumque et impiorum habere rationem . . . comprehendantur, ratione nulla.

[16] His enim rebus imbutae mentes haud sane abhorrebunt ab utili aut a vera sententia. Quid est enim verius quam neminem esse oportere tam stulte adrogantem, ut in se rationem et mentem putet inesse, in caelo mundoque non putet? Aut ut ea quae vix summa ingenii ratione moveri putet? Quem vero astrorum ordines, quem dierum noctiumque vicissitudines, quem mensum temperatio, quemque ea quae gignuntur nobis ad fruendum, non gratum esse cogunt, hunc hominem omnino numerari qui decet? cumque omnia quae rationem habent praestent eis quae sint rationis expertia, nefasque sit dicere ullam rem praestare naturae omnium rerum, rationem inesse in ea confitendum est. Utilis esse autem has opiniones quis neget, cum intellegat quam multa firmentur jure jurando, quantae saluti sint foederum religiones, quam multos divini supplicii metus a scelere revocarit, quamque sancta sit societas civium inter ipsos, diis inmortalibus interpositis tum judicibus tum testibus? Habes legis prooemium; sic enim haec appellat Plato.

[17] Quintus: Habeo vero frater, et in hoc admodum delector quod in aliis rebus aliisque sententiis versaris atque ille. Nihil enim tam dissimile quam vel ea quae ante dixisti, vel hoc ipsum de deis exordium. Unum illud mihi videris imitari, orationis genus.

Marcus: Velle fortasse: quis enim id potest aut umquam poterit imitari? Nam sententias interpretari perfacile est, quod quidem ego facerem, nisi plane esse vellem meus. Quid enim negotii est eadem prope verbis eisdem conversa dicere?

Quintus: Prorsus assentior. Verum ut modo tute dixisti, te esse malo tuum. Sed jam exprome si placet istas leges de religione.

[18] Marcus: Expromam equidem ut potero, et quoniam et locus et sermo haudquaquam familiaris est, legum leges voce proponam.

Quintus: Quidnam id est?

Marcus: Sunt certa legum verba Quinte, neque ita prisca ut in veteribus XII sacratisque legibus, et tamen, quo plus auctoritatis habeant, paulo antiquiora quam hic sermo noster est. Eum morem igitur cum brevitate si potuero consequar. Leges autem a me edentur non perfectae — nam esset infinitum —, sed ipsae summae rerum atque sententiae.

Quintus : Ita vero necesse est. Quare audiamus.

[19] Marcus: 'Ad divos adeunto caste, pietatem adhibento, opes amovento. Qui secus faxit, deus ipse vindex erit.' 'Separatim nemo habessit deos neve novos neve advenas nisi publice ascitos; privatim colunto quos rite a patribus cultos acceperint.' 'in urbibus delubra habento. Lucos in agris habento et Larum sedes.' 'Ritus familiae patrumque servanto.' 'Divos et eos qui caelestes semper habiti sunt colunto et ollos quos endo caelo merita locaverint, Herculem, Liberum, Aesculapium, Castorem, Pollucem, Quirinum, ast olla propter quae datur homini ascensus in caelum, Mentem, Virtutem, Pietatem, Fidem, earumque laudum delubra sunto, nec ulla vitiorum sacra sollemnia obeunto.' 'Feriis jurgia amovento, easque in famulis operibus patratis habento, idque ut ita cadat in annuis anfractibus descriptum esto.' 'Certasque fruges certasque bacas sacerdotes publice libanto hoc certis sacrificiis ac diebus,

[20] itemque alios ad dies ubertatem lactis feturaeque servanto, idque ne omitti possit, ad eam rem rationem cursus annuos sacerdotes finiunto, quaeque cuique divo decorae grataeque sint hostiae, providento.' 'Divisque aliis alii sacerdotes, omnibus pontifices, singulis flamines sunto. Virginesque Vestales in urbe custodiunto ignem foci publici sempitemum.' 'Quoque haec privatim et publice modo rituque fiant, discunto ignari a publicis sacerdotibus. Eorum autem genera sunto tria: unum quod praesit caerimoniis et sacris, alterum quod interpretetur fatidicorum et vatium ecfata incognita, quae eorum senatus populusque asciverit. Interpretes autem Jovis optimi maximi, publici augures, signis et auspiciis operam danto, disciplinam tenento,

[21] sacerdotesque vineta virgetaque et salutem populi auguranto, quique agent rem duelli quique popularem, auspicium praemonento ollique obtemperanto. Divorumque iras providento sisque apparento, caelique fulgura regionibus ratis temperanto, urbemque et agros et templa liberata et effata habento. Quaeque augur injusta nefasta vitiosa dira deixerit, inrita infectaque sunto, quique non paruerit, capital esto.' 'Foederum pacis belli indotiarum ratorum fetiales judices nontii sunto, bella disceptanto.' 'Prodigia portenta ad Etruscos et haruspices si senatus jussit deferunto, Etruriaque principes disciplinam doceto. Quibus divis creverint, procuranto, idemque fulgura atque obstita pianto.' 'Nocturna mulierum sacrificia ne sunto praeter olla quae pro populo rite fient. Neve quem initianto nisi ut assolet Cereri Graeco sacro.'

[22] 'Sacrum commissum quod neque expiari poterit impie commissum esto; quod expiari poterit publici sacerdotes expianto.' 'Loedis publicis quod sive curriculo et sine certatione corporum sive cantu et fidibus et tibiis fiat, popularem laetitiam moderanto eamque cum divum honore jungunto.' 'Ex patriis ritibus optima colunto.ë 'Praeter Idaeae Matris famulos eosque justis diebus ne quis stipem cogito.' 'Sacrum sacrove commendatum qui clepsit rapsitve, parricida esto.' 'Perjurii poena divina exitium, humana dedecus.' 'Incestum pontifices supremo supplicio sanciunto.' 'Impius ne audeto placare donis iram deorum.' ',Caute vota reddunto.' 'Poena violati juris esto.' 'quocirca Nequis agrum consecrato.' 'Auri, argenti, eboris sacrandi modus esto.' 'Sacra privata perpetua manento.' 'Deorum Manium jura sancta sunto. Bonos leto datos divos habento. Sumptum in ollos luctumque minuunto.'

[23] Atticus: Conclusa quidem est a te magna lex sane quam brevi! Sed ut mihi quidem videtur, non multum discrepat ista constitutio religionum a legibus Numae nostrisque moribus.

Marcus: An censes, cum in illis de re publica libris persuadere videatur Africanus, omnium rerum publicarum nostram veterem illam fuisse optimam, non necesse esse optimae rei publicae leges dare consentaneas?

Atticus : Immo prorsus ita censeo.

Marcus: Ergo adeo expectate leges, quae genus illud optimum rei publicae contineant, et si quae forte a me hodie rogabuntur, quae non sint in nostra re publica nec fuerint, tamen fuerunt fere in more maiorum, qui tum ut lex valebat.

[24] Atticus: Suade igitur si placet istam ipsam legem, ut ego 'ut ei tu rogas' possim dicere.

Marcus: Ain tandem Attice? Non es dicturus aliter?

Atticus: Prorsus maiorem quidem rem nullam sciscam aliter, in minoribus si voles remittam hoc tibi.

Quintus: Atque mea quidem eadem sententia est.

Marcus: At ne longum fiat videte.

Atticus: Utinam quidem! Quid enim agere malimus?

Marcus: Caste jubet lex adire ad deos, animo videlicet in quo sunt omnia; nec tollit castimoniam corporis, sed hoc oportet intellegi, cum multum animus corpori praestet, observeturque ut casto corpore adeatur, multo esse in animis id servandum magis. Nam illud vel aspersione aquae vel dierum numero tollitur, animi labes nec diuturnitate evanescere nec amnibus ullis elui potest.

[25] Quod autem pietatem adhiberi, opes amoveri jubet, significat probitatem gratam esse deo, sumptum esse removendum. cum enim paupertatem cum divitiis etiam inter homines esse aequalem velimus, cur eam sumptu ad sacra addito deorum aditu arceamus? Praesertim cum ipsi deo nihil minus gratum futurum sit, quam non omnibus patere ad se placandum et colendum viam. Quod autem non judex sed deus ipse vindex constituitur, praesentis poenae metu religio confirmari videtur. Suosque deos aut novos aut alienigenas coli confusionem habet religionum et ignotas caerimonias nostris sacerdotibus.

[26] Nam a patribus acceptos deos ita placet coli, si huic legi paruerint ipsi patres. Delubra esse in urbibus censeo, nec sequor magos Persarum quibus auctoribus Xerses inflammasse templa Graeciae dicitur, quod parietibus includerent deos, quibus omnia deberent esse patentia ac libera, quorumque hic mundus omnis templum esset et domus.

XI Melius Graii atque nostri, qui ut augerent pietatem in deos, easdem illos urbis quas nos incolere voluerunt. Adfert enim haec opinio religionem utilem civitatibus, si quidem et illud bene dictum est a Pythagora doctissimo viro, tum maxime et pietatem et religionem versari in animis, cum rebus divinis operam daremus, et quod Thales qui sapientissimus in septem fuit, homines existimare oportere, omnia quae cernerent deorum esse plena; fore enim omnis castioris, veluti cum in fanis essent maxime religiosis. Est enim quaedam opinione species deorum in oculis, non solum in mentibus.

[27] Eandemque rationem luci habent in agris, neque ea quae a maioribus prodita est cum dominis tum famulis, posita in fundi villaeque conspectu, religio Larum repudianda est. Jam ritus familiae patrumque servare, id est, quoniam antiquitas proxume accedit ad deos, a dis quasi traditam religionem tueri. Quod autem ex hominum genere consecratos, sicut Herculem et ceteros, coli lex jubet, indicat omnium quidem animos inmortalis esse, sed fortium bonorumque divinos.

[28] Bene vero quod Mens, Pietas, Virtus, Fides consecrantur humanae, quarum ommum Romae dedicata publice templa sunt, ut illas qui habeant — habent autem omnes boni — deos ipsos in animis suis collocatos putent. Nam illud vitiosum Athenis quod Cylonio scelere expiato, Epimenide Crete suadente, fecerunt Contumeliae fanum et Inpudentiae, magnumque consecravit gymnasiis in simulacra Amorum et Cupidinum quod Graeciasuscepit consilium audax. Virtutes enim, non vitia consecrari decet. Araque vetusta in Palatio Febris et altera Esquiliis Malae Fortunae detestanda, atque omnia ejus modi repudianda sunt. Quodsi fingenda nomina, Vicaepotae potius vincendi atque potiundi, Statae standi, cognominaque Statoris et Invicti Jovis, rerumque expetendarum nomina, Salutis, Honoris, Opis, Victoriae, quoniamque exspectatione rerum bonarum erigitur animus, recte etiam Spes a Calatino consecrata est. Fortunaque sit vel Huiusce diei — nam valet in omnis dies —, vel Respiciens ad opem ferendam, vel Fors in quo incerti casus significantur magis, vel Primigenia a gignendo comes.

XII [29] Tum feriarum festorumque dierum ratio in liberis requietem habet litium et jurgiorum, in servis operum et laborum; quas compositio anni conferre debet ad perfectionem operum rusticorum. Quod ad tempus ut sacrificiorum libamenta serventur fetusque pecorum quae dicta in lege sunt, diligenter habenda ratio intercalandi est, quod institutum perite a Numa posteriorum pontificum neglegentia dissolutum est. Jam illud ex institutis pontificum et haruspicum non mutandum est, quibus hostiis immolandum cuique deo, cui maioribus, cui lactentibus, cui maribus, cui feminis. Plures autem deorum omnium, singuli singulorum sacerdotes et respondendi juris et conficiendarum religionum facultatem afferunt. cumque Vesta quasi focum urbis, ut Graeco nomine est appellata — quod nos prope idem ac Graecum, non interpretatum nomen tenemus —, complexa sit, ei colendae VI virgines praesint, ut advigiletur facilius ad custodiam ignis, et sentiant mulieres in naturam feminarum omnem castitatem pati.

[30] Quod sequitur vero, non solum ad religionem pertinet sed etiam ad civitatis statum, ut sine eis, qui sacris publice praesint, religioni privatae satis facere non possint. Continet enim rem publicam, consilio et auctoritate optimatium semper populum indigere, discriptioque sacerdotum nullum justae religionis genus praetermittit. Nam sunt ad placandos deos alii constituti, qui sacris praesint sollemnibus, ad interpretanda alii praedicta vatium, neque multorum ne esset infinitum, neque ut ea ipsa quae suscepta publice essent quisquam extra collegium nosset.

[31] Maximum autem et praestantissimum in re publica jus est augurum cum auctoritate conjunctum, neque vero hoc quia sum ipse augur ita sentio, sed quia sic existimari nos est necesse. Quid enim maius est, si de jure quaerimus, quam posse a summis imperiis et summis potestatibus comitiatus et concilia vel instituta dimittere vel habita rescindere? Quid gravius quam rem susceptam dirimi, si unus augur 'alio die' dixerit? Quid magnificentius quam posse decernere, ut magistratu se abdicent consules? Quid religiosius quam cum populo, cum plebe agendi jus aut dare aut non dare? Quid, legem si non jure rogata est tollere, ut Titiam decreto collegi, ut Livias consilio Philippi consulis et auguris? Nihil domi, nihil militiae per magistratus gestum sine eorum auctoritate posse cuiquam probari?

XIII [32] Atticus: Age jam ista video fateorque esse magna. Sed est in collegio vestro inter Marcellum et Appium optimos augures magna dissensio — nam eorum ego in libros incidi —, cum alteri placeat auspicia ista ad utilitatem esse rei publicae composita, alteri disciplina vestra quasi divinari videatur posse. Hac tu de re quaero quid sentias.

Marcus: Egone? Divinationem, quam Graeci mavtikev appellant, esse sentio, et huius hanc ipsam partem quae est in avibus ceterisque signis quod disciplinae nostrae. Si enim deos esse concedimus, eorumque mente mundum regi, et eosdem hominum consulere generi, et posse nobis signa rerum futurarum ostendere, non video cur esse divinationem negem.

[33] Sunt autem ea quae posui, ex quibus id quod volumus efficitur et cogitur. Jam vero permultorum exemplorum et nostra est plena res publica et omnia regna omnesque populi cunctaeque gentes, ex augurum praedictis multa incredibiliter vera cecidisse. Neque enim Polyidi neque Melampodis neque Mopsi neque Amphiarai neque Calchantis neque Heleni tantum nomen fuisset, neque tot nationes id ad hoc tempus retinuissent, ut Phrygum, Lycaonum, Cilicum maximeque Pisidarum, nisi vetustas ea certa esse docuisset. Nec vero Romulus noster auspicato urbem condidisset, neque Atti Navi nomen memoria floreret tam diu, nisi omnes hi multa ad veritatem admirabilia dixissent. Sed dubium non est quin haec disciplina et ars augurum evanuerit jam et vetustate et neglegentia. Ita neque illi assentior qui hanc scientiam negat umquam in nostro collegio fuisse, neque illi qui esse etiam nunc putat. Quae mihi videtur apud maiores fuisse duplex, ut ad rei publicae tempus non numquam, ad agendi consilium saepissime pertineret.

[34] Atticus: Credo hercle ita esse, istique rationi potissimum assentior. Sed redde cetera.

XIV Marcus: Reddam vero, et id si potero brevi. Sequitur enim de jure belli, in quo et suscipiendo et gerendo et deponendo jus ut plurimum valeret et fides, eorumque ut publici interpretes essent, lege sanximus. Jam de haruspicum religione, de expiationibus et procurationibus satis esse plane in ipsa lege dictum puto.

Atticus: Adsentior, quoniam omnis haec in religione versatur oratio.

Marcus: At vero quod sequitur quo modo aut tu assentiare ego reprehendam sane quaero Tite.

Atticus: Quid tandem id est?

[35] Marcus: De nocturnis sacrificiis mulierum.

Atticus: Ego vero assentior, excepto praesertim in ipsa lege sollemni sacrificio ac publico.

Marcus: Quid ergo aget Iacchus Eumolpidaeque vostri et augusta illa mysteria, si quidem sacra nocturna tollimus? Non enim populo Romano sed omnibus bonis firmisque populis leges damus.

[36] Atticus: Excipis credo illa quibus ipsi initiati sumus.

Marcus : Ego vero excipiam. Nam mihi cum multa eximia divinaque videntur Athenae tuae peperisse atque in vitam hominum attulisse, tum nihil meilus illis mysteriis, quibus ex agresti immanique vita exculti ad humanitatem et mitigati sumus, initiaque ut appellantur ita re vera principia vitae cognovimus, neque solum cum laetitia vivendi rationem accepimus, sed etiam cum spe meliore moriendi. Quid autem mihi displiceat in nocturnis, poetae indicant comici. Qua licentia Romae data quidnam egisset ille qui in saerificium cogitatam libidinem intulit, quo ne imprudentiam quidem oculorum adici fas fuit?

Atticus : Tu vero istam Romae legem rogato, nobis nostras ne ademeris.

XV [37] Marcus: Ad nostras igitur revertor. Quibus profecto diligentissime sanciendum est, ut mulierum famam multorum oculis lux clara custodiat, initienturque eo ritu Cereri quo Romae initiantur. Quo in genere severitatem maiorum senatus vetus auctoritas de Bacchanalibus et consulum exercitu adhibito quaestio animadversioque declarat. Atque omnia nocturna — ne nos duriores forte videamur — in media Graecia Pagondas Thebanus lege perpetua sustulit. Novos vero deos et in his colendis nocturnas pervigilationes sic Aristophanes facetissumus poeta veteris comoediae vexat, ut apud eum Sabatius et quidam alii dei peregrini judicati e civitate eiciantur. Publicus autem sacerdos imprudentiam consilio expiatam metu liberet, audaciam libidines inmittendi religionibus foedas damnet atque impiam judicet.

[38] Jam ludi publici quoniam sunt cavea circoque divisi, sint corporum certationes cursu et pugillatu et luctatione curriculisque equorum usque ad certam victoriam in circo constitutae, cavea cantui vacet ac fidibus et tibiis, dummodo ea moderata sint ut lege praescribitur. Adsentior enim Platoni nihil tam facile in animos teneros atque mollis influere quam varios canendi sonos, quorum dici vix potest quanta sit vis in utramque partem. Namque et incitat languentis, et languefacit excitatos, et tum remittit animos tum contrahit, civitatumque hoc multarum in Graecia interfuit, anticum vocum conservari modum; quarum mores lapsi ad mollitias pariter sunt inmutati cum cantibus, aut hac dulcedine corruptelaque depravati ut quidam putant, aut cum severitas morum ob alia vitia cecidisset, tum fuit in auribus animisque mutatis etiam huic mutationi locus.

[39] Quam ob rem ille quidem sapientissimus Graeciae vir longeque doctissimus valde hanc labem veretur. Negat enim mutari posse musicas leges sine mutatione legum publicarum. Ego autem nec tam valde id timendum nec plane contemnendum puto. Illud quidem videmus, quae solebat quondam compleri severitate jucunda Livianis et Naevianis modis, nunc ut eadem exultet cavea * cervices oculosque pariter cum modorum flexionibus torqueant. Graviter olim ista vindicabat vetus illa Graecia, longe providens quam sensim pernicies illapsa civium [in] animos, malis studiis malisque doctrinis repente totas civitates everteret, si quidem illa severa Lacedaemo nervos jussit quos plures quam septem haberet in Timothei fidibus incidi.

XVI, [40] Deinceps in lege est ut de ritibus patriis colantur optima. De quocumque consulerent Athenienses Apollinem Pythium, quas potissimum religiones tenerent, oraclum editum est 'eas quae essent in more maiorum'. Quo cum iterum venissent maiorumque morem dixissent saepe esse mutatum, quaesissentque quem morem potissimum sequerentur e variis, respondit 'optimum'. Et profecto ita est ut id habendum sit antiquissimum et deo proximum, quod sit optimum. Stipem sustulimus nisi eam quam ad paucos dies propriam Idaeae Matris excepimus. Implet enim superstitione animos et exhaurit domus. Sacrilego poena est, neque ei soli qui sacrum abstulerit, sed etiam ei qui sacro commendatum.

[41] Quod et nunc multis fit in fanis, et olim Alexander in Cilicia deposuisse apud Solensis in delubro pecuniam dicitur, et Atheniensis Clisthenes civis egregius, cum rebus timeret suis, Iunoni Samiae filiarum dotis credidisse. Jam de perjuriis, de incesto nihil sane hoc quidem loco disputandum est. Donis impii ne placare audeant deos, Platonem audiant, qui vetat dubitare qua sit mente futurus deus, cum vir nemo bonus ab improbo se donari velit. Diligentiam votorum satis in lege dictum est * ac votis sponsio qua obligamur deo. Poena vero violatae religionis justam recusationem non habet. Quid ego hic sceleratorum utar exemplis, quorum plenae tragoediae? Quae ante oculos sunt, ea potius adtingam. Etsi haec commemoratio vereor ne supra hominis fortunam esse videatur, tamen quoniam sermo mihi est apud vos, nihil reticebo volamque hoc quod loquar diis inmortalibus gratum potius videri quam grave.

XVII [42] Omnia tum perditorum(破滅者) civium scelere discessu(退去) meo religionum jura polluta sunt, vexati nostri Lares familiares(守護神), in eorum sedibus exaedificatum(建築) templum Licentiae, pulsus(追い出す) a delubris(聖域) is qui illa servarat.

あの当時、国家を破滅に導かんとした市民たちの犯罪によって、私の退去(亡命)とともに、あらゆる宗教の法は汚され、我が家の守護神(ラレス・ファミリアレス)は苦しめられ、その跡地にはリケンティア(放縦、実はリベルタス)の神殿が建てられ、それらの神域を自ら守り抜いた者(キケロ自身)が神殿から追放されたのである。

circumspicite(見回す) celeriter animo — nihil enim attinet quemquam nominari —, qui sint rerum exitus(主複) consecuti(結果する):

諸君、心の中で素早くあたりを見渡してみるがいい。――誰の名を挙げるにも及ばないのだから――。その後、どのような結末が訪れたかを。

nos, qui illam custodem(守護神) urbis omnibus ereptis nostris rebus ac perditis violari ab impiis passi(許す) non sumus eamque ex nostra domo in ipsius patris domum detulimus(運ぶ), judicia(評価) senatus(属), Italiae, gentium denique omnium conservatae patriae consecuti(獲得) sumus; quo quid accidere potuit homini praeclarius?

あらゆる家財を奪われ、破滅に追い込まれながらも、あの都市の守護女神(ミネルヴァ)が不信心な者たちに冒涜されるのを許さず、我が家から彼女の父(ユピテル)の神殿へと送り届けた私たちは、元老院、イタリア、そしてついには全民族から、祖国を救ったという称賛を勝ち取ったのである。​​人間にこれ以上、輝かしいことが起こり得ただろうか。

Quorum scelere religiones tum prostratae afflictaeque sunt, partim ex illis(彼らのうち) distracti(ばらばら) ac dissipati jacent; qui vero ex eis et horum scelerum principes fuerant et praeter ceteros in omni religione impii, non solum nullo in vita cruciatu atque dedecore, verum etiam sepultura et justis exsequiarum carent.

​一方で、その犯罪によって当時、宗教を地に貶め、傷つけた者たちは、ある者は引き裂かれ、散り散りになって倒れている。また、彼らの中でもこれら非道の首謀者であり、誰よりもあらゆる宗教に対して不信心であった者たちは、生前にあらゆる苦痛と不名誉を被っただけでなく、埋葬の権利や正当な葬儀の儀礼さえも奪われているのである(=クローディウスが殺され燃やされたことを指す)。

[43] Quintus: Equidem ista agnosco frater, et meritas dis gratias ago. Sed nimis saepe secus aliquanto videmus evadere.

Marcus: Non enim Quinte recte existimamus quae poena divina sit, sed opinionibus vulgi rapimur in errorem, nec vera cernimus. Morte aut dolore corporis aut luctu animi aut offensione judicii hominum miserias ponderamus, quae fateor humana esse et multis bonis viris accidisse. Sceleri ipsi inest poena tristis et praeter eos eventus qui secuntur per se ipsa maxima est: vidimus eos, qui nisi odissent patriam numquam inimici nobis fuissent, ardentis tum cupiditate, tum metu, tum conscientia quidquid agerent, modo timentis, vicissim contemnentis religiones, judicia corrupta ab eisdem corrupta — hominum, non deorum.

[44] Reprimam jam me, non insequar longius, eoque minus quo plus poenarum habeo quam petivi. Tantum ponam brevi, duplicem poenam esse divinam, quod constat et ex vexandis vivorum animis et ea fama mortuorum, ut eorum exitium et judicio vivorum et gaudio comprobetur.

XVIII [45] Agri autem ne consecrentur, Platoni prorsus assentior, qui si modo interpretari potuero, his fere verbis utitur: 'Terra igitur ut focus domiciliorum sacra deorum omnium est. Quocirca ne quis iterum idem consecrato. Aurum autem et argentum in urbibus et privatim et in fanis invidiosa res est. Tum ebur ex inanimi corpore extractum haud satis castum donum deo. Jam aes atque ferrum duelli instrumenta, non fani. Ligneum autem quod quisque voluerit uno e ligno dicato, itemque lapideum, in delubris communibus, textile ne operosius quam mulieris opus menstruum. Color autem albus praecipue decorus deo est, cum in cetero tum maxime in textili; tincta vero absint nisi a bellicis insignibus. Divinissima autem dona aves et formae ab uno pictore uno absolutae die, itemque cetera huius exempli dona sunto.' Haec illi placent. Sed ego cetera non tam restricte praefinio, vel hominum divitiis vel subsidiis temporum inductus: terrae cultum segniorem suspicor fore, si ad eam utendam ferroque subigendam superstitionis aliquid accesscrit.

Atticus: Habeo ista. Nunc de sacris perpetuis et de Manium jure restat.

Marcus: O miram memoriam Pomponi tuam! At mihi ista exciderant.

[46] Atticus: Ita credo. Sed tamen hoc magis eas res et memini et specto, quod et ad pontificium jus et ad civile pertinent.

Marcus: Vero, et a peritissimis sunt istis de rebus et responsa et scripta multa, et ego in hoc omni sermone nostro, quod ad cumque legis genus me disputatio nostra deduxerit, tractabo quoad potero ejus ipsius generis jus civile nostrum, sed ita locus ut ipse notus sit, ex quo ducatur quaeque pars juris, ut non difficile sit, qui modo ingenio possit moveri, quaecumque nova causa consultatiove acciderit, ejus tenere jus, cum scias a quo sit capite repetendum.

XIX [47] Sed juris consulti, sive erroris obiciundi causa, quo plura et difficiliora scire videantur, sive, quod similius veri est, ignoratione docendi — nam non solum scire aliquid artis est, sed quaedam ars [est] etiam docendi — saepe quod positum est in una cognitione, id in infinita dispertiuntur. Velut in hoc ipso genere, quam magnum illud Scaevolae faciunt, pontifices ambo et idem juris peritissimi! 'Saepe' inquit Publi filius 'ex patre audivi, pontificem bonum neminem esse, nisi qui jus civile cognosset.' Totumne? Quid ita? Quid enim ad pontificem de jure parietum aut aquarum aut luminum nisi eo quod cum religione conjunctum est? Id autem quantulum est! De sacris credo, de votis, de feriis et de sepulcris, et si quid ejus modi est. Cur igitur haec tanta facimus, cum cetera perparva sint, de sacris autem, qui locus patet latius, haec sit una sententia, ut conserventur semper et deinceps familiis prodantur, et ut in lege posui perpetua sint sacra?

[48] Hoc posito haec jura pontificum auctoritate consecuta sunt, ut, ne morte patris familias sacrorum memoria occideret, eis essent ea adjuncta ad quos ejusdem morte pecunia venerit. Hoc uno posito, quod est ad cognitionem disciplinae satis, innumerabilia nascuntur quibus implentur juris consultorum libri. Quaeruntur enim qui asstringantur sacris. Heredum , causa justissima est; nulla est enim persona quae ad vicem ejus qui e vita emigrarit propius accedat. Deinde qui morte testamentove ejus tantundem capiat quantum omnes heredes: id quoque ordine, est enim ad id quod propositum est accommodatum. Tertio loco, si nemo sit heres, is qui de bonis quae ejus fuerint cum moritur usu ceperit plurimum possidendo. Quarto qui, si nemo sit qui ullam rem ceperit, de creditoribus ejus plurimum servet.

[49] Extrema illa persona est, ut, si is, qui ei qui mortuus sit pecuniam debuerit, nemini qui eam solverit, proinde habeatur quasi eam pecuniam ceperit.

XX Haec nos a Scaevola didicimus, non ita descripta ab antiquis. Nam illi quidem his verbis docebant: tribus modis sacris asstringitur: hereditate, aut si maiorem partem pecuniae capiat, aut si maior pars pecuniae legata est, si inde quippiam ceperit. [50] Sed pontificem sequamur. Videtis igitur omnia pendere ex uno illo, quod pontifices cum pecunia sacra conjungi volunt, eisdemque ferias et caerimonias ascribendas putant. Atque etiam hoc docent Scaevolae, cum est partitio, ut si in testamento deducta scripta non sit, ipsique minus ceperint quam omnibus heredibus relinquatur, sacris ne alligentur. In donatione hoc idem secus interpretantur: et quod pater familias in ejus donatione qui in ipsius potestate est approbavit, ratum est; quod eo insciente factum est, si id is non approbat, ratum non est.

[51] His propositis quaestjunculae multae nascuntur, quas qui non intellegat, si ad caput referat, per se ipse facile perspiciat. Veluti si minus quis cepisset ne sacris alligaretur, at post de ejus heredibus aliquis exegisset pro sua parte id quod ab eo cui ipse heres esset praetermissum fuisset, eaque pecunia non minor esset facta cum superiore exactione quam heredibus omnibus esset relicta, qui eam pecuniam exegisset, solum sine coheredibus sacris alligari. Quin etiam cavent ut, cui plus legatum sit quam sine religione capere liceat, is per aes et libram heredes testamenti solvat, propterea quod eo loco res est ita soluta hereditate, quasi ea pecunia legata non esset.

XXI [52] Hoc ego loco multisque aliis quaero a vobis Scaevolae, pontifices maximi et homines meo quidem judicio acutissimi, quid sit quod ad jus pontificium civile appetatis; civilis enim juris scientia pontificium quodam modo tollitis. Nam sacra cum pecunia pontificum auctoritate, nulla lege conjuncta sunt. Itaquc si vos tantummodo pontifices essetis, pontificalis maneret auctoritas; sed quod idem juris civilis estis peritissimi, hac scientia illam eludistis. Placuit P. Scaevolae et Ti. Coruncanio pontificibus maximis itemque ceteris, eos qui tantundem caperent quantum omnes heredes sacris alligari. Habeo jus pontificium.

[53] Quid huc accessit ex jure civili? Partitionis caput scriptum caute, ut centum nummi deducerentur: inventa est ratio cur pecunia sacrorum molestia liberaretur. Quodsi hoc qui testamentum faciebat cavere noluisset, admonet juris consultus hic quidem ipse Mucius, pontifex idem, ut minus capiat quam omnibus heredibus relinquatur. Superiores dicebant, quicquid cepisset asstringi: rursus sacris liberatur. Hoc vero nihil ad pontificium jus, sed e medio est jure civili, ut per aes et libram heredem testamenti solvant et eodem loco res sit, quasi ea pecunia legata non esset, et si is cui legatum est stipulatus est id ipsum quod legatum est, ut ea pecunia ex stipulatione debeatur, sitque ea non adligata sacris. [*Plutarch. quaest. Rom. 34]: . . .

[54] Venio ad Manium jura, quae maiores nostri et sapientissime instituerunt et religiosissime coluerent. Februario autem mense, qui tum extremus anni mensis erat, mortuis parentari voluerunt; quod tamen D. Brutus, ut scriptum a Sisenna est, Decembri facere solebat. Cuius ego rei causam cum mecum quaererem, Brutum reperiebam in hac re idcirco a more maiorum discessisse, nam Sisennam video causam, cur ille vetus institutum non servaret, ignorare, Brutum antem maiorum nostrorum institutum temere neglexisse non fit mihi veri simile , doctum hominem sane, cujus fuit Accius perfamiliaris; sed mensem credo extremum anni ut veteres Februarium sic hic Decembrem sequebatur. Hostia autem maxima parentare pietatis esse adjunctum putabat.

XXII [55] Jam tanta religio est sepulcrorum, ut extra sacra et gentem inferri fas negent esse, idque apud maiores nostros A. Torquatus in gente Popillia judicavit. Nec vero tam denicales, quae a nece appellatae sunt quia residentur mortuis, quam ceterorum caelestium quieti dies feriae nominarentur, nisi maiores eos qui ex hac vita migrassent in deorum numero esse voluissent. Eas in eos dies conferre jus, ut nec ipsius neque publicae feriae sint. Totaque huius juris compositio pontificalis magnam religionem caerimoniamque declarat, neque necesse est edisseri a nobis, quae finis funestae familiae, quod genus sacrificii Lari vervecibus fiat, quem ad modum os resectum terra obtegatur, quaeque in porca contracta jura sint, quo tempore incipiat sepulcrum esse et religione teneatur.

[56] At mihi quidem antiquissimum sepulturae genus illud fuisse videtur quo apud Xenophontem Cyrus utitur: redditur enim terrae corpus, et ita locatum ac situm quasi operimento matris obducitur. Eodemque ritu in eo sepulcro quod haud procul a Fontis ara est, regem nostrum Numam conditum accepimus, gentemque Corneliam usque ad memoriam nostram hac sepultura scimus esse usam. C. Mari sitas reliquias apud Anienem dissipari jussit Sylla victor, acerbiore odio incitatus, quam si tam sapiens fuisset quam fuit vehemens.

[57] Quod haud scio an timens ne suo corpori posset accidere, primus e patriciis Corneliis igni voluit cremari. Dedarat enim Ennius de Africano: 'Hic est ille situs', vere, nam siti dicuntur ii qui conditi sunt. Nec tamen eorum ante sepulcrum est quam justa facta et porcus caesus est. Et quod nunc communiter in omnibus sepultis venit usu ut humati dicantur, id erat proprium tum in eis quos humus injecta contexerat, eumque morem jus pontificale confirmat. Nam prius quam in os injecta gleba est, locus ille ubi crematum est corpus nihil habet religionis; injecta gleba tum et ille humatus est et sepulcrum vocatur, ac tum denique multa religiosa jura complectitur. Itaque in eo qui in nave necatus, deinde in mare projectus esset, decrevit P. Mucius familiam puram, quod os supra terram non extaret; porcam heredi esse contractam, et habendas triduum ferias et porco femina piaculum faciundum. Si in mari mortuus esset, eadem praeter piaculum et ferias.

XXIII [58] Atticus: Video quae sint in pontificio jure, sed quaero ecquidnam sit in legibus.

Marcus: Pauca sane Tite, et ut arbitror non ignota vobis. Sed ea non tam ad religionem spectant quam ad jus sepulcrorum. 'Hominem mortuum' inquit lex in XII ' in urbe ne sepelito neve urito.' Credo vel propter ignis periculum. Quod autem addit 'neve urito', indicat non qui uratur sepelin, sed qui humetur.

Atticus: Quid quod post XII in urbe sepulti sunt clari viri?

Marcus: Credo Tite fuisse aut eos quibus hoc ante hanc legem virtutis causa tributum est, ut Poplicolae, ut Tuberto, quod eorum posteri jure tenuerunt, aut eos si qui hoc ut C. Fabricius virtutis causa soluti legibus consecuti sunt. Sed ut in urbe sepeliri lex vetat, sic decretum a pontificum collegio, non esse jus in loco publico fieri sepulcrum. Nostis extra portam Collinam aedem Honoris. Aram in eo loco fuisse memoriae proditum est. Ad eam cum lamina esset inventa, et in ea scriptum lamina 'Honoris', ea causa fuit ut aedis haec dedicaretur. Sed cum multa in eo loco sepulcra fuissent, exarata sunt. Statuit enim collegium locum publicum non potuisse privata religione obligari.

[59] Jam cetera in XII minuendi sumptus sunt lamentationisque funebris, translata de Solonis fere legibus. 'Hoc plus' inquit 'ne facito. Rogum ascea ne polito.' Nostis quae sequuntur. Discebamus enim pueri XII ut carmen necessarium, quas jam nemo discit. Extenuato igitur sumptu tribus reciniis et tunicula purpurea et decem tibicinibus, tollit etiam nimiam lamentationem: 'Mulieres genas ne radunto neve lessum funeris ergo habento.' Hoc veteres interpretes Sex. Aelius L. Acilius non satis se intellegere dixerunt, sed suspicari vestimenti aliquod genus funebris, L. Aelius lessum quasi lugubrem ejulationem(号泣), ut vox ipsa significat. Quod eo magis judico verum esse quia lex Solonis id ipsum vetat. Haec laudabilia et locupletibus fere cum plebe communia. Quod quidem maxime e natura est, tolli fortunae discrimen in morte.

XXIV [60] Cetera item funebria quibus luctus augetur XII sustulerulit. 'Homini' inquit 'mortuo ne ossa legito cui pos funus faciat.' Excipit bellicam peregrinamque mortem. Haec praeterea sunt in legibus: De uncturaque 'servilis unctura tollitor omnisque circumpotatio.' Quae et recte tolluntur, neque tollerentur nisi in usu fuissent. 'Ne sumptuosa respersio, ne longae coronae nec acerrae praeferantur.' Illa jam significatio est laudis ornamenta ad mortuos pertinere, quod coronam virtute partam et ei qui peperisset et ejus parenti sine fraude esse lex impositam jubet. Credoque quod erat factitatum ut uni plura funera fierent lectique plures sternerentur, id quoque ne fieret lege sanctum est. Qua in lege cum esset 'neve aurum addito', videtote quam humane excipiat altera lex praecipit altera lege: 'At cui auro dentes juncti escunt, ast im cum ub sepeliet uretve, se fraude esto.' Et simul illud videtote, aliud habitum esse sepelire et urere.

[61] Duae sunt praeterea leges de sepulcris, quarum altera privatorum aedificiis, altera ipsis sepulcris cavet. Nam quod 'rogum bustumve novum' vetat 'propius sexaginta pedes adigi aedes alienas invito domino', incendium videtur arcere vetat. Quod autem 'forum', id est vestibulum sepulcri, 'bustumve usu capi' vetat, tuetur jus sepulcrorum. Haec habemus in XII, sane secundum naturam, quae norma legis est. Reliqua sunt in more: funus ut indicatur si quid ludorum, dominusque funeris utatur accenso atque lictoribus,

[62] honoratorum virorum laudes in contione memorentur, easque etiam et cantus ad tibicinem prosequatur, cui nomen neniae, quo vocabulo etiam apud Graecos cantus lugubres nominantur.

XXV Atticus: : Gaudeo nostra jura ad naturam accommodari, maiorumque sapientia admodum delector. Sed requiro ut ceteri sumptus sic etiam sepulcrorum modum.

Marcus : Recte requiris. Quos enim ad sumptus progressa jam ista res sit, in C. Figuli sepulcro vidisse [te] credo. Minimam olim istius rei fuisse cupiditatem multa extant exempla maiorum. Nostrae quidem legis interpretes, quo capite jubentur sumptum et luctum removere a deorum Manium jure, hoc intellegant in primis, sepulcrorum magnificentiam esse minuendam.

[63] Nec haec a sapientissimis legum scriptoribus neglecta sunt. Nam et Atheniensium in more a Cecrope ut aiunt permansit hoc jus terra humandi, quod cum proxumi fecerant obductaque terra erat, frugibus obserebatur, ut sinus et gremium quasi matris mortuo tribueretur, solum autem frugibus expiatum ut vivis redderetur. Sequebantur epulae quas inibant propinqui coronati, apud quos de mortui laude cum siquid veri erat praedicatum — nam mentiri nefas habebatur —, justa confecta erant.

[64] Postea cum, ut scribit Phalereus Demetrius, sumptuosa fieri funera et lamentabilia coepissent, Solonis lege sublata sunt, quam legem eeisdem prope verbis nostri Xviri in decimam tabulam conjecerunt. Nam de tribus reciniis et pleraque illa Solonis sunt. De lamentis vero expressa verbis sunt: 'mulieres genas ne radunto neve lessum funeris ergo habento.'

XXVI De sepulcris autem nihil est apud Solonem amplius quam 'ne quis ea deleat neve alienum inferat', poenaque est, 'si quis bustum' — nam id puto appellari t . . . mbon— 'aut monimentum' inquit 'aut columnam violarit dejecerit fregerit'. Sed post aliquanto propter has amplitudines sepulcrorum, quas in Ceramico videmus, lege sanctum est, 'ne quis sepulcrum faceret operosius quam quod decem homines effecerint triduo';

[65] neque id opere tectorio exornari nec hermas hos quos vocant licebat imponi, nec de mortui laude nisi in publieis sepulturis, nec ab alio nisi qui publice ad eam rem constitutus esset dici licebat. Sublata etiam erat celebritas virorum ac mulierum, quo lamentatio minueretur; auget enim luctum concursus hominum.

[66] Quocirca Pittacus omnino accedere quemquam vetat in funus aliorum. Sed ait rursus idem Demetrius increbruisse eam funerum sepulcrorumque magnificentiam quae nunc fere Romae est. Quam consuetudinem lege minuit ipse. Fuit enim hic vir ut scitis non solum eruditissimus, sed etiam civis in re publica maximus tuendaeque civitatis peritissimus. Is igitur sumptum minuit non solum poena sed etiam tempore: ante lucem enim jussit efferri. Sepulcris autem novis finivit modum; nam super terrae tumulum noluit quidquam statui nisi columellam tribus cubitis ne altiorem aut mensam aut labellum, et huic procurationi certum magistratum praefecerat.

XXVII [67] Haec igitur Athenienses tui. Sed videamus Platonem, qui justa funerum reicit ad interpretes religionum; quem nos morem tenemus. De sepulcris autem dicit haec: vetat ex agro culto, eove qui coli possit, ullam partem sumi sepulcro; sed quae natura agri tantum modo efficere possit, ut mortuorum corpora sine detrimento vivorum recipiat, ea potissimum ut compleatur; quae autem terra fruges ferre et ut mater cibos suppeditare possit, eam ne quis nobis minuat neve vivos neve mortuos.

[68] Extrui autem vetat sepulcrum altius, quam quod quinque homines quinque diebus absolverint, nec e lapide excitari plus nec imponi, quam quod capiat laudem mortui incisam ne plus quattuor herois versibus, quos longos appellat Ennius. Habemus igitur huius quoque auctoritatem de sepulcris summi viri, a quo item funerum sumptus praefinitur ex censibus a minis quinque usque ad minam. Deinceps dicit eadem illa de inmortalitate animorum et reliqua post mortem tranquillitate bonorum, poenis impiorum.

[69] Habetis igitur explicatum omnem ut arbitror religionum locum.

Quintus: Nos vero frater, et copiose quidem; sed perge cetera.

Marcus: Pergam equidem, et quoniam libitum est vobis me ad haec impellere, hodierno sermone conficiam, spero, hoc praesertim die; video enim Platonem idem fecisse, omnemque orationem ejus de legibus peroratam esse uno aestivo die. Sic igitur faciam, et dicam de magistratibus. Id enim est profecto quod constituta religione rem publieam contineat maxime.

Atticus : Tu vero dic et istam rationem quam coepisti tene.


M. TULLI CICERONIS DE LEGIBUS  キケロ『法律について』

LIBER TERTIUS 第三巻


I [1] Marcus: Sequar igitur ut institui divinum illum virum quem nimia quadam admiratione commotus saepius fortasse laudo quam necesse est.

Atticus: Platonem videlicet dicis.

Marcus: Istum ipsum Attice.

Atticus: Tu vero eum nec nimis valde umquam nec nimis saepe laudaveris. Nam hoc mihi etiam nostri illi, qui neminem nisi suum laudari volunt, concedunt, ut eum arbitratu meo diligam.

Marcus: Bene hercle faciunt. Quid enim est elegantia tua dignius? Cuius et vita et oratio consecuta mihi videtur difficillimam illam societatem gravitatis cum humanitate.

Atticus: Sane gaudeo quod te interpellavi, quoniam quidem tam praeclarum mihi dedisti judicii tui testimonium. Sed perge ut coeperas.

Marcus: Laudemus igitur prius legem ipsam veris et propriis generis sui laudibus?

Atticus: Sane quidem, sicut de religionum lege fecisti.

[2] Marcus: Videtis igitur magistratus hanc esse vim ut praesit praescribatque recta et utilia et conjuncta cum legibus. Ut enim magistratibus leges, ita populo praesunt magistratus, vereque dici potest, magistratum esse legem loquentem, legem autem mutum magistratum.

[3] Nihil porro tam aptum est ad jus condicionemque naturae — quod cum dico, legem a me dici intellegi volo — quam imperium, sine quo nec domus ulla nec civitas nec gens nec hominum universum genus stare, nec rerum natura omnis nec ipse mundus potest. Nam et hic deo paret, et huic oboediunt maria terraeque, et hominum vita jussis supremae legis obtemperat.

II [4] Atque ut ad haec citeriora veniam et notiora nobis: omnes antiquae gentes regibus quondam paruerunt. Quod genus imperii primum ad homines justissimos et sapientissimos deferebatur — idque et in re publica nostra maxime valuit, quoad ei regalis potestas praefuit —, deinde etiam deinceps posteris prodebatur, quo et in eis qui etiam nunc regnantur manet. Quibus autem regia potestas non placuit, non ii nemini, sed non semper uni parere voluerunt. Nos autem quoniam leges damus liberis populis, quaeque de optima re publica sentiremus, in sex libris ante diximus, accommodabimus hoc tempore leges ad illum quem probamus civitatis statum.

[5] Magistratibus igitur opus est, sine quorum prudentia ac diligentia esse civitas non potest, quorumque discriptione omnis rei publicae moderatio continetur. Neque solum eis praescribendus est imperandi, sed etiam civibus obtemperandi modus. Nam et qui bene imperat, paruerit aliquando necesse est, et qui modeste paret, videtur qui aliquando imperet dignus esse. Itaque oportet et eum qui paret sperare, se aliquo tempore imperaturum, et illum qui imperat cogitare, brevi tempore sibi esse parendum. Nec vero solum ut obtemperent oboediantque magistratibus, sed etiam ut eos colant diligantque praescribimus, ut Charondas in suis facit legibus, noster vero Plato Titanum e genere esse statuit eos qui ut illi caelestibus, sic hi adversentur magistratibus. Quae cum ita sint ad ipsas jam leges veniamus si placet.

Atticus: Mihi vero et istud et ordo iste rerum placet.

III [6] Marcus: 'Justa imperia sunto, isque cives modeste ac sine recusatione parento. Magistratus nec oboedientem et innoxium civem multa vinculis verberibusve coherceto, ni par maiorve potestas populusve prohibessit, ad quos provocatio esto. Cum magistratus judicassit inrogassitve, per populum multae poenae certatio esto. Militiae ab eo qui imperabit provocatio nec esto, quodque is qui bellum geret imperassit, jus ratumque esto.'

'Minoris magistratus partiti juris ploeres in ploera sunto. Militiae quibus jussi erunt imperanto eorumque tribuni sunto. Domi pecuniam publicam custodiunto, vincula sontium servanto, capitalia vindicanto, aes argentum aurumve publice signanto, litis contractas judicanto, quod quodcumque senatus creverit agunto.'

[7] 'Suntoque aediles curatores urbis annonae ludorumque sollemnium, ollisque ad honoris amplioris gradum is primus ascensus esto.'

'Censoris populi aevitates suboles familias pecuniasque censento, urbis templa vias aquas aerarium vectigalia tuento, populique partis in tribus discribunto, exin pecunias aevitatis ordinis partiunto, equitum peditumque prolem discribunto, caelibes esse prohibento, mores populi regunto, probrum in senatu ne relinquonto. Bini sunto, magistratum quinquennium habento eaque potestas semper esto, reliqui magistratus annui sunto.'

[8] 'juris disceptator, qui privata judicet judicarive jubeat, praetor esto. Is juris civilis custos esto. Huic potestate pari quotcumque senatus creverit populusve jusserit, tot sunto.'

'Regio imperio duo sunto, iique a praeeundo judicando consulendo praetores judices consules appellamino. Militiae summum jus habento, nemini parento. Ollis salus populi suprema lex esto.'

[9] 'Eundem magistratum, ni interfuerint decem anni, ne quis capito. Aevitatem annali lege servanto.'

'Ast quando duellum gravius discordiaeve civium escunt, oenus ne amplius sex menses, si senatus creverit, idem juris quod duo consules teneto, isque ave sinistra dictus populi magister esto. Equitatumque qui regat habeto pari jure cum eo quicumque erit juris disceptator. Reliqui magistratus ne sunto.'

'Ast quando consules magisterve populi nec erunt, auspicia patrum sunto, ollique ec se produnto qui comitiatu creare consules rite possit.'

'Imperia potestates legationes, cum senatus creverit populusve jusserit, ex urbe exeunto, duella justa juste gerunto, sociis parcunto, se et suos continento, populi sui gloriam augento, domum cum laude redeunto.'

'Rei suae ergo ne quis legatus esto.'

'Plebes quos pro se contra vim auxilii ergo decem creassit, ei tribuni ejus sunto, quodque ei prohibessint quodque plebem rogassint, ratum esto; sanctique sunto; neve plebem orbam tribunis relinquunto.'

[10] 'Omnes magistratus auspicium judiciumque habento, exque is senatus esto. Eius decreta rata sunto. At potestas par maiorve prohibessit, perscripta servanto.'

'Is ordo vitio vacato, ceteris specimen esto.'

'Creatio magistratuum, judicia populi, jussa vetita cum cosciscentur, suffragia optimatibus nota, plebi libera sunto.'

IV 'Ast quid erit quod extra magistratus coerari oesus sit, qui coeret populus creato eique jus coerandi dato.

'Cum populo patribusque agendi jus esto consuli praetori magistro populi equitumque, eique quem patres prodent consulum rogandorum ergo; tribunisque quos sibi plebes creassit jus esto cum patribus agendi; idem ad plebem quod oesus erit ferunto.'

'Quae cum populo quaeque in patribus agentur, modica sunto.'

[11] 'Senatori qui nec aderit aut causa aut culpa esto. Loco senator et modo orato, causas populi teneto.'

'Vis in populo abesto. Par maiorve potestas plus valeto. Ast quid turbassitur in agendo, fraus actoris esto. Intercessor rei malae salutaris civis esto.'

'Qui agent auspicia servanto, auguri publico parento, promulgata proposita in aerario Ü cognita agunto; nec plus quam de singulis rebus semel consulunto; rem populum docento, doceri a magistratibus privatisque patiunto.'

'Privilegia ne inroganto. De capite civis nisi per maximum comitiatum ollosque quos censores in partibus populi locassint ne ferunto.'

'Donum ne capiunto neve danto neve petenda neve gerenda neve gesta potestate. Quod quis earum rerum migrassit, noxiae poena par esto.'

Cesoris fidem legum custodiunto. Privati ad eos acta referunto, nec eo magis lege liberi sunto.ë

Lex recitata est: discedere et tabellam jubebo dari.

V [12] Quintus: Quam brevi frater in conspectu posita est a te omnium magistratuum discriptio, sed ea paene nostrae civitatis, etsi a te paulum adlatum est novi.

Marcus: Rectissime Quinte animadvertis. Haec est enim quam Scipio laudat in illis libris et quam maxime probat temperationem rei publicae, quae effici non potuisset nisi tali discriptione magistratuum. Nam sic habetote, magistratibus eisque qui praesint contineri rem publicam, et ex eorum compositione quod cujusque rei publicae genus sit intellegi. Quae res cum sapientissime moderatissimeque constituta esset a maioribus nostris, nihil habui sane aut non multum quod putarem novandum in legibus.

[13] Atticus: Reddes igitur nobis, ut in religionis lege fecisti admonitu et rogatu meo, sic de magistratibus, ut disputes, quibus de causis maxime placeat ista discriptio.

Marcus: Faciam Attice ut vis, et locum istum totum, ut a doctissimis Graeciae quaesitum et disputatum est, explicabo, et ut institui nostra jura attingam.

Atticus: Istud maxime exspecto disserendi genus.

Marcus: Atqui pleraque sunt dicta in illis libris, quod faciendum fuit cum de optima re publica quaereretur. Sed huius loci de magistratibus sunt propria quaedam, a Theophrasto primum, deinde a Diogene Stoico quaesita subtilius.

VI [14] Atticus: Ain tandem? Etiam a Stoicis ista tractata sunt?

Marcus: Non sane nisi ab eo quem modo nominavi, et postea a magno homine et in primis erudito Panaetio. Nam veteres verbo tenus acute illi quidem, sed non ad hunc usum popularem atque civilem, de re publica disserebant. Ab Academia magis ista manarunt Platone principe. Post Aristoteles illustravit omnem hunc civilem in disputando locum, Heraclidesque Ponticus profectus ab eodem Platone. Theophrastus vero institutus ab Aristotele habitavit ut scitis in eo genere rerum, ab eodemque Aristotele doctus Dicaearchus huic rationi studioque non defuit. Post a Theophrasto Phalereus ille Demetrius, de quo feci supra mentionem, mirabiliter doctrinam ex umbraculis eruditorum otioque non modo in solem atque in pulverem, sed in ipsum discrimen aciemque produxit. Nam et mediocriter doctos magnos in re publica viros, et doctissimos homines non nimis in re publica versatos multos commemorare possumus: qui vero utraque re excelleret, ut et doctrinae studiis et regenda civitate princeps esset, quis facile praeter hunc inveniri potest?

Atticus: Puto posse, et quidem aliquem de tribus nobis. Sed perge ut coeperas.

VII [15] Marcus:: Quaesitum igitur ab illis est, placeretne unum in civitate esse magistratum cui reliqui parerent. Quod exactis regibus intellego placuisse nostris maioribus. Sed quoniam regale civitatis genus, probatum quondam, postea non tam regni quam regis vitiis repudiatum est, nomen tantum videbitur regis repudiatum, res manebit si unus omnibus reliquis magistratibus imperabit.

[16] Quare nec ephori Lacedaemone sine causa a Theopompo oppositi regibus, nec apud nos consulibus tribuni. Nam illud quidem ipsum quod in jure positum est habet consul, ut ei reliqui magistratus omnes pareant, excepto tribuno, qui post exstitit ne id quod fuerat esset. Hoc enim primum minuit consulare jus, quod exstitit ipse qui eo non teneretur, deinde quod attulit auxilium reliquis non modo magistratibus, sed etiam privatis consuli non parentibus.

[17] Quintus: Magnum dicis malum. Nam ista potestate nata gravitas optimatium cecidit, convaluitque vis multitudinis.

Marcus: Non est Quinte ita. Non jus enim illud solum superbius populo, sed et violentius videri necesse erat. Quo posteaquam modica et sapiens temperatio accessit*

[Macrobius de differentiis et societatibus 17,6: Cicero de legibus tertio: Qui poterit socios tueri, si dilectum rerum utilium et inutilium non habebit? Ü convertem lex in omnis est.]

VIII [18] 'Domum cum laude redeunto.' Nihil enim praeter laudem bonis atque innocentibus neque ex hostibus neque a sociis reortandum.

Jam illud apertum est profecto nihil esse turpius quam quemquam legari nisi rei publicae causa. Omitto quem ad modum isti se gerant atque gesserint, qui legatione hereditates aut syngraphas suas persecuntur. In hominibus est hoc fortasse vitium. Sed quaero quid reapse sit turpius, quam sine procuratione senator legatus, sine mandatis, sine ullo rei publicae munere? Quod quidem genus legationis ego consul, quamquam ad commodum senatus pertinere videbatur, tamen approbante senatu frequentissimo, nisi mihi levis tribunus plebis tum intercessisset, sustulissem. Minui tamen tempus, et quod erat infinitum, annuum feci. Ita turpitudo manet, diutunitate sublata. Sed jam si placet de provinciis decedatur, in urbemque redeatur.

Atticus: Nobis vero placet, sed eis qui in provinciis sunt minime placet.

[19] Marcus: At vero Tite si parebunt his legibus, nihil erit eis urbe, nihil domo sua dulcius, nec laboriosius molestiusque provincia. Sed sequitur lex quae sancit eam tribunorum plebis potestatem, quae est in re publica nostra. De qua disseri nihil necesse est.

Quintus: At mehercule ego frater quaero, de ista potestate quid sentias. Nam mihi quidem pestifera videtur, quippe quae in seditione et ad seditionem nata sit. Cuius primum ortum si recordari volumus, inter arma civium et occupatis et obsessis urbis locis procreatum videmus. Deinde cum esset cito necatus tamquam ex XII tabulis insignis ad deformitatem puer, brevi tempore nescio

IX quo pacto recreatus multoque taetrior et foedior natus est. Quae enim ille non edidit? Qui primum, ut impio dignum fuit, patribus omnem honorem eripuit, omnia infima summis paria fecit, turbavit, miscuit. Cum afflixisset prineipum gravitatem, numquam tamen conquievit.

[20] Namque ut C. Flaminium atque ea quae jam prisca videntur propter vetustatem relinquam, quid juris bonis viris Tiberi Gracchi tribunatus reliquit? Etsi quinquennio ante D[ecim]um Brutum et P. Scipionem consules — quos et quantos viros! — homo omnium infimus et sordidissimus tribunus plebis C. Curiatius in vincula conjecit, quod ante factum non erat. C. vero Gracchi tribunatus sicis quas ipse se projecisse in forum dixit, quibus digladiarentur inter se cives, nonne omnem rei publicae statum perturbavit? Quid jam de Saturnino, Sulpicio, reliquis dicam? Quos ne depellere quidem a se sine ferro potuit res publica.

[21] Cur autem aut vetera aut aliena proferam potius quam et nostra et recentia? Quis, inquam, tam audax, tam nobis inimicus fuisset, ut cogitaret umquam de statu nostro labefactando, nisi mucronem aliquem tribunicium exacuisset in nos? Quem cum homines scelerati ac perditi non modo ulla in domo, sed nulla in gente reperirent, gentis sibi in tenebris rei publicae perturbandas putaverunt. Quod nobis quidem egregium et ad inmortalitatem memoriae gloriosum, neminem in nos mercede ulla tribunum potuisse reperiri, nisi cui ne esse quidem licuisset tribuno.

[22] Sed ille quas strages edidit! Eas videlicet quas sine ratione ac sine ulla spe bona furor edere potuit impurae belvae, multorum inflammatus furoribus. Quam ob rem in ista quidem re vehementer Sullam probo, qui tribunis plebis sua lege injuriae faciendae potestatem ademerit, auxilii ferendi reliquerit, Pompeiumque nostrum in ceteris rebus omnibus semper amplissimis summisque ecfero laudibus, de tribunicia potestate taceo. Nec enim reprehendere libct, nec laudare possum.

X [23] Marcus: Vitia quidem tribunatus praeclare Quinte perspicis, sed est iniqua in omni re accusanda praetermissis bonis malorum enumeratio vitiorumque selectio. Nam isto quidem modo vel consulatus vitupe[rari po]test, si consulum quos enumerare nolo peccata collegeris. Ego enim fateor in ista ipsa potestate inesse quiddam mali, sed bonum, quod est quaesitum in ea, sine isto malo non haberemus. 'Nimia potestas est tribunorum plebis.' Quis negat? Sed vis populi multo saevior multoque vehementior, quae ducem cum habet interdum lenior est, quam si nullum haberet. Dux enim suo se periculo progredi cogitat, populi impetus periculi rationem sui non habet.

[24] 'At aliquando incenditur.' Et quidem saepe sedatur. Quod enim est tam desperatum collegium, in quo nemo e decem sana mente sit? Quin ipsum Ti. Gracchum non solum neglectus sed etiam sublatus intercessor evertit. Quid enim illum aliud perculit, nisi quod potestatem intercedenti collegae abrogavit? Sed tu sapientiam maiorum in illo vide: concessa plebei a patribus ista potestate arma ceciderunt, restincta seditio est, inventum est temperamentum, quo tenuiores cum principibus aequari se putarent, in quo uno fuit civitatis salus. 'At duo Gracchi fuerunt.' Et praeter eos quamvis enumeres multos licet, cum deni creentur, nonnullos in omni memoria reperies perniciosos tribunos, leves etiam, non bonos, fortasse plures: invidia quidem summus ordo caret, plebes de suo jure periculosas contentione nullas facit.

[25] Quam ob rem aut exigendi reges non fuerunt, aut plebi re, non verbo, danda libertas. Quae tamen sic data est, ut multis institutis praeclarissimis adduceretur, ut auctoritati principum cederet.

XI Nostra autem causa quae, optime et dulcissume frater, incidit in tribuniciam potestatem, nihil habuit contentionis cum tribunatu. Non enim plebes incitata nostris rebus invidit, sed vincula soluta sunt et servitia concitata, adjuncto terrore etiam militari. Neque nobis cum illa tum peste certamen fuit, sed cum gravissimo rei publicae tempore, cui si non cessissem, non diuturnum beneficii mei patria fructum tulisset. Atque haec rerum exitus indicavit: quis enim non modo liber, sed etiam servus libertate dignus fuit, cui nostra salus cara non esset?

[26] Quodsi is casus fuisset rerum quas pro salute rei publicae gessimus, ut non omnibus gratus esset, et si nos multitudinis furentis inflammata invidia pepulisset, tribuniciaque vis in me populum, sicut Gracchus in Laenatem, Saturninus in Metellum incitasset, ferremus o Quinte frater, consolarenturque nos non tam philosophi qui Athenis fuerunt — qui hoc facere debebant —, quam clarissimi vin qui illa urbe pulsi carere ingrata civitate quam manere in improba maluerunt. Pompeium vero quod una ista in re non ita valde probas, vix satis mihi illud videris attendere, non solum ei quid esset optimum videndum fuisse, sed etiam quid necessarium. Sensit enim deberi non posse huic civitati illam potestatem: quippe quam tanto opere populus noster ignotam expetisset, qui posset carere cognita? Sapientis autem civis fuit, causam nec perniciosam et ita popularem ut non posset obsisti, perniciose populari civi non relinquere. — Scis solere frater in huius modi sermone, ut transiri alio possit, dici 'admodum' aut 'prorsus ita est.'

Quintus: Haud equidem assentior. Tu tamen ad reliqua pergas velim.

Marcus: Perseveras tu quidem et in tua vetere sententia permanes.

Atticus: Nec mehercule ego sane a Quinto nostro dissentio. Sed ea quae restant audiamus.

XII [27] Marcus: Deinceps igitur omnibus magistratibus auspicia et judicia dantur: judicia ita ut esset populi potestas ad quam provocaretur, auspicia ut multos inutiles comitiatus probabiles impedirent morae. Saepe enim populi impetum injustum auspiciis di immortales represserunt. Ex eis autem qui magistratum ceperunt quod senatus efficitur, populare est sane neminem in summum locum nisi per populum venire, sublata cooptatione censoria. Sed praesto est huius viti temperatio, quod senatus lege nostra confirmatur auctoritas.

[28] Sequitur enim: 'Eius decreta rata sunto.' Nam ita se res habet, ut si senatus dominus sit publici consilii, quodque is creverit defendant omnes, et si ordines reliqui principis ordinis consilio rem publicam gubernari velint, possit ex temperatione juris, cum potestas in populo, auctoritas in senatu sit, teneri ille moderatus et concors civitatis status, praesertim si proximae legi parebitur; nam proximum est: 'Is ordo vitio careto, ceteris specimen esto.'

Quintus: Praeclara vero frater ista lex, sed et late patet ut vitio careat ordo, et censorem quaerit interpretem.

[29] Atticus: Ille vero etsi tuus est totus ordo, gratissimamque memoriam retinet consulatus tui, pace tua dixerim: non modo censores sed etiam judices omnes potest defatigare.

XIII Marcus: Omitte ista Attice! Non enim de hoc senatu nec his de hominibus qui nunc sunt, sed de futuris, si qui forte his legibus parere voluerint, haec habetur oratio. Nam cum omni vitio carere lex jubeat, ne veniet quidem in eum ordinem quisquam vitii particeps. Id autem difficile factu est nisi educatione quadam et disciplina; de qua dicemus aliquid fortasse, si quid fuerit loci aut temporis.

[30] Atticus: Locus certe non derit, quoniam tenes ordinem legum; tempus vero largitur longitudo diei. Ego autem, etiam si praeterieris, repetam a te istum de educatione et de disciplina locum.

Marcus: Tu vero et istum Attice, et si quem alium praeteriero.

'Ceteris specimen esto.' Quod si tenemus, tenemus omnia. Ut enim cupiditatibus principum et vitiis infici solet tota civitas, sic emendari et corrigi continentia. vir magnus et nobis omnibus amicus L. Lucullus ferebatur, quasi commodissime respondisset, cum esset objecta magnificentia villae Tusculanae, duo se habere vicinos, superiorem equitem Romanum, inferiorem libertinum: quorum cum essent magnificae villae, concedi sibi oportere quod eis qui inferioris ordinis essent liceret. Non vides Luculle a te id ipsum natum ut illi cuperent quibus id si tu non faceres non liceret?

[31] Quis enim ferret istos, cum videret eorum villas signis et tabulis refertas, partim publicis, partim etiam sacris et religiosis, quis non frangeret eorum libidines, nisi illi ipsi qui eas frangere deberent cupiditatis ejusdem tenerentur?

XIV Nec enim tantum mali est peccare principes, quamquam est magnum hoc per se ipsum malum, quantum illud quod permulti imitatores principum existunt. Nam licet videre, si velis replicare memoriam temporum, qualescumquc summi civitatis viri fuerint, talem civitatem fuisse; quaecumque mutatio morum in principibus extiterit, eandem in populo secutam.

[32] Idque haud paulo est verius, quam quod Platoni nostro placet. Qui musicorum cantibus ait mutatis mutari civitatum status: ego autem nobilium vita victuque mutato mores mutari civitatum puto. Quo perniciosius de re publica merentur vitiosi principes, quod non solum vitia concipiunt ipsi, sed ea infundunt in civitatem, neque solum obsunt quod ipsi corrumpuntur, sed etiam quod corrumpunt, plusque exemplo quam peccato nocent. Atque haec lex, dilatata in ordinem cunctum, coangustari etiam potest: pauci enim atque admodum pauci honore et gloria amplificati vel corrumpere mores civitatis vel corrigere possunt. Sed haec et nunc satis, et in illis libris tractata sunt diligentius. Quare ad reliqua veniamus.

XV [33] Proximum autem est de suifragiis, quae jubeo nota esse optimatibus, populo libera.

Atticus: Ita mehereule attendi, nec satis intellexi quid sibi lex aut quid verba ista vellent.

Marcus: Dicam Tite et versabor in re difficili ac multum et saepe quaesita, suffragia in magistratu mandando ac de reo judicando sciscendaque in lege aut rogatione clam an palam ferri melius esset.

Quintus: An etiam id dubium est? Vereor ne a te rursus dissentiam.

Marcus: Non facies Quinte. Nam ego in ista sum sententia qua te fuisse semper scio, nihil ut fuerit in suffragiis voce melius; sed optineri an possit videndum est.

[34] Quintus: Atqui frater bona tua venia dixerim, ista sententia maxime et fallit imperitos, et obest saepissime rei publicae, cum aliquid verum et rectum esse dicitur, sed optineri id est obsisti posse populo negatur. Primum enim obsistitur cum agitur severe, deinde vi opprimi in bona causa est melius quam malae cedere. Quis autem non sentit omnem auctoritatem optimatium tabellariam legem abstulisse? Quam populus liber numquam desideravit, idem oppressus dominatu ac potentia principum flagitavit. Itaque graviora judicia de potentissimis hominibus extant vocis quam tabellae. Quam ob rem suffragandi nimia libido in non bonis causis eripienda fuit potentibus, non latebra danda populo, in qua bonis ignorantibus quid quisque sentiret, tabella vitiosum occultaret suffragium. Itaque isti rationi neque lator quisquam est inventus nec auctor umquam bonus.

XVI [35] Sunt enim quattuor leges tabellariae, quarum prima de magistratibus mandandis: ea est Gabinia, lata ab homine ignoto et sordido. Secuta biennio post Cassia est de populi judiciis, a nobili homine lata L. Cassio, sed, pace familiae dixerim, dissidente a bonis atque omnis rumusculos populari ratione aucupante. Carbonis est tertia de jubendis legibus ac vetandis, seditiosi atque improbi civis, cui ne reditus quidem ad bonos salutem a bonis potuit afferre.

[36] Uno in genere relinqui videbatur vocis suffragium, quod ipse Cassius exceperat, perduellionis. Dedit huic quoque judicio C. Coelius tabellam, doluitque quoad vixit se ut opprimeret C. Popillium nocuisse rei publicae. Et avus quidem noster singulari virtute in hoc municipio quoad vixit restitit M.Gratidio cujus in matrimonio sororem aviam nostram habebat, ferenti legem tabellariam. Excitabat enim fluctus in simpulo ut dicitur Gratidius, quos post filius ejus Marius in Aegaeo excitavit mari. Ac nostro quidem avo, cum res esset ad se delata, M. Scaurus consul: 'Utinam' inquit 'M. Cicero isto animo atque virtute in summa re publica nobiscum versari quam in municipali maluisses!'

[37] Quam ob rem, quoniam non recognoscimus nunc leges populi Romani, sed aut repetimus ereptas aut novas scribimus, non quid hoc populo optineri possit, sed quid optimum sit tibi dicendum puto. Nam Cassiae legis culpam Scipio tuus sustinet, quo auctore lata esse dicitur; tu si tabellariam tuleris, ipse praestabis. Nec enim mihi placet nec Attico nostro quantum e vultu ejus intellego.

XVII Atticus: Mihi vero nihil umquam populare placuit, eamque optimam rem publicam esse dico, quam hic consul constituerat, quae sit in potestate optimorum.

[38] Marcus: Vos quidem ut video legem antiquastis sine tabella. Sed ego, etsi satis dixit pro se in illis libris Scipio, tamen ita libertatem istam largior populo, ut auctoritate et valeant et utantur boni. Sic enim a me recitata lex est de suffragiis: 'Optimatibus nota, plebi libera sunto.' Quae lex hanc sententiam continet, ut omnes leges tollat quae postea latae sunt quae tegunt omni ratione suffragium, ne quis inspiciat tabellam, ne roget, ne appellet. Pontes etiam lex Maria fecit angustos.

[39] Quae si opposita sunt ambitiosis, ut sunt fere, non reprehendo; si non valuerint tamen leges ut ne sit ambitus, habeat sane populus tabellam quasi vindicem libertatis, dummodo haec optimo cuique et gravissimo civi ostendatur ultroque offeratur, ut in eo sit ipso libertas in quod populo potestas honeste bonis gratificandi datur. Eoque nunc fit illud quod a te modo Quinte dictum est, ut minus multos tabella condemnet, quam solebat vox, quia populo licere satis est: hoc retento reliqua voluntas auctoritati aut gratiae traditur. Itaque, ut omittam largitione corrupta suffragia, non vides, si quando ambitus sileat, quaeri in suifragiis quid optimi viri sentiant? Quam ob rem lege nostra libertatis species datur, auctoritas bonorum retinetur, contentionis causa tollitur.

XVIII [40] Deinde sequitur, quibus jus sit cum populo agendi aut cum senatu. Tum gravis et ut arbitror praeclara lex: 'Quae cum populo quaeque in patribus agentur, modica sunto', id est modesta atque sedata. Actor enim moderatur et fingit non modo mentes ac voluntates, sed paene vultus eorum apud quos agit. Quod nisi in senatu non difficile; est enim ipse senator is cujus non ad actorem referatur animus, sed qui per se ipse spectari velit. Huic jussa tria sunt: ut assit, nam gravitatem res habet, cum frequens ordo est; ut loco dicat, id est rogatus; ut modo, ne sit infinitus. Nam brevitas non modo senatoris sed etiam oratoris magna laus est in sententia, nec est umquam longa oratione utendum — quod fit ambitione saepissime —, nisi aut peccante senatu nullo magistratu adiuvante tolli diem utile est, aut cum tanta causa est ut opus sit oratoris copia vel ad hortandum vel ad docendum; quorum generum in utroque magnus noster Cato est.

[41] Quodque addit 'causas populi teneto, est senatori necessarium nosse rem publicam — idque late patet: quid habeat militum, quid valeat aerario, quos socios res publica habeat, quos amicos, quos stipendiarios, qua quisque sit lege, condicione, foedere —, tenere consuetudinem decernendi, nosse exempla maiorum. Videtis jam genus hoc omne scientiae, diligentiae, memoriae, sine quo paratus esse senator nullo pacto potest.

[42] Deinceps sunt cum populo actiones, in quibus primum et maximum , vis abesto'. Nihil est enim exitiosius civitatibus, nihil tam contrarium juri ac legibus, nihil minus civile et inhumanius, quam composita et constituta re publica quicquam agi per vim. Parere jubet intercessori, quo nihil praestabilius: impediri enim bonam rem melius quam concedi malae.

XIX Quod vero actoris jubeo esse fraudem, id totum dixi ex Crassi sapientissimi hominis sententia, quem est senatus secutus, cum decrevisset C. Claudio consule de Cn. Carbonis seditione referente, invito eo qui cum populo ageret seditionem non posse fieri, quippe cui liceat concilium, simul atque intercessum turbarique coeptum sit, dimittere. Quod qui agere perget cum agi nihil potest, vim quaerit, cujus impunitatem amittit hac lege.

[43] Sequitur illud 'intecessor rei malae salutaris civis esto'. Quis non studiose rei publicae subvenerit hac tam praeclara legis voce laudatus?

Sunt deinde posita deinceps quae habemus etiam in publicis institutis atque legibus: 'Auspicia servanto, auguri publico parento.' est autem boni auguris meminisse se maximis rei publicae temporibus praesto esse debere, Iovique optimo maximo se consiliarium atque administrum datum, ut sibi eos quos in auspicio esse jusserit, caelique partes sibi definitas esse traditas, e quibus saepe opem rei publicae ferre possit. Deinde de promulgatione, de singulis rebus agendis, de privatis magistratibusve audiendis.

[44] Tum leges praeclarissimae de duodecim tabulis tralatae duae, quarum altera privilegia tollit, altera de capite civis rogari nisi maximo comitiatu vetat. Et nondum inventis seditiosis tribunis plebis, ne cogitatis quidem, admirandum tantum maioris in posterum providisse. In privatos homines leges ferri noluerunt, id est enim privilegium: quo quid est injustius, cum legis haec vis sit, ut sit scitum et jussum in omnis? Ferri de singulis nisi centuriatis comitiis noluerunt. Discriptus enim populus censu ordinibus aetatibus plus adhibet ad suffragium consilii quam fuse in tribus convocatus.

[45] Quo verius in causa nostra vir magni ingenii summaque prudentia L. Cotta dicebat, nihil omnino actum esse de nobis. Praeter enim quam quod comitia illa essent armis gesta servilibus, praeterea neque tributa capitis comitia rata esse posse neque ulla privilegii. Quocirca nihil nobis opus esse lege, de quibus nihil omnino actum esset legibus. Sed visum est et vobis et clarissimis viris melius, de quo servi et latrones scivisse se aliquid dicerent, de hoc eodem cunctam Italiam quid sentiret ostendere.

XX [46] Sequitur de captis pecuniis et de ambitu. Leges quae cum magis judiciis quam legum verbis sancienda sint, adjungitur 'noxiae poena par esto', ut in suo vitio quisque plectatur, vis capite, avaritia multa, honoris cupiditas ignominia sanciatur.

Extremae leges sunt nobis non usitatae, rei publicae necessariae. Legum custodiam nullam habemus, itaque eae leges sunt quas apparitores nostri volunt: a librariis petimus, publicis litteris consignatam memoriam publicam nullam habemus. Graeci hoc diligentius, apud quos nomofulakoi creabantur, nec ei solum litteras — nam id quidem etiam apud maiores nostros erat —, sed etiam facta hominum observabant ad legesque revocabant.

[47] Haec detur cura censoribus, quando quidem eos in re publica semper volumus esse. Apud eosdem qui magistratu abierint edant et exponant, quid in magistratu gesserint, deque eis censores praejudicent. Hoc in Graecia fit publice constitutis accusatoribus, qui quidem graves esse non possunt, nisi sunt voluntarii. Quocirca melius rationes referri causamque exponi censoribus, integram tamen legi accusatori judicioque servari. Sed satis jam disputatum est de magistratibus, nisi forte quid desideratis.

Atticus: Quid? Si nos tacemus, locus ipse te non admonet, quid tibi sit deinde dicendum?

Marcus: Mihine? De judiciis arbitror Pomponi; id est enim junctum magistratibus.

[48] Atticus: Quid? De jure populi Romani, quem ad modum instituisti, dicendum nihil putas?

Marcus:: Quid tandem hoc loco est quod requiras?

Atticus: Egone? Quod ignorari ab eis qui in re publica versantur turpissimum puto. Nam ut modo a te dictum est leges a librariis peti, sic animadverto plerosque in magistratibus ignoratione juris sui tantum sapere quantum apparitores velint. Quam ob rem si de sacrorum alienatione dicendum putasti, cum de religione leges proposueras, faciendum tibi est ut magistratibus lege constitutis de potestatum jure disputes.

[49] Marcus: Faciam breviter si consequi potuero. Nam pluribus verbis scripsit ad patrem tuum M. Iunius sodalis, perite meo quidem judicio et diligenter. Nos autem de jure naturae cogitare per nos atque dicere debemus, de jure populi Romani quae relicta sunt et tradita.

Atticus: Sic prorsum censeo, et id ipsum quod dicis exspecto.*


この翻訳は中公クラシックスのものを元にした。

Cicero The Latin Library The Classics Page